Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

r 6 De Uu Librorum o Hoetii

optimatibus reprehendis ab eximia sanctitate ac prophetico quodam reto putat proscisci. Quas ob causas eum suscipit ut ducem hortatoremque praecipuum, si sorte sibi unquam vel potentioribus sit resistendum, vel is aduersarios suae religionis sit dimicandum; Et quidquid ille suadere volucrit, summo cum ardore exsequi semper est parata. An vero utile sit Reipublicae talem aliquem Concionatorem in za versari, non meum est inquirere. Satis sciunt illi, qui ejus curam gerunt, quid expediat. Non etiam examino an bonum sit, homines illiteratos audire multas controversitarum minutias, quas sine ullo salutis suae detrimento possunt ignorare ; Nec an satis accurate illas ex concionibus possint addiscere; Nec in recte doceantur ab iis, qui non tam rationes pCnunt, quam in personas convitiantur; Nec an pium sit & humanum odisse aliquos homines, propterea quod a nobis in religione dissentiunt. Sed tantum assirmo omnem animi commotionem ad i ram, odium & rixas, quantumvis justa sit ejus causa , semper maxime noxiam esse illi ipsi, qui sic commovetur; Ita enim sumus natura comparati, ut parvo usu magnam proclivitatem ad pravos assectus acquiramus; Et qui vel semel se ad iram commoveri passus est objustam causam , hoc ipso multo paratior est ad alia vice irascendum, etiam ob injustam. Audiunt mulierculae in templo virum quem sapientisi si muni & sanctissimum existimant, in alios homines declamantem , disputantem, convitiantem; rem, de qua agit, ut plurimum non intelligunt; nihilque melius habent quod agant, quam ut omnes ejus commotiones pio allectu imitentur, iisque similes in se excitent, unde fit, ut postea domum reveris ob minimas quasque causas rixentur. Nec viri meliorem indiὶ fructum reportant, ii praesertim, qui controversias istas utcunque intelligentes, non possunt non aliquando de ipsis contendere cum semiliaribus suis alii religioni addictis, quales hic ubique occurrunt , Rinddad jurgia, inimicitias, interdumque etiam, qui vilioris sunt sortis, ad viilnera deveniunt. Adderem publica dissilia & bella ex talibus etiam caussposse oriri, eosque solere in bellis istis quam maxime periclitari, qui talium Doctorum sapientiae confisi , eorum consilia sequuntur. Sed plures

. ejusmodi concionatores non novi, nec ab uno aliquo tantum mali existimo esse metuendum, modo tamen ne multos habeat discipulos sui similes, qui postea etiam concionentur. Vzrum enim vero, qua ratione adolescentes tuae curae commissos instituas, plane ignoro, nec unquam sui usque adeo curiosus, ut ea de re inquirerem; sed artes, quibus te uti ex scriptis tuis deprehendo , & qua rum nomine imperiti te doctum putant, tales esse mini videntur, ut eas

vilissima

402쪽

docbina. Pars quarta.

vilissima multa ingenia perfacile possint addiscere, ipsarumque ope tui

similia reddi; non autem praestantiora. Prima ex istis artibus est pueri lis illa Dialectica, cujus ope olim Sophistae, nulla solidam scientiam ha bentes, de qualibet re copiose differebant ac di siputabant. Huius tres

praecipuae sunt partes : prima continet locos, ex quibus rationes petantur; secunda formas syllogismorum, quibus illae vestiantur, ut meliores appareant; ac tertia distinctiones, quibus adversariorum argumenta eludantur. Et quidem ii, qui promptae &calidae sunt imaginationis, sed nullius judicii, quales pueri esse solent, possunt intra paucos dies magnum istius artis usum acquirerer perfacilaenim illis est considerare separatim rei cu-justibet propolitae nomen, definitionem, genus, species, sinat litudinci,

differentias, contraria, adjuncta, antecedentia, consequentia, & reliqua ejusmodi, quae vulgo in Topicis recensentur: cumque tantum volunt

