Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ausi quidem sunt aperte ostendere se non cuperὶ ut ederetur, sed summa in me invidia exarserunt. Et quidem perfacile mihi suit hos ab aliis di stinguere: qui enim Philosophiam meam optarunt, optimξ recordati

sunt,me de illa, dum viverem,nom vulganda consilium sumpsisse, ac nonnulli etiam sunt conquesti, quod eam mallem nepotibus quam coaevis meis concedere, quanquam omnes ingenui, causam cur id facerem adiavertentes, & mihi non deesse voluntatem publicis commodis serviendi, non ideo minus me amarint ' Qui autem ipsam timuerunt, nullo modo id recordati sunt, aut saltem credere noluerunt, sed contra supposuerunt ejus me oditionem promisisse. Hinc Vocabar apud illos celebris pronii lar; Hinc comparabar non uultis, qui librorum, quos a se scribi simulabant, editionem per multos annos frustra minati sunt; Hincque etiam R. P. ait hoc tandiu a me exspectari, ut deinceps sit desterandum: ridicul Eprofecto, si putat aliquid ab homine nondum sene potuisse diu exspectari, quod ab aliis in multis saeculis nondum est praestitum; ac imprudenter, quod ubi me conatur vituperare, talem esse concedat, ut id a me intra paucos annos diu potuerit exspectari, quod ego ab illo intra sexcentos , si tandiu vita utriusque prorogaretur, non exspectarem. Hujusmodi autem homines cum plane sibi persuaderent me decrevisse Philosophiam, illam, quam metuebant, emittere, statim atque esset parata, non modo eas opiniones quae in scriptis jam a me editis explicantur, sed etiam praeeipue istam ipsam Philosophiam, sibi nondum cognitam, multis maledictis , qua occultis, qua etiam apertis & publicis sunt prosequuti, ut scilicet vel me ab ea edenda absterrerent, vel editam statim everterent, &tanquam in cunis suffocarent. Risi quidem initio illorum conatus, &' quanto vehementiores in meis impugnandis esse animadverti, tanto plu- tis me ab ipsis fieri existimari: Sed ubi eorum numerum indies augeri vidi, atque, ut fit, multo diligentiores eos esse ad occasiones mihi nocendi quaerendas, quam ullos benevolentes ad me protegendum, veritus ne sorte clandestinis moliminibus aliquid possint, ac ne otium meum

magis interturbent si parmaneam in instituto Philosephiam meam non edendi, quam si aperte ipsis me opponam; At, praestando id totum quod

timent, ne amplius timendum habeant essiciam. Pauca illa omnia, quae de Philosophia cogitavi, publici juris facere institui, ac contendere, ut si vera sint, a quam plurimis recipiantur. Quapropter illa non eodem ordine ac stylo proponam, quo magnam eorum partem ante conscripsi eo in tractatu, cujus argumentum in Dissertatione de Methodo explicui, sed alio ad scholarum usum magis accommodato, brevibus scilicet articulis

362쪽

lis singulas quaestiones includendo, talique ordine ipsas exsequendo, ut sequentium probatio ex solis praecedentibus dependeat, omnesque in

unum corpus redigantur. Qua ratione spero me Veritatem eorum o

mnium de quibus in Philosophia solet disputari, tam clare esse expositu rum, ut quicunque illam quaerent, perfacile ipsam ibi sint inventuri.

Quaerunt autem profecto veritatem juvenes omnes, cum primum ad discendam Philosophiam se accingunt; Quaerunt etiam illam caeteri omnes cujuscunque aetatis, clim soli apud se de rebus Philosophicis medi tantur, easque in proprium usum examinant: Sed & Principes omnes, &Magistratus, aliive qui Academias aut Gymnasia instituunt, sumptusque suppeditant ut Philosophia in iis doceatur, non nisi Veram, quantum fieri potest, volunt doceri; nec patiuntur dubias & controversas opiniones ibi ventilari, ut ex disputandi consuetudine subditi magis con tentiosi, & refractarii, & pertinaces, atque ideo superioribus suis miniis obsequentes, & seditionibus commovendis aptiores evadant, sed tantum ob sipem veritatis. quam ex istis disputationibus aliquando emersuram

plerique sibi persuadent; vel si jam longa experientia sint edocti quam

raro illa hoc pacto reperiatur, adeo tamen ipsam curant, ut etiam peris exiguam ejus spem non putent esse negligendam; Nulla autem unquam gens fuit tam sera, aut tam barbara, tamque a recto usu rationis, quo solo homines sumus, abhorrens, ut apud se doceri voluerit opiniones, quae pugnarent contra cognitam veritatem. Atque ideo non dubium cst, quin veritas opinionibus omnibus ab ea diversis, quantumlibet in

veteratis & pervulgatis sit praeserenda; & quin omnes ii qui alios docent

ipsam pro viribus quaerere, atque inventam docere teneantur. Sed nem

pe non creditur eam sore in nova illa Philosophia quam promitto: Non versimile est me unum plus vidisse, qu m sexcenta millia ingeniosissimorum virorum, qui opiniones in scholis vulgo receptas sequuti sunt: Viae

tritae ac cognitae novis ac ignotis sunt semper tutiores; Praesertim propter Theologiam, cum qua veterem & vulgarem Philosophiam optime consentire multorum annorum experientia jam docuit: de nova autem incertum est : Ideoque ne sorte imperitam multitudinem novitatis aVidam ad se alliciendo paulatim crescat, & vires sumat; Scholarumque si veΑcademiarum pacem & quietem perturbet; vel etiam in Ecclesia novas haereses adducat, mature prohibendam, atque exstinguendam esse quidam contendunt. Ego vero contra respondeo me quidem mihi nihil arro.

gare, nec profiteri me plus videre quam caeteros; sed hoc sorte mihi pr fuisse, quod cum proprio ingenio non multum fidam, planas tantum

363쪽

N saciles vias sim sequutus: Nam si quis per ipsas magis pro meat. quam alii multo majori ingenio praediti per salebrosas & impenetrabiles illas

quas sequuntur, non est mirandum. Addo me nolle ut mihi credatur de Veritate eorum quae promitto , sed ut ex iis speciminibus quae jam dedijudicetur: Non enim ibi unam aut alteram, sed plus sexcentis quaestionibus explicui, quae sic a nullo ante me fuerant explicatae; ac quamvis multi hactenus mea scripta transverss oculis inspexerint, modisque omnibus resutare conati sint, nemo tamen, quod sciam , quicquam non verum potuit in iis reperire. Fiat enumeratio quaestionum omnium. quae in tot saeculis , quibus aliae Philosophiae viguerunt, ipsarum ope solutae sunt, & sorid nec tam multae, nec tam illustres in venientur: Quinimo profiteor, ne unius quidem quaestionis solutionem,ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium, datam unquam fuisse, quam non possim demonstrare esse illegitimam &salsam. Fiat periculum, proponantur, non quidem Omnes, neque enim operae pretium puto multum

temporis ea in re impendere, sed paucae aliquae siclectiores; stabo promissis: Et moneo tantum , ne captioni locum relinquam, loquendo de principiis Peripateticae Philosophiae peculiaribus, me excipere illas quaestiones, quarum solutiones desumptae sunt, vel a sola experientia, omnibus hominibus communi; vel a consideratione figurarum, & motuum, quae Mathematicorum propria est; vel denique in Metaphysicis a communibus illis notionibus, quas a me admitti, ut & praecedentia, ex Meditationibus meis apparet. Addo etiam , quod sorte videbitur esse paradoxum, nihil in ea Philosophia esse, quatenus censetur Peripatetica, &ab aliis diversa, quod non sit novum; nihilque in mea quod non sit vetus. Nam quantum ad principia, ea tantum admitto, quae omnibus omnino Philosophis hactenus communia suere, suntque idcirco omnium antiquissima; & quae deinde ex iis deduco, iam ante in ipsis contenta & implicita suisse tam clare ostendo, ut etiam antiquissima, ut pote humanis mentibus ii natura indita, esse appareat: Contra autem principia Philosophiae vulgaris, eo saltem tempore, quo ab Aristotele aliisve inventa sunt, erant nova, nec jam meliora putari debent quam tunc fuere; nihilque ex iis deducitur quod non sit controversum, Z ex more scholarum a singulis Philosophis mutari possit, ac proinde quod non sit maxime no-Vum, clim quotidie adhuc renovetur. Quantum ad Theologiam, cum una veritas alteri adversari inunquam possit, esset impietas timere, ne veritates in Philosophia inventae iis quae sunt de fide adversentur; Atque omnino profiteor nihil ad relisionem pertinere, quod non aequo, ac

etiam Diuitigio by Corale

364쪽

etiam magὶs secitd explicetur per mea principia, quam per ea quae vulgo recepta sunt: Jamque hujus rei mihi videor specimen dedisse fatis luculentum , in fine meae Responsionis ad quartas objectiones, circa quaestionem in qua omnium dissicillimὸ Philosophia cum Theologia solet conciliari: Et idem in aliis quibustibet, si opus sit, praestare paratus sum;

Ac etiam ostendere multa e contra et se in vulgari Philosophia,quae revera

pugnant cum iis quae in Theologia sunt certa, etsi id vulgo a Philosophis

dissimuletur, vel ob longam iis credendi consuetudinem non advertatur. Non etiam metuendum est, ne meae opiniones, imperi tam , & novitatis avidam multitudinem alliciendo, nimis crescant; cum e contrado. ceat experientia ipsas praecipue a peritioribus probari, quos non novitate, sed sola veritate allicientes, nimium crescere non poliunt. Nec magis metuendum est ne scholarum pacem perturbent: Sed contra clanomnes Philosophi tot controversiis se mutuo vexent, ut nunquam majore in bello esse possint quam jam sunt, nulla melior ratio est ad pacem

inter ipsos conciliandam , Haeresesque etiam quae quotidie ex istis controversiis repullulant minuendas, quam si verae opiniones, quales meas esse jam probavi, recipiantur: Earum enim clara perceptio omnem dubitandi ac disputandi materiam tollet. Atque ex his patet, nullam revera esse rationem, ob quam nonnulli tanto studio reliquos homines ab iis cognoscendis velint averterer nisi quod nimis evidentes, & certas easella existimantes, vereantur ne obsint famae doctrinae, quam ipsi ex aliarum minus probabilium cognitione quaesiverunt. Adeo ut haec ipsa illorum invidia non exiguum sit veritatis meae Philosopbiae argumentum.

Sed ne sorte hic videar de invidia falso gloriari, ac solam Dissertationem R. P. in testimonium vocare posse, dicam quid nuper in recentissima

harum Provinciarum Academia contigerit.

Doctor quidam Medicinae, vir acerrimi ac perspicacissimi ingenii, atque ex eorum numero qui quamvis Scholarum Philosophiam rectὰ didicerint , quia tamen ei non credunt, & sunt ingenui, non ideo multum superbiunt, nec se admodum doctos esse fingunt, ut aliis quibusdam in more est, qui ipsa sunt inebriati, legit Dioptricam meam, & Meteora, cum primum edita sunt in lucem, ac statim aliqua in iis verioris Philosophiae principia contineri iudicavit: Quae colligendo diligentius, & alia ex iis deducendo, ea suit sagacitate, ut intra paucos menses integram indὰ Physiologiam concinnarit, quae, cum privatim a nonnullis visa esset. eis sic placuit, ut Prosessionem Medicinae, ibi tunc sorte vacantem, pro illo. qui antea ipsam hon ambiebat, a magistratu petierint, & impetrarint.

. . V Ita

365쪽

Ita Prosessor sectus ossicii sui esse putavit ea potissimum docere, propter

quae ad illud munus vocatus suisse videbatur: Praesertim clim ipsa veracile , ac quaecunque cum iis pugnant falsejudicaret. Sed cum id agendo magnam, pro ratione loci, haberet auditorum frequentiam, quidam statim ex ejus collegis, ipsum sibi praeserri advertentes , mani sesu invidearunt , ac persaepe apud Magistratum conquesti sunt, petentes ut ei nova ista docendi ratio prohiberetur: Nec tamen aliud tribus annis potuerunt impetrare, quam ut hortaretur ad vulgaris, tum Philosophiae, tum M dicinae principia simul cum suis docenda, ut ita auditores ad aliorum 'tiam scripta legenda pararet. Sentiebat enim prudens Magistratus, si nova ista vera essent, prohiberi non debere; si autem salsa, non opus esse. quia sponte intra paucos menses essent collapsura. Cum autem h contra crederent indies; excolerenturque potissimum ab honestissimis & ingeni sis mis quibusque, magis quam ab humilioribus aut junioribus, qui facilius invidorum auctoritate aut consilio ab iis audiendis revocabantur: Novam etiam provinciam Magistratus Medico dedit, ut nempe Probi mata Physica, tum Aristotelis, tum aliorum, certis diebus, lectione extraordinaria explicaret; atque ita maiorem haberet occasionem , quam in

sola sua Medicina, de omnibus Physicae partibus agendi. Et quievissent fortasse deinceps reliqui ejus Collegae, ac veritati locum dedissent, nisi

unus inter caeteros, qui tunc erat illius Academiae Rector, omnes suas in eum machinas intendere decrevisset. Ut autem cujus generis ad versarios habeam appareat, hunc paucis hic describam. Cluet Theologus, Conci nator, Disputatos: Magnamque sibi apud plebeios homines gratiam potentiamque conciliavit,ex eo quod ,modo in R omanam Religionem,m do in alias quascunque a sua diversa modo in potentiores invehendo,sem ventem & indomitum pietatis zelum prae se ferat, interdumque etiam dicteriis scurrilibus plebeculae aures demulceat; Quodque multos quotidie libellos, sed a nemine legendos, emittendo; Varios Auctores, sed saepius contra se quam pro se facientes, ac sorte ex indicibus tantum notos, citando; R de quibus ibet scientiis tanquam si earum gnarus esset audacissimE. sed & imperitissim ξ, loquendo, admodum doctus indoctis videatur. Peritiores autem qui sciunt quam importunus in aliis provocandis semper fuerit, ac quam saepe, ubi suit disputandum convitia pro rationiblis attulerit, turpiterque victus discesserit, si sint diversae ab ipso religionis palam irrident, & contemnunt, eumque iam publich nonnulli sic exceperunt, ut nihil novi deinceps in ipsum scribi posse videatur; si vero cum illo in religione consentiunt, etsi quantum possunt excusent , '

366쪽

& tolerent, in animo tamen non probant. Postquam hie domo aliquinis diu Rector fuit, contigit ut, clan theses Medico Phaeside ab ejus auditoribus defendebantur, non daretur ipsis libertas ad argumenta quae proponebantur respondendi, sed scholasticis & importunis supplosionibu, turbarentur: quas supplosiones non dico a Theologo per amicos suisse

excitatas,neque enim scio, sed antea non fiebant; atque audiri a fide diagnis, qui adsuerant, nullo eas necirespondentium nec Praesdis merito potu ille contingere, clan semper prius inciperent quam ipsi mentem suam explicuissent; & interim rumor spargebatur novam ibi Philosophiam male defendi, ut scilicet inde in serrent homines, non dignam esse, quae publice doceatur. Contigit etiam , cum frequentes disputationes sub praesidio Medici haberentur. ac theses minus curiosh, ad arbitrium

respondentium , ex variis N inconnexis quaestionibus conflarentur , ut in quadam thesi posuerint, ex mente O corpore non flerι unum ens per se, sies per accidens: vocando scilicet ens per accidens id omne quod ex duabus substantiis plane diversis constaret; nec ideo negando unionem substan. tialem , qua mens corpori conjungitur ἔ nec utriusque partis aptitudinem naturalem ad istam unionem, ut patebat ex eo quod statim postea subjunxissent , illas substantias diis incompleras ratione compositi, quos ex earum unione oritur : aded ut nihil in ipsis posset reprehendi, nisi rsan modus loquendi minus in scholis usitatus. At vero haec satis magna occasio visa est Rectori Theologo ad Medicum circumveniendum, haereis seosque condemnandum, & ita, vel invito Magistratu, si res ut sperabat successisset , de Prosessione deturbandum. Nec obstitit quod, ubi Medicus advertit eam ab illo thesim non probari, statim ipsum, & reliquos ibi Theologiae Prosessores adierit, iisque mentem suam explicando, assim marit se nihil adversus Theologiam ipsorum, de suam, sensisse, aut scribere voluisse. Nam paucis poli diebus theses edidit, quibus, ut mihi ceristo nunciatum est, hunc titulum voluit praefigerer Corollaria admonitoria , ex auctoritate S. S. Facultata Theologica ad studiosos proposita : & addito; Sententiam Tamelli, quem Heidelbergenses Theologι appellarunt Atheum Mea duum , o Periginosi impenis Gor&ι, qua statuitur homo esse ens per accidens, multιs impingere modis in Physicam , metaphysicam , Pneumaticam ct Theologiam c. Ut nempe iis subsignatis a reliquis omnibus illius loci Professo ribus Theologiae ac concionatoribus si tamen subsignassent, id enim ignoro) mitteret ex collegis, qui dicerent Magistratui Medicum, ecclesiastico concilio, cum Taurelio, &Gorlaeo, quos Auctores αδ nun quam legit, mihi certe sunt ignoti, haereseos esse damnatum : ut ita non V 2 - posset

367쪽

posset Magistratus, cum plebis gratia, eum diutius in Prosessiorem retinere. Sed cum jam Theses istae essent sub praelo, sortὸ ad manus quorundam e Magistratu pervenerunt, qui Theologum ad se vocatum officii admonuerunt, atque ut titulum saltem mutaret, Facultatisque Theol gicae publica auctoritate ad calumnias suas non abuteretur effecerunt. At

nihilominus perrexit in thesibus edendis; ac de iis , ad imitationem R. P. '. per triduum disputavit; Et quia parum materiae in ipsis suisset, si egisset tantum de illa logomachia an compositum ex duabus substintiis

dicendum sit ens per accidens, nec ne, alias quasdam quaestiones huic adjunxit, quarum praecipua erat de formis substantialibus rerum materia lium, quas omnes, excepta anima rationali, Medicus negarat; ille autem quibuscunque potuit rationibus ipsas fulcire, ac tanquam Peripateticae Scholae Palladium defendere conatus est. Atque, ut hic non videar sine. causa me alienis controversiis immiscere, praeterquam quod in Thesibus suis nomen meum expresserat, ut & Medicus saepe in suis, etiam inter dis.

putandum me nominabat, quaerebatque ab opponente mihi nunquam

viso num ipsi argumenta suggessissem , de indignissima comparatione utens aiebat, eos, quibus vulgaris Philosophandi ratio displicet, aliam 1 me exspectare,ut Judaei exspectant suum Eliam qui eos deducat in omnem Veritatem. Cum autem per triduum sic triumphasset, Medicus, qui praevidebat se,si taceret,a multis habitum iri pro victo: si autem publicis disputationibus se defenderet, strepitus. ut antea, fore paratos. ad impediendum ne audiretur : sumlit consilium de responsione ad Theologi theses edenda, in qua quidem ea omnia, quae in istis thesibus contra se aut sua dogmata continebantur,. solidis rationibus refutaret; sed interim earum Auctorem tam blande ac tam honorificE compellaret, ut ipsum sibi

conciliare conaretur; aut fialtem exulceratum ejus animum non irritaret.

Ac revera responsionem illam suam ita concinnavit, ut multi qui legerunt, existimarint nihil in ea esse, de quo Theologus queri posset, nisi quod ibi vir pius, & ab omni maledicendi studio alienus diceretur: Sed etsi verbis non laederetur, sibi tamen magnam injuriam 1 Medico factam

esse putabat, quia rationibus victus erat, & quidem rationibus ex quibus videbat aperte sequi se esse calumniatorem, & rerum quasjactaverat imperitum. Cui malo nullum aliud remedium potuit reperire, quam ut potentia uteretur, ac responsionem illam sibi odiosam in urbe sua prohiberi curarct. Audiverat sorsan quod de Aristotele quidam dicunt, ipsum cum Philosophorum se antiquiorum opiniones solide resutare non posset , alias quasdam valde absurdas ipsis assinxisse, nempe illas quae in ejus . scriptis

368쪽

scriptis leguntur, ac ne fraus a posteris detegeretur, omnes eorum libros dili uenter perquisitos comburi curasse. Quod noster, ut fidelis Peripate. ticus, imitari conatus, congregavit Senatum suum Academicum; de libello in se a Collega edito conquestus est; eum prohibendum, ac totam istam turbatricem Academ iae Philosophiam eliminandam esse dixit. Asen serunt plaerique. Tres ex eorum numero delegati ad Magistratum, idem ibi conquesti sunt. Magistratus, ut eis satisfaceret, pauca quaedam exemplaria a Bibliopola auferri jussit: quo factum est, ut reliqua cupidius emearentur, ac curiosius legerentur; Cumque nihil in iis appareret de quo Theologus juste queri posset, praeter solam vim rationum, quas declinare

non poterat, omnes eum irriserunt. Ipse vero interim non cessabat; conia

gregabat quotidie Senatum suum Academicum, ut ei aliquid de ista infamia impertiret: magna pro ipsb res erat: quaerendae erant rationes, cur

responsionem Medici ac totam ejus Philosophiam damnari vellet; nec tillas poterat invenire. At nihilominus prodiit tandem in lucem judicium, nomine Senatus Academici, sed quod soli Rectori tribuere aequius

est: Cum enim in omnibus conventiculis, quae congregabat, sederet ut judex, essetque idem acerbissimus accusator, Medicus autem nec audiviretur, nec unquam adesset, quis dubitat, quin facile maximam suorum Collegarum partem eo quo voluit pertraxerit, ae suffragiorum numero

alios a se dissentientes superarit; cum praesertim aliqui eandem quam ille, vel etiam majorem haberent occasionem Medicum odio prosequendi; ac alii viri pacifici Rectori suo, quem noverant esse mordacem, non libenter contradicerenti Hocque etiam insigne, quod, nullus ex ipsis, ut istius judicii approbator nominari voluerit, sed unus, nec Medico ulla similiaritate conjunctus, nec mihi unquam notus, ne particeps fieret infamiae quam inde sequuturam esse praevidebat expressὶ petierit, ut nomen suum, tanquam non approbantis, in eo poneretur. Istius autem iudicii exemplar hic apponam; tum quia sorte Reverentiae tuae non erit ingratum scire quid in his regionibus inter literatos agatur; tum etiam ut quantum in me est impediam , ne post aliquot annos, cum leves chartulae, in quibus impressum est, erunt sorth omnes disperditae, utantur ejus auctoritate

maledici, ac fingant justas aliquas in eo fuisse rationes ad Philosophiam

meam condemnandam. Nomen tant lim Academiae tacebo, ne quod heri aut nudius tertius turbulentus ejus Rector imprudenter secit, ac sortasse cras vel perendie alius mutabit, ei apud exteros dedecori vertatur.

369쪽

Professores academia ', cum nonsive gravi dolore ridissem Mellam in lucem edia

lαι, cum auctor pradicti ubelli dicit, pag. 9: Jamdiu enim pernovi magnos meorum auditorum progressus, quos brevissimo temporis sipatio apud me faciunt, quosdam male habere. Pag. 7: Termini quibus alii ad nodos solvendos uti solent, nunquam ingeniis paulo perspicacioribus plene se-tisfaciunt, sed solis tenebris & nebulis animos eorum replent. Ibidem: U rus sensus multo melius & promptius ex me percipitur , quam vulgo ex aliis: probat ipsa experientia quam multi meorum discipulorum, in publicis disputationibus cum honore jam saepius exhibuerunt, postquam tantum paucos aliquot menses mea institutione fuissent usi. Nullus autem dubito quin quilibet mortalium, cui tantum est sanum sinciput, hie nihil quicquam culpandum, sed omnia laudanda censeat. Pag. 9: Misera illa entia scilicet sermas substantiales, & qualitates reales nullius planEusus esse perspeximus . nisi sorte ad excaecanda studiosorum ingenia, &ipsis in locum doctae illius ignorantiae, quam tantopere commendas, fastosam quandam aliam ignorantiam obtrudendam. Pag. Is: Contra vero ex opinione formas substantiales statuente, facillimus est prolapsus in

sententiam eorum, qui animam dicunt corpoream & mortalem. Pag. 2or

Quaeri posset, annon illa philosophandi ratio potius Choraebo aliquo disgna sit censenda, quae ad unum principium activum, nempe formam su stantialem omnia revocare λlet. Pag. 23 et Atque hinc patet, non ilicis qui formas substantiales negant, sed potius eos,qui illas adstruunt, eo tandem per solidas consequentias adigi posse, ut fiant aut athei aut bestiae.

370쪽

ps .etor Propterea quod causae ab aliis hactenus etiam in minimis propositae , sint ut plurimum quam maxime jejunae, & a vero alienae, nec ani mo veritatis cupido satisfaciant. Tertiὸ, se reticere novam istam Philosophiam; privi, quia veteri philosophi/,qu.im Academia toto orbe terrarum bactenus optimo consilia docuere, adversatur,

ejustis fundamenta subpertit: deinde quis iurentutem a vetere o sana Philostia phia apertit, impeditque quὸ minus ad culmen eruditionis provebatur ;'eὸ quod istius praesumpta philosophia adminiculo , technologemata tu auctorum libris, professorumque lectionibus is disputatiombur usitata, percipere nequit: postremὸ quod ex eadem ranafalsa ct abpurda opiniones partim consequantur, partim ab imprepida juventute deduci pojint, pugnantes cum cateris disciplinu O sacvltatibus ,

atque inprimis cum orthodoxa Theologia.

Censere igitur ac flatuere, omnes philosophiam in hac scademia docentes, in posterum a tali influuio atque incepto abstinere debere, contentos morica libertate dissentundi ιn singularibiti nonnullis opinionibus, ad alιarum celebrium Academi νum exemplum bis x tata: ita, ut veteris ct recepta philosiophia fundamenta non

labefactent, ct in eo etiam atque eliam laborent, ut academia tranquillitra iuomnibus sarta tecta conservetur.' die xvI. MarIii, I 2.

Est autem notatu dignum , hoc judicium editum fuisse, cum jam aliquandiu risissent homines, quod Rector librum Medici supprimi maluisset quὶm ad ipsum respondere; nec proinde esse dubitandum, quin Omnes rationes, saltem eae quae ab illo potuerunt excogitari, ad istud factum excusandum', hIc expressae sint. Eas ergo, si placet, percurramus. Primo dicitur libellum Medici stectare ad detrimentum , ct ignominiam

Academia; ac etiam ad mistras opiniones in aliorum animis excitandas : quod

non aliter possum interpretari, quam quod hac occasione homines sint uspicaturi, vel potius cognituri, Academiae Rectorem suisse imprudentem, quod manifestae veritati se opponeret; ac malignum, quod rationi bus victus, auctoritate tamen vincere conaretur. Sed jam illa ignominia cessavit, quia non amplius est Rector; Nec Academiae tantum dedecoris est, quod hunc habeat adhuc in Prosessorem ; quam honoris, quod habeat etiam Medicum; messo se illo indignam non praestet. Dicitur secundo ei displicere unum collegam in alium tibros edere, prasiertim expreso nomine.

Sed ob hanc rationem ipse potius Rector, qui in hoc judicio erat accusator, & Praeses, solus reus esse debuisset, solusque erat condemnanduse Ipse enim animi non lacet Titus, libellos duos. thesium nomine, in collegam suum ediderat; eosque etiam S. S. facultatis Theologicae auctoritate munire conatus erat, ut innocentem circumveniret, ac per calumniam Dissiliaco by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION