장음표시 사용
351쪽
Resp. ult. Hic vereris opinor arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris. ignoseo; quam uti filiolam ostularis tuam, times ut ne, quia tot peccatorum seci ream, quia, ut ipse vides, rimas agit & undique distiuit, veteres ad testas abjiciendam putem. Ne vereare, amicus sum. Vincam exspectationem tuam , aut sane sellam; Silebo & exspectabo. Novi te, &aciem ingenii tui acrem, ac perspicacem. Ubi temporis aliquid ad meditandum acceperis, ac maxime ubi regulam illam tuam fidam secreto in recessu consulueris, pulverem excuties, sordes ablues, tersam, & politam Architecturam nostris sistes adspectibus. Interea hoc habe, meque audituis dum quaesitis perga respondere, iisque complector bene multa, quae brevitatis studio perstrinxi leviter, ut ea, quae fornices attinent, quae s nestrarum aperturas, quae columnas, quae porticus, & smilia. Sed en Pro
possi instaurari Architectura:
Quaeris 3. an ' ad qua verba cἰm pervenisset, aliquot eius amici, videntes nimiam inpίdentiam, cr odium, quibuι percellebatur , jam plane in morbum trauessisse, nonpasi sunt ipsum diutius ita in plateis deci mare, sed protinus ad Me
. certe non ausim quidquam tale de Auctore nostros tueari: sed pergam tantum sis notare, quam accurate illum in omnibus sit inuratus. Eodem plane modo agit judicem, integerrimum scilicet, ac valde circumlyecte ac religiose caventem , ne quιι temere pronuncia: Cum postquam undecies me condemnarit, ob id unumq*od dubia reierarim, ad certa flabilienda; . 2. quastis G Dcrim, ad Iacienda adificii fundamenta: duodecima demum pice rem examιnat, atriae T. Si eam i tellexerim, ut revera scιt me intellexisse, paterque ex verbis , Nec pones nec negabis Θc. ab ipse mihi tributis , tam quidem me aliquid Boru habere, sed nihil Norit, 2. Si vero ιnteellexerim alio illo modo, ex quo pracedentia undecim peccata sumpsit, o quem tamen ab omni sensia meo tam remotum esse norit, uisupram 3 3. prima sua quastionu induxerit me de ipse cum admiratiove ac risu dioentem, Id sino homini qui veniat in mentem ἰ Tanc me scilicet aliquid Nονι habere,
sed nihil Bom. Quis unquam in convitiando, non dicam tam impudens, tam mendax, tam veri omnis νerisimilisique contemptor; sed tam imprudens ct immemor fuit, ut in meditata atque elaborata disertatione, sexcenties unam ct eandem
vi motuuialicui exprobraret, a quasussul esset, in principio ejusdem dissertatιο- nu, illum ipsum, cui eam exprobrabat, adeo abhorrere, ut ipsam nulli homini sano in mentem penire posse puturci l .