disserere, si quidquid ipsis unusquisque ex istis locis suppeditat, effutiant,

diu multumque loqui possunt ; si autem aliquam opinionem velint probare, nulla est tam parum verisimilis, pro qua non possint ex iisdem multas rationes, non quidem firmas, sed saltem quae numerum faciant, colligere; ae deinde, si sit disputandum, eas iaci se in syllogismos concinnant. Possuntque eodem modo ad qiiaslibet objectiones respondercssi tantum sint instructi vistinti vel triginta distinctionibus,quales sunt inter illa, quae considerantur direm, de indirecte; speculasti ve, & practice ; externe &interis; ac similes, quibus in omni dissicultare locum invenient, modo tantum ipsis audacter uti non erubescant. Hoc autem, ut facile est pueris, aliisve, qui sela pollent imaginandi facultate, sic ceria fieri non potest ab ullo, qui aliqiid habeat judicii si ve bonae mentis: Omnes enim rationes &objectionum tutiones, quae cum ex intima ipsius dissicultatis consideratione erui non potant, ab externa locorum istorum inspectione petuntur, serE semper sunt sutiles & ineptae. Sed quia ex multis auditoribus perpauci sunt, qui earum inanitatem advertant, praecipvh circi

quaestiones vulgaris Philosophiae, de quibus meliores dari non Elent; indh fit ut ii, qui arte ista utuntur, sicilὸ ad aliquam doctrinae atque ingenii famam perveniant. Et ideo damnosissima est, non tantum adultis, sed praesertim iunioribus, qui, dum ei assuescunt, & ex opinione doctrinae, per ipsam acquisita, superbiunt, rationem suam naturalem, quae alioquin aetate posset maturescere, plane corrumpunt. Ars altera, quam in scriptis tuis adverto, ea est, cujus ope de qualibet re proposita libros componis, quos imperiti doctrina refertissimos arbitrantur , eamque etiam tui discipuli, sine ulla eruditione. pollunt imitari,

403쪽

si tantum videant indices variorum librorum, praesertim eorum, in quibus plures alii libri citantur; & postquam promiscuh collegerint omnia, quae de re, quam tractandam suscipiunt, in ipsis inveniunt,qualiacunque tandem sint, ea secundum ordinem locorum communium disponant, adjunctis nominibus omnium Auctorum , a quibus aliquid desumpserunt, ac etiam aliorum, qui ab iis laudantur. Ita, exempli causa , si de

Atheismo velint scribere, quicquid in cor lectionibus suis invenient denominis istius significatione, id scribent primo loco, secundo ejus synonyma, tertio species vel gradus, atque ita consequenter, causas, effectus, adjuncta, signa, contraria &c. qua ratione nullum vel minimum verbum ab ullo Auctore excerpserint, cui non aliquem Iocum in opere suo inveniant : nam & omnes homines, quos scient ab aliquibus aliis suisse Atheos vocatos, ibi poterunt recensere, ac, si quos sorte legerint eorum libros valde nugacqs & improbos, integra ipsorum argumenta. exscribere, ac etiam quascunque de iis historiolas aut fabellas nullius momenti narrare. Quin ctiam,si cui occulte male velint, poterunt libere omnia, quae de ipso

vera esse, vel ab aliis credi existimabunt, inter Athei sint signa vel causas numerare: nec refert si laudabilia sint,& ab omni tali suspicione quam maxime remota; sacilh enim ipsis aliquid mali de suo adjungent, ratione cujus in malam partem sumi possint. Ita si quem oderint, qui credatur nonnihil ingenii habere, ac Peripateticam Philosophiam non magnisaccre, ne ibris, in quibus continetur, valde uti, sed peculiarem Methodum excolere ad quaerendam veritatem , jamque aliqua ejus specimina exhibuisse, dicent omnes ingeniosos O excellentes, alioqui natura mystas, Attios esse flere; ac recensebunt inter causas Atheismi perresam Mithodum illorum qui se solis 2 in se nascentibus bouis colitenti omnem inde cognitionem denota Iabricare volunt; itemque Praetensam libertatem philosophandi, Promisiam persectionem 2 innovationem omniam scientiarum , Gloriationem O stem fabam de inauditis o admirandis Methodis, dogmatis, dictatis, subtilitatibus, inventis 2c. steιimen judicii in scientiacum desectibus , Aut inrenti non tam noris quam nora veste induti, & quaelibet alia ejusmodi; ut ex iis postea possint inferre illum , quem oderunt, Atheum esse, unam scilicet calumniam aliis calumniis confirmantes. Nec refert si sibi ipsis contradicant, dicentes uno in loco preiudiciorum deposivionem , ut mens sit instar tabula rasa , tis

praeparationem ad Atheimum , & in alio Dei cognitionem nobis se congenitam,

unde sequitur eam prae)udiciis impediri sive obscurari, atque ideo illorum depositione illustrari. Nec etiam refert, si ex ipsorum verbis eos Atheo esse concludi possit; Ut si dicant pratensam refutationem Athesini, quaest

libris

404쪽

doctrina. Para quarta. 29 ulnis ea de re male constitis, esse praetextum subtilissimum 2 mentissmium, quo Athei venenum suum spargunt, & interim ipsi tales libros pessim h

consuant, in quibus nullum sit verbum, quo Athei sinus impugnetur, sed contra multa, quibus persuadeatur, ut cum aiunt, praestantillimo ingenio praeditos solere esse Atheos, di varia dant eorum exempla , N praecipuas ipsorum rationes docent ac nusquam resutant. Sed unum tantum debent observare, quod imperitis est observatu facillimum, nempe ut ne

quid egregii, & ex quo lector eruditior reddi possit, vel ex seipsis proamant vel ex auctoribus exscribant. Possunt quidem, clim aliqua occurrit quaestio nullius momenti, & quae paucis verbis resolvi possit, prolixe de illa disputare, omnemque suam Dialecticam in ipsa intricanda consume re. Possunt & alias ejusmodi permultas recensere. At quantum ad praecipuam, quae est de Dei existentia, fateantur quidem eam non debere omitti, nec sola auctoritate sacrae Scripturae, sed potissimum rationibus philosophicis esse probandam ; Verum caveant diligenter, ne id ultibi facere aggrediantur; Et potius, ut mali Medici, qui, vera & simplicia remedia

ignorantes, magna pharmacorum vel inutilium vel noxiorum multitudine solent aegros suos satigare: Ita clim ad rem crit veniendum, dicant ad resistendum Atheismo valde multa requiri, & praeter sacrarum literarum accuratam cognitionem, habendam esse scientiam mirer salem universalium,

imprimis Metaphysicam , Pneumaticam, Physicam, generalem Astronomiam, Geographiam, Opticam, O steculationes de Ionis, ponderibus 2c. Itemque nolitiam particalarium, seu historiam antiquam, novellam. Ac denique longam instruant Bibliothecam contra Atheos, in quam etiam aliquos reponant ex illis ipsis Auctoribus, quos prius ut Atheismi suspectos traduxerint. Quae omnia si observent, scripta tuis simillima component, ut manifestum set iis, qui tua de illa re, quatuor libellis comprehensa, vel etiam alia passim legere dignabuntur. Sed si qui eos idcirco pluris facien dos putent, valde fallentur. Exponerem adhuc alias artes, quibus ad crassa volumina, non tam doctrina quam convitiis reserta, in quos ibet ad aversarios tuos componenda uti soles; Sed quia magis ad mores, quam

ad eruditionem spectant, de ipsis hoc in loco tacebo.

405쪽

De Philosophia Cartesiana tertio capite sesequem tibiu usque ad Z g. I P A R. S QUI I N T A. H Actenus non potui dubitare, quin velles te hujus libri, Philisi

phia Cartemnit inscripti, Auctorem profiteri, non tantum quia sex prima ejus solia missa sunt ad me tanquam tua , & audivi operarum correctionem ex aedibus tuis proscisci; sed praecipuE, quia stylus manifestE est tuus, phrases convitiorum tam variae ac tales a te uno sciuntur, &causa scribendi, nempe ad impugnandam epistolam meam ad P. Dinet, quae serὶ la ex meis scriptis in soliis istis citatur, tibi est peculiaris; neque cuim alius, quantumvis tibi amicus, mihi tam vehementer ob istam cpistolam posset irasci; & jam dudum in Senatu vestro Academico, clim Collegas tuos ad Iudicium,quod Academiae nomine vuIgcisti, defendendum hortabaris, pallim professus es, te tuae causae ilIa in re non defuturum, hoc est, te in me esse scripturum. Verum tamen quia in pag. ue A uctor ait se in extremo Belgii angulo docere, ac pag. 17 nominat te suum

Praceptorem instar parentis aeternum colendum, non ero tam inurbanus, ut

aliud ea de re assirmem, quani id, quod tu ipse credi voles. Excusarem etiam me, quod tibi superiora tribuerim; sed cum ille, qui se Auctorem profitetur, sit tuus discipulus,& liber non in isto Belgii angulo, in quo ait se docere . sed apud vos imp imatur , nemo putabit ejus errores tibi esse miniis imputandos, quam si Auctor dicereris. Vel certe, si cui videarismiatis peccasse contra decorum, quod convitia Theologo indigna alieno potius quam sub tuo nomine vulgaris; eidem hoc ipso videberis minus probus, quod non ira tantum & impetu, sed meditato consilio &astutihusus sis ad tua de me maledicta spargenda. Interim autem ut scias me albquid honoris nomini tuo detulisse, non amplius singula capita seorsim examinabo, sed reliqua omnia simul percurram, summatimque meum de iis judicium exponam. . In prima sectione Auctor videtur omnia comprehendisse, quae contra nostram Philosophiam potuerat tunc excogitare: nam in secunda conatur resutare objectiones, sive respondere ad ea, quae putat pro ipse dici posse. Et quidem prima sectio continet ue capita; In quorum primo ait me velle, ut mei discipuli omnium obliviscantur; In secundo ut libris bellum indicant. Quae duo an vera sint, jam ostensum ost. In tertio, ut

me Diuitigod by Coosl

406쪽

me tanquam alterum Pythagoram suspiciant, imo adorent, & quicquid dixero, pro vero habeant. In quarto, ut spei pleni sint, & a me omnium

dubiorum enodationem exspectent. In quinto denique, ut omnes prae se contemnant. Quae an verisimilia sint, nemo non videt. In secunda autem sectione saltem ab ejus initio usque ad paginam Iqq, quae est ultima earum, quas legi) Io capita continentur. in quorum primo ait frustra nos jactare Philosophiam nostram esse antiquam. In secundo, frustra etiam jactari ejus evidentiam. In tertio, frustra rursus jactari discipulorum pro gressus. In quarto, verbis tantum a nobis vulgarem Philosophiam im pugnari. Et in quinto , nos cum ea congredi non posse, quia ejus terminos ignoramus. Quae quamvis vera essent, non ideo sequeretur Philoso phiam nostram esse rejiciendam. Deinde in principio sexti capitis ait lapidem Lydium, ad quem nora Carte ii Philosophia omnia bua scita ch dogmata ex

plorat, ese quintuplicem : Experιcntiam nempe, Rationem, Algebram, Geometriam , ct Mechanicam. Ibidemque differit contra Experientiam, quam ait nos non juvare. In septimo contra Rationem. In octavo contra Geometriam & Algebram . Ac in nono contra Mechanicam. Sed tam acute, ut ex

ipso Hus scripto Lector perspicax non possit de meo philosophandi modo

non bene sentire. Denique in decimo capite vult ostendere, qua solertia meas opiniones probem, aitque me simplicem narrationem vice demon strationis obtrudore, multum deserre propositionis evidentiae, ac fingere hypotheses.In his autem omnibus narrat tantum ea,quae de me vult credi,

hoc est, omnium pessima, quae vel ille ipse vel ejus adjutores potuerunt

excogitare, nullamque plane affert eorum probationem , vel certe nullam, quam non sicile quilibet ex nuda ejus inspectione nullarum virium esse cognoscat. Ut cum in cap. secundo lect. secundae distinguendo intere videntiam probationis & evidentiam propositionis, unamque prolixe mihi concedendo, vult ex hoc solo videri alteram jure negare; Ac in cap. quinto ad probandum me & Regium ignorare terminos Philosophiae Pe ripateticae, affert tantum Verba Regii de se ipso loquentis hoc pacto: Du dum scholarum Philosophiam si non accurati inme, saltem mediocriter perdidicimus. urgetque illud mediocriter pag. io 2 usque ad pag. Ios , quia contendit illam non mediocriter sed quam accuratissime sciri debere. Saepissimc autem loco probationis petit a me quaestiones, hoc est, nugatur: Nam exempli causa pag. 4s petit a me generaliter alicujus nodi Philosophici facilem & expeditam solutionem; statimque sibi objiciens, me videri velle iam aliquas in Meteorologicis dedisse, non ostendit eas salsas esse, nec quidem ipsas examinat, sed ait tantum fidem non adhibendam 'aretalogo

propitiu

407쪽

pro ei.is laudes ad nausiam usque buccinauti; quod idem pari jure, de quI- bustibet novis solutionibus, dicere posset, si quas darem 3, ideoque ineptus essem, si ad ullas ejus quaestiones respondere dignarer.

Unum tantum non omittam, nempe apparere quidem ex toto libri contextu nullum alium csse Auctoris scopum , qudim ut opiniones meas

convellat, & ea quae de te scripsi in Ep. ad P. Dinet resellat; sed tamen illum versari tantum in generalibus & nctitiis, ut Calumniatores solent ;nec unquam ad particularia devenire, nisi tantum in tribus locis, quorum primus ad ea quae de te scripsi , & alia duo ad meas opiniones spectant. Horum unus est pag. 48. ubi negat verum esse hunc meum syllogismum, Cujru idea in me est, illud ipsium existit. Sed nec ista verba ut Iibi a

me scripta sunt, nec ullam sormam syllogismi continent, nec quidquam iis affine unquam cogitavi, nec etiam locum designat ex quo illa desumsit. Alius est pag. Ir . ubi negat in omnis rei conceptu contineri existentiam aut possibilem aut necessariam ; qua in re nihil praeter ignorantiam suam ostendit; quis enim nescit per rem intelligiem reale, atque ens dici ab essendo sive existendo, atque ipsas rerum naturas dici a Philosophis sentim, propterea. qudd illas non nisi ut esentes sive existentes concipere possumus. Et ineptum est quod subjungit,nempe Deum ut deceptorem cogitari ; etsi enim in prima mea Meditatione de aliquo deceptore summὶ potenti loquutus sim, nequaquam tamen ibi verus Deus concipiebatur,quia,ut ipse ait, fieri non potest ut verus Deus sit deceptor; atque si ab eo petatur unde sciat id fieri non posse, debet respondere se scire ex eo quod implicet contradictionem in conceptu, hoc est, ex eo quod concipi non possit; adeo ut hoc ipsum, quo usus est ad me impugnandum, sufficiat ad me defendendum. Locus autem, quem pro te habet, est in pag. 37, & 3 8, ubi putat se egregiξ refutare id, quod scripsi de Auctoribus quos citas, quod nempe

sepitu aciant contra te quam pro te, ex eo, quod, cum libros, ut supponir,

nullos legam, dicat me id scire non potuisse, nisi sorte ex alio: petitque ut mei Nomenclatoris nomen prodam . Sed qui considerare voluerint in tuis scriptis, quam longos saepe Auctorum catalogos reseras, ubi nulla opus est probatione; ac ubi opus est, quam paucos pro te afferas, qui non

sint vel obscuri nominis, vel diversae a te religionis, adeo ut eorum aucto ritas, praesertim in rebus fidei, sit semper contra te, vel certh non multum pro te; ac denique quoties loco rationum, cum axe deberent aia

serri, lectorem ad alios libros remittas, ac saepe ad aliquos, qui haberi non possunt, ut ita videaris aliquid dicere cum nihil dicis, quod quam maximὸ contra te esse puto, agnoscent me satis causae habere potuisse ad id scribendum

408쪽

Constatem. Marian. Pars Sema. 33bendum, etiamsi nullos ex Auctoribus a te citatis consuluissem. Cum cnim Auctorum testimonia non alium habeant usum legitimum, quam ut confirment assertionem pro qua citantur, quaecunque ad id non juvant, faciunt contra illum, a quo adducuntur; quia vel ostendunt ipsum esse malae fidei, nempe si sint falsa; vel esse imperitum, aut imprudentem , aut vanum, si ad rem non sint apposita. Quid autem, si addam me nullum in hac tua Philosophia Cartesiana meorum scriptorum locum hactenus invenisse, qui non aperte faciat contra Auctorem a quo citatur; quia nempe vel ab eo corruptus est , ut de plerisque supra ostendi, vel nihil prodest ad id quod vult probare 3 Dices scilicet te non esse istum Auctorem, illamque nondum a me visam fuisse, cum id de te scribebam. Itaque istud omittamus.Sed quid ,si addam,me saltem Regii responsionem ad tuas Theses antea legisse atque ibi loca S. Scripturae advertille, quae pro formis

substantialibus a te citata ille acute omnia refutavit, ipse tantum eorum verba quae tu solis numeris indicaveras reserendo: Ut,exempli causa,cita- . Veras Proverb. ue O:2q. 23. 26. 27. 28. unde retulit haec verba: Quatuor punt

minima terra, ct ipsa sunt sipientiora sapientibus: Formi a , populus infirmus,qui praeparat tu mesie cibum sibi; Lepusulus plebs invalida qui collocat inpeIra cubile suum: Regem Iocusta non habet, ct egreditur universa per turmas suas: Sterulio mittur manibus suis ct moratur in aedibus regis. quae talia sunt, ut nullus alius in tota S. Scriptura sit versus, quem non aequhapposite citare potuisses; In omnibus enim aliqua res corporea nominatur, cui tu sormam substantialem affingis. Sed non ideo magis faciunt pro te, quam loca, in quibus nix nominatur, pro iis, qui nivem nigram dixere. Quod autem ita S. Scripturae auctoritate' abutereris ,.ad Collegam & amicum tuum haereseos susRectum faciendum, non parum mihi visum est contra te esse.

Idem sorte probare possem de quibus ibet aliis libris tuis; sed consulto abstineo ab illis, quos sub Thesium nomine vulgasti, ut haec epistola liberius haberi possit & vestris Bibliopolis, quibus audio vetitum esse, ne illa

vendant, quae in Theses vestras scribuntur; Et nullos praeterea libros vidi quorum te Auctorem professus sis praeter tuum Thersitem. Quid autem de hoc sciverim, adhuc dicam, simulque, ut voluntati vestrae Obsequar, indicis mei nomen hic prodam. Ille est Auctor fixaminis istius accurati, quod in Thersite tuo impugnas. Sic autem in sua Thersitis Confutatione anno 1637 edita de te scripsit pag. 18 : Aio Voetiam tam inepto

mea semper interpretari, tamque audacem es in addendo, mulIlaudo ac mutando, ut nihil eorum qua mihi ipse tribuit, sive sintentiam, Are argumentlim, pro meo cupiam haberi. Si semel atque iterum perperse aliquid citaret, post

409쪽

De Libro Gisberti Hoetii adserFs . error nominari; sed quod plurimis locis id facit , quid es aliud quam perfidia ρ

Ego vero contuli varias ex tuis citationibus cum ejus textu, eumque hae in parte verum scripsisse testari possum. An quaeso judicare debui te fide lius alios Auctores passim citare, postquam vidi qua ratione in sacris lite ris ludas, & quomodo eorum ipsorum verba pervertas, a quibus id tibi publice potest exprobrari ἰ Profecto, Domine Vesti,si nihil melius habui stis ad ea, quae ad te scripseram, refutanda, vel ad meas opiniones impugnandas, non video magnum operae pretium suisse ut Phisosophiam Car tesianam scriberetis. Cumque nihil aliud iqi priores ejus paginae contineant , valde otiosi illi erunt, qui plura legere dignabuntur: non enim est verisimile vos tam multa inania praemissuros fuisse, si quid boni habuis setis. Verumtamen, ne temere judicare videar de iis, quae non legi, non- . dum claudam hanc epistolam, sed libri residuum exspectabo.

De libro Gisiani metii adversus Constate

nitatem Marianam.

I Nitium hujus Epistolae diu jacuerat inter schedas meas neglectum,

cum librum 1 te nuperrime editum, quem Confraternitalem Marianam vocas,accepi, & tandem mihi nunciatum est res duum vestrae Philosophiae Cartesianae typis mandari, sed ejus editionem per aliquot menses suisso intermissam, propterea quod 'occupatus fueras in absblvendo isto alio libro, quem ante ipsam cupiebas emittere: Adeo ut jam non opus sit aliis argumentis ad probandum eam non ab illo , cujus nomen seret, vel certhnon ab illo solo,sed praecipue a te conscribi.Et sane quisquis videbit,quam sint inter se similes Confraternitas ista Mariana & Philosophia Cartesiana, non statim nominis terminatione ac sorma, sed etiam ingenio & moribus, non dubitabit quin sint filiae gemellae unius parentis. Quia vcro nunc forte contingit me esse valde otiosum , istam tuam Constaternitatem paucis horis totam legi, & meam de ipsa sententiam hῖc ponam. non quidem quatenus in ea quaestio quaedam ad religionem vestram pertinens agitatur, nolo enim me negotiis alienis immiscere; sed tantum, quatenus ex ipsa cognosci potest qualis sis, & quanta fides aliis tuis scriptis sit habenda. Cum enim te palam ejus Auctorem profitearis, negare non potes, quin id omne, quod in ea continetur, tibi sit tribuendum. Philosophia autem tua Cartesiana sub alterius nomine prodibit, ut paratam habeas

410쪽

on fratrem Marian. Pars Sexta. 3 Festeusationem fide ac probitate tua dignissimam quod nempe illa, quae

in ea erunt, non debeas praestare, quia non eris ejus auctor; &ego non libenter me committo cum larvis. Sed ut scias me non nisi caus, probὸ congnita de tua Constaternitate sententiam dicere, quid tibi ejus scribendae occalionem dederit recensebo.

Vetus quaedam est sodalitas Sylvae. ducis a beata Virgine nomen habens , in quam viri tantum primarii admitti solent, quaeque est idcirco valde celebris ac potens: Et prius quidem ex solis Romanis Catholicis constabat , sed clim in urbe non ita pridem Hispano erepta conventus hominum potentium & inter hostes educatorum periculo non carere viderentur, nec tamen possent .impediri, quoniam eorum libertas in deditione pacta erat, ii, quibus illius urbis custodia commi Ta est, perutile esse putarunt tum ad praecavendas suspiciones, tum etiam ad pacem &concordiam inter cives conciliandam, se simul cum Romanis Cath licis in sodalitatem istam admitti, sed ea conditione, ut nihil deinceps in ea fieret, quod a religione sua esset alienum. Hocque ab aliis recusari non potuit, quia cum ex legibus deditionis omnia bona ecclesiastica in arium publicum redigerentur, non alio nomine bonorum illius Societatis administrationem sibi servaverant, qu3m quod non esset spiritua-5s sive ecclesiastica, edtantummodo civilis. Ita ergo illustrissimus urbis praefectus, aliique a 3 ex honestioribus civitatis, quos ille in socios sibi delegit, in Societatem illam recepti sunt, atque tam accurath, tam expreste, tam sollicise caverunt, ne quid ea in re eommitterent, quod ad normam suae religionis non esset exactum, ut ea tantum in parte modum cxcessisse videantur. Sed tamen vitare non potuerunt, quin statim, at que id a te auditum est, theses ordinaria tua tela in ipsos evibraris. Nihil ego in theses istas sum scripturus, sed pauca tantum ipsarum Verba huc reseram, quoniam ad sequentia intelligenda requiruntur. Earum titulus est; Distatutionis theologica ex posteriori parte theologia, rue, de idololatria indirecta Oparticipata, pars tertia S c. atquc in 1 solio & sequentibus haec inter caetera leguntur: An fraternitas Maria a Magistratu reformato, qui to lare potest, bona confitentia tolerari publice aut relinqui debeat, repurgata scilicet ab idololatrιa Papali: ct fi Magistratus hoc faciat, an ullus reformat in tali fraternitati adsiribi posset, pub conditione de non praejudicando sua reformatae r ligioni. Resp. ad T. Rest. Neg. quia crasse admodum participat aliena Idololatria,Sc. & paulo post: Sed quidquid bic negligat aret connireat Magistratus: nemo tamen reformata religioni ct ecclesia addictus etsi addicere potest. Et post-za: Committitur ergo ab iis qui se ei addicunt idololatria plusquari iη i

SEARCH

MENU NAVIGATION