Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Mauretania peragrata, ae rebus, quorum caussa missus fuerat . compositis. Hipponem denique revisit incolumis, ac se ad scribendum retulit. nam et multi. qui ad eum scripserant. responsa ejus exspectabant.

Optatus in primis Episcopus et Xystus Presbyter et Caelestinus Diaconus

et Marius Mercator. ad quos accuratius aliquid ob eorum doctrinam rescribendum erat; et eaussa illi oblata suerat, ut in Arianos scriberet. quod sermo ignoti auctoris editus laret . quem sine mora refelli opus esset 36 : tum etiam ut Aptum quemdam coerceret, qui Christianos judaizare cogebat r . Marius porro ille . quem modo ciebam, cognomento Mercator, ipse est . cujus laboribus utimur, non ultimus horum temporum scriptor, et Pelagianorum Nestorianorumque acer adversarius. a quo Latine accepimus multa. quae tum de illis apud nostros, quod Graece scripta essent, prope latebanti hujus non erat praetermittendamentio, quum eum plerique. ut dixi. in Africa natum putent, quamquam

Roma fere versatus creditur. eerte res et acta Ecclesiae Africanae sciris perbene visus, et Augustino impensius studere; cui et a puero notum

indicant illa Augustini verba in epistola CLXXXx III. Fateor enim, tantum te profecisse nesciebam i 38 . VII. Ea dum Hippone Augustinus urgebat. procul inde Evodius Uzali in provincia Proconsulari Reliquias sanctissimi Protomartyris Stephani, quas Monachus ab Hierosolymis adtulerat i O . populo undique confluente, in Basilica Restituta collocabat o . quo tempore. quum in Africam per lata esset epistola Severi Episcopi insulae B ilearis minoris . apud quem Orosius Presbyter alias ejusdem Protomartyris Reliquias deposuerat . eaque in Ecclesia Uzalensi de pulpito eum ingenti favore recitata suisset c. H, quod prodigia multa. quae in ea insula tacta suerant. referebat: mirum in modum non IJ Ealensitim tantum . sed etiam finitimorum studia erga sacrum illud pignus ipsumque Thaumaturgum Martyrem exarsere. multa que propterea miracula ibidem divinitus exstiterunt. quae dein do Evodius fovendae pietatis caussa perseribi, et duobus voluminibus compreh nsa Vulgari jussit c , . atque indu sactum est, ut plures per Africam aedes sive Memoriae eidem Martyri diearentur. qui ubique beneficus saluti permultis fuit, et quantum apud Deum valeret, maximis beneficiis demonstravit. de quihus fuse agit Augustinus in praeclaro opere de Civitate Dei 43 , seque etiam auctorem suisso seribit . ut quoties prodigium aliquod divinitus editum constaret, do eo populus libello Vulgato edoceretur , quem scilicet Episcopus in populo recitari juberet, ac deinde in manus hominum daret . quo Martyris gratia et Dei beneficentia nemini ignota esset. ae de urbe sua in primis et de Calama haec praedicat l . ,

92쪽

Nondum est autem biennium, scribebat haee circa annum CCC xXVI.

ex quo aρud Nimonem Regium comit esse ista Memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis, de iis, quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi, qui dati sunt , ad septuaginta ferme numerum

Perienerant, quando ista conscriρsi. Calamne Vero, tibi et i ma Memoria prius esse coepit, et crebrius dantur, incomparabili multitudine stiperant. in altero autem e libris duobus, quos Evodii Episcopi Vzalensis jussu de miraculis sancti Stephani vulgatos diximus. Megetitio matronao Carthaginiensis, quae paralysi laborabat, visum narratur, ante, quam sana fieret, in somnis admonitae. ut abditam animi sui labem deleret: quae utiquo corde co uncta. his enim res verbis exponitur et cujusdam Peccati sui recordatione subito stimulata, peccatum suum consteri non distulit 6 . unde rursum iacile discas. quantum contemnendi sint,

qui prope novam in Ecclesia consuetudinem hane nostram Voca ut, qua peccata rite confiteri atque expiare poenitentia solemus. Via I. Quod reliquum est, ad hunc annum pertinet initium controversiae do Appellationibus, quis diu postea agitata est. Apiarius quidam Presbyter Ecclesiae Siccensis, quum non uno erimino ab Urbano Episcopo damnatus et a sacris remotus esset, neque ad Concilium neque

ad Primatem provocaverat, sed Romam ad Zosimum confugerat, et de Episcopo suo questus, injusto se judicio oppressum jactaverat. laga autem ejus cognita, Episcopi qui Carthagine sInodum celebrabant, canonem illum, quem supra retulimus, condiderant, no Presbyteri ceterive Clerici, si ad transmarina provocassent, a quopiam intra Africam in communionem susciperentur. porro Zosimus de his edoctus, quum Apiarium audisset. nec jure damnatum crederet . alia etiam quaedam de Astis comperta haberet, quae minus probarentur; legatos in Africam, qui Apiarium reducerent, et ceteras res ordinarent, destinavit. ii suere Faustinus Episcopus Potentiae, quae in Piceuo erat, et Philippus atque Asellus Presbyteri Ecclesiae Romanae, qui anno vertento Carthaginem pervenerunt. ceterum Zosimus, qui mandata his sua dederat, et scriptum quoquo a se Commonitorium tradiderat, ne quid ab iis recederent, quae praescripta su

rant; II. kal. Ianuarias, post diuturnum morbum, e vivis excessit. earumque rerum curam ad successores transmisit. in cuj in Iocum saetus est Bonifacius. sed non sine adversatio: nam eodem die. id est IIII. kal.

Ianuarias, Eulalius quoque, adnitente factione, quam Symmachus Prae- seeius Vrbis fovebat, eundem honorem tulit.

ANNUS CHRISTIANUS CCCCxVIIII.

Aurelio Episcopo Carthaginiensi

I. CONsULEs saero Fl. Monaxius, FI. Plinia. ambo ex Oriente. Alii Largum hoc item anno Proconsulem habuiti dissidium in urbe extremis

93쪽

anni superioris diebus exortum crescebat quotidie magis; et Eulalio ob Symmachi savorem jam dominante, Bonifacius ex urbe exire, et in Basilicam sancti Paulli eoncedere coactus fuerat. Honorius vero de urbis tumultu diligoniissime edoctus, sed tamen a Symmacho. ad Eulalium inclinabat. at Presbγteri Romani, quorum suffragiis Bonifacius i gitimo

designatus Pontificatum acceperat. Augustum, quem salsa relatione deceptum videbant. litteris accuratissimis ab errore revocare conati sunt si . nec eas aspernatus Honorius est; sed quum in ambiguo res esse videretur.

et judicium ad Episcopos pertinere intelligeret, proximarum urbium Antistites, ae simul Bonifacium et Eulalium Ravennam convocavit, ut illic, seclusis iis, qui alterutrius partis fuerant, controversia dirimeretur. su inde quum synodus congregata haereret . atquo ancipiti contentione distracta minime consentiret . majus Concilium indixit Spoletum t. : ejusque urbis Episcopo Achilleo Romam misso. qui Paselialibus seriis Pontificale munus obiret . competitores inde abesse jussit, ne quid factio ulla contra publicam tranquillitatem moliretur. litterae interea ad Episcopos quaquaversus missae. ut idibus Iuniis Spoleti adessent: atque ex Africa ipsa evocatus Aurelius, quem maximo Honorius videro cupiebat, evocati Augustinus. Alypius, Evodius. Donatianus. Silvanus. Novatus et Venerius, nec solum Augusti, sed etiam Placidiae sororis litteris: qui tamen, quum jam iter suscepturi essent . ea mox cura repento Iiberati sunt. nam Eulalius, quod lege Augusti contempta, urbem ingressus, seditionem secisset, in exsilium pulsus est, et Bonifacius reductus ad honoris sui sedem, pontificatu . quem invitus acceperat, pacata jam civitate. et animis omnium ad concordiam conspirantibus langi coepit. itaquo Honorius Largo Proconsuli mandata dedit, ut Episcopos de synodqsoluta admoneret: qui sano in haec verba ad Aurelium scripsit cra: Demerito Sacerdotis, quem suis Dominus idoneum pro Mit, scias sublatum esse certamen. sanctum igitur ac venerabilem visu Bonifacium

urbis Romae 'iscopum smaoit clementia Principalis, cujus electione

dudum sanctitatem tuam praecepit acciri, sicut sacri testantur a tus

sui cum veneratione prolati. Uortet igitur populos Ecclesiasque tuas festinanter in pisas, cui nauigationis est dempta necessitas. pari autem modo reliqui Episcopi certiores saeti, nihil jam synodo opus esse. auquam acciti fuerant, rursum se ad controversias, quae domi agitaba tur . applicaVerunt.

II. Nam ex quo Zosimi legati Carthaginem venerant. Aurelius Conineilium vocaverat, ut quae illi afferrent. Episcopis praesentibus exponerentur. Praeseriptum autem illis in Commonitorio suerat, ut eum Episcopi Africanis quatuor omnino capita constituenda curarent; quorum primum

erat de appellationibus Diuomrum ad Romanae Ecclesiae sacerdo em resterum ne ad Comitatum Episcopi importune molarent: tertium da

94쪽

traetandis Presbyterorum et Diaconorum caussis apud sinitimos Diascoma, si a suis eπcommunicati Perperam fuissent: iiii artum de Vrbano iscopo excommunicando vel etiam Romam vocando, nisi ea , quae videbantur corrigenda, corrigeret . ac do primo et tertio capite ad Zosimum, quem nondum decessisse noverant, rescriptum ab eis fuerat. so ea tant diu sine ulla ejus injuria servaturos. dum Nicaeni Cone illi Canones, quos Zosimus protulerat . invenirent. Nicaenos enim appellarat Zosimus canones Concilii Sardicensis, quibus sancitum fuerat is , ut et

Episcopi, qui a synodo de gradu dejecti suissent, ad beatissimum Romanae Ecclesiae Episcopum appellare possent; et Episcopus Romanus, si audiri reus iterum vellet, e latere suo. si ei videretur, Presbyterum mitteret. et judicium qua ratione oportere duceret. instaurari juireret: tum etiam ut Presbyteri et Diaconi, no innocentes damnari contingeret. finitimos interpellandi potestatem haberent, quo iterum caussa eorum audiretur, et diligentius tractari posset: atque id Episcopi, qui in eos sententiam priores dixissent, patienter acciperent, dum ea vel probaretur, Vel etiam emendaretur. hos autem canones in exemplari hus Concilii Nicaeni, quotquot in Africa erant, non reperiri. verissime assirmabant: Nec tamen conditos esse inficiabantur . sed illud scire volebant, num in exemplaribus Ecclesiarum Orientis exstarent. cognita autem Zosimi morte. et nunciis do rato Bonifacit honore acceptis, quum Episcopi Carthagine essent CCxv II. rursum de his aliisque eontroversiis acturi. VIII. kal. Iunias magnum Concilium celebrare coeperunt. quod in Secretario Basilicae Fausti actum est. Faustino et reliquis Legatis. quos Zosimus miserat, praesentibus, qui mandata iterum protulerunt tM. ad ea Al 3 pius, quum commemorasset quae Zosimo rescripta suerant, adjecit, adhuc se tamen moveri, quod ea nones illi in exemplaribus Graecis s3 nodi Nicaenae non legerentur: itaque se ab Aurelio petere, ut quoniam authenticum Concilium Nicaenum Constantinopoli adservari diceretur. illuc ad Atticum Patriarcham mitteret, qui exemplum illius postularet: par item exemplum ut ab Alexandrino et Antiocheno Episcopo requireret: se interea ista servaturos profiteri, donec integra exemplaria venirent. Augustini sententia fuit, Et hoc nos servaturos profitemur, sal a diligentiore inquisitione Coneilii meaeni: eui Aurelius aliique assensi sunt. Faustinus vero de his ad Bonifacium scribendum esse censuit; nec Aurelius repugnavit; sed reliqui Episcopi pervicerunt. ut exemplaria ex Alypii sententia ab Oriente peterentur: quod Faustinus omittendum putabat, ne contentio inter Ecclesias nasci videretur: ipse autem Aurelius Prose sionem Fidei Nicaenae et canones, quales in codicibus suis habebant.

reeitari omnes voluit.

III. Quid deinde Patres de altero Commonitorii eapite. Ne ad Comitatuin Episcopi importune navigarent, statuendum duxerint, ignoramus.

95쪽

at de Apiarii caussa quid constituerint, ex eorum epistola ad Bonifacium novimus. hiarius, inquiunt cri, Presbyter, de cujus et ordinatione et

excommunicatione et provocatione fuerat exortum non solum Siccensi, verum etiam toti Africanae Ecclesiae non leoe scandalum, de omnibus erratis suis veniam petens . communioni est restitutus. Prior autem Coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est, sine ulla dubitatione correait. ceterum apparet, visum esse Concilio, ut aliqua ratio Urbano haberetur. addunt enim, se statuisse, ut

Apiarius Sic eam relinqueret . quamquam id ei per litteras petenti saeoncessisse dicunt. Quia vero, inquiunt. paci et quieti Eccissiae non tantum ad praesens, sed etiam in Posterum prospiciendum fuit; quoniam

talia multa praecesserant, ut vel similia, vel etiam grapiora deinceys Praecaperi oporteret, placuit nobis, ut de Siccensi Ecclesia, retento scilicet honore gradus sui, Presbyter remoperetur Apiarius, et accepto

epistolio, tibicumque alibi vellet et posset, Presbyterii munere fungeretur. quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine di cultate

concessimus. porro his et ceteris. quae hactenus in Concilio acta suerant. ad Bonisaeium perscriptis, postquam Aurelius et ceteri Episcopi subscripsi Sent, placuit, ut designatis ex unaquaquct provincia legatis, qui Carthagine remanerent. ad Ecclesias suas reliqui redirent, quod nempe ea mora inultis jam gravior esse coeperat. IIII. Enimvero ii, quibus legatio delata suerat, rursum III. kal. Iunias cum Aurelio convenerunt. ut de iis deliberarent, quae synodus intacta reliquerat t8 . eonsedero autem in Secretario Basilicae Restitutae . nec Legati Romani absuerunt. actum hie primum de iis, qui ad accusationem admitti non deberent: et placuit omnibus, quod aliis in Conciliis constitutum obseurius videbatur, excludendos omnino esse, quicumque semel a sacris remoti, eadem etiamtum poena tenerentur: deinde servos libertosque eorum, qui accusarentur, et quos leges publicae ad accusanda publicaerimina non admitterent: omnes item, qui maculis infamiae adspersi essent. histriones scilicet et turpe aliquid profitentes, haereticos quoquo et Paganos et Iudaeos: quibus tamen omnibus accusationem denegari noluernnt, si caussam suam agerent, ac rem propriam persequerentur. sancitum praeterea, ut qui Clericis multa objecissent crimina, et primum de quo egissent,

non probassent, ad cetera non admitterentur: tum ne idonei testes habe- Tentur, quos ab accusando removissent; vel quos accusator de domo sua produceret. Vel cujus aetas quartumdecimum annum non excederet. Cautum etiam, ne Episcopi testificatio valeret assirmantis, aliquem sibi soli proprium crimen suisso consessum, si ille negaret, ac poenam refugereL: et additum. si sorte Episcopus conscientiae suae serupulum praetexens, communicare se illi nolle dixisset, ut, quamdiu eum Episcopus in communionem non recepisset, reliqui Episcopi eidem Episcopo non communicarent: eo neaepe consilio, ut magis quisque caveret, ne diceret in ta ibui. p. 9έα 8ὶ ibid. p. 955.

Dissilired by Coos le

96쪽

quemquam, quod aliis documentis evincere non posset. atque hie ultimus ea nonum est, quos exhibet Codex Ecclet tae Asriean o. in hoc ipso Con-eilio Aurelii opera vel primum consectus . vel certe absolutus: cujus dein mum exemplar Legati Romam ad Bonifacium attulerunt M. postquam iisdem cum ceteris Concilii Patribus subscripsissent. hunc ipsum Codicem postea non Occidens solum amplexus est, sed Oriens quoquo Graece redditum in pretio habuit. v. IIaee inter in Orientem navigabant, Marcellus quidem Hypodia eo-nus Constantinopolim. Innoeentius vero Presbyter Alexandriam, ut ambo exemplar Concilii Nicaeni referrent: hie alter etiam proximi Paschatis certum diem. de quo in Afri ea ambigebatur. Antiochiam aut nemo missus fuerat . aut certe nullum inde responsum fuit. Patres vero, qui legatione provinciarum suarum Carthagine langebantur, nondum sortasso

digressi erant. quum Honorius Aug. Ravennae Edictum ad Aurelium emisit adversus Pelagianos. datum hoc anno v. idus Iunias: in quo recenti sanctione rursum decrevisse ait cio . Vt si quis eos in quacumque prooinciarum parte latitare non nesciens, aut Prostellare aut prodere dratulisset, praescriptae Poenae velut partic*s subjaceret. tum ne haeresis perfugium apud Episcopos inveniret, quod Zosimus praestari voluerat, singulos Episcopos damnationi ejus subseribere jubet. Praecipue tamen, inquit . ad quorundam Discoρorum Pertinaciam corrigendam , qui Prapas eorum disputationes tacito consensu asserunt, vel Publica ορ- pugnatione non destruunt, Pater carissime atque amantissime, sanctitatis tuae auctoritate moneri conoeniet, quatenus in abolitione praeposterae haeresis omnium depotio Christianorum consentiat. religio itaque tua competentibus scrimis uni ersos faciat admoneri, scit unus definitione testimonii tui, hanc sibi desnitionem esse Praescriptam , ut quicumque damnationi stura memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, Episcopatus amissione mulctati, interdicta in perpetuum , evulsi cipitatibus , communione PriUentiari par vero Rescriptum honoris ergo ad Augustinum quoque datum Pst, quem Honorius non ignorabat in ea ro potissimum de Ecclesia Optime esse meritum. sed Aurelii in primis, ad quem ob Ecclesiae sua o dignitatem spectabat. ea cura fuit . ut ad singulas Asricae provincias mandata daret. et exstat adhuc epistola ejus. quam tunc ad omnes Episcopos misit. qui Byzacenum et Arsugitanum tractum incolebant . primum appellans Donatianum Teleptensem. qui jamdiu provinciae suae primatum adeptus erat. Augustorum autem exemplaria simul f mittere testatur, quibus lectis cognoscerent, quemadmodum unusquisque eorum subscribere dehoret. si vo

jam in synodo ipsa praesentes subscripsissent, sive id absentes praestare nondum potuissent lar

97쪽

v I. At vero Augustinus, antequam Hipponem reverteretur, sermonem Carthagine habuit lix in Basiliea Restituta, tu quo ingentes hujus anni calamitates commemoravit parti in externas, partim quae ipsam Asricam attigerant. Terrae motus, inquit. magni de Orientalibus nunciantur; nonnullae magnae repentinis collapsae sunt clostates. territi apud Hierosolymam qui inerant Iudaei , Pagani, Catechumeni, Omnes sunt boρtitati. dicuntur fortasse baptitati septem millia hominum. signum Christi in vestibus Iudaeorum baptipatorum arearuit. relatu fratrum fidelium constantissimo ista nunciantur. Sitifensis etiam cloitas grapissiamo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptitata dicuntur fere duo millia hominum . quao quidem Novato ejus urbis Episcopo absente contigisse dicenda sunt: nam illo ex iis fuit, qui Legatione provinciarum suscepta. Carthagine synodi

continuandae caussa remanserunt: quem deinde Sitifim reversum miserabilis Ecclesiae adspeetus et egentium civium aerumnae diu, opinor, exercuere. porro ad hunc quoque annum et sermo illo reserendus videtur, qui

habitus dicitur ad Mensam sancti Martyris Cypriani VGII. Lal. Oct. id

est die ab natali ejus octavo: isque ordine centesimus tricesimus primus est: in quo Augustinus Pelagianos in primis insectatus, ea sententia orationem conclusit: Iam enim de hac caussa duo Concilia missa sunt

ad Sedem Apostolicam: inde etiam Rescripta venerunt. caussa finita est: utinam aliquando finiatur errori post haec ad populum deniquo

suum reversus, paratum sibi laboris non minus atque operao Hippono

saetio invenit. mitto epistolas, quae illi plures ad eos scribendae erant. qui magnis de rebus consuluerant: rursum cum Polagianis pugnandum ei suit, a quibus in invidiam vocat,atur. quasi nuptias damnaret si3 . eontra illos igitur binos edidit libros de nuptiis et concuρiscentia ad Valerium Comitem : quorum alter emissus est paullo serius , id est postquam Iulianus Eclai elisis contra primum scripsisset. cum his jungit idem septem libros de septem libris dioinarum scripturarum si 4 , et septompariter libros Quaestionum argu monti ejusdem, quatuor de anima et

ejus origine, hi uos deniquo de conjugiis adulterinis r quos illo omnes

sub hujus anni finem absolvisse videtur. VII. Eodem tempore Aurelium, quem diu Honorii jussa oecupaverant. Novembri extremo reduces ex Oriente Innocentius et Marcellus novam ad curam revocarunt. exoptata enim Concilii Nicaeni exemplaria gemina. ac simul litteras asserebant Attici Patriarchae Constantinopolitani. et Cyrilli Patriarchae Alexandrini graves atque officiosas, quibus se canones, qui petebantur. summa fido descriptos integros luct mittere testabantur sis . Pascha Nero, addobat Cyrilliis . ut scripsistis, nunciamus vobis.

XVII. kal. Majas nos futura indictione celebrare. in quo mendum inesse

98쪽

oportet, nisi malis dicere a Cyrillo tamquam Paschae initium designari

seriam quintam ante diem Dominicum; anno enim CCCCXX. Pasclia celebratum est XIIII. kal. Majas. porro Aurelius binis Concilii Nicaeni exemplaribus acceptis, quum ea ab iis nihil differre comperisset, quae apud Ecclesias Asricanas servabantur, atque adeo canones , quos Zosinius produxerat, Nieaenos non esse. manifestum duceret; ea ad Bonifacium mittenda censuit i6 , ut eorum auctoritate judicium Patrum Africanorum tueretur, Ecclesiamque suam appellationum molestia liberaret. ad haec quibus verbis rescripserit Bonifacius, indicare sane non possumus: hujus enim littera non exstanti sed quum exploratum sit, deinceps quoque Romam ex Africa provocatum esse, quod Apiarius ipse et Fussalensis Antonius confirmant, aliaque Pontificum maximorum judicia de Africanis Episcopis omnino declarant; admittendum plane est. litteras a Bonifacio in Afri eam scriptas, quae nodum illum solverent. et Sardicenses Canones Nicaenorum veluti appendicem ostenderent pari auctoritate firmatam. ipsos autem canones in tabulario Ecclesia o Carthaginiensis ab Aurelio demum repertos esse credibile est; quum Gratum decessorem ejus synodo Sardicensi intersuisse, Acta demonstrent, eorumque exemplum Carthaginem a Grato relatum esse, nemo inficiari jure possit. quin et apud alias Ecclesias reperiri potuisso fatendum est, quum testis sit Athanasius in secunda Apologia sua. Africanos Episcopos synodo illi subscripsisse numero sex et triginta. quamquam Donatistarum fraude effectum videri possit. ut ea nones illi negligere litur, quod ii aliquando jactare ausi essent. a synodo Sardicensi eommvnionem Donati per litteras quaesitam esse.

quum eae litterae ab Arianis venissent, qui Philippopolim in Thraciam

secesserant, quemadmodum superius adnotavimus t 7 . sed Romae, quo eos Hostas cum Nicaenis attulerat, unus omnium erat Codex si i , ex

eoque tamquam Nicaeni ciebantur, quod Nicaenae synodi confirmandao caussa Sar)icensis habita esset sub eodem Hosio, et Patribus pletisque praesentibus, qui Nicaeam ante convenerant

ANNUS CHRISTIANUS CCCCXX.

Aurelio Disco O Carthaginiensi

I. CossuLATUM inierunt Imp. Fl. Theodosius junior VIIII. Fl. Constantius III. quos Africa rectores habuerit, ignoramus: nisi quod Dulcitium id temporis Tribunum et Notarium misso scimus, eique ab Honorio

Aug. mandatum novimus, ut in Donatistas legum contemptores supremam Potestatem exerceret. exiguus sere numerus eorum jam erat: in Numidia tamen serocior etiamtum, quam attritae ipsorum res ferre viderentur.

Thamugade in primis, quae altera eorum veluti regia suerat, sub Gauri

99쪽

dentio Episeopo, qui optato illi Gildoniano suecesserat . adeo pertina

saetio erat et a Catholico nomine aliena, ut mori potius, quam professionem veterem deserero parata esset. ipse Gaudentius, qui sugam prius adripuerat, quum ad suos rediisset. palam dixerat, si vis ei. ut Catholicus fieret, adhiberetur, non dubitaturum, quin aede succensa medius ipse cum sociis igna absumptus periret. enimvero Dulcitius. qui haec nosset, suarum esse partium putavit, ut Thamugadenses admoneret: quod gemino edicto praestitit ci . tum quia intelligebat eorum incendio Tum facem esse Gaudentium . hunc etiam litteris adortus est, si sorto eum a surore revocare mulcendo possedi illo tamen ejus litteris, quae humanissimae suerant, et Augustini judicio scriptae verbis honorificentioribus . quam tractari deceret haereticum, duabus epistolis ineptissimo respondit: quas Dulcitius ad Augustinum transmisit. ut eas resutaret s neque eum laborem hic detrectavit . quamvis illas Donatistarum naenias toties refellisset, et in Pelagianorum scriptis discutiendis et Ecclesia omni tuenda occupatissimus esset. itaque brevi, ultimum ejus adversus Donatistas opus. libros duos contra Gaudentium vulgavit, in quibus et singula hujus verba et Augustini ad ea responsiones continentur. II. Iam hunc laborem alius item extra ordinem excepit, de quo idem

sic scribit is : Interea liber quidam cujusdam haeretici stoe Marcionistae sipe cujuslibet eorum, quorum error opinatur. Quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis, quae data est Per mysen, et Prophetarum ad eamdem Legem Pertinentium verus sit Deus, sed Pessimus Daemon; quum apud Carthaginem multis consuentibus et attentissime audientibus . in platea maritima legeretur, peruenerunt ad eum fratres studiosissime Christiani, eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum regantes, ut nec ego respondere differrem. refelli eum libris duobus ; quos ideo praenotaVi Contra adversarium Legis et Prophetarum , quia Codex ipse, qui missus est, nomen non habebat auctoris. scribendum etiam illi suit contra Priseillianistas, ut Consentio Hispano homini satisfaceret, qui multa de ea haeresi legenda transmiserat, et sentire idem videbatur. licere eontra illos simulare, ut ad eorum latebras perveniretur. itaque librum inscripsit Commmendacium, in quo numquam omnino mentiendum esso diserte tradit, ac multo in iis minus, quae ad religionis doctrinam pertinent. sunt et pistolae hoc anno do gravibus eontroversiis ab eo scriptae . quae quantum ei temporis ereptum sit, ne opus ejus praecipuum urgeret. luculenter ostendunt. sed ingenii vi et seribendi Deilitate essiciebat, ut unus et multis et maximis rebus numquam impar inveniretur.

III. Gravis id temporis adversarius Catholicorum habebatur Iulianus Episcopus Eclanensis, genere, ingenio. eruditione inter claros Episcopos numeraudas i , nisi eum labes Pelagiana infecisset. ae Zosimus quidem,

100쪽

Pelagianis damnatis, quum Traetoriae ipsius subscribere noluisset, pontificatu dejecerat . atque Italia submoverat. sed ille sectatores nactus, patrocinium sibi in Oriento quaesierat: undo et litteras ad amicos in Italiam mittebat, ut eos in sententia veteri retineret; et libros eonirci Augustinum in primis vulgabat . ut probris in eum et ipsam Monnicam matrem congestis, crimini husque omnis generis confictis. auctoritatem sanctissimi viri summa apud omnes existimatione florentis obrueret. si posset, aut certe imminutam infrmaret. porro Augustinus ab Alypio. qui nuper Ravennam et Romam adierat, epistolas Iuliani geminas acceperat, quas Bonifacius. quum passim in urbe legerentur. ad eum

perserendas curaverat. contra has vero, novum opus aggressus, libros

quatuor ad ipsum Bonifacium scripsit doetissimos: quem initio appellans, Moeram, inquit, te quidem fama celeberrima praedicante, et frequentissimis atque veracissimis nunciis, quanta esses Dei gratia Plenus, acceρeram, beatissime atque venerande Papa Bonifaci: sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius, ae-cγtusque a te benignissime ac sincerissime, mutua miscuit dictante dilecιione colloquia , tecumque conpirens, et Pamo licet tempore, magno tibi junctus assectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo; tanto major in me tuae sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. exinde impiis vaserrimi adversarii epistolis excussis , totam revelavit haeresim, calumniam coercuit, maledicta relatavit: quii iiique Pelagiani passim quererentur cs . a simplicibus Episcopis, sine conglegatione synodi, in locis suis sedentibus extortam esse subscriptionem . quam justa etiam et legitima eorum damnatio fuisset, ostendit: Aut vero, inquit, congregatione synodi opus erat , ut verta pernicies damnaretur; quasi nilia haeresis aliquando nisi unodi congregatione damnata sit: quum potius rarissimae inveniantur, Propter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quae ubi exstiterunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde Per ceteras terras depilandae innotescere Potu runt. Nertun istorum superbia, quae tantum se extollit aduersus Deum,

ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quine Catholicum, quoniam Domino eis

resistente perseenere nequeunt, actitem commoverσ conantur. et quae

deinceps. qui autem Iuliani epistolas ad Augustinum Roma attulerat, idem hos libros ad Boni iacium pertulit. Alγpius scilicet. rursum in Italiam navigare coactus t6 : quem utiqua publica de caussa iter suscepisse , credibile est; quamquam de iis, quae illi mandata suerint. nihil

-uccepimus, nec ullo motu turbatam hoc anno Africae Ecclesiam novimus. IIII. Qui autem Ecclesias totius caussam agebat Augustinus, Catholicos omnes caritate complexus, qualem erga Hipponenses suos fuisse putemus,

SEARCH

MENU NAVIGATION