352쪽
SEPTIMAE. I Iurantum ad quastiones qua sequuntur sm s. q. s. tam apud auctorem no-
Irum quam apud Camentarium, nihil plane ad rem pertinent, nec a me relarchitecto unquam sunt mota e Sed veri mile est Usti primum a Camentario fuisse excogitatas, ut, cum nihil eorum quae ab Architecto facta fuerant auteret attingere, ne imperitiam siuam nimis declararet, aliquid tamen amplius quam solam ejus f ionem reprehendere videretur; Aulioremque nostrum illam etiam hac in parte eo imitatum. 3. Cum enim ait, rem cogitantem posse intelligi non intellecta mente, nec animo, nec corpore, non melius p ulosiophatur quam Camentariu3, cum ait Architecture peritum non esse magis architectum , quam
Camentariam. aut Batulum, ct sine ullo ex iis po se intelligi. q. Ut etiam sanὸaque ineptum est , dicere rem cogitantem exsere non exsente mente , quam Arctitectura peritum non existente Architecto salte in cum sumitur nomen mentis ut illud usu consentiente a me sumi significari . Et non magis repugnaς rem cogitantem existere fine corpore, quam architectura peritum sine Cameu- rario , vel Bajulo. s. Item cum ait non sufficere, quod substantia aliqua sit
cogitans, ut sit posita supra materiam , ct plane spiritualis, quam solam vult
vocarι mentem; sed instuper requirι ut actu reflexo cogitet se cogitare , fixe habeat cogitationis siue conscientiam , aque hallucinatur ac Camentarius , cis ait Architectura peritum debere actu reflexo confiderare se habere illam peritiam. , priusquam esse positi Architectus: Etsi enim repera nemo sit Aribitectus qui non sape conmrrarit, aut suem considerare potuerit, se habere aedificandi perviam, manifestum tamen est istam considerationem non requiri ut sit Architectur: Nec magis etiam similis consideratio sive reflexio requiritur, ut subflaii-ria cogitaus sit posita supra materiam. Etenim prima quavis cogitatio per qIam aliquid adpertimus , non magis disert a secunda per quam adrertimin nosi ius prius adrertisse , quam hac a tertia per quam adrertimus nos advertis: nec ulla vel minima ratio asserri potest, b prima concedatur rei corporea, cur non etiam secunda. Quapropter notandum est auctorem nostrum multo pericu Iosius errare hac in parte quam Camentarium: tollendo enim Peram ct maxime intelligibilem diserentiam , qua es inter res corporeas ct incorporead , quod nempe hae cogitent, ille non item, o alium in eius locum ubstituendo, qua nullo modo essentialis videri potest, quod nempe hae confiderent se cogitare, ille non con irent , facit omne quod in se est ad impediendum ne ream humana mentis a corpore distinctis intelligatur. 6. Miuiu etiam est excusandiu quod brutorum μηi alium cari se faveat, eisque non minus quam hominibu3 cogitationem tribui re- iii , Dum Camentarius quod bi, Osiui milibis, Architectura peritiam, non miniis quam Architectis arrogare sit conatus.. Ac tinique in omnibus satis apparet, utrumque est em modo, non sit ut rerum
353쪽
I 2 OBIEc T. ET RE SPONS . SEPTIMAE. aut veri mile e et cogitas, scd tantummodo quod vi posset ad detrahendum de
inimico , illumquς apud eos qui ipsitim non ηοsient, nec de reι veritate curiosius in quirere curarent, ut platie imperitum 2 stultum describendum. Et quidem apposte Historiciu Camentarii, ad Hsinam ejus inridiam exprιmendam refert illum Architebis sionem, ut an ratum magmμ- , extulisse, saxum vero fossione Vlaret Tum facilliιmque ipsi Aperstructum, ut rem vulvim momenti contemp)ipe; nec mianiis tamen pro an uua Osingulari erga ipsum voluntate gratias egi sie, θί. Itemque in conclusione induat ipsium egregia bac epiphonemata proferentem: Id porro si dicat, quae& quanta supererunt Z quae redundabunt quanta bati
logia' quae machinae aut ad pompam aut ad praeitigiast 2c Et pauo
p . Hic vereris opinor arti illi tuae, quam amas, quam amplecteris.
Ignosco &c. Itemque Ne vereare, amicus sum &c. Haec enim omnia Cama
tarii morbum tam graphice reprasiniant, ut nihil ad id aptius ab ullo poeta singi potui se rideatur. at mirum est Auctorem vostrum eadem omnia tanto cum a sectu imiatari , ut quid ine agat non advertat L illaque cogitationis adlu γ exo, quo mox ai bat homines a brutu distingui, non utatur. Non enim prosecto diceret nimium esse apparatum verborum in meis siriptis, s consideraret quantὸ majorem habeat, ad unicam dubitationem de qua egi, non dico impugnandam, quia nulla rationibus impugnat, sed liceat titi verbo duriusciιlo, quia nullum aliud aeque aptum ad rei veritatem exprimendam occurrit) allatrandam, quam ego ad eandem proponendam.
