Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

1 6 De factis Voetii,

istipendium ejus pro secunda vice auxerunt. Sed potius crediderim, te per amicos id Rcgio dici curasse, ut illum, alias non timidum, sed magistratui suo valde obsequentem , hoc pacto perterrefaceres, & impedires, ne plura, quorum tibi conscius es, mihi narraret. Scivi praetcrea , quomodo, postquam ita omnem Regii Physiologiam Thesibus ejus comprehensam examinasses & non improbases, ille quasi dam alias d laesus secit, in quibus cum nihil ullius momenti contineretur, quod non jam ante in iis quas videras posuisset, ideoque non operae pretium essejudicasset cas illa, antequam ederentur, ostendere, tu statim ex verbulo, quod in iis invenisti, ab usu scholarum nonnihil remoto , quod nempe hominem ratione partium, quarum una sine alia esse potest ens per accidens dixi si et,occationem coepisti cum palam impugnandi. Quomodo, antequam illae ultimae ejus Theses publice disputaremur, monitus suerit a quibusdam ex suis auditoribus, tuos minari se plausibus disputationem tu γhaturos; Ideoque ille te convenerit, monueritque, ac rogarit ut quoniam cras Academiae Rector illas turbas auctoritate tua impedires. Quomodo

tunc etiamsi ejus Theses vidisses, nondum tamen illi significaris quicquam in iis contineri, quod tibi displiceret. Quomodo in illa disputatione Thesis deente per accidens fuerit agitata.& post aliquid sit lentii, ut scilicet proponens rationes suas exponeret, intempestivis strepitibus auditorium suerit repletum. Quomodo tu Rector ibi astans, immotus, non aliter, Quam si dura filix aut Ilet Marpe a cautes, nec Voce, nec gestu, nec vultu strepitus istos compescere conatus sis. Quod tamen miror; quantumvis enim tibi grati essent, ossicii tamen tui erat contrarium simulare; nec video cur tam immotus tunc fueris, nisi

quia sciebas illos a quibus fiebant vel minimis nutibus tuis esse obsequuturos. Quomodo, cum postea Regius intellexit te dicere verbum illud de ente per accidens in Theologiam impingere, domum tuam iverit, ibique tibi assirmarit se paratum esse illud ex arbitrio tuo emendare, ac publice profiteri se, uti res erat, & clare postca in sua ad tuas Theses responsione ostendit, nihil adversus vestram religionem verbo illo tentasse.

Quod idem etiam coram aliis Theologis, tuis Collegis, est prosessus. Quomodo nihilominus statim postea theses in illum per triduum disputandas conscripseris, & in ipso earum titulo verbum illud de ente per accidens, tanquam a SS. facultate Theologica haereseos damnatum, Ostentare Volueris; In Thesibus autem impugnaris tantum Regii opiniones deformis substantialibus, de motu terrae, de sanguinis circulatione, S talibus quae ad Physicam & Medicinam, non autem ullo modo ad tuam Theolo

392쪽

Pars Secunia. I

Theologiam pertinebam; & quas tamen prius non reprehenderas, cum ille tibi suas Theses, in quibus de iis agebat, legendas dederat & emcndandas Quomodo etiam carmen a studioso nescio quo in laudem tuarum I hesium fieri vel curaveris, vel certh periniseris, idque te praesente fuerit in Academia distributum: In quo carmine Regius expresse designabatur hoc verbo, ὀ Regium factum &c. atque indignissimis convitiis proscindebatur. Denique scivi reliqua omnia, quae jam in epistola ad

I. Dinet enarravi. Ex quibus fateor me nullam eximiam pietatem in te

deprehendere potuisse. Neque enim dubium est, quin vel amicitiam erga Regium initio simularis, ut illum irato facilius postea incautum & ' 'δ xi motuentem circumvenires; vel certe, si fuit vera, quin illam vio-atas, cum primum putasti te habere aliquam occasionem ipsi nocendi. Quorum utrumvis est odiosum. Neque hἰc ullum pietatis elum potes

praetendere, quo te excuses. Etsi enim quantumvis graves errores com

mitisset quos nullos commiserat ; quae pietas, quae charitas Christiana ,

quis Zelus impellebat te ad illum, clim ultro emendationem , qualemcunque vcueS. promittebat, non audiendum, & ipsum interim contra

omne Ius, & fas, & decorum, publicis Disputationibus per triduum deridendum φ Ut nempe, si res, ut sperabas,raecessisset, ille a Prosessionea monaetama, H ne ulla sua culpa, per solam calumniam tuam privaretur.

An,quae la est in vestra Academia Rectoris potestas, ut ei liceat inscio Alagittatu Theses, de ea facultate, quam non profitetur, publicξ defendere, atque ibi quemcunque voluerit ex suis Collegis infamare, atque piae terea etiam Judicium sub nomine totius Academiae publice edere ad B us doctrinam condemnandam 'Dices procul dubio Magistratum iussisse uidententiam vestram de Regii doctrina diceretis. Sed non ideojussit, nec Oitrit,ut illam, tanquam si legitimum fuisset iudicium, vulgaretis. Quod Voluit, Optimum fuit,nempe ut,quandoquidem de Regii doctrina q. keamini vestras omnes in illum rationes proserretis, ut Regius deinde adipias responderet, ac postea, utraque parte audita, ut par erat, ipse Magiatus Judicaret. Quod autem tu fecisti, excusari non potest. Nullas rationes ullius momenti attulisti, nullas habuisti, & nihilominus Collegam tuum , inauditum, in quem tibi nihil erat juris, non dubitasti con- Qemnare: Cum tamen, ut scias, in hac causa, in qua de nova Philosophia quaeltio est, neque tu, neque ulli alii ex iis, qui vel veterem Philosophiam Ocent, vel aliquas alias scientias ei annexas, quales sunt Theologia Scho- saltica & Medicina, Judices idonei esse possitis, sed tant tim vel accusatores ei rei. 1'utat Regius se opiniones in Philosophia vulgaribus veriores ba-

393쪽

18 De Philos Cartes cap. I. ct 2.

bere, vos, qui illas discere non vultis, nec sorte ctiam potestis, id negatis. Utris credendum i Non vobis prosecto, nec Regio; sed illis tantum, qui neutri parti addicti, utriusque rationes audiverint & examinarint. Quod vero omnium maxime est mirum, in tuo illo judicio posuisti, Ni rejicere nouam Ul.vii Philosophiam meam scilicet, & Regii propterea quὸd ex ea raria , suis ct absurda opiniones cossequantur , pugnantes cum orthodoxa Theologia ; Et tamen nullas tales consequentias afferre potuisti, quamvis in SNnatu vestro Academico unus h juris Prosessoribus, qui judicio isti repugnabat, cum illud ibi proposuisti, cas expressἡ a te petierit 3, Sed contra Regius solidissim h in sua ad tuas Theses responsione probaverat, opiniones suas Philosophicas melius, quam vulgo recepta cum Theologia convenire. Quae omnia cum mihi nota essent, atque etiam longὶ plura, neque enim hῖc possum cuncta recensere, moleste serre non debes, quod corum partem obiter in quadam epistola, quae tunc sorth erat sub praelo, expresserim; nihil enim mitius agere potui ad ea , quae in me feceras, refutanda. Nec sane in illa epistola, quam scribebam ad unum ex patribus Societatis J E s V, quos tu nunquam sine adjuncto aliquo convitio soles nominare, me tibi blandiri decuisset. Praeter hoc autem nihil unquam in te vel seci vel tentavi, ex quo mihi irasci potueris, atque ideo acerbitas styli, qua hic in me uteris, nulli merito meo tribui potest. Sed sorte aliae ejus sunt causae, quas ex lectione sequentium agnoscemus.

De Philosephia Cartesiana capite primo sesecundo.

Ι Nitio primi capitis ais, meae Philosophiae omnes capaces non esse, sicque de me loqueris pag. I & I s. ut candidus ct a fallendi studio aliensimu PIdeatur, revera antem omnia errata infelicibus disilvia hebetique eorum

ingenio imputare psit; in ipso philosophia vestibulo omnia ingenia mysteriorum

suoruΠι Glacia non ese, grapi vultu ct oratione, quo vir quantivis pretii habeatur, pronunciat. Ubi a te peto, quandonam me ista gravi vultu pronunciantem audiveris; ut enim jam monui,non concionor,nec doceo.Nempe id habes ex meis scriptis; citas enim Resp. quartas ad Med. pag. 289 edit. Elχ. ubi dixi, ea qua in prima inditatione ac reliquis quinque scilicet Meditationibus) continentur, ad omnium captum non esse accommodata. Verum haec citatio non pro te est, sed contra te; cum enim id scripserim peculiariter de illis Meditationibus, quae tantum perexiguam & omnium . . diffici NDi ligod by Corale

394쪽

. ' Para Tertia. 1 dissicillimam Philosophiae partem continent, inferre potius debuisses, non adem de tota esse putandum. Sed fateor tamen perlibenter, non omnes messe capaces , hocque non ideo nulli bi scripsi, quod verum non sit, sed quia fuisset superfluum. Quae enim sicientia, quae disciplina, quae ars tam facilis, ut ellus omnes sint capaces Quid autem inde insers' Nem pe me velle omnia Philosophiae meae errata infelicibus discipulis tribuere Sed omnes sciunt me nihil unquam de Philosophia tradidisse, nisi in scri

Pag. 17 progrederis ad criteria, secundum que in nora, ut ais, superbia schola ιngenia censentur. Dicisque, ea se potissimum quinque, hoc, se amor subsequentibus capitibus ordine pensita a. Deinde pag. I 8 , primum

oblivisci. Quae verba curasti aliis typis excudi, ut ex meis scriptis desumpta videantur, nempe ex pag. is& 17 Differtationis de Meth Q , α ex pag. 32 responsionis ad septimas objectiones, & etiam ibiacem paginis 7, 21, 2 3,& 24, quia ista omnia loca paulo anth citan .. xqοι ςum meis Omnibus nullum verbum habeaIur de oblivione,

y 4 . ς-Rgnoscet, quanta fides citationibus tuis sit adhi-n onge enim aliud est praejudicia, sive opiniones temerdante receptas, deponere, hoc est desinere iis assensum praebere, quod 1 voluntate nostra tantum pendet, atque omnino requiritur ad prima Philosophiae 'ςnt Iacienda, & aliud, eorum oblivisci, quod sere nunquam est

Cςst te Sed curi primae Theses, quas unquam in tua Aca-- - ς - di ςgςrint de praejudiciis, & multis aliis in locis ea reiicienda elle confessius sis, non decuisset me a te reprehendi, quod id scripsissem:& ito aliud quid mihi assingere maluisti, quod uberiorem criminandi

materiam suppeditaret.

. L. s liquὸ iΠ hos habes, non sunt relatu digna, neque aliud pmbant, quam te, ut fide & probitate, ita etiam prudentia & logica tua naturali non satis uti, cum homini, quem prius dixisti esse ingeniosum, ineptias affingas quae de eo credi non possint; Ut etiam quod pag. 2 teras verba Epistolae Apostoli Judae v. io de iis qui calumniantur ea quae NO ζ m videns, quo pacto in Philosophiam meam inveharis , non uatam illa in te retorquebit; quia cum illam nunquam videris, pote quam nondum vulgavi, scire ipsam planὶ non potes. Raz undo capite pag. 27, proponis secundam legem, in quam ab

cc 2 meos

395쪽

2o De usu Librorum o Vbetii

meos discipulos, quos vocas deliriorum mystas, jurare, Hanc scilicet: Cum libris nullum unquam nobis futurum commercium. Sed in quibus tabulis scriptam illam inveneris, a quo audiveris, unde eduxeris, nusquam ostendis, nec potes. Neque haud dubie negligeres probationes tuas a ferre , si quas haberes; hic enim & in pagina sequenti duo loca resere ex meis scriptis, sed nihil ad rem facientia, & ipsorum etiam sensum pervertis. Primus est ex pag. I 63 epist. ad P. Dinet, ubi dixi, non potui nimis diu id exstectari ab homine nondum bene, quod ab aliis in multis saeculis non elpra' rum. Tu vero de me sic quaeris, ansibi persuadet, hominem nondum senem , ut dest ipse loquitur in Epistola ad Dinerumpag. 193, omnιum rerum naturalium exactam ct minime fallacem experientiam habere posse e tanquam si ex eo, quod dixerim bomisum nondum senem , reliqua quoque mihi sint tribuenda. Quo artificio sacile etiam potuisscs tuam legem ex meis scriptis

educere, si, exempli causa, quia in eadem emstota auctorum libros nominavi , dixisses, Cum auctorum uisis, ut ipse de iis loquitur in Epistola ad

Dinetum pag. 2oo, nullum unquam futurum nobis commercium.

Non meliori fide vel magis apposite in pagina sequenti locum reseri, in quo dixi, me quandam excolu e Methodum ad quast ibet dissicultates 1nscientiis resolvendas: Cum ais: haud magis potest quassibet dissicultates inscientiis resolvere sui Omnium Thrasenum ineptissimus Renatus de se ipso gloriatur in Epist. Ded. Medit. pag. s. Ed. Est.. Tanquam siidem esset Methodum excolere ad aliquid praestandum , & jactare se illud omnino praestare posse.

De us librorum se Hoetii doctrina;

PARS Q U A R T A. SI autem scire voluisses, quid de libris revera sentirem, Iegere poteras paginam septimam dissertationis de Methodo, in qua expressὸ dixi,

nos eundem ex bonorum librorum lectione fructum percipere, atque ex colloquio magnorum virorum, qui eos composuerunta, ac sorte etiam aliquanto majorem; propterea quod non quascunque obvias, ut in familiari colloquio , sed selectiores tantum cogitationes suas scriptis solent ex primere. Unde etiam sortὸ aliquid in usum tuum potuisses convertere, si ex adverso considerasses malorum librorum nimis frequentem lectio nem, non miniis quam malorum hominum consortium, noxiam esse

Nam quantumcolligo ex tuis scriptis tria praecipue genera librorum solςβ

396쪽

doctrina. Pars uana. II

evolvere, quae hine cognovisses non nisi admodum parcE ae cauthesse attingenda. Primum est improborum & nugacium; quos simul jungo:

. Vix enim ullus est planὸ nugax sine aliqua mistura improbitatis. Nullus autem ab Atheo, vel Libertino, vel nugatore Cabalista, vel Mago, aliove impostore scriptus unquam fuit, quem non videri velis perlegisse. Atque id de quibusdam recte ostendis; integra enim eorum argumenta scriptis tuis intermisces. Secundum est contentiosorum, quorum saepe Auctores ob studia partium se mutuo convitiis lacerare pietatem putant. Hujusque generis tam multos citare soles, ut, si vel quartam eorum partem legisti, praecipuum tempus vitae tuae interjurgia & rixas insumere debueris. Non quidem assirmo omnes ejusmodi libros malos esse; qui enim Veritatem propugnant, & non nisi in vitia invehuntur, sunt laudandi; sed tamen puto non nimium esse legendos, quoniam ea est naturae nostrae infirmitas, ut multi saepe ipsa vitiorum prohibitione ad illa amanda incitentur. Non etiam dico Theologis aliisve nunquam utile esse malos libros videre, cum scilicet eorum ossicium est illos refutare, vel emendare; Sed hoc non nisi raro usu venit. Atque ut nemo unquam homines peste laborantes animi tantum causa invisit; sic, ad solam multae lectionis famam aucupandam, nullus vir pius malos libros solet lectitare; sunt enim pros contagiosi. Quin & hoc ipsum in mejam experior; cum enim ad hanc scribendam epistolam necesse fuerit, ut aliqua ex tuis scriptis evolverem. scabrities quaedam stylo meo inde accessit, quam vix possum emendare; Atque hoc nomine veniam peto,quod hic aliquanto durilis loquar,ciuam

mea serat consuetudo. Tertium librorum genus est locorum communium , commentariorum, compendiorum, indicum, & talium, qui ex Variis aliorum auctorum semetitiis conflati sunt, quosque etiamsi non malos putem, nec an E contemnendos, nullum tamen alium eorum usum admitto, quam ut juvent ad ea interdum in memoriam revocanda, quae antea didicimus a libris primariis, ex quibus sunt exscripti. Nam si ne qui fontibus neglectis ad rivulos istos tantum accedunt, non nisi tu bidas aquas ex ipsis hauriunt, nec ullam veram eruditionem consequuntur. Quidquid enim praecipui est in scri piis praestantium ingeniorum,

