Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

mniam everteret Ac ridiculum est si se excuset quod nomen ejus notposuerit, cum ipsam et ejus verba ante edita citarit , eumque ita designarit ut nemo posset dubitare quin ille esset quem impugnabat di, Medicus auiatem ei tam modeste respondit, ac nomen ejus tot elogiis Ornavit, ut non contra ipsum , sed amicὸ potius ad ipsum scriptisse, ac eum honoris tantum causa nominasse fuerit credendum: Ut &revera creditum suisset, si Theologus rationes , utcunque saltem probabiles, ad eas Medici refellendas habuisset: Quid autem iniquius esse potest, quis quod Rcctor Collegam suum injuriarum reum faciat, ob id unum, quod tam mani festas & veras rationes attulerit, ad rejicienda crimina haereseos, &atheismi, quae sibi ab illo fuerant imposita, ut se ab ipso per calumniam circumveniri non passus sit. At nempe improbat Theologus eam propugnandi pro nora ct provinpta Philosophia rationem, quam in Medici libello

ait frequentari; utpote cum perborum insolentia conjunctam , in opprobrium eorum qui vulgarem ut veriorem profitentur: Ipse scilicet vir modestissimus verborum insolentiam in alio reprehendit, quam tamen revera nullam

fuisse quisque potest agnoscere, si tantum consideret ipsa loca hic citata , quae hinc inde ex Medici libro, ut omnium maxime insolentia, atque ad invidiam concitandam aptissima. excepta sunt. Praesertim si etiam notetur , nihil esse usitatius in scholis Philosophorum, quam ut quisque sine ullis verborum delinimentis id quod sentit loquatur, atque ideo totas suas opiniones veras esse, aliasque omnes falsas assi et: Assuetecit erit millos disputandi usus isti libertati, quae sorte in iis qui urbaniorem vitam sequuntur durior esset Item plaeraque ex verbis, quae hic citantur, tanquam si contra omnes omnium locorum Philosophos invidiose dicta essent. non nisi de solo Theologo esse intelligenda, ut ex libro Medici clarum est; nec in plurali numero, &tanquam de tertia persona fulmeprolata, nisi tantum ut illum minus offenderent; Ac denique ea quae hic notantur de Chorcebo, item de Atheis aut bestiis&c. non sponte a Modico fuisse scripta , sed prius injuriose ac falso a Theologo in ipsum jacta,

quae ut posset refellere, coactus fuit veris & evidentibus rationibus ostendere illa nomina non sibi, sed potius adversariosio convenire. Qtiis serat hominem tam importunum, ut sibi velit licere alios per calumniam Atheos & bestias vocare, seque ab iis cum veris rationibus modet tu re sutari non patiatur e Sed festino ad illa quae me magis spectant. Tres habet rationes ob quas novam Philosophiam condemnat. Prima est quod Veteri adversetur. H c non repeto, quod supra dixi, meam Philosophi a esse omnium antiquissimam, nihilque ab ea diversum esse in vulgari, Disilia by Coosl

372쪽

quod non sit novum: Sed tantum interrogo an recth intelligat istam Philosophiam, quam condemnat, homo usque adeo stolidus aut, si mavult, malignus ut eam in Magiae suspicionem volucrit adducere, quia figuras considerat ἰ Interrogo etiam cur disputari soleat in scholis, haud dubis ad manifestam veritatem quaerendam, si enim jam haberetur, cessarent istae disputationes, ut patct in Geometria, de qua non moris est disputare: sed si vel ab Angelo manifesta illa veritas, tam diu quaelita,& expctita,proponeretur, nunquid per eandem rationem esset rejicienda, quia nempe iis, qui scholarum disputationibus assueti sunt, nova esse videretur e At sorte inquiet non disputari de principiis quae tamen a praesumpta nostra Philosophia evertuntur: sed cur ea tam facile everti sinit,cur rationibus non fulcit ἰ & nunquid satis ostenditur ea esse incerta ex eo quod ipsis nihil certi hactenus superstrui potueriti Altera ratio est, quod juventus, istius praesumptae Philosophiae adminiculo technologemata in Auctorum libris usitata, percipere nequeat: Quasi vero necesse sit ut Philosophia, quae ad veritatis cognitionem est instituta, doceat ulla vocabula quibus ipsa non egeati

cur non Grammaticam & Rhetoricam potius eo nomine condemnat, cum earum magis ossicium sit agere de verbis, ac tamen ab istis docendis adeo sint alienae ut tanquam barbara rejiciant ἰ Dicat orgo eas idcirco jurentutem a sana Philosophia avertere, ac impedire quo minus ad culmen eruditionis provehatur; nec magis erit irridendus, quam cum de nostra Philosophia idem dicit; neque enim ab ipsa, sed a libris eorum qui vocabulis istis utuntur ipsorum explicatio est requirenda. Tertia denique ratio duas habet partes: quarum altera est manifesu ridicula; & altera injuriosa&falsar Nam quid tam verum & apertum est, ex quo non facila ab improrida juventute varia, falsa ct absurda viniones deduci posint ' Quod

vero ullae ex mea Philosophia revera consequantur qua pugnent cum orrhodoxa Theologia, plane falsum est & injuriosumr neque utar exceptione quod ejus Theologiam orthodoxam esse non putem: Neminem unquam

ideo contempsi, quod alia quam ego sentiret, praesertim circa res fidei, novi enim fidem esse donum Dei; quin & multos, qui eandem quam ille religionem profitentur, etiam Theologos, etiam Concionatores, colo Scdiligo: Sed jam saepe testatus sum nolle me unquam ullis Theologiae controversiis immiscere; cumque in Philosophia etiam non agam, nisi de iis quae naturali ratione clarissime cognoscuntur, non possiant pugnare cum ullius Theologia, nisi si quae lumini rationis manifeste adversetur, quod scio neminem de sua esse dicturum. Caeterum ne temere videar assirmare

nullas ex rationibus a Medico allatis a Theologo solvi posse, duplex jam.

373쪽

I62 vel triplex ejus rei experimentum habetur.Jam enim duo vel tres libelli ea de re editi sunt, non quidem a Theologo, sed pro ipso, & a talibus, ut siquid boni continerent, ei soli tribueretur, nec,eorum nomine se tegendo, eos ineptissima proferre permisisset, si meliora habuisset. Primus libellus editus est titulo Thesium ab ejus filio in eadem Academia Profestare :Cumque in eo sutilia tantum patris argumenta ad formas substantiales adstruendas sint repetita, vel alia etiam inaniora adjuncta; nec ulla plano facta sit mentio rationum Medici, quibus jam ista omnia fuerant refutata, nihil aliud ex ipso colligi potest, quam ejus Auctorem eas non capere, vel certe docilem non esse. Alius libellus, & quidem geminus, prodiit sub nomine illius studiosi qui in seditiosa trium dierum disputatione,

Rectore praeside, responderat, titulusque ejus est, Prodromus ire fixamen tutelare orthodoxa Philosophis principiorum oec. Atque in eo quidem omnia collecta sunt, quae ab ejus Auctore, vel Auctoribus, potuerunt hactenus excogitari ad rationes Medici oppugnandas: nam etiam secunda pars, sive novus Prodromus primo adjunctus est, ne quid omitteretur ex iis, quae Auctori venerunt in mentem, dum prior typis mandabatur : Sed tamen in iis omnibus, nulla, vel minima, ex rationibus Medici, non dicam solide, sed nequidem verisimiliter est refutata : Ide6que ille Auctor nihil aliud curasse videtur, cum ut crassum volumen ex meris ineptiis compingendo , ac etiam Prodromum inscribendo ut adhuc plura exspectentur, caveret ne quis respondere dignaretur: Atque hoc pacto saltem coram imperita plebe, quae libros eo meliores esse putat quo crassitores, ac semper eos qui audacissime ac diutiis me loquuntur judicat esse victores, triumpharet. Ego vero qui plebecular gratiam non capto; nec aliud curo, quam ut, veritatem quantum in me est protegendo, probis & peritis gratificer, ac propriae conscientiae satisfaciam: Spero me sutiles istas astutias, aliasque omnes, quibus adversarii uti solent, ita palam esse facturum, ut nemo iis in posterum sit usurus, nisi qui pro calumniatore atque osore veritatis aperte cognosci non erubescet. Et quidem hactenus non parum prosuit ad verecundiores cohibendos, quod ab initio rogarim omnes, ut siquid haberent, quo ea, quae in meis scriptis ut vera proposui, impugnarent,id ad me perscribere dignarentur; ac promiserim me iis responsurum: viderunt

