장음표시 사용
61쪽
hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam peris.
nent, ut quod percipiam id quod factum est insectum esse non posse, &reliqua omnia quae lumini naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tem. dat, & similia de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente & corpore a Deo tributa sunt: ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inserunt, & ea prosequi quae sensum voluptatis, & talia: sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem tam , non autem ad compositum videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis assiciat, nulla tamen in eo realis sive positiva propensio est ad credendum illam non en majorem , sed hoc sine ratione ab ineunte aetate judicavi; &quamvis ad ignem accedens sentio calorem , ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla prosectoratio est quae suadeat in
igne aliquid esse simile isti calori; ut neque etiam isti dolori: sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris vel doloris ossiciat: & quamvis etiam in aliquo spatio nihil
sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum este corpus, sed video me in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere erue assii tum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a natura datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda, & eatenus sunt satis clarae& distinctae , utor tanquam regulis ceriis ad immediate dignoscendum quaenam sit co
porum extra nos positorum essentia , de qua tamen nihil nisi valde obstu- Κ & confvsh significant. A tqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstin te Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit dissicultas circa illa ipsa quae tanquam persequenda vel sugienda mihi a natura exhibentur ἔ atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse: Ut cum quis grato cibi alicujus sapore delusus venenum intus latens adsumit: Sed nempe tunc tantum a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit; non autem aὰ venenum quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omni sciam: quod non mirum , quia cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae persectionis. At vero non raro etiam in iis erramus ad quae 1 natura impellimur; ut
62쪽
S A X Τ A. ' 63 cum ii qui aegrotant, potum vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici sorsan hic poterit illos ob id errare quod natura corum sit
corrupta: sed hoc dissicultatem non tollit, quia non minus veru homo aegrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis & ponderibus consectum non minus accurate legri omnes naturae Observat, cum male fabricatum est, & horas non recte indicat, qu1m cum omni ex parte artificis voto satisfacit: Ita si considerem homini, corpus quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, nervis , musculis, venis, sanguine, & pellibus ita aptatum & compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt. Facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati quae sitis sensium menti inferre solet, atquectiam ab illa ejus nervos & reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur; quam cum nullum tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utilem assumendum. Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere; Atque eodem modo considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridae, cum potus ad ipsius conservationem non prodest; satis
tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab altera multum
differre; haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea hominem aegrotum , & horologium male fabricatum, cum idea hominis fani, & horologii recte secti comparante dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperi Iur, ac proinde nonnihil habet veritatis. At certe etiam si respiciendo ad corpus hydrope laborans, si tantum
denominatio extrinseca, cum dicitur ejus natura esse corrupta,ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu ; resipiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae quod sitiat cum potus est ipsi nociturus; ideoque hic remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat, quo minus natura sic sumpta sit fallax. Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem& corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile, mens autem plane indivisibilis; nam sane cum hanc considero, sive meipsum qu
63쪽
tenus sum tantiun res cogitans, nullas in me partes possam distinguere, sed rem pland unam & integram me esse intelligo: & quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisse tamen pede, vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi, &c. ejus partes dici possunt, quia una & eadem mens est quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contra vero nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam : quod unum sussiceret ad me docendum mentem a corpore omnino esse diversam,si nondum illud aliunde satis scirem. Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate assici, sed tantummodo a cerebro, vel sorte etiam ab una tantum exigua ejus parte, nempe ab eam qua dicitur esse sensus communis; quae quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta quae hic recensere non est opus. Adverto praeterea eam esse corporis naturam ut nulla ejus pars possit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem
modo a qualibet ex iis quae interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut exempli causa in fune A, B, C, D, si trahatur ejus ultima pars D, non alio pacto movebitur prima Α, quὶm moveri etiam posset si traheretur una ex intermediis B, vel C, & ultima D maneret immota: Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica , sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui inde ad cerebrum usque senium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura, ut mentem assiciat sensu doloris tanquam in pede existentis: Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, & collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest continge re, ut etiamsi eorum pars quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantilis ex intermediis, idem plandille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem: & idem de quolibet alio sensu est putandum. Adverto denique,quandoquidem unusquisque ex motibus qui fiunt in ea parte cerebri quae immediate mentem assicit, non nisi unum aliquem
sensimi illi insere, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inserat qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani conservationem quam maxim δ& quam frequentissime conducit; Experientiam autem testari
64쪽
testari tales esse omnes sensus nobis a natura inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, cum nervi qui sunt in pede, vehementer & praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet; nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro; vel quatenus est in pede; vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo cum potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture ne os eius movens, & illorum ope cerebri interiora; hicque motus
mentem asscit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire, quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus; & sic
Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate , naturam hominis ut ex mente & corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa non in pede, sed in alia quavis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eundem planξ motum excitet, qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter saltetur, quia cum ille idem motus in cerebro non possit nis eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum est, ut pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando saucium ariditas non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quis si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum; & sic de reliquis.