non in hac aut illa sententia, quae possit exscribi, continetur; sed ex integrocorpore orationis exsurgit; neque id statim ex prima lectione, sed

paulatim ex frequenti&saepius iterata, non advertentes addiscimus, &xanquam in proprium succum convertimus. Te autem in locis communibus, & commentariis, & lexicis, talibusque evolvendis esse valde exerinsitatum, manifestumest ex tuis scriptis, in quibus saepissime illos citas.

397쪽

22 Deus Librarum o Vberii

Sed non ita possum deprehendere, te cum libris illis primariis, a quibu1

omnis vera eruditio,quae legendo acquiri potest, dependet, magnam comsuetudinem habere. Quamvis enim eos etiam interdum in testes sumas, quia tamen utplurimum non satis apposite id facis, eosque cum aliis longe inferioris sortis absque delectu permisces, non videris illos legisse, sed tantum ipsorum verba ex aliquo transcriptore habere. Ac praeterea ut ii, qui saepe inter odoratos pulvillos jacent, non possunt non aliquid ex eorum fragrratia retinere; sic dissicile mihi videtur summorum vir rum lucubrationes ab aliquo multum legi, & tamen postea in ejus scriptis nihil simile ipsorum stylo reperiri. Sed ignosce ingenue verum dicenti, multa legi ex scriptis tuis, atqui nullam unquam in iis reperi ratiocinati nem, nullamque cogitationem, quae non humilis esset aut vulgaris, nullam, quae virum ingeniosum vel eruditum redoleret. Eruditum dico, non doctum: si enim doctrinae nomine vis omnia, quae ex libris addiscuntur, non tam mala quam bona contineri, te doctissimum esse lubens fatebor, video enim te fabulas de Leviathan & impias nugas nescio cujus Bonaventurae de Periera & talia quamplurima satis legisse. Per eruditum autem intelligo illum tantum, qui studio & cultura ingenium moresque suos perpolivit. Talemque eruditionem, non promiscua quorumlibet librorum, sed sola optimorum lectione, eaque iterata & frequente, itemque colloquiis eorum qui jam sunt eruditi, quando iis frui nobis licet, ac denique assidua virtutum contemplatione atque investigatione veritatis, comparari mihi persuadeo. At quantum ad illos, qui tantum in locis communibus & indicibus & lexicis doctrinam quaerunt , multis quidem rebus memoriam suam brevi tempore implere possunt, sed non ideo sapientiores nec meliores evadunt. Quin E contra, cum nulla in libris istis rationum concatenatio contineatur, sed omnia vel auctoritate, veI ad summum brevibus syllogismis decidantur, qui doctrinam suam ex iis petunt, omnium scriptorum auctoritati ex aequo credere assuescunt,eorumque delectum nullum habere, nisi quatenus studia partium eos movent; atque ita paulatim ratione naturali recte uti dediscunt, artificialemque ac sophisticam in ejus locum substituunt. Neque enim, ut scias, verus ille usus rationis, in quo omnis eruditio, omnis bona mens, omnis humana sapientia continetur, in disjunctis syllogismis consistit, sed tantum in circumibocta & accurata complexione eorum omnium, quae ad quaesitarum Veritatum cognitionem requiruntur. Et cum haec vix unquam possint exprimi syllogismis, nisi multi simul nectantur, certum est eos, qui tantum disjunctis utuntur, sere semper aliquam partem eorum, quae simul

spectanda

398쪽

doctrina. Pars quarta. 23 spectanda sunt, omittere, sicque assuescere inconsiderantiae, ac dediscere bonam mentem. Cumque interea se valde doctos putent, propterea quod multa ex iis, quae ab aliis scripta sunt, memoria tenent, viis credunt, hinc insulsissimaris arrogantiam & vere paedagogicam acquirunt. Atque si insuper improbis, nugacibus, & contentiosis scriptis legendis multum incumbant, quamvisillos natura non malos nec plane ingenio destitutos genuisset, vix possent tamen ista cultura non reddi maligni, insulsi, & importuni. Quanquam profecto fatendum est naturam etiam ad id plurimum conferre; genera enim illa librorum, quae distinxi, solent esse inter se permistat & tape apud unum eundemque auctorem , quaedam mala, quaedam nugacia, quaedam bona & ab illo ipso excogitata, quaedam ab aliis exscripta reperiuntur, sed pro diverso ingenio lectorum , tanquam apes & araneae ex floribus,uni lum mel,alii solum venenum ex iis exceria punit unde fit ut studio literarum, qui sunt ad bonum propensi, melio. res & sapientiores; qui autem ad malum, deteriores & stultiores evadant. Illi autem ab istis hac nota certissima dignoscuntur, quod quisque Dequentior sit in iis libris evolvendis, in quibus plura ingenio suo convenientia potest invenire. Sed & moribus etiam quammaxime distant: ut enim male instituti arrogantes,pertinaces,& iracundi esse solent; sic e conistra verὶ eruditi nunquam superbiunt, sunt enim conscii humanae infirmi. tatis , & quae sciunt non magni aestimant, sed cogitant longe plura esse, quae ignorant; atque ideo etiam sunt ingenui & dociles, semperque parati veritates sibi nondum cognitas addiscere; ac denique ingenium ad varia flectere assueti, non possunt non esse mites, benigni & humani. Atque hi quidem eum intelligant veram eruditionem non a solis libris pendere , illam etiam privata meditatione, vel vario negotiorum usu, & virorum praestantium familiaritate sibi comparare satagunt, nec inter libros semperversantur; unde fit, ut ab imperitis ratione doctrinae suae non suspiciantur, sed, si privati vivant,vel plane ignorentur, Vel tantum ut boni patressam illas & nomines non stulti spectemur, atque ita praestantissima ingenia saepe in occulto latent. Si autem se ei vilibus negotiis immisceant, aliis quidem prudentiores& humaniores esse facise deprehenduntur; sed hoe potius eorum naturae, quam ingenii culturae tribui solet. Ac denique si ad aliquod docendi munus vocati sint, nisi prudenti negligentia esticiant, ut supra collegas suos sapere non videantur, vix ab eorum instidia liberi esse possunt. Qui autem valde multum ac semper mala studuerunt, tam parum habere solent bonae mentis, ut quando contingit eos ex humili familia ortos esse, nullumque literarum ope lucrum facere, passim a

plebe

399쪽

24. De u Librorum se Vbeiii

plebe contemnantur, &ex o imia librorum lectione insanire putentur Sed quando in juventute, priusquam satis nosci possent, aliquod docendi

vel concionandi munus assequuti sunt, nullo negotio permagnam apud imperitos doctrinae famam atque auctoritatem sibi cum tempore conciliant. Multum enim valet apud vulgus hoc praejudicium, quod quis a Magistratu, aliisve quorum interest, sit publice delectus ad alios instituendos; Ac deinde ex multis ita delectis non possunt plebeii homines

non existimare illos esse doctissimos, qui aliis confidentius ea, quae ducunt, assirmant, S plura se scire prostentur, & denique saepius ac prolixi us a Collegis suis laudari solent; quae tria ferEsem per in istis male doctis advertunt. Nam primo, cum nulla ratione sed sola auctoritate ducantur , quicquid in iis Auctoribus, quos sibi sequendos assumpserimi, inveniunt, tanquam sibi plane certum & exploratum jarunt; & quia nesciunt quaenam sint, quae ab eruditis sine dedecore possunt ignorari, mmniumque rerum scientiam in libris contineri sibi persuadent, omniscit videri volunt; & denique cum ipsi non laudent, nisi quos sibi aliquomodo similes putant, ab iis vice versa laudantur frequenter etiam ab aliis mediocriter eruditis, cum nempe hi cuipiam alteri, a quo eruditione superantur, invidentes, putant serius famam posse minuere, si illos ei anteponant & quam maximis laudibus extollant. Quibus de causis initio

quidem a sola plebe, sed paulatim etiam a peritioribus, qui eos ipsi non

norunt, sed aliorum testimoniis credunt, doctissimi esse supponuntur. Et quidem si quis ex eorum numero reperiatur, quisl prae creteris laboriosus, diligens, ardens, loquax, & Sophistarum Dialectica uti assuetust qualem te esse agnosco; Quique munera docendi in Academia & concionandi in templo simul obtineat, ut facis; Qui inter contionandum, non in vulgaria plebis vitia, sed in adversarios suae religionis, & in ea, quae a potentioribus fiunt, assiduὶ invehatur, & nunc iracundis, nunc ridiculis verbis utendo, plebem suam diversi modὸ commoveat, ut te facere audivi: Qui frequentes in Academia Theses proponat, omnes contra riarum partium eruditos ad eas impugnandas invitet, cumque non comparent ut aiah nunquam , nisi velint explodi, debent comparere magnos de illis triumphos canat: ut a te factum fuisse omnes sciunt; Qui multos edat libros.sed tali stylo,& tot Auctorum citationibus interrupto scriptos, u cum a nemine sine fastidio legi possint, nemo etiam examinet an sint boni: quod tuis id plurimum contingit; Qui denique in omnes, qui vel in minima re ipsi repugnant, aut tantum non applaudunt, tan quam in hostes insensissimos insurgat, eosqu e concionibus ac scriptis

suis

400쪽

doctrina. Pars Euarta. 2 ssu Is qtiam maximὶ infames reddere conetur, qua via multos de te silere vel etiam invitos te laudare coegisti: Non mirum est, quod ille adsum

mam eruditionis famam summamque auctoritatem inter suos perveniat ;neque, quod illam conservet; quamdiu ejus artes a nemine deteguntur. Sed cum sorte nimia potentia sua excaecatus tam multos laedit, ut aliquioperae pretium putent ipsas paleiscere; cumque tam inexcusibiles erro res committit, ut etiam ab illiteratis perfacile cognoscantur, valde mirum esset, si tandem immerita ista sua fama & potentia non excideret. Et si enim talis homo plerisque ex auditoribus suis in templo, & ex discipulis in Academia sit pergratus: si tamen semel animadvertant, quantum ab eo detrimenti debeant timere, summopere ipsum aversabuntur. Video quidem me ab instituto sermone, qui tantum de usu librorum fuit, magis ac magis recedere. Sed hoc sorte non reprehendes, quia postquam adhuc pauca de concionibus & discipulorum institutione subjunxero, habebis hῖc omnia uno in loco, quae circa tuam eruditionem notatu digna mihi videntur. Conciones igitur istius Doctoris, modo a mede. scripti, populo solent placere; quoniam ea est omnium hominum natura, ut non modo ad hilaritatem, sed maxime etiam ad quos ibet tristes animi affectus commoveri delectentur: hinc tra ediae, non minus quam commoediae, in theatris locum inveniunt; hinc olim homines & serae se mu tuo laniantes in ludis publicis spectabantur; hinc denique concionator, qui auditores suos ad iram & odium in alios homines excitat, praesertim in potentiores, quibus satis sua sponte infimae sortis homines solent invi dere; vel in eos a quibus de religione dissentiunt, quos ut bellorum causis jam oderunt: quamvis nihil egregii dicat, nihil boni, ac Lepe etiam statum

controversiae, de qua disputat, nulli intelligant, modo tantum audacter, vehementer, copiose loquatur, & varias convitiorum phrases, humiles ,ridiculas, inauditas, orationi suae ad ergat, majore cum studio a devota plebe auditur, magis amatur, magis laudatur, quam alii multo eloquentiores, sed qui eam non tam ad aliena vitia odio habenda, quam ad propria emendanda adhortantur. hi enim, quod ipsi displicet, proponunt: ille vero tantum quod placet. Ac sane magnum est solatium turbae non malae . sed imperitae, quod possit aliquando pie commoveri, pthirasci, pie potentiores aspernari. Quicquid enim facit talis viri suasu, vel exemplo, id pium putat. Audit ab ejus discipulis quam multos libros scribat, quantasque victorias de quibussibet adversariis in disputationibus suis repor tet , non potest dubitare quin sit doctissimus, non enim novit ista distin guere. Ut etiam ejus vehementiam in concionando, & libertatem in

SEARCH

MENU NAVIGATION