enim se nihil posse coram aliis de me loqui quod mihimet ipsi non significarent,quin hoc ipso merito in calumniae suspicionem adducerentur Sed multi hoc neglexerunt,ae quamvis revera nihil invenirent in meis scriptis,

quod possent salsitatis arguere, nec quidem sorte legissent, occulte tamen de

374쪽

a 63

de ipsis maledixerunt: Idque aliqui tanto cum studio, ut integros ea de re libros conscripserint, non quidem in lucem omittendos, sed , quod

multo pejus existimo, privatim coram crcdulis lectitandos ; cosque falsis rationibus, sed multis verborum ambagibus tectis ; partimque etiam veris, sed quibus tantum impugnabant opiniones falso mihi affictas, imple- Uerunt. Nunc autem ego hos omnes rogo, & hortor, ut scripta ista in lucem edant: docuit enim me experientia melius hoc fore, quam si ea, ut prius rogaram , ad me mittant; ne si forthresponsione digna non judicarem, ipsi interim, vel me sibi respondere non posse falso jactarent, vel se a

me contemni quererentur; neve etiam nonnulli, quorum scripta vulgarem injuriam sibi a me fieri putarent, quod meas responsiones iis adjungerem; quia, ut nuperrime de se ipso quidam aiebat, privarentur hoc pacto fructu, quo poterunt gaudere si ea ipsi met edi curent, ut nempe per aliquot menses legantur, ac multorum animos imbuant, & praeoccupent, priusquam ad illa pollim respondere. Hunc itaque ipsis fructum non invidebo : Quin etiam responsurum me esse non promitto, nisi ubi tales rationes invenero, ut eas passim a lectoribus solvi posse non putem. Quantum enim ad cavillationes,aut convitia, vocesque alias quascunque a proposito alienas, ipsas pro me potius quam contra me facere arbitrabor,hoc argumento, quod non existimem quemquam iis in tali causa esse usurum,

nisi qui plura cupiet persuadere. quam rationibus probare possit; quique

hoc ipso veritatem se non quaerere, sed eam velle impugnare, ac proinde ingenuum & probum non esse ostendet. Uerum non dubito, quin etiam permulti viri candidi ac pii meas opiniones possint habere suspectas; tum quia vident eas ab aliis reprehendi; tum etiam ob hoc solum qu bd novae esse dicantur,& non a multis hactenus fuerint intellectae: Ac sorte non facile ullus judicantium coetus posset inveniri, in quo, si de iis deliberaretur . non multo plures futuri essent qui censerent esse rejiciendas, quam qui auderent ipsas approbare. Suadet cnim ratio, & prudentia, ut de re nobis non omnino perspecta, non nisi juxta id quod in simili solet contingere, judicemus: Ac tam multi hactenus novas in Philosophia opiniones protulerunt, quas vulgatis & receptis non meliores, sed saepe periculosiores csse cognitum est, ut non immerito illi omnes, qui nondum meas clare percipiunt, si sententiam suam rogentur, eas dicturi sint esse reiiciendas. Atque ideo quantumvis verae existant mihi nihilominus metuendum esse putarem , ne sorte a tota tua Societate, ac universim ab omnibus coetibus eorum qui docent, ut nuper a senatu illo Academico de quo jam

scripsi,condemnarentur; Nisi eas i te pro singulari tua benignitate ac pru-X d dentia

