장음표시 사용
381쪽
6 ARGUMENTUM.1a prima restondeo ad libri de Philostphia Cartes ama introductionem, in qua
auctor mea piria pummatim voluit receUere. Pag. rinfecunda remunero dominum Deirium narratior quorundam e factorum, ex quibus ipsius virtutesnimum nosse capi. Pag. i In tertia primum o secundam caput 6.sdem lib. de Phil. Can. percurre. Pag. ISIn quartu meam de usu librarum o domina Hoetii sinentiam evom.
In quinta Beriter ago de reliquis istiui libri capitibus ustae ad paginam I- βνededuabus primis ejusfectiori M. Pag. Io In sexta librum de Confraumitate Mariana examino. Pag. 3ψIn septima quid meritui sit Dominus raelius. O quale sterimen charitatisobriina, ac probitaris liso isto exhibuerit, considero. P . 1 LIn octava renrtor ad si ιm de Phil. Cart. eiusque praefationem quam antea non rideram) o tertiam sectionem refuto. Pag. 67 In Gha ad quartam ct postremam ejusdem si isectionem restandra, ct smus ostenda HV ainores alma a M puia in cusabilis calumnia reos esse.
382쪽
UDUM mihi nunciatum fuerat te librum aliquem hi me parare, samque ecce sex prinia ejus folia tandem accepi, O multo plura dicuntur Ab prato sed Verum quia ex paucis paginis, quas mox epolvi, facile cogηψιο non opera se, ut multum temporis meo examinando impendam , nec sorte etiam xt totum exhectem, antequam de eo iudicium seram, idque ad te perscribam. Legam hacsexsolia iis horis quaι animι relaxationi dare consiueri, O quidquid in iis satu dignum adrertam, eodem ordine quo inter legendum occurret, in notabo.
De Introismone libri qui Philolphia Cartesiana
falso inscriptus est. PAR s PRIMA. Nondum habeo solium illud quod integrum titu Ium contineiabit, utpote quod nondum impressum est, &sorth, ut seri s let, omnium ultimum imprimetur : sed quia in superscripti ne paginarum video te librum tuum Philosophiam Cartesianam nominare, vereor ne qui existiment te id secisse in fraudem Lectarum, ut cum librum non absimilis tituli sed dissimillimi argumenti a me exspectent, tuum illis in mei locum vendatur: atque ideo aegrὶ serre non debebis , si maturὰ hanc epistolam, ad illos instituti tui certiores faciendos, evulgem. In primis septem paginis habes tantum exordium commune in Novatores, & de laudibus Aristotelis, in quo nihil notatu dignum invenio; Nisi sorte quod pag. r, queraris quosdam Theologiae Doctores ιmmode
383쪽
rato concordia Zelo ipsam όὐοδοξ in ac pietatem consumere, tanquam si concordiam optare esset aliquod crimen praecipuum , & vulgare Theologis ;quod ego virtutum maximam &verd Christianam semper putavi. Beati pacifici, Domine Vocti, sed quandiu rixas quaeres, non cris felix. In pag. S. de me silc loqvi incipis. Tanta Gigantum horumprobnptio,
ni nuperrime quo ex ordine eorunt, quem certo posἴιm probare, ne quidem teris minos Philosophia Per .ueticae intelligere, in scurrili ac memesaci epistola ad Di-
netain pag. I r: hunc in modum scribere ausius fuerit : Quinimo prosteor, , , ne unius quidem quaestionis solutionem ope principiorum Peripateticaeis Philosophiae peculiarium , datam unquam fuisse , quam non possim deis,, monstrare esse illegitimam de salsam: Fiat periculum, proponantur, nonis quidem omnes, neque enim Operae pretium puto multum temporis ea in
se re impendere, sed paucae aliquae selectiores, stabo promissis. Quis hunc
tenebrionem cum porculo Anti Iras ablegandum non esse judicet f' Ex quo initio facile quisque intelliget te hic convitiis nolle parcere,. ac mihi non esse amicum, & ideo nullam fidem iis quae de me dixeris esse adhibendam, nisi ea certis testimoniis aut rationibus confirmes. Quamvis autem verum esset id quod ais te posse probare, nempe me ne quidem terminos Phil ophta Peripateticae intelligere, parum curarem; nam contra potius mihi
putarem esse indecorum, si nimis curiose illos didicissem: sed tamen quia nullum designas ejusmodi terminum, quo unquam perperam usus sim, non credent homines te hyc verum loqui; Praefertim cum in pagina sequenti videbunt te a sermone tuo evagari, ut D. Regio Medicinae Pr sessori dignissimo, R Collegae tuo, exprobres illum in nomenclatura
cujusdam herbae errasse, quod idem jam ante millim a te est jactatum &in ista in pag. 37, 38 &43 adhucjactatur , quamvis ut alii assirmant, injuste; nihilque aiunt huic fabulae locum dedisse nisi quod in quadam hellebori specie nominanda Dodonaeum sequutus sit, de sciolus nescio quis aliud ejusdem herbae nomen ex alio libro habens, illum ideo errare putarit. Ingens crimen, scilicet, circa plantae alicujus appcllationem ab aliquo dissensisse i Quis nescit vix ullas esse quae non permulta habeant nomina Me quibus celeberrimi quique Bolanici quotidie inter se dissentiunt Vereor, ne qui advertent te hoc crimen ita urgere, non sine causa dictum putent te de quibustibet scientiis audacisiime Jed ct imperitissime loqui solere. Qui autem insuper scient quantas turbas excitaris ob unicum illud verbum ens per accidens, quod idem Regius in quadam Thosi, modo a Scholarum usu nonnihil diverso usurparat s quomodo inde sumpseris statim occasionem Theses acerbissimas in illum scribendi, easque per triduum
384쪽
Pars Prima. 9 ventilandi; & quomodo istud verbum in ipso earum titulo notare, ac
tanquam haereticum ex S S. Facultatis Theologicae auctoritate conde
m nare volueris, quamvis nihil planc in eo esset mali, sed contra, ut ip se optime in sua ad illas tuas theses responsione explicuit, eo usus esset ad majorem sibi gratiam apud Theologos conciliandam , non dubitabunt quin eodem modo, si vel minimum aliquod verbulum ex meis scriptis posses arrodere. illud hic in limine ollentasses, ad fidem aliquam reliquis tuis dictis faciendam. vel saltem infra id protulisses in quinto capite se . cundae sectionis, in quo integro de illa re disseris, S tamen nullum pro sors. Quod prolixe hic monco, ut scias, nullam a prudente lectore habitum iri rationem maledictorum quae in me conjectili, nisi viderit illa vel pritis vel eodem illo in loco in quo scripta sunt, aliquo saltem verisimili argumento esse probata: Notum est enim tone lovili imas quidem
rationes omittere, cum potes aliquas afferre.
Ita quod epistolam meam ad R. P. Dinet scurrilem & mendacem appelles , omnes pro convitio numerabunt, quia nullibi ejus mendacia, nec ejus scurrilitatem ostendis; & cum in aliis omnibus meis scriptis, tum Praeci puc in illa epistola, quam ad virum magnae auctoritatis & mihi valia de reverendum scribebam, maxime serius & verax esse laboravi. Magnam autem invidiam putas in me concitare quod in ipse posuerim,' nullius quaestionis solutionem ope principiorum Peripateticae Philosophiae peculiarium datam unquam suilla, quam non possim demonstrare esse illegitimam & falsiam: Sed hic desidero prudentiam tuam; prodis enim causam quam defendis, & mea verba confirmas, cum nullam talem solutionem quae a me fallitatis argui non possit, exhibeas, sed tantum pro omni refutatione, me tenebrionem & stultum voces: Quia satis homines sciunt te semper in aliis provocandis, & in quaestionibus proponendis quam maxime suisse liberalem. Ita etiam infra p. 88, eadem mea verba iterum refers & solis convitiis resutas.) Atque hinc profecto det gent minus docti paupertatem Philosophiae vulgaris: quamvis enim eam fortasse alias saepe audiverint a multis contemni; quia tamen ipsam ut divinarum & humanarum rerum cognitionem, aliarumque omnium scie
tiarum fundamentum , tu & tui similes venditatis, nunquam haud dubie suspicati sunt eam usque adeo esse infelicem, ut ne unius quidem rei ce tam cognitionem contineat; Sed nunc quis dubitet, si quam contineret, quin vel a te hoc in loco, vel jam ante ab aliquo ex Patribus Societatis J Esu, ad quorum Superiorem verba quae citasti scripta sunt, Si quos
385쪽
prolata' quantum adtem ad doctiores, jam dudum omnes satὶs sciunt nullam planὶ demonstrationem principiis Peripateticae Philosophiae peiaculiaribus posse superstrui; Et quia videbunt me nihil aliud ibi jactasse,' nisi tantum quod si quae ratiocinatio principiis Aristotelis innixa pro vera
demonstratione venditetur, ego sim ejus vitium ostensurus, nullam sandin me nimiam arrogantiam reprehendent, nec dubitabunt quin perfacila
id quod ibi pollicitus sum, possim praestare: Quaestionis enim solutio .
non in sola conclusione consistit, sed maxime etiam in praemissis, ex quibus nisi conclusio bene deducatur, etsi casu vera esse possit, solutio erit nihilominus illegitima & falsa. Dicis postea in eadem pag. 8. me audere meam Philosophiam partim
Olisu quibusidam hominibus nullim studii, nullivi eraditionis, partim viris quibusdam politicis obtrudere. Addisque pag. 9. me alias dama timidiorem ct insolu iussi mei tenebris ammoseum, nuper fleriles ct abortipa nugas meas, relae peram ct meram Philosophiam, per Medicum quendam in novam aliquam, sed tamen non incelebrem Academiam ,.explosa sicilicet omni antiqua philosophia, introducere serio labor age. Ac deinde in Medicum illum excurris ut ei no. menclaturam herbae, de qua paulo ante loquutus sum, exprobres. Tan-demque de me sic concludis. Lepissi hujuι hominis, ct ad risum usique inepti
Pbilosophiam, in gratiam Iuνentutis squa ignara non se debet imiorum certaminum quibus Aristoteles buus petitur) imo aliorum squibus mendacissimus homo imponere 9 sumos vendere laborat in , paucis detegere decretum est. Ad quae tantum respondeo, te valde errare, si putes me ullis unquam meas det Philosophia cogitationes obtrusisse. Novimu, inquis pag. I 2 , qua ruagilium manuum adulant que lingua blanditiis insit. Tu scilicet nosse potes, quia concionaris & doces , ego autem ruri habito , &quantum possum. me ab hominum turba semoveoi, nullius unquam auribus insidias seci,
nullos unquam discipulos habui, nullos quaesivi, sed potius fugi; Quinde Regius jam dudum erat Prosessor factus, & ea docebat quae dicis me
per illum in Academiam vestram introducere voluisse, antequam ipsum unquam suissem alloquutus, atque ideo si quid a me habebat, totum id . ex scriptis meis antea vulgatis eduxerat; idque vi ingenii singulari, neque enim in illis Philosophiam explicui , sed nonnulla tantum ejus specimina proposui , ut quisque ex iis posset judicare, utrum Ere sua esset, reliquamea cogitata cognoscere; Utque hoc pacto si nul lis prodesse possem, nemini saltem nocerem, &de omnibus bene mererer. Ut videre est in pag. 3 & 6 dissertationis de Methodo, & in fine epistolae ad P. Dinet.
M certe hactenus ista specimina tot & talium virorum gratiam mihi conciliarunt ,
386쪽
Pars prima. r Iciliarunt, ut eorum me non debeat poenitere. Quae accurate hic moneo ut scias nullam aliam esse viam ad opiniones meas impugnandas, quam si illae inscriptis jam a me editis examinentur, ostendaturque aliquid in iis contineri, quod sit malum vel falsum. Nullus hic captioni vel fraudi est locus, scripta ista in hominum manibus versantur, potest ea quilibet otiosὰ examinare, atque reprehendere. Sed si quis fingat alia in iis contineri quam revera contineantur, vel ipsis praetermissis ineptas aliquas opiniones nullibi a me scriptas mihi velit tribuere, nemo non facila animadvertet illum calumniari. Antequam vero, ut ais pag. Io, per certa capita ordine nora ct superbi ne Philosophia mystria proponas, illius Architecrum indicare debes. Quod admodum probo, clim enim ego in epistola ad P. Dinet. pag. I 77, tuaS dotes breviter descripserim, optimojure par pari refers, & sand perlibenter audiam mea vitia hyc recenseri, ut si quae sorte amici mihi dissimulant, vel propter benevolentiam non vident, ea ex te addiscam, in meam emendationem : Convitia enim quae jam praemisisti, me certum faciunt te nulla ex iis, quae scies, per gratiam esse omissurum. Sic ergo incipis. Nomen illi ad tempus silentio pressum, se ab eo ipsio indicatum es Renato des Cartes: patria illi es Gallia, orbis Europaei dus. Si aliorum titulis sides adhibenda, nobili nus aut saltem nobilis est. Natalium hanc praerogativam , qlla pessimis ac fatuis etiam nocendi forte contingere potest non invideo. Huc usque nihil affers ex quo deterior videri possim : Quamvis enim pessimi& fatui ex optimis quibusque nascantur, non tamen inde, ut puto, vis in serre minus bene esse sentiendum de eo qui honestos habuit parentes, quam de eo qui sorte ex cacula in gurgustio est natus, &inter exercituum meretrices & lixas prima suae pietatis aliarumque viri tum didicit rudimenta. Pergis autem sic. Emolumenta eius nobilitatis) videbimus, nbi filium leg timum genuerit , illi enim quorum haclenus pater perhibetur subsequcntibus annis infelices nobilitatis paterna testes futuri sunt. Quorum verborum nullus est sensus, neque enim filiis illegitimis quicquam solet detrahere nobilitas patris: Et sane si quos tales haberem, non negarem; nuper enim juvenis sui, & nunc adhuc homo sum , nec unquam castitatis votum feci, nec
sanctus prae caeteris volui videri ; Sed cum revera nullos habeam, nihil ex tua ista phrasi potest intelligi nisi tantum quod sim caelebs; Nec miror te, qui de Clericis dicere soles esse miraculum, si castitatem servent in coelibatu, noluisse me fingere illis sanctiorem. Sed reliqua videamus Internia dotes, inquis, s iis tenebras non laboraretbb 1 ossundere,
387쪽
offundere, pradicaremus i l. Ingeniosum enim quis eum esse neget e nec tameu Deus quis msi aliquis Iovem omnigena libidinis architectum cogitet) habenda, os, quemadmodum cαι ejus sectatorcs imperitu persuadere pudent. Ingenis quoque seu subdoli, nec iniuus vesani ac furiosi fuerant, Epicurus, Marcion , Aphon, Taganobus , Manes, Liuiavus, Mahometh, Darid Georgius, MachiareI lus, Iulius Caesar Vannius, Campanella, Godoridus de Walle, Martinus Seideliri Sile us, Franciscus Davidis, Faustus Socinui, Anselmus Parmensis, D. Fau llas IIenr. Cornelius Agrippa, R. LUman Mulbamas, Ioavnes Torrentius, quam xis vulgaris o illiteratus pictor, aliique sine numero, omnes ἄψες ζωδανοὶ θmνηρῆ κομαρα P . Non unum ingenium quem ad unguem perfectum reddit;
sape enim male habitat. Ex quibus omnibus nihil video elici posse, nisi quod satearis me non esse plane ingenio distitutum , & aliquos esse qui me non contemnant, quod nimis invidioso nomine exprimis, fingendo illos me facere apud alios Deum et nec examino an esse subdolam ct insaniositivi 'idem sint; nec an solum ingenium quem ad unguem persectum reddat:
satis est quod non etiam reddat magis imp sectum, ut, Opinor, concedes. Haec vero adhuc subjungis pag. D. Caterum qua eccasione vir noster in
geniosius philosophara inceperit liqvita af mare non possum. Conjectura probalati s locus dandus sit, dicerem sub unatu L Itala sidere natum esse: ut hic enim superstitiosa secta molitus es fundamenta, vstquam contusis membris de miliarali aut napali in bello corona indipiscenda desteraret: ita noster post militia non Ionga tyrocinia, delyerans Moesi balli aut Legati imperium, sultus qualiscunque matbestos prodis , noνam philosophiam, ut novum ad glρriam iter media rari coepit. Ex superstitione trophaeum erigere dubio procul.fluiuisiet, nisi instimi alis με conscius, vir fibula aut cuculli impat eos, indomitam libidinem pro ditricem hypocrisios aliquando metuisset. Quae cum fatearis esse tantum conjecturas tuas, hoc est, esse omne pessimum quod de me fingere potuisti, nihil inde inferri potest, nisi te non esse admodum selicem Pictorem nec Poetam : Sumpta enim libertate quidlibet pro arbitrio imaginandi , certe Ionge alia & ad institutum tuum aptiora excogitare debuisses. Sed tandem pag. I 2, transis ad eos, quos vocas Philosephiae meae s ctitores, utque dicas me videri velle aliquos habere, uteris hac phrasi pereleganti. Auctor ejus Philosophiae in rideri vult quosdam decepisse, ct ad deliriorum άκρόπολιν periraxisse. Quippe non satis esset convitii si, tantum
diceres illos decipi & insanire qui ajiquas ex meis Opinionibus probant, sed, ut magis credatur, fingis me ipsum id jactaret Ac deinde in illos inveheris : Sed quia nullam adhuc Philosophiam edidi quae habere possit sedlatores,& iis qui ex specimnibns me editis de illa quam promisi non male
388쪽
Pars Prima. ' Igsperant, suntlales ut mea defensione non egeant, nihil de illis dicam. N. ter, quaeso, Doctor haec initia scripta esse cum nondum si picarer Philosephiam Cariatesianumsub alio quam Coelii nomine prodituram; postea vero non fuisse mutata, quia, ut satis infra ostendetur, ipsa nihilomimu est Coelio iri fienda. Rogo tantum ut conssideres quidnam in hac scripti tui parte, in qua me depingere , ac si non omnia, certe praecipua mea vitia enumerare studui sti, quaeque hic tota exscripta est, contineatur, ex quo prudens lector possitjudicare, illa epitheta quibus paulo ante viderat me a te ornari perissonae meae convenire: Nempe in vitia mea inquirendo nihil aliud invenisti, nisi quod sim natione Gallus, ex honestis parentibus natus, non plane ingenio destitutus , quodque vivam caelebs, & fultus qualiscunque Matheseos praesidio novam mediter Philosophiam, de qua jam aliqui non male sperant. Nominas autem ne scurram, tenebrionem, stultum, damutimidiorem, ad risum usque ineptum, mendacissimum, sumi vendulum. Et cum haec omnia in duabus primis paginis, in quibus de me agere coe pisti, habeantur, verisimile est adhuc plura & sorte indigniora in sequenatibus repertum iri. Quae si effutita essent ab ebriosa muliere, vel ab irato Caupone, riderentur; Sed clim scripta, & typis mandata sint a Theologo , Ecclesiae suae Pastore, qui religiosissimus& pienti ismus vult videri, quique aliis praeesse deberet exemplo , non dicam mansuetudinis, humilitatis , patientiae, charitatis, ne sorte fastidias istas veteris Ecclesiae
virtutes, sed saltem moderationis, clementiae, gravitatis, non Video qua ratione possint excusari.
Et si enim Philosophia, in quam inveheris, mala esset, quod nulli bi adhuc ostendisti, nec unquam ostendes; quae tamen tanta in illa pervertitas
fingi potest, ut ideo ejus auctor atrocissimis convitiis debeat proscindist Philosophia quae a me aliisque omnibus ejus studiosis quaeri solet, nihil
aliud eliquam cognitio earum veritatum, quae naturali lumine percipi possunt, & humanis usibus prodesse: adeo, ut nullum studium honestius, nullum homine dignius, nullumque etiam in hac vita utilius esse possit. Philosophia autem illa vulgaris, quaein scholis S Academiis docetur, est tantum congeries quaedam opinionum, maxima ex parte dubiarum, ut cx continuis disputationibus, quibus exagitari solent, apparet ;atque inutilium,ut longa experientia jam docuit; nemo enim unquam ex materia prima, formis subitantialibus, qualitatibus occultis, & talibus almquid in usum suum convertit. Quapropter nullo modo rati ni consentaneum est, ut ii qui opiniones istas, quas ipsi met satentur esse incertas , didicerunt, alios odio habeant, quia ccrtiores invenire conantur. Odio- .
389쪽
sum quidem est circa religionem aliquid velle innovare; quia cum quisqveillam, quam amplectitur, dicat se credere institutam esse a Deo. qui errare non potest, nihil ex consequenti credit in ea posse novari, quod non sit malum; Sed circa Philosophiam, quam ultro fatentur omnes nondum ab hominibus satis sciri, ac multis egregiis inventis augeri posse, nihil laudabilius est , quam esse Novatorem. Dices fortasse te non illos quidem vituperare, qui aliquid veri in Philosophia invenerunt, sed me nihil tale invenisse, quod tamen, ut spero, nunquam probabis. Sed esto, nihil invenerim, an ideo convitiis potius, quam venia & amica admoniatione, dignus erami Crede mihi, Domine Voeti, nihil hic aliud prudens lector judicabit, quam te, dum haec scriberes, tanto maledicendi studio incensum fuisse, ut neque quid te deceret, neque quid verum aut verisimile esset, consideraris.
De factas Hoetii, ex quibus ejus virtutes primum norae carpi. PAR s SECUNDA . QVia vero non solent homines ita in alios invehi sine causa, ne quam fortὸ culpi mei videar tibi dedisse, omnia, quae mihi tecum hactenus intercesserunt, breviter commemorabo. Nunquam te, quod sciam, sum alloquutus, nec dum mihi iacie es notus, ac de te non magis cogitabam, quam de iis qui nondum sunt nati, clim primum mihi nunci tum est, te solere inter Atheos me numerare; professoremque De Roy, quem norant homines multa docere, quae cum opinionibus meis conis
veniebant , iniquissimis machinationibus 1 te impugnari. Hoc vero me impulit, ut de rei veritate diligentius, & quidnam hominis esses, quid te ad hoc moveret, inquirerem. Sed quantum ad rem, non dubia erat; Theses tuae in Regium jam exstabant , & egregium in novam Philos phiam judicium brevi postea suit editum. Quantum autem ad mores, audiebam te esse admodum diligentem & assiduum in muniis omnibus Ministerii ac Prosessionis tuae obeundis; te saepius concionari, saepius d cere, saepius disputare, quam reliquos tuos collegas; supercilio etiam ,
voce, gestu majorem pietatem prae te serre; tantoque videri zelo ard re pro veritate ac puritate religionis tuae tuenda, ut non modo levissima quaeque vitia, praesertim potentiorum, sta ea etiam, quae a multis pro vitiis non habentur, summa cum severitate reprehenderes, & in omnes a te dissentientes vehementissimEdisputares, ac declamares. Quae
390쪽
Pars Secunda. I sme sane impulissent, ad te tanquam unum ex Prophetis aut Apostolis suspiciendum , si nulla mihi dubitatio remansisset ex eo, quod scirem mea te injustissim h inter Atheos numerari. Sed quia interdum etiam viri boni, math ab aliis persuasi, vel non satis prudenter judicantes, falli posisunt, unum e duobus necessarium esse putabam, ut vel esses reverti san.ctissimus, etsi sorte non satis prudens ; vel signosce nullum mitius ver . bum ad rei veritatem exprimendam invenientiὶ hypocrita: Neque enim cum istis dotibus, quas in te esse audiebam, mediocritatem ullam in virtutibus aut vitiis consistere posse Judicabam. Utrum autem E duobus illis verum esset, evidentius postea perspexi ex iis, quae in Regium molitus es. Scivi enim quo pacto, cum primum Academiar Rector fuisti, suabito majorem quὶm ante amicitiam cum illo colueris, & cffeceris ut ei, quoties vellet, publicas disputationes habere liceret, quod nunquam antea licuerat nisi speciali facultate a magistratu impetrata r quia nempe, ut fit, duo ejus Collegar,Physicus& Medicus, dolebant eum multa docere a suis diversia, &, ne quid iis auctoritatis per istas disputationes accederet, verebantur. Scivi etiam, quo pacto ille pro magno beneficio id habens, usque adeo te coluerit, ut Theses omnes, quas illo tempore disputandas proposuit, eas scilicet in quibus integram Physiologiam suam complexus est, tibi, antequam Typis mandarentur, legendas, examinandas emenis dandasque tradiderit. Neque hoc potes inficiari; paucula enim, quae tibi minus placebant, manu propria notasti, eaque ille omnia, ut voluisti, mutavit; & non dubito quin nunc adhuc scriptum tuum inter ejus adve saria servetur.Sed sane mihi valde suit mirum,quod cum nuper hoc ipsum N alia nonnulla, quae melius scire debet quam caeteri, ab illo quaesivisi sem , nihil aliud responderit, quam se non posse mecum agere de istis re bus. Cu ius resiponsi ab alio amico rationem quaerens, audivi Regio antea dictum esse, aliquem e magistratu ei culpae imputare, quod ego nonnulla de te in Epist. ad P. Dinci scripsissem, quae vix ab alio videbar discere potuisse. Quod verum esse nequaquam possem suspicari; quis enim crodat tantum tibi esse potestatem in ea urbe, in qua es peregrinus, ut quemcunque vis, etiam ex antiquis civibus, & honestis parcntibus natis, publicὸ
possis infamare,falsisque judiciis condemnare; illi autem,quem sic laesisti, ne injuriarum quidem a te acceptarum, non dicam publice queri, sed privatim amico suo, historiam narrare permittatur ' Et sane omnes vestri magistratus qui vel aliquo alloquio vel saltem fama mihi sunt noti, tam prudentes & tam aequi amantes esse scio, ut nihil unquam tale ipss in mentem Venire potuerit. ac etiam res ipsa indicat; ab illo enim tempore stiper,