Atque haec consideratio plurimum juvat non modo ut errores Omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam , sed etiam ut illos aut emendare aut vitare facile possim. Nam san E cum sciam omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam salsum, possimque uti sere semper pluribus ex iis adeandem rem examinandam; & insuper memoria; quae praesentia cum praecedentibus conectit; & intellestii, qui jam omnes errandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa, quae mihi quotidie a sensibus ex-
65쪽
6 MEDITATIO SEXTA. hibentur sint salsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut
risu dignae sunt explodendae; Praesertim summa illa de somno, quem a vigilia non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen in eo quod nunquam insismnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoria conjungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane si quis dum vigilo mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet, ut nec unde venisset, nec quo a iret viderem, non immerito spectrum potius, aut phantasma in cerebro meo essietiim, quam verum hominem essejudicarem : Cum vero eae res occurrunt, quas distincte unde, ubi, & quando mihi adveniant adverto , earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, pland certus sum non in somnis, sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si postquam omnes sensus. memoriam & intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quod cum caeteris pugnet ab ullo ex his nuncietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam circa res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, & naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.
66쪽
DOGrum Hiquot virorum in praecedentes Meditationes cum restonsionibus Auctoris.
Ut vidi vos omnino illius animi esse, ut scripta Domini Cartesii penitius inspiciam, non debui hac in causa viris,m hi undequaque amicissimis non obtemperare; tum ut hoc ipso videatis quanti vos aestimem, tum etiam ut constet quantum & viribus meis, & ingenio dest, ut in posterum & ametis plusculum, si indigeo, & minus oneri sitis si non suffcio. Est sane D. Cartesius quantum animadverto, vir ingenii maximi, summaeque modestiae, quales vel ipse Momus amet si adst. Cogito, inquit, ergo sum, imo ipsa cogitatio aut mens sum ita: atqui cogitando, ideas rerum in me habeo, ac imprimis ideam entis persectissimi & infiniti. Etiam: illius autem causa ego non sum, qui ejus reastatem objectivam non aequo, ergo aliquid causa ejus est me persectius, ac proinde aliquid praeter me est, aliquid me persectius est; aliquis qui non quovis modo em est, sed simpliciter; &i circumscripte, totum esse in se pariter complexus , &velut causa antici pans , ut habet Dionys de divin. nom. cap. 8. Hic vero cogor paululum subsistere, ne fatiger nimium: jam enim ingenium mihi aestuat instar fluctuantis Euripi: aio, nego, probo, refello iterum, dissentire a viro nolo, assentiri non possum. quam enim, quaeso, causam idea requiritὶ aut fare quid idea sit. Est ipsa res cogitata quatenus objective est in intellectu . sed quid est esse objective in intellectu 3 olim d Mici: est ipsum actum intellectus per modum objecti terminarer quod sane extrinseca denominatio est, & nihil rei. sicut enim, videri, nihil aliud est quam actum visionis in me tendere; ita cogitari, aut objecti vh esse in intellectu, est mentis cogitationem in se sistere& terminare; quod re im- mota, immutataque, quin & non existente fieri potest. quid ergo causam ejus inquiro quod actu non est, quod nuda denominatio, & nihil est Et tamen, inquit magnum istud ingenium , quod hac icta realitatem obiecti ram , hanc νel illam contineat potius quam aliam , hoc pro est. habere debet
67쪽
debet ab aliqua causa. Imo a nulla: realitas enim obiectiva pura denominatio est, actu non est. Causa autem realem influxum donat, & actualem rillum istud quod actu non est non recipit, ac proinde actualem causae es. fluxum non patitur, nedum requirit. Ergo ideas habeo, causam earum non habeo , tantum abest ut me majorem, & infinitam. At si id earum causam non das, rationem saltem assigna, cur haec idea hanc realitatem objectivam potius contineat quim illam. Opportune admodum; non soleo enim cum amicis parce agere , sed quam largissime. Illud univertim dico de ideis omnibus, quod D. Cartesius alias de triangulor Fis sortasse, inquit, talis figura nulli bi gentium extra cogitationem meam ex stat, nec unquam exsiterat, est Iamen profecto determinata quadam ejus nMura, pira essentia, sive forma immutabitis ct aterna. Est nempe aeterna illa veritas, quae causam non postulat. Scapham, scapham esse,& nihil aliud; Davum, Davum esse, non Oedipum. Si tamen mordicus rationem exigis, imperfectio est intellectus nostri qui infinitus non est; eum enim universum quod est simul S semel uno complexu non conueprehendat, bonum omne dividit, S partitur; atque ita quod totum parturire non potest sensim concipit. aut, ut etiam aiunt, inadaequate. Pergit porro vir, atqui, inquit, quaοι vis imperfectus sit iste essendi modus, quo res est objecti re in ιntellectu per ideam, non tamen profect)plane nihil est, nec proiiae a nihilo esse ροι . AEquivocatio est, si enim, nihil, idem est quod ens non actu, omnino nihil est, quia non est actu, atque ita a nihilo est, id est non a causa aliqua : Si vero . nihil. fictum quid dicit, quod vulgo eas ratisitis indigitant, non est ruta, sed reale aliquid quod distin-ctd concipitur. Et tamen quia solum concipitur & actu non est; concipi quidem, at causari minime potest. Sed ulterius querere libra , au ego ipse habens illam ideam esse possem, fiale em nullam existeret, nempe a quo idea entis me persectioris procedat, ut immediate ante dicit. nempe, inquit, a quo essem' a me stilicet, relaparentibus, pel ab aliis, &c. AIquis a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omitius quicqvam mihi deesset, omnes enim persectiones, quarum idea ab
qua tu me est, mihi deissim, atque ita ipsi et Deus essem. Si vero ab aliosum, tandem ad illud deveniam quod a se est, & ita de illo, idem quod de me, est argumentum. Illa demum ipsa illa via est. quam & S. Thomas ingreditur, quam vorat viam a causalitate cause essicientis, eamque desiam-psit ex Philosopho, nisi quod isti de causis idearum non sint solliciti. Et torte opus non erat; quidni enim stricte, rectaque incedam ὶ Cogito, ergo sum , imo ipsa mens & cogitatio sum: Illa autem mens & cogitatio
68쪽
aut a seipsi est, aut ab alio; si hoc, istud porro a quo λ Si a se est. ergo Deus est; Quod enim a se est, omnia sibi ipsi facile dederit.
Rogo virum, obsecroque, ut avidum Lectorem,& forte minus intelligentem se non celet; accipitur enim, ast, duplici modo: Primo positive ,
nempe a seipso ut a causa, atque ita quod a se esset, sibique ipsi daret esse suum, si praevio delectu sibi daret quod vellet, haud dubie sibi omnia da
ret, atque adeo Deus esset. Secundo, accipitur, a se, negati vh, ut sit idem quod, seipso, aut non ab alio: atque hoc modo, quantum memini ab omnibus accipitur. ..