375쪽

dentia protectum iri considerem. Sed cum eam Societatis partem rogas, a qua facilius quam a reliquis mea specimina legi possunt, quia nempe praecipua eorum pars est Gallice conscripta, te unum hac in re plurimum posse mihi persuadeo. Nec vero aliam gratiam a te hic peto, quam ut vel ipse illa examines, vel, si majora negotia impediant, non uni R. P. , sed aliis magis ingenuis eam curam demandes; Ac quemadmodum in foren .sibusjudiciis, cum duo vel tres testes fide digni aliquid se vidisse assit mant, plus iis solis fidei habetur, quam universae aliorum hominum multitudini, quae sortὰ conjecturis adducta contrarium putat, ita illis duntaxat credas qui rem de qua judicabunt persecte se intelligere profitebuntur; Ac demum ut si quas habueris rationes quae me ab instituto meo debeant revocare, ipsas me docere non graveris. Etenim in paucis illis Meditati nibus quas edidi principia omnia Philosophiae quam paro continentur: in Dioptrica autem & Meteoris particularia multa ex iis deduxi, quae declarant quo ratiocinandi genere utar; ideoque quamvis istam Philosophiam nondum totam ostendam, existimo tamen ex iis quae jam dedi facile posse intelligi qualis sit sutura. Nec, ut opinor, sinejusta ratione malui quaedam ejus specimina praemittere,quam integram exhibere priusquam suerit expetita : Quamvis enim , ut libere loquar, de ejus veritate non dubitem; quia tamen novi quam facile etiam veritas, a paucis invidis sub specie novitatis impugnata , possit multis prudentibus condemnari, non certus sum illam ab omnibus optari, nec volo invitis obtrudere. Quamobrem longe ante cunctos praemoneo me illam parare: privati multi cupiunt &exspectant: unus quidem docentium coetus judicavit esse rejiciendam, at

quia tantumaseditioso & inepto suo Rectore ad id permotum fuisse scio, nihil apud me habet auctoritatis. Sed , si sorte alii plures eam nollent, ac

rationes nolendi justiores haberent, privatis ipsos anteponendos putarem. Et omnino profiteor me nihil scien ter contra prudentiorum consilia vel potentiorum voluntatem esse facturum: Cumque non dubitem quin ea pars in quam Societas tua se flectet, alteri debeat praeponderare, summo me beneficio assicies, s tuae tuorumque sententiae monere velis; ut quemadmodum in reliqua vita vos semper praecipue colui & observavi, sic etiam hac in re, quam alicujus momenti esse puto, nihil nisi vobis saventibus suscipiam. Vale.

376쪽

EPISTOLARE NATI

Ad releberrimum Virum

In qua examinantur duo libri, nuper pro mouisVltrajecti simul editi 1 unus de Confraternitate Mariana , alter de Philosephia Cartesiana.

378쪽

x quo edidi quadam specimina eius Philosophia quam voram, ct usibus humano apprime utilem puto, multi ex lue ratu, ct quidem pracipue ex illis qui pra cateris ingenios ct

docti ab omnibuι existimantur, me ad illam excolendam, at qae integram evulgandam horta ι sunt: Sed quampis eorum judicio mulιvm tribuum, certius tamen pro ipsa testi- momum prebere mihι videmur alii nonnullι scholariim con- troversu innutriri, quod eam maledictu obruere, ac tanquam iv herba extinguere Ammo studia laborent. Tam liberum enim si per fuit philosophari , ct tam

multi hactenus circa rerum naturalium cognitionem innoxie errarunt, ut si ego

post abos saltar, nihil inde peruuli humana genti sit timendum; sed, si sorte verigatem ιnrenero , magna utilita. exspectanda: Et ideo feri potest, ut ii qui amant νπιtatem, ob tenuem O dubiam sipem ejus in meusicriptis invenienda, me ad ipse vulganda iuvitent; Sed non vi Iur ulla causa esse posse , cur aliι meas opiniones tanta cum acerbιtate ιmpugnent, quamquὸd 'nter sibi persuadeant esse veras , e r timeam ne F veritas cognoscatur, nullus amplius honos murus sit fialasticissis controversu , in quibu3 eorum doctrina ι orsi lit. Quoniam autem hi non rationibus, sedflis obtrectationibus me impugnant, non soleo ipsis restondere: Rc

