장음표시 사용
71쪽
ree te scripserat; incautequo assirmarat cis . Quod credimus, nostrum esse: quod autem bonum operamur, illius esse, qui credentibus dat Spiritum sanctum: alia itom hujusmodi in Semipelagianorum sententiam:
quae senex, quum omnia scripta sua retractaret, accurato explicavit emendavitque li7 . t M ibid. n. O. ci ἐγ c. 23.
Aurelio Disco o Carthaginiensi
I. CONSULEs processere ipsi Augusti. Imp. Fl. Honorius T. Imp. Fl. Theodosius junior v I. Iuliano autem Proconsuli Asrieao successisse Sym- Inachuin, et Symmacho anto idus Octobres Largum. Codex Theodosianus nos docet. sub utroque summum in Africa otium fuisse apparet: licuitque Augustino multam tu scribendo operam ponere. per inent sane ad hunci annum crebrae ejus ad Evodium epistolae . item psalmorum multorum eX planationes , aliorumque operum , quae jamdiu incohaverat, at solutio :Iiber etiam contra Priscillianistas et Origenistas, Orosii Presbyteri Hispani Togatu scriptus, eidem quo dicatus. nam quo ille hoc anno in Africam ad Augustinum venerat. videndi hominis et consulendi cupidissimus: a quo deindo in Palaestinam proseeturus litteras ad Hieronymum accepit, ac simul mandata. ut in Hispaniam redux ex Oriente, Hipponem diverteret, et quae a Hieronymo accepisset, scripta et responsa perferret nec vero Optatus eo nomino secundus Nileui otio indulgebat, sed qua stionem veterem, quae Augustini etiam ingenium diu exercuit, dirimi tandem desiderabat . quao de animarum origine agitabatur. quapropter litteras do ea ro luculentissimas ad Episcopos provinciae Caesareensis item quo alias ad Benatum Monachum Caesaream Mauretaniae misit: qui
deinde ab Angustino epistolam illam elicuere, quam ad Optatum ipsum Episcopum aliquot post annis dedit, gobis quidem ignotam perdiu, sed
Nostra demum aetate repertam, do natura et origine animae. nec tamen Augustinus controversiam solvit. do qua et Hieronymum ante consuluerat, frustra responsum praestolatus. nam haec tantum Optato scribens sa edixit.
Aria, inquit, quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor essectorque Deus sit, quod veritas habet, an aliquid naturarum eaoriatur, quod ipse non faciat, quae Vinio prorsus erroris rat: alia vem, ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex Pr
FGgine , an sine propagine faciat, quas tamen ab illo seri dtibitam
DF non est. in qua quaestione sobrium te esse ac vigilantem volo; nec Fic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incurras. II. Iam inter superiora illa id quoquo eogitasse Augustinus videtur, ut quoniam dioecesis ejus amplissima erat. Fussalae oppido satis frequenti
72쪽
T piseopum praeponendum curaret. habebat autem e Presbyteris suis, qui Punico sciret, et illi e constitutus novam Ecclesiam rite sapienterqtie posset administrare is . itaque litteras ad Silvanum Primatem Numidi nomisit. quibus ab eo petebat, ut si ei videretur. Fussalam Episcopi consecrandi caussa veniret. morem lacilo gessit Silvanus, designatoque dio Fussalam advenit, ubi eum Augustinus cum Presbyteris opperiebatur. aderat vero inter eos, cui honorem Augustinus destinaverat. sed quum eum produceret . ae Primati commendaret. illa repugnaro vehementet atque obsistere coepit; neque ullo modo adduci potuit . ut tantum sibi onus imponi puteretur. grave id Augustino ac permolestum erat, quum tantum itineris Silvanus senex eius caussa suscepisset, ad Ecclesiam eum suam re insecta redire. porro in ancipiti illa cura quid demum consilii ceperit , ab eodem audire praestat, qui rem postea Caelestino Pontifici maximo scribens, non sine magno animi sui dolor narravit: Ego,
inquit t. , qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam
Periculosum Praec itare negotium , dum nolo grapissimum et sanctis-εimum senem au. nos usque fatigatum sine sectu , propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli nota Petentibus quemdam adolescentem Antonium, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a paroula aetate nutritum , sed praeter lectionis ossicium nullis
Clericiatus gradιbus et laboribus notum. at illi miseri, quod futurum fuerat ignoraules , Osserenti eum mihi obedientissime crediderunt. quid Plura ' fractum est: esse illis Discuus comit. ceterum Antonii Episcopi
initia probabilia suisso videntur. ut nequo Fussalenses in accipiendo sicilitati . neque Augustinum in dando sustinationis poeniteret. quare hic pacato animo Hipponem reversus. iterum ad lucubrationes se retulit Suas, et praeclarum opus adversus Pelagium denique edidit sεὶ de natura et gratia, ad Timasium et Iacobum religiosos et honestos adolescentes,
qui Polagii librum ad eum miserant, in quo illo hominis naturam, ut idem ait. contra Dei gratiam, qua iustιsicatur impius, et qua Chri-atiani sumus , quanta potucrat argumentatione defenderat. primum autem ex eo laboro fructum cepit multo jucundissimum, filioli anilis illi Polagium detestati, Catholicam boni magistri doctrinam didicerunt, amarunt. P comulgarunt i 6 i. quo tempore solatium etiam illi haud leve accessisse reor ex Mathematici cujuquam . id est plani, poenitentia, quam anno Vertente populo exposuisso videtur, postquam illi Psalmum sexagesimum primum explica se l. subinde enim hominem e suggestu nolans Pt omnibus coram intento digito demonstrans. Poenitens , inquit, est, non quaerit nisi solam misericordiam. commendandus est ergo et oculis et conlibit si estris. tuni quaedam de cura ejus et custodia praefatus, haec adjrcit. Perierat ergo iste, nunc quaestitis, inpentus , adductus est: Portat
secum codices incendendos, Per quos fuerat incendendus, ut illis in
73쪽
ignem missIs, ipse in refrigerium transeat. sciatis eum tamen, fratres ἰOlim pulsare ad Ecclesiam anto Pascha: ante Pascha enim caepit petere de Ecclesia Christi medicinam. sed quia talis est ars, in qua
exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est, ne tentaret, et aliquando tamen admissus est, ne Periculosius tentaretur.
III. At vero Donatistae synodo illa Numidica et decreti sui indulgentia in desertores nillil plano profecerunt; hoc tantum, quod serius desecissent . dolentibus iis omnibus, qui denique ad Catholicos accesserant. tum apud Principem, qui conventus ejusmodi sustulerat, graviter offenderunt. nec aliud nacti sunt, quam ut nova legis sanctione coercerentur. nRMquia sorte jactaverant . ut nuper do Aetis Marcellini. sic do iis legibus. quae ab IIeracliano Comito promulgatao fuerant. post damnationem ejus, illis teneri neminem ); rursum Honorius. quae tum jusserat, sic edixit 3 :Sciant cuncti, qui ad ritus suos haeresis superstitior ridus obrepserant , sacrosanctae legis inimici, plectendos se poena et Proscriptionis et sanguinis , si tiltra conuenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate tentaperint: ne qua Dera alpinaque reperentia contagione temeretur. prodiit haec lex vii I. kal. Septembri quinto autem post die alia lata est adversus Paga nos ο : ac primum Sacerdotales illi ludorum publicorum Curatores Carthagino discedere, atque ad civitates suas redire jussi: eodem quo modo praescriptum, ut qui ex iis in provinciae cujusque metropoli Ssent, domum revorterentur. sancitum praeterea, ut quidquid de eorum honis Ecclesiao adtributum fuisset, id sibi Christiana religio merito vindicaret: cetera, quae Collegiorum fuerant. et in superstitiosos ritus absumebantur, ad fiscum pertinerent: simul aera Deorum de lavacris publicis tollerentur Chiliarchao et Centenarii pomparum designatores nulli essent. ita Princeps religiosissimus, compressis haereticis, et superstitionis veteris reliquiis deletis, Ecclesiae sanctitati et populorum felicitati consulebat.
s. CONRUL Tu laneti sunt Imp. Fl. Theodosius junior VII. Iunius Quartus Palladius, is, qui sexennio ante Proconsul Africam administraverat, et hoc anno Praefectus Praetorio Italiae saetus est. his consulibus magna, quae Africae impenderet, clades ostensa. ac divina ope illico depulsa, nullo relicto vestigio evanuit Q. nam Vallia, quem Gothi ad laetium in Romanos gerendum sibi Rogem, Sigerico in teirmpto, ad Sei Verant, ingenti classe comparata. multa Gothorum millia cum omni
74쪽
apparatu bellieo in Africam trajicere jusserat: sed quum ad sectum Gaditanum prope pervenissent, coorta subito tempestate. in ipso Asrieae eonspectu tanta illa classis fluctibus obruta interiit. quae ubi Vallia eo-gnovit, consilium mutavit, et pacem ab Honorio. Placidia sororo rectilita. petiit. rem Romanam exinde acturus. quoties barbari, qui Hispaniam
invaserant . arma intulissent.
II. Nondum autem firmata pax orat, quum jam Orosius, qui dudum in Palaestina contra Pelagium strenue se gesserat . in Africam rediens ad Augustinum properabat , et Hieronymi litteras itemqlio epistolam Herotis et Lazari Episcoporum, qui Pelagium in gynodo Diospolitana accusaverant, reserebat a . sed quum Hierosolymis, ubi anno superior corpus sanctissimi Protomartyris Stephani inventum fuerat. Reliquias ejusdem aecepisset, quas in uispaniam perferret. eo quidem propter belli motus divertere non potuit. sed tamen ad Balearem insulam minorem accessit, easque in oppido Magone apud Severum Episcopum deposuit. magno totius oppidi hono . et Iudeorum iu primis, qui numero quingentiet quadraginta Christiani facti sunt. inde vero Hipponem appulit, et totam itineris sui rationem, ac simul haeresis Pelagianae in Oriento vices Augustino exposuit. xi I. I aee inter Aurelius Concilium Carthaginem voeaverat: ad quod
demum Iunio Iuliove menso e tota provincia Proconsulari conveneris Episcopi numero sexaginta octo, quorum nomina exstant, item alii, do quibus nihil accepimus: nam Acta perierunt. diversis autem e caussis congregatos esse, indicat exordium epistolae, quam Patres ad Innocentium Pontificem maximum misero t4 . sed ea potissima suisso videtur . ut
Pelagii et Caelestii novam ac pestilentem doctrinam, qnain lato sor peroaudierant. judicio publico atque insigni nota condemnarent. nam et ipsi litteras Herotis et LaZari Episcoporum viderant, quas ex oriente Orosius attulerat: tum plerique meminerant, quid quinquennio anto in s3 nodo Carthaginiensi statuissent, quum primum Caelestii nomen ad eos delatum eςget. idcirco Aeta ipsius synodi post eas litteras recitata sunt, ut con staret , jam tum vulnus illud ab Ecclesia excisum fuisse. sed rursum tamen controversiao propositae, et quid Ecclesia Catholica contra errores illos sentiret iraderetque, ostensum est. dcindo Communi deliberatione censuerunt. ejusmodi persuasionis auctores, nisi damnando ipsi praeirent. omnino a sacris arcendos esse: quo ii saltem, qui decepti ab illis esςent. ad sanitatem revocarentur, et reliquis consuleretur . ne incauti in orrores eosdem rapi possent. postremo omnium sententia suit, ni do tota Concilii ratione ad Innocentium referrent, et ab eo peterent . ut quae ipsi decrevissent, ejus auctoritate confirmarentur. quapropter epistola omnium
nomine perscripta est, in qua de iis praetati. quae eatenus in Ecclesia Carthaginiensi contra haeresim illam peracta essent, quorum etiam Acta
75쪽
mittebant, haste addidere is): Hoc itaque gestum, Domine frater, sanctae
caritati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam Apostolicae Sedis adhibeatur auctoritas pro tuenda salute multorum, et quorundam pemersitate etiam corri enda. id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius insuperbiam sacrilegam extollendo tiberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et Usum nostrae voluntatis arbitrium vere si liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur. post quae reliqua persequuntur, quibus disseminatos eo temporo errores refellunt: tum sperare se dicunt, ubi Innocentius de iis etiam cognoverit, quao in synodo Diospolitana apud Palaestinos in Pelagii caussa transacta fuerant, eam sententiam pronunciaturum, unde Ecelesia tota laetaretur. III. Dum haec porro Carthagino absolvebantur, Silvanus Primas Numidiao Episcopos provinciae suae Mileuum eadem do caussa convocabat. convenisso autem dicuntur 6 VI. kalendas Septembres numero amplius sexaginta, quos inter ominebant Augustinus, Alypius. Possidius. nee dubium est his maximo auctoribus multa tum sancita esse, quibus haeresis Polagiana colit heretur. ceterum quae Isidori huie Concilio adsignat, ad Concilia posteriora pertinero putantur. illud extra controversiam Est. Episcopos omnes, Patrum Carthaginiensium exempliam sequutos, litteras ad Innocentium Pontificem maximum mittendas censuisse, quibus tantum mali ab Ecclesia doprecati, rogarent, ne illud nil multorum perniciem manara latius pateretur. scire se quidem, non deesso in Oriente, qui Pelagii doctrinao adversarentur, ac multorum instar pugnaro Hieronymum, qui Hierosolymis orat: atqui tamen, ajebant νὶ, Arbitramur adju ante misericordia Domini Dei nostri, qui te et regere consulcutem, et orantem eXaudire dignatur, auctoritati sanctitatis tuae de sanctarum scripturartim auctoritate depro lae fac lius eos, qui tam P mersa et perniciosa sentiunt, essc cessuros, ut de correctione Potius corum congratulemur, quam contristem tir interitu. V. His Conciliorum epistolis tertia deindo accessit, quae a quinquo
Episcopis, Aurelio. Alypio, Augustino, Evodio, Possidio ad eundem Innocentium missa est: eaque collato studio accuratiusque scripta is , in qua Pelagii stans et anceps verborum sensus detegebatur. nam fama jam obtinebat, eum in synodo Diospolitana absolutum fuisse. librum simul Pelagii, quem a Timasio et Iacobo acceperant, transmittebant, postula bantque, ut hunc ille, si suum esse inliciaretur, diserte damnaret, et illam confiteretur apertissime Gratiam, quam doctriua Christiana demonstrat , et praedicat esse propriam Christianorum , quae non est natura , sed qua 'saluatur natura: quae naturam non auribus 4onante
76쪽
doctrina vel aliquo adjumento visibili foet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus, sed subministratione spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum, Deus. quare Pelagium Romam ab Innocentio acciendum esse arbitrabantur, ut quid sentiret . interrogatus exponeret; aut certe hoc ipsum cum eo per litteras agendum. se etiam nudisse significabant, esse in urbe Roma, ubi ille diu vixisset. nonnullos, qui divorsis de caussis ei faverent: quod quidam opiniones ejus animo imbibissent, alii eum talia sentire non crederent, praesertim quum se ille apud synodum Diospolitanam purgasse diceretur: in qua tamen doctrina, cujus auctor habebatur, damnata suerat. eodem temporo Augustinus, ut quantum posset, aditum haeresi praecluderet, quum Palladius quidam Hippono solveret, litteras ad Hildrium dedit , Episcopum . ut opinio est, Narbonensium . quibus novam illi haeresim explicabat resutabat quo lo), et quid in Africa adversus eam gestum esset. paucis exponebat. longiorem Vero epistolam lie) Ioanni Episcopo Hierosolymorum scripsit, misitque per Lucam quemdam, servum Dei, qui eo tum forta proficiscebatur: jam tum enim multi pietatis religionisque caussa in Palaestinam navigare solebant. qua quidem epistola maximo opus erat, quod illo Pelagium amabat fovebatque, nec se ab eo salii intelligebat. multa in ea Augustinus de Pelagii libro . quem ipso consutarat, disseruit, ut si ejus auctor Pelagius esset, Pelagium haereticum esse demonstraret: tum ab eo petiit, ut sibi rescriberet, quid illo crederet, quid teneret, quid confiteretur ac praedicaret: deinde ut Gusta transmitteret synodi Diospolitanae: Quod, inquit sic. eae multorum Episcoporum desiderio Peto , quos mecum de hac re fama incerta pertumbat. nam Pelagius Gestorum loco in Africam miserat quamdam a soconscriptam velut defensionem suam, qua se dicebat objectis respondisso Gallorum, Herotis scilicet et Latari, qui tum sedibus suis extorres in Oretente versabantur, et Pelagium haereseos accusaverant. VI. Ceterum Episcopi Asricani aliam quoque curam ad Augustinum detulerant , ut nempe divinos libros diligentius serutando opus aliquod insigne contra serpentes errores conficeret, quod Episcopis omnibus usui esse posset. iis autem ut morem gereret. Hipponem reversus otium sibi a populo petendum duxit cla , ut eum singulis hebdomadis per quin quo dies nemo interpellaret. et pactum id quidem publice promissumque est; sed non multo post Hipponenses, quid spopondissent, oblitos esse, ipse
testatur, et quod maximo meditanti ac scribenti necessarium erat, otium vix unquam concessum queritur. Placuit mihi et vobis , memorabat illo
aliquot post annis, Propter curam Scripturarum , quam mihi fratres et patres mei Coepiscopi duobus Conciliis Numidiae et Carthnginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esSet. Gesta confecta Siant , Placuit, acclamastis. recitatur placitum vestrum et ac
77쪽
Elamationes et estrae. Pario tempore serpatum est Eirca me, et postea Tiolenter irruptum est, et non Permitior ad quod volo vacare. ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum immicor. qua ro mirum plane est, ab homine uno. tot negotiis tam saepe distento, tot aetanta volumina scribi potuisse: cui etsi ingenium ad celeritatem maximum praesto erat. ne domi quidem, post annua Concilia et longa itinera. satis quietis concedebatur, ut unum diem ex animi sui sententia transigeret.
Aurelio Disco O Carthaginiensi
I. CONsULATUM inierunt Imp. Fl. Honorius xI. Fl. Constantius iterum, qui kalendis ipsis Ianualiis cum ornamentis Consularibus sororem Augusti Placidiam in matrimonium accepit. provinciae autem Africae quos rectores habuerint, compertum non est. vulgavit hoc anno Orosius Historiarum adversus Paganos libros septem, quos auctore Augustino incohaverat.
vigil ingenio, ut ab eodem dicitur is , Promptus eloquio, flagrans studio.
nec multo post Magonem reversus, ut depositas illie sancti Protomartyris reliquias reciperet, in Hispaniam trajecisse creditur: quamquam de coab hoc anno historia silet. II. At vero Romae Innocentius Iulium Episcopum acceperat ab Asrieanis Patribus legatum, ut eorum epistolas afferret: ac mire laetatus fuerat, tantum in Ecclesia illa studium exstitisse Catholicae religionis, ut ad eam defendendam omnes Episcopi conspirarent, et contra haeresim, Ecclesiae Romanae judicium et sententiam requirerent. itaque nihil cunctatus , ad singulas eorum epistolas v I. kal. Februarias singula responsa
dedit, quae Episcopus idem Iulius in Africam pertulit. ac primae quidem
ejus litterae ad Aurolium et totam synodum Carthaginiensem scriptae erant . quibus non solum curam eorum et sollicitudinem commendabat si, sed consilium etiam et doctrinam magni se facere ostendebat, confirma hatque novis rationibus. quae illi sentire se ac profiteri significaverant. demum contra haeresis magistros pronuncians. Semretur, ajebat 3), Gaiano corpore Eulnus insanum, remotoque morbi saeolentis assatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab huc mali Pecoris contagione Purgetur. poenitentibus tamen, et mali remedium implorantibus, perfugium obstrui nolebat. Quod si fecerint, inquit, erit in potestate Pontificum istis tiliquarenus subuenire, et talibus aliquam curiam Praediare vulneribus, quam solet lapsis, quum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis repocati praecipitiis, intra opite Domini redigantur III. Pari modo eum Episcopis Mileuitani Concilii do singulari eorum
studio gratulatus, Diligenter, inquit t. , et congrue Apostoli ei consulitia
78쪽
honoris arcana, honoris inquam illius, quem praeter illa, quae sunt
extrinsecus, sollicitudo manet Omnium Ecclesiarum, super anxiis rebus quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam sequuti, quam toto semper ab Orbe mecum nostis esse serpatiam. laudat subinde et amplectitur eorum doctrinam, ac relationem ipsam optimis testimoniis resertam fatetur. tum illa addit de parvulis. quae haeretici sequiores pravum in sensum detorserunt. Illud vero, inquit s . quod eos vestra fraternitas adserit praedicare, ParMulos aeternae vitae praemiis etiam
sine butismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim t6 manducaperint carnem siti hominis et hiberint sanguinem ejus, non habebunt
nitam in semetipsis. nam haec ita dicta ab Innocentio contendunt, quasi existimaveri , parvulos, qui baptismo abluti ante decederent, quam Eucharistiam . quae tum in baptismo parvulis. quoque dabatur, rite sumpsissent . in coelum non recipi: quod Concilium Trident iniim is aperto rejecit, et Lucharistiam parvulis ad salutem minime necessariam pronunciavit. nec vident vani illi tantae synodi contemptores, eo loco Innocentium do spiritalis vitae initio loqui, quod a baptismo ducitur, sine quo nemo divinae particeps mensae fieri possit, atque adeo ea vita carere debeat, quae Christianorum tota propria est. sic enim ille pergit: Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum Telle assare , quum praedicant hos hiabere, quod in eos ereditur nonnisi baptismate conferendum. si ergo nihil volunt incere non renasci,
fateantur necesse est, nec regenerationis 1acra suenta Prodesse. HII. Poena denique nominatim sceleris auctores assciens, Quare,
inquit νὶ, Pelagium Caelestitimque, id est inςentores vocum n Opartim, quae, sicut dixit Apostolus ti Q, aediscationis nihil, sed magis vanissimas consue erunt Parere quaestiones, Ecclesiastica communione pricari, Apostolici vigoris auctoritate cenaemus, donec resipiscant de Diaboli laqueis, a quo euripi tenentur. et rursus: Haec, fratres carissimi, in supradictos maneat saea sententiae obsint atriis Domini, eareant custodia pastorali, ne duarum Opium dira contagia serpant forsitan per Culgus incautum, rapaciqrte lupus corde laetetur, intra ite Dominicum tantas optum fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. ceterum si sorte resipiscant , et ea damnent, quorum caussa damnati ipsi sint, patere iis Ecclesiam vult, Christi Domini exemplo. qui omnes reverti et vivere velit. v. Restabat, ut et quinque Episcopis responderetur, qui et Pelagii
librum miserant, et ipsum Romam arcessendum aut per litteras ad consessionem doctrinae suae cogendum censuerant. porro his quoque Innocentius amplissime satisfecit: et sperare se rescripsit, qui erroris lautores
fuissent, sive Romae in tanta populi multitudine, sive alibi laterent,
79쪽
audita damnatione Pelagii, ad bonam frugem redituros: so quidem non credere, purgatum Pelagium, quamvis et Gesta synodi Diospolitanae accepisset; quippo ia illis se reperisse , quae illo objecta partim vitando
suppressisset, partim verbis obscurasset, salsis magis argumentis, quam vera ratione usus; nec tamen eum sibi advocandum videri: Qili, inquit tit . si considit nos laque, non se nostra dimimu esse damnatione, quod dicat, iam totum hoc se refutasse quod dixerat, non a nobis circessiri, sed ipse debet potius festinare, ut Possit absolii: nee vero
defuturos in Oriento, qui curam ejus susciperent, si medicinae materiam ille praebere vellet: ac posse eum damnare quae senserit, datisque litteris Erroris veniam postulare. se autem librum , qui ejus essct diceretur.eVolvisse, in eoque multa contra Dei gratiam conscripta, multa blasphemas se lecta, nihil quod placereb, et nihil paeno, quod non penitus displiceret ia : quae ille omnia diserto improbaro ac rejicero deberet. iit qui sermonibus ejus praeceptisque decepti essent, eodem auctore intelligerent, quam longe a ructa doctrina abiissent. atquc haec tamquam cycnea suit Innocentii vox et oratio, qua et silero haereticos jussit, et Catholicos omnes in majorum doctrina confirmavit. nam IIII. idus Martias decessisso creditur, pontificatu maximo annos prope quindecim sanetissime lanctus. in ejus autem loeum paucis post diebus factus est ZOsimus, id est anto ipsum Pascha, quod . teste Paschasino Episcopo Lilybaeiano ia , per occidentem celebratum est VIII. kal. Apriles sub Zosimo, contra atque in Oriente, ubi actum esse constat X. kal. Majas, quemadmodum anni vices exigehant. I. At vero haec inter Augustinus, synodi Diospolitanae exemplum nactus, quum denique cognovisset, Catholicos Episcopos quatuoi decim in ea judicasse, et Pel.igii erroribus rejectis, sentcutiam in eum ideo non dixisse quod illo interpretando. quao objecta suerant, Catholicum se professus osset . ipsi vero Graeci homines et ea verba per interpretem audientes, discutero non curassent, quid in libro scripsisset, iis contenti,
quae interrogatus sentire se diceret: operae pretium fore duxit, si rem totam, ut gesta erat, libro comprehenderet, et singula errorum capita, de quibus accusatus fuerat ,. cum responsis ejus singulis exponor i vulgaretque. quem illo librum ad Aurelium Episcopum Carthaginiensem misit, ut ipse in lucem emitteret . utilioremque legentibus redderet. quippe qui ejus nomine commendatior, ejusdemquo diligentia plurimi a notior futurus esset post hunc longam cum Alypio epistolam consecit ad Paullinum Nolanum . ut eum accurato doceret, quid gemina Concilia in Africa contra haeresim Pelagianam decrovissent . quid Innocentius
Pontifex maximus sententiam rogatus statuisset: quibus etiam auctoritatibus atque rationibus perversa illa doctrina refutaretur: quam non poNolae quoquo disseminatam audierat tib . subinde vero, molientibus novi
80쪽
aliquid Donatistis. et patronos sibi quaerentibus . ne legibus parerct cogerentur, liber illi scribendus fuit de correctio no Donatistarum, quem ad Boni iactu in misit tunc Tribunum , postea Coinitem in Africa celeberrimum , do quo saepe dicendum erit: nam hie Donatistas minus norat, et Arianis similes putabat; cui propterea totam scitis malis caussam edisseruit ci6 , et quam justo in eos leges latae essent ostendit: nee quae illi contra ausi fuissent, et quamdiu repugnassent, quid ab iis Catholici tolerassent, quanta con Stantia, quanto studio ad concordiam adducere conati CSSent, praetermisit.
VII. Ceterum quietae in Africa Ecclesiae res erant; quum nuncii Roma venerunt, Caelestium Epheso pulsum, et mox Constantinopoli ejectum, Romam petiisso: eodemque litteras a Pelagio missas esse : Zo-simum Rulem, prope jam deceptum, non multum abesse, quin utrum quo Catholicum crederet: quod nempe ambo purgaro se nisi essent, et probabilia scripta atqne ab errore aliena obtulisso viderentur. verum Zosimus nihil temere egerat, sed conventu Episcoporum, qui Romae aderant, item primorum e Ciero suo in aedem Clementis indicto, caussam Caelestii agitari, ipsum tuo intromitti jusserat, ut ab eo singula. do quibus insimulabatur, cx ordina quaererentur. qui quum ingenio polleret, et in fallendo exercitatus esset, facilis apud multos gratiam inierat, praesertim quum Sedis Apostolicae judicium se revereri diceret . nec ab eo
unquam se diseessurum polliceretur. nec tamen Zosimus hominem poena absolutum dimiserat: sed animo ejus saepe explorato, in eo, qui si corrigeretur, plurimis profuisset, voluntatem emendationis, teste Augustino cir . non falsitatem dogmatis adprobarat. at tandem ipso Zosimus
do Caelestio ad Afros seripsit; et interposito, inquit idem. duorum mensium tem ore donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus stibqttiadam medicinalis sententiae lenitate concessus est si 87. in iis litteris Zoginius Aurelium et collegas ejus do judicio, quod in Caelestium dederat, odocebat, cujus Acta ad eos simul perferri voluerat, ut quid voces
ejus continerent, legendo cognoscerent. Pnlιm. Sane, addebat mo etrios, ut quam tu Priaesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. nil litteras Herotis et Lavari priori relatione destinata , equidem hoc jo oore Adei Praefestinatum esse , promptissimum est. nam do duobus illis Episcopis gravia multa ad Zosimum perlata suerant; qua
vera osse ratus, saeerdotali eos loco et omni communione snbmoverat:
hinc ab eis Caelestium Pelagiumque alienis criminibus oneratos iacile existimaverat. Scripta haec putantur ineunte Septembri mense: eodemque vortente alia a ZOsimo epistola Aurelio et collegis missa pro Pelagio. nam hie post innocentii sentcntipui perculsus, litteras ad eum, quibus se purgaret, callidissiuio scripsertit, quae, eo demortuo, redditae Zosimo fuerant, et simul ciam iis Praylii Episcopi Hierosolymitani epistola