Nunc vero si aliquid a se est, id est non ab alio; quomodo probem istud co plς m S esse infinitum ' Jam enim non audio si dicas, si a se
eit, libi facile omma dedisset; nec enim a se est ut a causa, nec sibi prae vium suit, ut ante deligeret quod esset postmodum. Scio me aliquando ita Suarem audivisse : omnis limitatio est a causa, ideo enim limitata finitaque res est, vel quia causa majus persectiusque dare nihil potuit, aut quia non voluit; s ergo aliquid a se est, & non a cause, prosecto illimitatum est & infinitum. Ego vero non omnino acquiesco; Quid si enim limitatio stabintrinlccis principiis constituentibus, hoc est ab ipsa forma 3c in tia, cruam tamen nondum infinitam esse probasti, quantum visa se siti, hoc est non , aIio e sane, calidum, si ipponas calidum esse, ex imrinsucis principiis conitituentibus calidum erit;&non frigidum, ii t imaginem, a nullo esse istud ipsum quod est. Non dubito D. Cartesio rationes non deesse, quibus substituat illud quod alii fortassis non satis clare praestiterum. .. Tandem mihi cum viro tonvenit; glud pro retula senemili fatuit: quicquid clare distinctaque cognosco, istud sinerens rimm est; imo
quicquid cogito, verum est i jam enim a puero pene chimaeris omnibusta cuivis elati rationis aqua S igne interdiximus, nulla namque potentia a
proprio O ecto deviare potest; voluntas si movetur, in bonum tendit; quin nec sensus ipsi errant: visus enim vidct id quod videt, aurisaudit id quod audit: S si aurichalcum vidos, benevides; sed erras cum iudicio tuo auraim esse decernis id quod vides. Ita ut D. Q meritissime: omnem
errorem Judicio & voluntati expensum strat. Sed nunc ex regula ista inser quod volebas. Atqui ens infinitum clari iiuncteq ue cognosco, ergo ens verum est δε aliquid. interrogabit non
nemo; clarent distinc mite cognoscis ens infinitum ' quid ergo sibi vult intumastud, i& vulgo notum ι infinitum, qua influuium, es ignotum. Si ςmm ego cum de Chiliogono cogito, figuram aliquam consese mihi re- G praesen-
69쪽
so PRIMIE OBIECTIONES. praesentans, non chiliogonum ipsum distincte imaginor, aut cognosco, quia mille ejus latera non distincte intueor: sane rogabit ille quomodo
infinitum ut infinitum distincte &non consusE tantum cogitet, si infinitas ejus persectiones, quibus constat, clare & velut ad oculum videre non possit tEt sortE istud est quod sanctus Thomas voluit; cum enim negasset hanc propositionem per se notam esse, Dein est, objicit sibi ex Damasceno : omnibuxicognitio existere Deum naturaliter inserta est ; ergo Deum esse est per se notum. Et respondet, cognoscere Deum esse in aliis quo communi, sub quadam, inquit, confusione, in quantum scilicet Deus est hominis beatitudo , id naturaliter nobis insertum est: sed hoc, inquit, non est simpliciter cognoscere Deum esse, sicut cognoscere venientem . non est cognoscere Petrum , quamvis Petrus sit veniens, &c. quasi dicat Deum sub rationecommuni, aut finis ultimi aut etiam primientis & perfectissimi, aut denique sub ratione complectentis consusὸ &in genere omnia, cognosciit sed non sub praecisa ratione sui esse; ita enim infinitus est, & nobis ignotus. Scio D. C. facile sic interroganti responsurum esse. Credo tamen quod ex illis quae exercitii ego causa solum allego, istud Boetii recordabitur, quod quaedam sunt communes animi conceptiones, & per se notae apud citriintes tantum; Adeo ut mirandum
non sit si multum interrogent qui plus sapere desiderant, sique his rebus
diutius immorentur, quas ut primum totius negotii fundamentum inculcatas esse noverunt, de tamen sine magna investigatione non intel
Itaque permireamus et aliquis claram distinctamque ideam habeat entis summi, & perfectissimi quid inde promoves ulterius t nempe istud infinitum ens existeu, idque ita certo, ut modem ad minimum certitassinis grada Dei existentia apud me esse debeat, in quo fuerant hactenus mathematicaveritates: adeo M non magis repugnet cogitare Deam hoc est pumme perfectum leni da r.existentia, hoc est aliqua perfectis quam cogitare montem cui desit vallis. Ibi totius rei cardo est; qui nunc cedit, viditam se sateatur oportet : mihi, quia cum sortiori ago, libet paululum velitari, ut cum vincendus sim, nonnihil tamen differam quod vitare non possum. Ac in primis, etsi modo auctoritate non agimus, sed ratione tantum ;tamen ne ex libidine maximo ingenio videar reluctari, ipsum potius
S. Thomam audi triobjicit sibi; intellecto quid fgnificet hoc nomen Dem, statim habetur quod Deus est r. significatui enim hoc nomine id quo majus significari non potest : majus autem est quod est m re & in intellectu,
70쪽
PRIMAE OBIECTIONES. y Iqum quod est in intellectu tantum : unde cum intellecto hoc nominei Evi statim sit in intellectu, sequitur etiam quod sit in re: quod argumentum in sorma ita reddo : Deus est quo majus fgnificari non potest, sed illud quo majus significari non potest,includit existentiam, ergo Deus ipso nomine, vel conceptu suo includit existentiam , ac proinde sine
existentia nec concipi, nec esse potest. nunc, amabo vos, nunquid ipsum
hoc argumentum est D. Cartesii l S. Thomas Deum ita definit; quo ma jus significari non potest : D. Q vocat eum Ens summe persectum , illofane majus significari non potest. S. Thomas subsumit: id quo majus significari non potest, includit existentiam; alioqui eo majus aliquid significari potest, nempe id quod etiam existentiam significatur includere. At nunquid D. C. idem subsumere videtur ' Deus est ens summe persectum, atqui ens summὰ persectum existentiam includit, alioqui summe
persectum non esset. Infert S. Thomas, ergo cum intellecto hoc nomine
Deus statim in ipso intellectu sit; sequitur etiam quod sit in re: hoc est, eo ipso quod in ipso conceptu essentiali entis quo majus significari non potest, involvatur existentia; sequitur illud ipsum ens esse. Idem Domi
nus Cartesius insert: atqui, inquit, ex eo quod non possum cogitare Deumn i existentem, sequitur existentiam ab eo esse inseparabilem ac proinde illum revera existere. Nunc vero S. Thomas &sibi, & D. Cartesio respondeat. Dato , inquit quod quilibet intelligat hoc nomine Deus significari hoc quia dicitur , filicet illud quo maius cogitari non p.test, Don tamen propter hos sequitur quod intelligat id quod significatur per nomen , se in rerum natura , sed in apprehensone intelleὐIus tantum. Nec potest avidi quod fit in re , nisi daretur quod fit in re aliquid, quo majus cogitari non potest, quod non est datum a ponen-ribud Deum non esse. Ex quo ego quoque breviter respondeo; etiamsi detur ens summe persectum ipso nomine suo importare existentiam, tamen non sequitur ipsammet illam existentiam in rerum natura actu quid esse, sed tantum cum conceptu entis summi conceptum existentiae ins parabiliter esse conjunctum. Ex quo non inseras, existentiam Dei actu quid esse, nisi supponas illud ens summum actu existere, tunc enim&omnes persectiones, & hanc quoque realis existentiae actu includet.
Ignoscite viri clarissimi , lassus sum; Iudam paululum. Complexum
hoc, Leo existens, utrumque includit, & quidem cissentialiter . nempe leonem, & modum existentiae; si enim alterutrum demas, idem hoc complexum non erit. Nunc autem, nunquid ab aeterno Deus hoc compositum clare distincteque cognovit' & nunquid idea hujus compositi, ut compositum, utramque ejus partem essentialiter involvit ' hoc est, nun-