rum umia ex eorum numero Gubertus Detivi, non contentia, ut ca eri, me erro

ris j ignorantia insimulare, tam atrocia crimina mihι luit, viisque tam ob Iiquis suam in me male uentiam exercet, ut eius injurias tacet i a me non debere iudicarim. Cumque anno puperiore judiciam quoddam nomine Academia UuraIectitia, cuius tunc Rector erat, edidisset, in quo meam Philosophiam eo pra- textu condemnabat, quὸd lingeret varias salsas & absurdas opiniones ex ea consequi, pugnantes cum orthodoxa Theologia, coegit me ad istud judicium scripto cuidam , quod tunc ρπὸ habebam sub prato, inserendum, adsuncta in resutatione, ac simul Voetii virtutum brevi descriptione: ut, quia me non rattonibus, sed sola auctoritate aggrediebatur, quantum eius valere debeat auctoritvi omnibus notum facerem , eumque ad falsas fas ct absurdas opinionei pugnantes cum orthodoxa Theologia, quas ex mea Philosophia Mequι dixerat, pra- serendas adigerem. Quamvis enim ab iis qui suprema utuntur potestate rationem judicatι petere non liceati certὸ si ille qui alium in quem nihil habet iuris au- μι di condemnare, causu istius condemnationis petenti nullas dat, hoc ipse ca-ιumniatorem se esse declarat. 21ιamobrem exstebabam aliquod a Delio responsum, qaο idas opiniones pugnantes cum Orthodoxa theologia nobis ostenderet, ac

379쪽

se calumnia suspicione liberaret . cum editus est pro ipse prolixus liber, cui titulin Philosophia Cartesiana, fre Admiranda Methodus novae Philosophiae Renati des Cartes: sedprodiit sub nomine unius ex ejus discipulis, qui Groninga ψὶ Philasophia Proselyr, ct nulla in eo rationes ad pilus scripta probanda vel

excusandit, sed nova tantum calumnia prioribus atrociores continentur. Quippe prater insolentiam O vilitatem conritiorum solis calonibus dignam , nihil in eo libro mitius de me virmatur, quam quod subdole ac admodum occulte doceam Atheismum; ct tam insetentu ac crimino maledicti nulla alia prebatio affertur, quam quo scripsti im contra Atheos, ct multi judicent me solitii βι refutasse: adeo ut nihil unquam scribi post in quo magis eruleus ct magis

inexcusabilis calumnia reperiatur. Quod mihi necesitatem imposivit ipsam hoc scripto resilendi, atque opem Magistratuum ad tam ιmportunum calumniatorem coercendum publice implorandi. Cum enim publicis stipendiis fruatur ad. juventutem infliιuendam, ct fu Academia Prosessor, si tam atrox ct tam in Τgne ipsius crimen maneret impunitum, au toritate eorum qui illum iso munere sun- si permittunt, sulciri quodammodo videretur: Et nullι unquam Collegio, nullire Reipublica, dedecori tribui potest quod aliquis in ea sit nocens, ideo enim ubique Ieges se Magistratus habentur, quod ubique nocentes esse posuit; sed illi maxima, laude digni sunt apud quos nulla crimina, postquam fuerunt clare detecta, tolerantur. Cum autem ante aliquot menses paginas 1 4, fre siex primas lia istivi maledici libri accepissem Ustrulecto, uti ejus editionem a Voelia curari audiebaim. ad illa succibris horis per otium restondi. Cumque deinde ista editio fulget

aliquandiu intermissa propter librum de Confiraternιtate Mariana , cujus impressumem apud eundem ripographum raetius magis urgebat , ni prodiret ante tempuι Symodi Gali Belgita, nuper Haga habita, ιn qua de re ast in eo impugnata actum iri putabat, credidi esse scii mei hunc etiam librum flatim atque prodiit in lucem examinarer Non quidem quatenus in eo agitur de quast e ad religionem a mea diversam pertinente, quod flumina cum diligentia vitaνὶ, nequam adrersario darem occasonem obstrependi; sed quatenus ex eo istius malignitatem ct mentiendi licentiam clarissime potui demonstrare. Cum enim Metius in ine nou prodeat ni personatus , ct nunc emittat unum ex suis discipulis, nunc alium, viqi illi scripsemat pratare non teneatur, bic interim tamen sua auctorita:e illa con rmet apud eos, qui considerantes illuν esse Ecclesia Ministrum, ac proinde esse debere virum probum ct minime mendacem , non credent palpurum

suisse sipulos uos, probe, Ese consito scribentes, tam infanda crimina mihi

impρηere, nis essem nocens: Necessarium esse putari omnem sam, qua tam ma Ie utitur, anctoritatem elevare, nonnulla de ipsiuι sectis, doctrina, ct meritis e policitis, tum ut me ab dia calumniarum imporιunitaις possim liberare; tgm

380쪽

ARGUMENTUM. setiam ad publicam utilitatem, quia non mihi seu hac in re est importunus. Nec moror impias querelas, quibus , ut ingenium eius nori , haud dubie invidiam1nihi conflare conabitur, dicendo me in sua persona impugnare etiam alios Theologos, ac de religionissita controversis iudicium serre; quis nemo, qui lac striaptum legere dignabitur, non agno et istud ese salsissimum, ac me ab utroque accuratisιmd abstinuisse. Quin etiam cum his diebus audivissem iactari ab eius amicis aliquid pro ipso suisse nuper judicatum in Synodo Gallo-Belgica , de re diligenter inquίsim, ne sorte quid in hoc scripto haberem, quod ibi suisset improbatum : sed lectis omnibus 'hus Synodi articulis in quibus aliqua iit in to S

datitatis II. Maria, tantum abest ut quicquam invenerim quod roelio faveret, quin pomis apertam elus coudemnationem is iis contineri deprehendi. Ait enim illa Synodus m art. Σ , se non probare quod unus expuu Concioratoribiti aiuriamantem istius causae partem propugnandam susceperit, motu proprio, &non petita Synodi lententia quampis rogatus ab iu , pro quorum defensioneis egit . Ad sique rationem, non quod causam malam Iudicet, vel defensionem non aquam ct bonam, sed quod ista quaestio generaliter ad omnes Ecclesias pertineat : Ob quam eandem rationem art. 23 ejus decisionem ad generalem istionis SInodum remittet, quamvis ab Ecclesia Pira Dccnsi rog ita esset ad iudicium serendum : Ex quibus manifestum es illam etiam nullo modo posse probare quod Voctius motu proprio &non petita suae Synodi sententia negautem ejusdem causa partem publicὸ sustuluerit, non ut aliquos desevderet, sed contra ut infamaret , solusique plus auderet quani tota Synodus Gallo-Belgica. Nec putandum est ipsim neganti parti magis quam Uirmantι farisse , ex eo quὸd consilium dederit pro Senioribus Ecclesia ut extra istam controversiam pο- 1iantur ; addidit enim , propter scandalum quorundam : qita ratio , utvcmpe aliis ostendicula non dentur, fusi ere flet viris piis, ut sepe ab iis faciendis abstineant, in qssibus nullam vel minimum mali umbram fuisticantur; ctimqueticis a S traducensis quaestrisset indiscriminatim de Sodalitio B. Virginis, ac decollegiis Canonicorum aliisque Sodalitiis ab aliquibus Sanctu denomiaatis , qualia multa in his regionibus, sine ullius ostendiculo habentur, S nodus ci respondens non signi cavit esse ustum discrimen inter causam illius Sodalitii ct aliorum, ut neque etiam ullum ullius momenti ex toto Voetii libro colligi potest: etsi haec alia isti scandalo quorumdam minussint exposita, quia jam longo Uu recepta. Denique post librum de Cons. Mur. residuum libri de Philo. Cartes. t pu mandatum est, quor se adisum etiam aliquid resipondendum esse duxi: atque ita quod tantum epi ο- Iam sore putabam , paulatim ob copiam maiarie in librum excrevit. Hunc autem

in vorem paries distinxi, uisicuti seorsm legi possint, o ita prolmitatis Ddium

minuatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION