Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

alibi Donatistae ansi essent, non accepimus; nisi quod Carthagine In Basilicas sibi ereptas ignem intulisse dicuntur to : qui si celeberrima in

urbe ac tota prope Catholica . in oculis Proconsulis tantum facinus patrare potuerunt. quis eos sibi temperasse putet . ubi neque summarum

potestatum auctoritas metum incutero t. et minor Catholicorum numerus

audaciam augeret ' Basilicas certe . quae post Collationem Marcellini jussu ac snhindo Augusti l ge clausao fuerant, ubique aperire ac si hi rursum vindicare conabantur. in Numidia praesertim, unde Delphinus Episcopus hoc anno Carthaginem a collegis missus est, qui Marcellinum de Donatistarum moti hus certiorem saceret clo , et Catholicos a tantis periculis, ope ejus implorata, liheraret. IlII. Enimvero Carthagine, dum Marcellinus in Donatistas judieia sedulo exprcebat, et Actis ad Basilicam Theoprepiam, quae olim ad eos

speclavetat, propositis, scelera eorum aperta cuique ac manifesta ut essent. summo studio curabat lia . Aurelius Episcopus aliis quoque curis angebatur, grave detrimentum Ecclesiae suae ab iis timero coactus, quos nuper Caelestius errorum suorum labe insectos reliquerat. ob eam rem Angustini opera sibi maxime opus esse existimavit. quamquam autem

Augustinus id temporis magnis in primis scribendi et respondendi occupationibus distinebatur. repugnare ei. quem summa observantia re erebatur . non potuit; et Carthaginem, ut primum licuit, prosectus est. illie edoctus. quae superiore anno in Concilio acta essent, et haeresis dudum serpentis malitiam perscrutatus, sermones ad populum crebros habere coepit. quibus tota Pelagii Caelestiiquo doctrina everteretur: consuentibus ad eum non modo antiquis Catholicis, sed iis etiam . quos proxime Ecclesia receperat, et in lucris numerabat lia . mire autem jam- tum iis disputationibus praeludebat, in quibus postea summa cum laude versatus, se ipsum dicendo scribendoque superavit. Nullus hominum,ajebat is , in ista, quae eae Adam desuit massa mortalium, nullus omnino hominum non aegrotus, nullus sine gratia Christi sanatus. quid de Pia tuis pueris, si ex Adam aegroti ' nam et ipsi portantur ad Ecclesiam; et si pedibus illuc currere non possunt, alienis Pedibus

currunt, ut sanentur. accommodat illis mater Ecclesia aliorum pedes, ut veniant, aliorum cor, tit credant, aliorum linguam, ut fateantur: ut quoniam quod aegri sunt, alio Peccante Praegravantur, sic quum hi sani sunt, alio pro eis constente saloentiam nemo ergo vobis susurret doctrinas alienas. hoc Melesia semper habuit, ae er tenuit: hoc amoorum sde pereepit: hoc usque in finem ρerseoeranter custodit. V. Haec porro et multa hujusmodi Augustini ore prolata, quem omnes suspicebant, et suorum doctissimum noram, plurimum apud populum Carthaginiensem valuere, animisque omnium in doctrina Catholica eo

62쪽

firmatis. Aelle effecerunt, ut fraudem eavere posset, et caelestii discipulos plene aversaretur. intei ea Delphinus. quem Episcopi Numidias Carthaginem legaverant, cum Aur lio egerat, ut in tanta provinciactillius trepidatione consilium daret, quae illi ratio ineunda videretur. illo autem expeditissimum, opinor, duxerat, ut ex Ecclesiae consuetudino Concilium Primas cog ret, et collegarum sententias audiret: jamque auctoritate sua permoverat . ut rem illam judicio plurimorum permitteret. nam synodum in idus Iunias indictam novimus, quae Zertae in Numidia celet, rata est. quare Augustinum, qui synodo illi intersuit, Iunio ineunto Caithaginem reliquisse Constat. quot tum Patres Zertam eonvenerint. Actis deperditis, indicare non licet: lioc scimus, praefuisse Silvanum Summensem . cujus tum primae in provincia erant: ac praeter Augustinum eodem se contulisse Valentinum Bisjanensem. Aurelium Macomadiensem , Innocentium Germaniensem . Maximinum Enerensem . Optatum

et Donatum ignotarum sedium, et alios praeterea, quorum et nomina ignoramus. at conveniendi eam potissimum caussam suisso apparet, ut

Donatistarum placandorum via aliqua inveniretur: quippe qui ab Episcopis si is decepti, in eam opinionem adducti suerant, quidquid Carthagine in Collatione gestum persectumquo esset. judice a Catholicis

corrupto, per vim esse factum, religione, aequitate, jure contemptis. itaque non se caussa cecidisse, sed violentia oppressos esse; eoque acrius

Catholicis esse obsistendum . quod major in dies suorum ad eos accessio fieret. haec nos Patrum epistola docet, quae tum ab Augustino perscripta, ad omnes Donatistas Concilii nomine missa est ii . . nihil enim mitigandis eorum animis idoneum magis fore censuerunt. quam si eos de tota judicii illius ratione accurate edocerent. Quum, inquiunt. in aurious nostris fama crebresceret, hoc vobis vestros Episcopos dicere, Cognitorem praemio fuisse corrui tum, ut contra eos sententia proferretur; vos autem ista facile credere, ac propterea mustos vestrum adhuc nolle adquiescere veritati: placuit nobis, cogente Domini caritate, ex Concilio nostro haec ad vos scripta dirigere, quibus primitus admoneremini illos vobis victos atque conoictos haec mendacia jactare. post quae Patres totam Collationis seriem, et ipsas auctoritates exponebant, quibus adversariorum eommenta refutaverant. tanta fide ac diligentia. ut qui adsuerant. nihil inficiari aut reprehendere jure possent. addebant postremo . Si nolis non vultis credere, Cesta ipsa legite, aut vobis ut legantur, admittite, et an vera sint quae scripsimus vobis, ipsi probater eosque hortati, ut, cognita veritate, sacrilego schismati Catholieam Pacem praeponerent, epistolam his verbis claudebant: Παμ ad uos scripsimus a I. kal. Iulias, piissimo Honorio Augusto VIIII. Consule, ut quando possunt, ad quosque υestrum istae litteras peroenirent. v I. Brevi autem compertum est, bene ab Episcopis operam collocatam esse. nam ex quo epistola in Douatistarum manibus esse coepit, mirabiles

63쪽

animorum conversiones exstitere. ipse Augustinus nondum Hipponem redierat, quum adlati et Iiuncti sunt, Saturninum et Euphratem Pre hyteros cum aliis e Clero Donatistarum in Catholicae Ecclesiae gremium confugisse cis . subinde litteras a Cirtensibus accepit, quae nunciabant, totam paene lactionem Donatistarum, quae illic potentissima erat, Petiliano relicto, Catholicam osso iactam si h . ceterum et Honorii lex jam per provincius promulgata impulisso multos putanda est, ut se poenarum metu liberarent. accedebat Marcellitii vigilantia. eujus opem Callioli et

Numidiae Epigcopi per Delphinum Legatum petierant: qui quidem,

advenionio jam in Africam Latro ejus , pringio Proconsule . plus etiam

auctoritatis habiturus videbatur. nisi quod Augustinus severitatem hujus mollire nisus est. litteris ad eum datis et , quibus eum ad mansu iudinem et misericordiam erga DOiratistas studiosissime hortabatur, quemadmodum Marcellino ipsi auctor fuerat, ne quem eorum eruento supplicio afficeret. in vincula eos duci. virgis etiam, si gravius deliquissent, caedi. non improbabat Augustinus: at vitam omnino servari vole hat, ne quam do eorum salute spem Ecclesia haberet . ea repente animadversionis severitate eriperetur. Quum aliquid, a jebat cia , fleri possit, quo et mItis commendetur Ecclesia , et immitium cohibeatur audacia, cur non sectas in partem Proculentiorem lenioremque sententiam, quod licet judieibus facere etiam non in caussis Ecclesiae' itaque quuiuin villa Mutu genna Presbyter Donatista plurimum furere . eum quidem

comprehendendum euravit; sed eundem postea pertinaci animo repugnantem , paratumquo vitam potius, quam sectam relinquere, custodibus appositis tueri institit, et litteris delinire conatus, salutem ejus, non poenam urgero perrexit.

VII. Quod reliquum est. ad hunc annum pertinet Innoeentii Pontificis maximi epistola ad Aurelium, qua eum do ratione Paschali consulebat.

scire cupiens, quo die Pascha anno CCCC x IIII. celebrandum videretur. morem enim Veterem, ut haec ab Episcopo Alexandrino peteremur. servare Innocentius noluit, quod tum esset Theophilus, cujus communionem, ob damnatum ab eo Ioannem Chrysostomum. aversabatur. opinionem autem suam efferebat his verbis cao : δε am quum ante diem undecimum

kalendarum Aprilium paene lunα AVI. colligatur; nam quidpiam minus

eat: itemque quum in ante diem quartum kalendarum earundem Leniat vicosima tertia ; existimaoi II. kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda: quoniam in vicesima tertia luna ntillum Pascha unquam ante hos Pascha factum esse cognoscimus. petebat porro ab Aurelio. ut de ea re ad Episcopos suos, ubi Concilium indixis sol, reserret, rescriberetque quid Patribus visum esset, quo deinde Paschalem diem Ecclesiis de more nunciare posset. nec ambigendum est, Patres Afri-

64쪽

eanos in ejusdem venisse sententiam: nam a Concilii Nieaeni temporibus Silvester edixerat sal . Omnibus Episcopis et Presbyteris praeceptum est

Paschae Obser antiam custodire a luna XIIII. usque ad XXI. ita ut Dominicus dies coruscet. erat autem eo anno terminus Paschalis XII. kal.

Apriles: quare postridio Pascha esse oportebat. nam quod Cyrillus Alexandrinus, qui Oetobri mense anni hujus Theophilo successit, in diem

altorum Dominicum transtulerit lax . sive in diem IIII. kal. Apriles. id fortasse factum est . quod eo anno apud Alexandrinos intercalatum esset, atque adeo terminus Paschalis sive luna XIIII. incideret in diem undecimum kalend is easdem. vii I. Hoc item anno libellum suum misit Augustinus lx ad Honoratum catechumenum de Gratia novi Tostamenti, in quo et quaestiones quinque ab oo propositas dissolvit, totidem Evangelii loca interpretatus, ad quae illo haerebat. ex eodem autem libello ediscere licet, legem de Arcano. quae superioribus aetatibus in Ecclesia passim obtinuerat, in Africa etiamtum viguisse. rem enim sic indicat. Haec est gratia, quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. hinc gratias cigimus Domino Deo nostro , quod est magnum sacramentum in sacrimis noot Testamenti, quod ubi et quando et quomodo offeratur, quum fueris baptiaratus, inoenies c, 4 . mTsteria enim nostra catechumeno minime prodebantur, ne dum ethuico: quemadmodum Augustinus ipse alibi non semel significavit ias .

Aurestio Discopo Carthaginiensi

I. CONSULATUM susceperunt Fl. Lucius ex Oriente. Fl. Heraclianus ex occidente. sed hujus deinde nomen o Fastis erasum est. hic enim est, qui Comes Africae postquam praeclare rem gesserat contra Attalum tyrannum, operamque suam nonorio Aug. ita probaverat . ut Consulatum adeptus jam esset; hoe demum anno tyrannidem affectavit, et maxima classe comparata in Italiam contra Honorium trauςmisit ti . ceterum quum exercitum exposuisset, et pcte Flaminiam contenderet, proelio ad Ocriculum commisso, a Marino comite victus est, amissoque cxercitu poeno

solus una navicula in Africam rediit. illic. quum Carthagino latitaret. promulgatum Honorii edictum est, quo Heraclianus hostis publicus judi- Cabatur sal. eo autem o vivis sublato, lex prodiit is , quae IIeracliani Vocabulum, nec privati tu nec publice. ulla memoria teneri vetabat,

65쪽

jamdiu graviora utique meriti. is enim est, de quo Hieronymus in epistola cxx X. scripsit ad Demetriadem: Quem, inquit, nescias, utrum aὐarior, an crudelior fuerit: cui nihil dulce praeter vinum et Pretium: et qui sub occasione partium elementissimi Principis saepissimus Omnium e

stitit tyrannorum. et quae deinceps., II. At vero incredibile dictu est, quantum hic annus cum Africae toti exitialis, tum Ecclesiae ipsi fuerit luctuosus. nam post Heracliani necem Marinus Comes eo navigara jussus est, ut in perduelles animas Terteret, ac terrore suppliciorum nutantem Imperii auctoritatem firmaret. delatores autem Iex ipsa prope incitabat, ne sontes latere paterentur: sic enim Honorius edixerat i: Hanc omnibus prioatis atque militantibus

licentiam damus, ut omnes prodendi in medium habeant liberam facultatem: nec inoidiam metuat, qui ad publicum deduxerit criminosum

quum illud Fecialiter capeamus, ne ullus aliquem eorum aut subtrahendum judicet, aut celandum ; nece eae eorum facultatibus vel deρο- sita deneget, Nel accepta non prodati itaque alii vitam miserabili exitu amiserunt, alii voluntario exsilio graviorem declinantes poenam, solum vertere: plerique in templa eonfugiebant. et Episcoporum opem insontes implorabant is . ne a delatoribus aeeusali ad supplicium raperentur. quo tempore Catholicorum in primis dura conditio suit, qui vehementissimos accusatores in Donatistis habebant. quid ii tum potuerint . Mareellini Tribuni et fratris ejus Apringit Proconsulis deplorabiles exitus ostenderunt. nam eos eaedis auctores diserte iacit Hieronymus i6 , qui mentione do Marcellino injecta . scripsit : Sub inoidia tyrannidis Heracliani ab haereticis innocens caesus est. quin et do auro judici dato suspicionem fuisse, testatum reliquit Orosius tr . ceterum quia simultates quaedam illis suerant cum Cueelliano, qui tum negotium publicum in Africa agebat. hie quoque iacit illius infamia laboravit, praesertim quum Marino Comiti.

qui eos interemit, familiaritate conjunctus esset, et cum eo in colloquio fuisset, quo temporo uterque est comprehensus. quare postea Augustinus ipsi Caeciliano de ne saria illa caede scribens, non semel ait in , ram, Tir bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus. Ii I. Synodus tum sorte ab Aurelio Carthagine habebatur. ad qnam Augustinus quoque Venerat: nam et Innocentio Pontifici maximo de dio Paschali anni insequentis respondendum erat, et crebrae Donatistarum molestiae multam ad consulendum deliberandumque materiam dabant. enimvero ut auditum est, Marcellinum et Apringium in vincula ductos esse, nemo tum Patrum non ingemuit . nemo non flevit, tales viros. quibus plurimum Ecclesia deberet, non ad praemia, quae maxima meruissent , sed ad supplicium deposci. verum Nos interea , inquit Augustinus to , quoniam rumor erat, quod Ecclesiastica manus posset eos

66쪽

eripere, falsis promissionibus ludebamur, ut illo non solum quasi volante , Marinum Comitem intelligit, sed etiam instante, Pro eis ad Comitatum Episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita Episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum caussae illorum excitaretur examen. nec Patres cunctati, Episcopum cum Diacono,

periculi deprecandi caussa, ad Augustum legaverunt lio . in illa autem trepidation o spem Episcoporum excitavit Caecilianus, qui Augustinum

conveniens, assirmaverat, egisse so apud Marinum, ut eos sibi prosecturo pro veteri amicitia et familiaritato concederet: ostendisse etiam, nisi hoc daret, non honori sibi, sed infamiae fore, quod cum eo tam adsidue familiarius secretiusque loqueretur: id enim homines judicaturos, utriusque consilio do eorum vita esse deliboratum: quae etiam a so dicta,

nitare intuens, stupento Augustino juraverat. at postridie ejus diei, quisuit idibus Septembribus . nam Cypriani Martyris pridiana sollemnitas

fuisse dicitur sit , repento nunciatum ost, Marcellinum et Apringium ocarcere ad judicem ductos esse: et credidere tamen Patres, eum potissimum diem a Marino electum, ut anniversariam illam Ecclesiae laetitiam tam henemeritis viris condonatis augeret. Quum ecce, inquit Augustinus fra , nobis nuncius irruit, quo prius percussos esse noSSemus, quam quomodo audirentur quaerere valeremus. pro istas enim erat et Proximus

locus, non suPpliciis hominum deputatus, sed ornamento potius cipitatis , ubi merito creditur, propterea quosdam ante aliquot dies iussisse mactari, ne in istis invidiosa nouitas esset: quos consilium fuit sic posse subrisei Ecclesiae. si non solum subito Ieriri iuberentur, verum etiam in loco proximo ferirentur. hunc scilicet sinem habuere praeclari illi viri. qui non modo schismati tollendo operam adsiduam ac diligentem

Ecclesiae navaverant, sed etiam justitiae studio et vitao integritate apud omnes inclaruerant. nam et ipso Apringius aetato major, qui aliquandia voluptati aliquid indulsisso serebatur, vitam, testo Augustino tis . uxorct

ducta, non parva ex parte correxerat; et Marcellinus ita religiose semper vixerat, ut veteris sanctitatis insigno veluti exemplar haberetur. quam hic famam, ex quo iii Africam venerat, non solum conservarat,

sed et tum auxerat. Quae illi, addit Augustinus si . probitas in moribus, in amicitia fides, in doctritia studium, in religione sinceritas, in conjugio pudicitia , in iudicio continentia erga inimicos Patientia, erga amicos afabilitas , erga sanctos humilitas, erga omnes caritas in beneficiis praestandis facilitas , in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor' quantum decus honestatis, qui sylendor gratiae, quae cura pietatis' quae in suboenieudo misericordia, in ignoscendo benecolentia , in orando siducia ρ quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur' quod inutiliter uesciebat, qua dιligentia scrutabatur' quantus

67쪽

in eo contemρtus rerum praesentium' quanta Nes et desiderium bonorum

aeternorum' tot eum laudibus. qui apprime norat et amicum habuerat, cumulavit Augustinus. justa quodammodo funeri ejus solvens. et epitaphium scribens, unde tanti viri memoria apud posteros celebraretur. quamquam eundem paullo ante in iis quoque libris laudarat, quos rogatu ejus do peccatorum meritis et remissione. ac de baptismo parvulorum emiserat. manet vero Marcellini memoria in Ecclesia . quae eum in Mirtyrum numerum retulit, nomenque ejus quotannis cum honoro recenset s . IIII. Iam ut ad Episcopos redeamus, quantus post inanem illam spem et dolor et luctus omnes oppresserit . quam sibi jam, quam toli Ecclesiacttimuerint, moeror ipsius Augustini et fuga declarat. nam impiam illam crudelem quo Marini Comitis perfidiam detestatus, Continuo, inquit tio . Sum a Carthagine profectus, Occultato abscessu meo , ne tot ac tanti,

qui ejus intra Ecclesia m gladium formidabant, violentis fetibus et

gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid Posse prodessct Praesentiam, ut quem satis digne pro ejus anima objurgare non Pos-dem , pro illorum coryoribus etiam rogare compellerer. quam tamen eorum corporalem salutem satis Parietes Ecclesiae muniebant: Ego autem duris coarctabar angustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. dolebam etiam pariter vicem venerabilis Coepiscopi mei tantae rectoris Ecclesiae, ad

cuius Pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam

adhuc se Praebere humilem, quo ceteris parceretur. fateor, quum tantum malum ntilla Pectoris robore potuissem tolerare, discessi. sed tamen post Augustini discessionem. Donatistarum odiis sanguine innocentium satiatis. Comitis secures quievere. nec multo post Aurelium tot jam acerbitates perpessum praeclara virginis Demetriadis prosessio solata est: quae cla Tissimis parentilius. avis, majoribus orta, atque, ut ait Hieronymus t 37 . et nobilitate et divitiis in orbe Romano prima, quum ante urbis excidium Cum Iuliana matr8 et Proba avia in Asrieam venisset. nuptiarum die appropinquante. Deo se totam, oinni cultu abjecto, devovit . et flammeum virginale sanetum Carthagine ab Aurelio accepit. haec vero illa est Demetrias Anicia trabeatae nobilitatis , ad quam Leo magnus ante Pontificatum egregiam epistolam scripsisse putatur de Humilitia te Chri- ticina , quao Prosperi Aquitani operibus adjecta legi solet. enimvero Augustinus Hipponem reversus. ipsa quoque latititiae aliquid ex florenti illa Ecclesia sua cepit, quod o numero Preshyterorum ejus Vrbanum sibi Episcopum Siccenses postularint sigi: quodque. rebus illic tranquillis. otium ei fuerit studiis suis reeolendis, quae Carthaginis adeunda o no-CEsSilas abruperat. quo sane tempore librum absolvisso creditur de fide et operibus ti 93, item alterum de videndo Deo tio), opus vero incoha Sse

68쪽

de natura et gratia cai r ae demum bona ex parte operum ejus maximum de Cloittite Dei contra Paganos conscripsisse, quod Marcellino hortatore institutum eique promissum, in duos et viginti libros iligessit, et aliquot post annis persectum , vulgavit. quo do opere Orosius Hispanus Presbyter dudum ab Augustino excitatus, ut Historiarum suarum libroseonficeret, haec in ipso earum exordio pronunciavit, eundem compellans , et duabus de caussis morem ei se gessisse scribens: Maxime, inquit, quum reperentiam tuam persciendo adpersum hos ipsos Paganos undecimo libro insistentem, quorum jam decem orientes radii mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati sunt, toto orbe fulserunt, lepiopusculo occupari non oporteret: et sanctus filius tuus Iulianus Camthaginiensis semus Dei satisfieri super hac re petitioni tuae eadem siducia , qua poposcisti, exigeret. V. Inter haec Episcopus, quem Ecclesia Carthaginiensis cum Diacono ad Honorium Aug. legaverat . ut a Marcellino et Apringio capitis periculum deprecaretur, jam Ravennam pervenerat: admissusque, quum eorum Caussam perorasset, tanta utrumque gratia apud Principem, et tanta innocentiae existimatione sorere repererat, ut nulla in eos perduellionis suspicio cadere posse videretur. itaque Honorius legatum dimittens omnino caverat, ne quid se iis indulgere pronunciaret, et Commonitorium lantummodo dederat, quo eos ab omni molestia liberos dimitti jubebat. sed hoc, eaede jamdiu patrata, Carthaginem perlatum documento solum esse potuit omnibus. Marinum Comitem, ut Augustinus scribit fas . Non habtiisse necessitatem, quam se habere confinxit, ut ejus obtentia tamquam bonus faceret tantum malum, quod nec illi placuit, de cujus Praece o se ausus est excusare.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCXIIII.

git relio Disco o Carthaginiensi

I. CONsuLATUM inierunt in Oriente Fl. Constans, in oce idente pI. Constantius , is, qui deinde Placidiam Honorii Aug. sororem in matrimonium duxit. Iinperiique fastigium attigit. Apringio autem Afri eas

Proconsuli sus eius jam fuerat Iulianus, qui hoc item anno eam provinciam administravit. revocatus contra ex Africa est Marinus Comes, magno Afrorum solatio; vicesque illic, opinor, egit Magistri Nilitum Maurianus Comes Domesticorum, ad quem data hoc anno lex est, quati leonum oceidendorum potestatem cunctis faciebat tia. ipse vero Marinus, quem foeda crudelitatis nota infamaverat, quum ad poenam la) quaereretur. Ecclesiae, quam atrociter contristaverat, asylum petere coactus

69쪽

est . ac vitam ei acceptam referre, quam modo pro suoram vita supplicantem illuserat. II. Resciorat interea Honorius, quantum a Marcellini morte reliquus Donatistarum grex triumpharet, numero quidem jani parvus, sed ex omnibus perditis et facinorosis conflatus, qui non errore ducti, aut veri ignoratione decepti, sed odiis atquo invidia flagrantes, voluntarii inimici perniciem Catholicis desperatione victoriae moliebantur. novis igitur poenis homines coercero Augustus institit, lege lata I , qua eos Intestabiles pronunciabat, et nullam potestatem alicijus ineundi habere, sed perpetua inustos infamia coetιbus honestis, et a concentu publico segregandos: tum quae loca ad eos pertinuerant, rursum Ecclesiao Catholicae cedere, totum eorum Clerum exsularo jubebat: qui eos occultandi caussa suscepisset, habita dignitatis cujusquo ratione, gravius, quam antea, honis mulctabat. atque haec quidem lex xv. kal. Iul. prodiit. sed quia jactare Donatistae caeperant . quidquid inter eos et Catholicos Narcellino Cognitore gestum esset , ejus damnatione infirmatum esse, et quam in eos tulerat sententiam. judicis poena irritam esse iactam; III. kal. Septembres lex alia ab Honorio ad Iulianum Proconsulem data est.

quae sermones eorum retunderet. et Marcellini memoriam honestaret:

Notione, inquit . et sollicitudine Marcellini spectabilis memoriae

viri contra Donatistas gesta quae sunt et translata in publica monumenta , habere τolumus Perpetim firmitatem. neque enim morte Cognitoris

perire debet publica fides. sic pientissimus illo Princeps et Catholicao

religionis studiosissimus Ecclesiae tranquillitati egregio caverat: nequo jam illa haeresis caput exinde extulisset, si pari studio rectores provinciarum leges optimo constitutas servari ubique ac vigero voluissent. erat tamen id temporis Vicarius Africae Macedonius, vir Augustini testimonio tSὶ negotiosissimus in republica, et non suis, sed aliorum utilitatibus adtentissimus: qui et Episcopos pro reis remissius laborare volebat 6ὶ . ambigebatque, utrum istud ex religiono descenderet: nisi quod ab Augustino edoctus in sententiam ejus concessit n, ac Ientiatem in Episcopis miseri eordiamque laudandam agnovit. ab hoc autem edictum per provincias missum scimus, in quo Donatistas, ad eos in unitatem Clitisti pacemquo redigendos, singulari humanitato adtolluebatur: ex quo haec

illi verba commemoravit Augustinus t8ὶ : Pro vobis hoc agitur, pro vobis sacerdotes incorruptae silet, pro vobis Imperator Augustus, Pro vobis nos quoque ejus judices laboramus: post quae Augustinus alia multa fuisse ejusmodi affirmabat, Quae, inquit, in eodem Edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni judicis cingulo non parva ex parte caelestem Nublicam cogitare. hujus opera in primis effectum puto, ut Cartha-

aeli e Rei cujusquam Ineiantiae.

70쪽

gine, Primiano demortuo, Episcopum Donatistas habere desierint. neque enim alius post eum cietur, et tota tactionis vis in Numidia debacchata diutius, in aliis deinceps provinciis minus valuisse creditur. III. Quamquam sane, legibus Augusti promulgatis, querebantur, sibi loca deesse, quo confugere. atque ubi latere possent, ausi tamen hoe anno Concilium celebrare . in Numidiam vocaverunt. illuc amplius triginta Episcopi convenisse dicuntur , quos inter Petilianus quoque Cirtensis fuit, quem jam sui deseruerant. cationem autem ab illis conditum de iis, qui Catholici facti essent. quo pacto recipiendi forent, si ad sectam redirent , auctor est Augustinus contra Gaudentium Thamugadensem scribens Donatistarunt pertinacissimum. Porro, inquit οὶ, in ipso Concilio statuistis, ut qui nobis inuiti communi caperunt, Episcoporum vel Presbyterorum , tantum si sacriscium non obtulerint, aut in populo non tractas erint, ad veniam Pertineant, et in suis honoribus rec tantur.

quo decreto, ut Bjebat Augustinus, totas calumniarum suarum vires amputarunt : quippe qui antea docuerant . quicumque ad Catholicos accessissent, eorum communione fieri Traditores.

iii I. Sed dum hinc laetio Donatistarum contrahebatur, inde haeresis Pelagiana sese explicabat: ut Ecclesiae Catholicae. veteribus adversariis nondum debellatis, cum alio jam hoste, eoque teterrimo et callidissimo pugnandum esset. Siciliae id temporis ea pestis potissimum incubuerat, quas Syracusis, ubi et Caelestii libqr legebatur, permultos in cerat. indovir Catholicus nomine Hilarius, quum doctrinae novitato ossensus capita quaedam adnotasset. de his Augustinum sibi consulendum duxit. ita quo quum sorte civis Hipponensis in patriam Syracusis solveret, epistolam ei ad Augustinum dedit i i. hic vero nihil cunctatus, longam ad Hilarium epistolam , quam et librum quandoque appellat , diligentissimo perscripsit, quidquid de singulis capitibus sentiendum esset, edisserens cii :qno illo seripto non modo Hilarium confirmavit. sed multis etiam, qui vjus exemplum nacti erant, quasi arma ad pugnandum suffecit. memorat eam epistolam Hieronymus si x , eandemque Orosius si in Palaestinam pertulit, atque illic in conventu Episcoporum legit. subinde vero, quum Dior poli synodus halae retur, in ea quoque prolatam esse, Augustinus ipso testatur i. . quamquam haec in eo praelusio potius quam pugna erant. nondum enim eam Catholicae doctrinae partem dedita opera tractandam susceperat, quam dein is excoluit unico ornavitque. attigerat illa quidem quaestiones aliquot de Gratia . quum Presbyter etiamtum esset, jussus Carthagine Paulli epistolam ad Romanos paucis exponero sis . Sed qlii a nulla tum controversia de auxiliis divinis agitabatur, non omnia viderat, de quibus postea acutissimo disputavit: quaedam etiam minus

SEARCH

MENU NAVIGATION