Nec etiam battologiae meminisset, si a perteret quam proica, quam silerflua, quaminavi loquacitate usus sit in tota Aia Dissertatione, in culus ιamen ne assirmat se heritati studuisse. Quia verὸ ibidem ait se mihi esse amicum, ut quam amia mecum ipso agam , quemadmodum Camentarius ab amicis Ais ad Medicum ductiusuit, ita ego hunc nostrum Superiori sim commendabo. Admodum
354쪽
Praeposito provinciali per Franciam,
Um nuper R. P. Mercenno per literas significassem me valde cupere. ut Dissertatio, quam audiebam a R. P. 'in me s. riptam esse, vel ab ipso R. P. ' in lucem ederetur, vel saltem ad me mitteretur, ut eam cum reliquis Objectionibus ab aliis ad me missis edi curarem , rogassemque ut hoc, vel ab illo, vel certe, quia aequissimum essejudicabam, a Reverentia tua impetrare conaretur: Respondit se literas illas meas R. tuae legendas tradidisse ; ipsisque non modo tibi fuisse gratas; sed & musta singularis prudentiae, humanitatis, ac benevolentiae erga me tuae signa sibi a te esse demonstrata. Hocque etiam re sum expertus, quia statim postea ista Dissertatio ad me fuit missa. Quae me non modo ad agendas tibi maximas gratiast inpellunt, sed etiam ad opinionem meam de illa Dissertatione liberε aperiendam, simulque ad consilium de studiorum meorum instituto p tendum invitant. Equidem cum primum illam in manibus meis tenui, taΠquam de magno thesauro gaudebam: Nihil enim mihi optatius est quam, vel opinionum mearum certitudinem experiri, si sorte a magnis viris examinatae nulla in parte falsae reperiantur; vel saltem errorum admoneri, ut ipsos emendem. Et quemadmodum in corporibus bene constitutis talis est partium omnium inter se communicatio & consensus, ut singulae non suis privatis viribus tantum utantur; sed praecipuὸ etiam commune quoddam sit totius robur, quod ad unam quamque dum operatur accedit: Ita cum scirem quam arcta soleat esse inter omnes vestros animorum conjunctio, non unius R. P. Dissertationem , sed totius S cietatis aequum 3c accuratum de opinionibus meis judicium habere me arbitrabar. Ubi vero illam legi, plane obstupui. & longὶ aliud mihi de ipse credendum esse cognovi. Nam sanE. si prosecta esset ab Auctore, qui eodem spiritu, quo tota vestra Societas, regeretur, major aut saltem
non minor in ea benignitas, &mansuetudo, &modestia, quam in pri
355쪽
Vatorum eadem de rescriptis, appareret: At contra si cum aliorum in meas meditationes objectionibus conseratur, nemo non credet illas potius a Religiosis saetas; hanc autem tanta cum acerbitate scriptam esse, ut ne privatum quidem, & nullis specialibus votis magis quam reliquos homines ad virtutem impulsum decere possit. Apparerct etiam amor Dei, ejusque promovendae gloriae deliderium ardens: At contra principia ex quibus existentiam Dei de humanae animae 1 corpore distinetioncm deduxi, m .igno in castudio, contra rationem ac veritatem, salsa auctoa itate ac figmentis impugnantur. Appareret quoque doctrina, & ratio, de ingenium: At, nisi forsan Latinae linguae notitiam , qualem olim plebecula Ronaae habebat, pro doctrina numeremus, nullam plane in ea inveni; nullumque ratiocinium non illegitimum, aut salsum; nec etiam ullum acumen i ngenii, quod non caementario dignius sit, quam Patre Societatis. Omitto prudentiam, caeterasque virtutes, quae chm in societate vestra eximiae sint, nullae tamen in ista Dissertatione apparent, nec ullum vel minimum sui odorem in ipsam transfuderunt. Sed appareret saltem veritatis reverentia, & probitas, & candor; At contra patet ex notis , quas ei adjunxi, nullum convicium fingi posse ab omni veri specie magis remotum , quam id totum quod mihi in ipsa exprobratur. Ac proinde ut magna unius partis a communi totius corporis lege dissensio indicat ipsam morbo aliquo sibi peculiari laborare ; ita omnino ex dissertatione R. P. manifestum est ipsum ea sanitate non frui, quae in reliquo vestro corpore existit. mque vero minoris secimus , vel caput, vel totum hominem, ob id quod sorid pravi humores, contra ejus voluntatem, accitra culpam, in pedem, aut digitum influxerint; si d contra
aestimamus constantiam, ac virtutem clim dolorem curationis ferre non recusat: Et nemo unquam contempsit C. Marium quod varices in cruribus haberet; sed non minus saepe laudatur quod unam sorti animo secari sit passus, quam ob septem stios Consulatus, & plurimas victorias ab hostibus reportatas. Eodem que modo. c ina non ignorem quam pio &paterno affectu omnes tuos prosequaris , quo deterior dissertatio illa mihi videtur, cd pluris facio integritatem ac prudentiam tuam , quod illam ad me mitti volucris, eoque magis totam Societatem suspicio &colo. Sed quia ipsemet R. P. η suam Dissertationem ad me mittendam dedit, ne tcmere videar judicare id illum sponte non fecisse, quid me ad hoc credendum impellat, & simul omnia quae mihi hactenus cum ipso intercesserunt enarrabo. Scripsit jam ante anno 164o alios quosdam in
me tractatus de Opticis, quos audio ipsum discipulis suis legisse, ac etiam
356쪽
exscribendos dedisse, non sorte omnibus, id enim ignoro, sed saltem nonnullis nempe, ut credibile est, maxim P charis & fidelibus; cum enim ab uno, in cujus manibus vili suerant, exemplar peti curassem, non potuit impetrari. Deinde theses de iis edidit, quas per triduum in Collegio vestro Parisiensi, magno cum apparatu & insolita celebritate ventilavit: Ubi quidem de nonnullis etiam aliis rebus, sed praecipuὸ de meis opinionibus disputavit, multasque de me nempe haud dissiciles deabsente γ victorias reportavit. Quin & vidi velitationem . sive praefationem istarum disputationum initio recitatam, & a R. P. elucubratam . in qua de nulla plane alia re quam de mei inpugnando agebatur, mullum tamen verbum ut meum reprehendebatur, quod unquam scripserim aut cogitarim, quodque non sit tam aperte absurdum , ut non magis, quam ea quae in dissertatione mihi assingit, ulli homini fano venire possit in mentem, ut notis in ipsam factis, S ad auctorem , quem nondum sciebam esse ex Societate, privatim missis, tunc explicui. In thesibus autem non modo quasdam meas opiniones salsas esse aiebat, quod
sane cuilibet licet, praesertim si rationes habeat ad id probandum ; sed
etiam, ut candore solito uteretur , Verborum quorundam significationes
mutabat, ut exempli causa angulo, qui hactenus ab opticis Resta liu fuit appellatus, dabat nomen anguli Refractionis, pari acumine , quo in sua Di IIertatione per corpus dicit a se intelligi id quod cogitat, & per animam id quod est cxtensum; Atque hujus artificii ope, nonnulla mea inventa , verbis, a meis valde diversis, expressa , tanquam sua proferebat, meque, tanquam si de illis aliud quid pland ineptum sensissem, arguebat. Quorum ubi sui admonitus, dedi statim literas ad R. P. Rectorem ejus Collegii, quibus rogabam , ut qtrandoquidem opiniones meae irra vise suerant glia ιbι ρ blice refutarentur , me quoque non indignum judicaret ad quem refutationes istas mitteret, quique inter vestros disciputis censeri possem ; Aliaque multa addebam quibus omnino mihi videbar id debere impetrare,
ut inter caetera , quod longe malim a vestris quam ab ullis aliis doceri, quta rosus Praeceptores adhuc meos, ct totius mea prinia etatis institutores unlcos, simu mopere colo ct obstrνο ; Quodque tam expre' in Dissertatione de Methodo p . 73, rogarim omnes ut me errorum quos in scriptis meιs invenirent, monere dignarentur , tamque paratum ad issos emendandos me esse ostenderim, ut non p.:-rim quemquam sore , praesertim religiosum vitam professum, qui me mallet Ucutem apud alios erroris condemnare , quam mihimet ipsi meos errores oste Bre, de cujus saltem charitate erga proximum non mihi liceret dubitare. Ad
quae, non ipse R. P. Rector, sed R. P. principio respondit, se tractatus
357쪽
suos, sive rationes quibus meas opiniones impugnabat, intra octiduum esse missi trum; Ac paulo post alii quidam Patres Societatis idem intra
sex menses ejus nomine promiserunt: sorte quia clim tractatus istos non probarent cxpresse enim eorum quae ab illo in me suscepta fuerant conscios se non fuisse fatebantur , id temporis ad illos emendandos require. bant; Ac denique R. P. literas ad me dedit, non solum sua manu striis pias, sed citam communi Societatis sigillo munitas, ut tunc tandem ilia Ium ex Supcriorum voluntate scribere appareret: iisque significavit, i. sibi a R. P. Rectore praceptum esse, ut cum litera quad ad illum scripseram se praesertim flectarent. ipse ad eas re,onderet, sitiique institutι rationem aperiret. i. Nullum a se subcipi, sed nec ira si ceptum peculiare pratium adversm meas opiniones. 3. Quod mini dediset petitioni qηam proposui Meibadi p. 7s, id pultribuendum ignorantia, quia Methodum non perege at. q. De Notis meis inpiam prolusiorum si nihil a d. re, ab eo quod pridem significarat, suissetque scripturus, tubi aliter siua ybent amici, hoc est, nihil omnino; quia nihil antea
significarat, nisi tantum se rationes, quas contra me habebat, esse missurum, adeo ut tantum per haec verba declararet se nunquam cas esse missuarum , quia dissuaserant amici. Ex quibus omnibus etsi erat manifes tam illum summo de me maledicendi studio flagrasse; Idque privato consilio &non consentientibus reliquis Patribus Societatis suscepisse, ac proinde alio quam vos spiritu agi; Et denique nihil minus velle, quam ut ea videam , quae in me scribit: Etsi etiam mihi valde indignum videretur hominem religiosum, cum quo nulla mihi unquam inimicitia, nec quidem notitia intercesserat, tam publicE, tam aperit, tam insolenter deme maledixisse, nihilque aliud habere excusationis, quam quod diceret se Dinsertationem meam de Methodo non legisse, quod quam verum esset, clare patebat ex eo, quod Analysin meam, tum in thesibus, tum in prolusione, aliquoties reprehendisset, quamvis nulli bi de ipsa egissem, nec quidem nomen Analyseos scripsissem, praeterquam in ea Dissertatione de Methodo quam se non legisse fingebat. Verumtamen quia se in posterum quicturum esse promittebat, libenter praeterita dissimulabam. Et minime mirabar R P. Rectorem nihil severius pro prima vice in illum decrevisse, quam ut ipsemet mihi facti sui rationem aperiret, atque ita
non occulte fateretur, sic nihil corum, quae contra me in thesibus, di*utatione, ac tractatibus suis magno cum fastu protulerat . coram me tueri posse; nihilque habere, quod ad Notas quas in ejus volitationem scripseram, responderet. At certh miror hunc R. P. tanto me lacessendi desiderio arsisse, ut quamvis ei prior illa velitatio tam parum sceliciter suc i . ut a cessisset;
358쪽
cessisset; atque ex quo nullum se peculiare praelium in meas opiniones suscepturum esse promiserat, nihil mihi novi cum illo vel alio ullo ex ve stris intercessisset, Dissertationem tamen suam postea scripserit. Nisi
enim in ea peculiare praelium adversus meas opiniones contineatur; nescio certξ quidnam sit in opiniones alicujus praeliari: Nisi sorsin eo nomine se excuset, quod non revera meas opiniones, sed alias plane insanas
mihi a se per calumniam assiccis impugnet; Vel etiam quod non sperarit
illam unquam ad manus meas esse perventuram. Nam sine patet ex sty- Ionon eo instituto fuisse conscriptam , ut objectionibus in meas Meditationes factis annumeraretur; Patetque etiam ex aliis illis tram tibus quos
me noluit videri 3 quid enim in iis pejus quam in ipse potuit essest Patet denique ex mira ejus licentia opiniones a meis quam maxime diversis mihi assingendi: neque enim tanta usus fuisset, si hoc sibi unquam a me publicὸ exprobratum iri putasset. Ideoque quod ipsem acceperim, non sane illi, sed Societati, ac tibi, maximas gratias habeo, atque ago. Vellem
que ut ea qualiscunque occasio, quae mihi nunc datur gratiam reserendi. cum ejus in me injuriarum dissimulatione,potius quam cum aliqua ultione , conjungi posset: ne id mea caula facere videar, quod revera non committerem , nisi etiam ad laudem societatis, & tuam , veritatumque scituperutilium patefactionem conducere existimarem. Sed cum R. P.
Mathqsim doceat in vestro Collegio Parisiensi, quod spectari potest ut
primarium totius Orbis Terrarum ; Mathesis autem sit facultas, qua ego p recipue uti dicor; ut nullus est in tota vestra Societate qui auctoritate sua plus possit ad meas opiniones impugnandas, ita nullus etiam est cujus errores ea in re admissi facili lis vobis omnibus tribuerentur , si de ipsis tacerem. Multi enim sibi persuaderent illum unum ex universo vestro corpore suisse delectum , ad judicium de meis serendum, ideoque non miniis ei soli, quam vobis omnibus simul sumptis, hac de re credi oportere; nec etiam aliter de vobis quam de ipso esse judicandum. Ac
praeterea consilium sequutus est ut ad cognitionem veritatis aliquandiu impediendam & retardandam valde essicax, sic ad ipsem plane supprimendam non sussiciens, quodque cum tandem detegeretur nullo vobis honori esset. Quippe non conatus est meas opiniones rationibus refutare, sed alias plane ineptas & absurdas, verbis fere meis expressas, pro meis proposuit, ac tanquam refutatione indignas derisit. Quo artificio facile Omnes eos, qui me non norunt, nec scripta mea viderunt, ab iis legendi avertisset; ac etiam eos, qui viderunt quidem, sed nondum sitis intelligunt, hoc est, serὶ omnes qui viderunt, ab ipsis ulterius examinandis re-α ta vocasset.
359쪽
vocallet; nunquam enim suspicati suissent hominem religiosum, praesertim ex vestra Societate , adeo confidenter opiniones pro meis proponere, R irridere , quae revera meae non essent. Atque ad hoc multum juvissct, quod suam dissertationem non palam omnibus, sed privatim tantum amicis suis lectitasset; ita enim facile cavisset, ne ulli eam viderent, qui possent ejus sgmenta dignoscere; ac caeteri majorem ei fidem ideo habuissent, quod putassent, eum nolle ipsam in lucem edere ne famae meae noceret,ac
mihi esse amicum. Nec interim fulset periculum ne a non satis multis legeretur : Nam si tantum Sociis suis, in vestro Parisiensi Collegio, id quod sperabat persuasisset, hinc facile ad omnes alios vestrae Societatis, toto Orbe sparsos, eadem opinio transiissiet; atque ab his etiam ad alios homines sere omnes qui Societatis vestrae auctoritati credidissent. Nec sandmirarer, si hoc contigisset: nam cum vestri sint semper suis quisque studiis quam maxime occupati, fieri non potest, ut singuli examinent omnes noVos libros, qui quotidie magno numero prodeunt in lucem, sed crediderim exspectari judicium ejus qui primus ex Societate quemque librum legendum suscipit, ac prout ille de eo judicat, caeteros postea, vel etiam legere, vel abstinere. Jamque mihi videor ejus rei secisse experimentum circa Tractatum quem edidi de Meteoris; cum enim partem Philosophiae contineat, quae, nisi admodum fallor, accuratius & verius in ipso explicatur, quam in ullis scriptis aliorum, nullam puto esse. causam cur Philosophi, qui Meteora singulis annis in unoquoque ex vestris Collegiis docent, illum praetermittant, quam quia sorte, falsis de me R. P. judiciis credentes, nunquam legerunt. At quandiu tantum illa ex meis, quae ad Physicam aut Mathesim pertinebant. impugnaVit, parum curavi; cum autem in sua Di sertatione principia illa Metaphysica, quorum ope Dei existentiam, realemque humanae animae a corpore distinctionem demonstravi, non rationibus, sed maledictis evertenda susceperit, harum veritatum cognitio tanti est momenti, ut nomini probo possit displicere,
quod ea quae de illis scripsi pro viribus dessendam. Nec sane dissiculter id
praestabo; cum enim mihi nihil aliud quam nimiam dubitationem objecerit, non opus est ad ostendendum quam injuste ipsam mihi assingat, ut Reseram loca omnia mearum Meditationum, in quibus eam diligenter,ae, ni fallor, accuratius quam ullus alius cujus scripta habeamus, refutavi A sustuli; Sed satis est si moneam ejus quod expresse scripsi initio meae responsionis ad tertias objectiones, Nempe nullas dubitandi rationes fuisse a me propositas eo fine ut ipsas persuaderem, sed contra ut resut rem : eodem plane modo quo Medicinae scriptores morbos describunt
360쪽
quorum eurandorum Methodum volunt docere. Quis tam audax, &tam impudens in calumniando unquam fuit, ut accuseret Hippocratem, aut Galenum , quod causas ex quibus morbi nasci solent exponant, atque indὰ concluderet, ipsos nihil aliud docere quam Methodum aegro istandi Z Certe qui tantam in R. P. audaciam fuisse sciunt, non facile sibi persuaderent ipsum hac in re privato tantum consilio usum esse, nisi ego ipse testarer, notumque facerem , quo pacto & ea quae prius in me scripserat non probata sint 1 vestris, & ultima ejus Dissertatio tuojussu ad me fuerit missa: Quod cum nullibi commodius possim quam in hac epiastola, non abs re esse puto eam simul cum notis meis in Dissertationein,
Atque, ut ego etiam ex ipsa fructum percipiam, dicam hic aliquid de Philosophia quam conscribo, & quam, nisi quid obstiterit, post annu munum aut alterum in lucem edere decreVi. Ctun anno I 63 7 nonnulla ejus specimina vulgarem, nihil non facere conatus su m ut praecaverem invidiam, quam mini, licet indigno, imminere advertebam; Haec causa fuit cur nomen meum istis speciminibus praefigi noluerim, non, ut quibusdam sortὶ visum est,. quod rationibus in iis contentis non fiderem, Vel eorum me puderer; Haec que etiam fuit causa, cur declararim expressis verbis in Dissertatione de Methodo pag. 66, mihi non in animo esse ut dum viverem Philosophia mea vulgaretur. Quo in instituto adhuc manerem, si ut sperabam , & ratio postulabat, hoc me, saltem aliqua ex parte, invidia liberasset. At plane secus accidit. Ea enim est fortuna speciminum meorum, ut, quamvis non a multis intelligi potuerint, quia tamen a nonnullis, iisque maximh ingeniosis, &doctis, qui ea dignati
sunt examinare curiosius, multas veritates, nondum ante vulgatas, continere comperta sunt, . haec fama transierit ad multos. qui statim ideo sibi persuaserunt me aliquid in Philosophia certi & nullis controversiis obnoxii posse explicare. Unde sequutum est , ut maxima quidem pars, nempe non tantum ii qui extra scholas libere philosophantur, scd plerique etiam ex iis qui docent. praesertim juniores. & qui magis ingenio, quam immerita doctrinae sami, nituntur, ac verbo omnes qui amant veritatem, integram a me Philosophiam in lucem edi optarint; Sed alia pars, ii scilicet qui docti videri malunt quam esse, jamque aliquod nomen
inter eruditos ex eo se habere putant, quod de scholae controversiis acriter disputare didicerint, timentes ne detecta veritate controversiae istae abrogentur, ac simul eorum c ctrina omnis abeat in con Iemptum,