Steph. Antonii Morcelli e Societate Iesu ... Africa christiana in tres partes tributa. Volumen 1. 3.

발행: 1817년

분량: 441페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quos filiorum loeo habebat et amabat impensius ' testes nobis sermones ejus sunt, quibus per sestos dies et anniversaria sollemnia populum adloquehatur, modo vitia improbans, modo virtutes commendans: in quibus nihil desideres. quod ad praeesaram plebis institutionem prodesse possit. nam qui sacris e litteris insignia quaequis exempla proferre solebat. popularia etiam facta in memoriam revocabat, siquidem utilitatis habero aliquid videbantur. exemplo sit, quod illo in sesio Ioannis Baptistae ab Herode interempti narravit, ut populum a jurejurando deterreret

it, ii. quit. hic homo quidam si lex, innocens, bene sdelis, amillιis 1 estris, id est Hipponensibus, imo ab Omnibus cognitus, tuslymeni vocatus. I tumlymeni quis Testrum non noνit, qui cipes estιs 8 ab illo audit i quod dico. nescio quis nega pit ei Tel quod commenda erat, vel quod ei debebatur, et hominis fidei se commisit. commotus P UOca Mit eum ad jusjurandum. jurapit ille, iste perdidit :sed isto perdente ille penitus perιit. dicebat ergo iste Tutusl3meni homo uvis et fidelis, ipsa nocte exhibitum se fuisse ad judicem, et cum

magno imPetu atque terrore ae Pemenisse ad Praesidentem excelsum quemdam et admirabilem virum, cui parebat Oincium similiter excelsorum , jussum fuisse perturbatum retro reoocari, et interrogatum fuisse his verbis: Quare proooeasti hominem ad jurationem, quem sciebas falsum esse juraturum Z re*ondit ille, Nemoti mihi rem meam. responsum est illi: et nonne melius erat, ut rem tuam, quam exigebas, Perderes , quam animam hominis istius falsa juratione perimeres Z ρω- atratias jussus est caedi. caesus est tam grapiter, ut in dorso eo itantis vestigia plagarum apparerent. sed dictum est illi, postquam emendatus est, Parcitur innocentiae tuae, de cetero caUe ne facias. post quae Augustinus. Fecit, inquit, quιdem ille pape Peccatum, et emendatus est: sed multo graptus Peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et istam meam admonitionem et exhortationem tale aliquid fecerit. atque hane sero in sermonibus suis rationem sequutus, nihil ille praeteribat . quod ad erudiendum populum valerct posset: ornamenta orationis et stili flosculos tantus vir tantoque ingenio praeditus dedita opera negligebat.

Aurelio Discoseo Carthaginiensi

I SiGNANT hunc annum Consules Fl. Agricola. Fl. Eustathius. hie in Oriente, ille in Occidento ereatus: quibus Consulibus tertius in republica Augustus esse coepit Fl. Constantius, qui Placidiam uxorem duxerat. sed paucos ad menses; IIII. nonas Septembres vita lanctus. relicto filio Valentiniano, qui Honorio avunculo successit. ceterum breve

102쪽

ICI illud constantii Imperium Eeelesiae inutile haud fuit. nam en rae ei primum fuisse scimus , ut Caelestius, qui rursum ad urbem ad pirabat, nain sul urbano quidem latitare sineretur; edictumque jussu ejus ii; a Praesectis Praetorio promulgatum est, quo et Caelestius et Pelagius iterum exsilio multabantur: ac par simul poena in plebejum quemque aut Clericum constituebatur. quem accusator quilibet apud Iudicom ad eorum sectam rediisso demonstrasset. Africam deinde propius respexit Constantius . Caelestis templum Carthagine everti jubens, quo stante superstitio vetus nondum deleta videretur. jamdiu quidem aedes illa ab Aurelio expiata suerat s , . et nostris addicta sacris templum Christianum halbe-hatur. verum . si fides Salviano hahenda est in Aseos omnes ac potissimum in Carthaginienses accusatorio more declamanti, Christiani ipsi priscam de vano illo numine opinionem non omnes exuerant: ut eo ad sacra convenientes daemonem antiquum aedis illius incolam non modo in memoriam revocarent, sed etiam honore aliquo afficerent. Quis enim,

inquit ta), non eorum, qui Christiani amellantur, Caelestem illum aut post Christum adoraoit, aut quod est pejus, multo ante quam, Christum Z tum et vaticinium nescio quod jactabatur, fore aliquando,

ut eam in aedem Caelestis reduceretur . et veteres ritus honori ejus instaurarentur. idcirco o re Christiana esse Augusto visum, ut ejus sani Vestigium omne deleretur : si vo illo potius verus Deus . uti scribit auctor operis de promissionibus et praedictionibus Dei c. , ille, cujus Prophetica vaticinia nesciunt omnino mentiri nee fallere , sub Constantio et Augusta Placidia .... Vrso insistente Tribuno, omnia illa tempta ad 3olum usque perducta agrum reliquit, in sepulturam scilicet momtuorum. egregiam etiam operam Constantio navavit Ursus contra Manichaeos , qui Carthagino isὶ rursum detecti, ad tribunal Episcoporum adducti sunt, quo in judicio multa eorum scelera et nefarii coetus patuerunt, de quibus suse agit Augustinus ad Quodvultdeum scribens Q, qui tum Ecclesiae Carthaginiensis Diaconus erat. II. Porro huic judicio Augustinum quoque interfuisse, Possidius testatur, ejusdem interrogationibus reos ad Consessionem perductos esse, diserta affirmat tr). itaque manifestum est. eum hoc anno Carthaginem venisse. quae autem ei caussa itineris suscipiendi suerit, non proditur: sed ad Concilium ab Aurelio vocatum esso veri plane simile est. quamquam enim Acta nulla habemus, quao hoc anno Episcopos Carthaginem accitos ostendant; in Bonifacii tamen Episcopi Carthaginiensis synodo, quae anno DXLV. acta est, canon profertur Concilii XVIIII. Aureliani igi. quod huic anno, ceteris praeoccupatis, adsignandum videtur. est autem hujusmodi : Placuit, ut Primates dioersarum provinciarum nomina

103쪽

Episcoporum si e decedentium, stoe in eorum locum sueeedentium ad Ecclesium Carthaginiensem mittant. quod eo consilio sancitum apparet, ne deinceps controversiae de Primatus, qui seniori debebatur. jure oriri

possent. alios canones esse conditos, indicat ipsa formula Inter alia, quae canoni, quem adduximus, praeoposita est. sed de his apud veteres nulla mentio. Ii I. At vero Augustinus Hipponem reversus, quum Manichaeos Carthagino compressos laetaretur, eorum haeresim domi offenditi hane illiedisseminabat Manlianensis quidam io , e Caesariensi Mauretania Ηγρο- diaconus, Victorinus. Retate jam senex. Ita est autem, inquit Augustinus ipse. manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam arealibus coargueretur, negare non Posset. prolatis deinde erroribus Θjus et erimini hus, speciem poenitentis animi praeseserebat; rogare etiam Αugustinum coepit. ut se in viam veritatis et Catholicae doctrinae profession m revocaret. Sed fateor, addit idem de se. eius Actionem sub Clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum decioitate eti rapi. atque idem officii sui esse duxit, ut de eo ad Deuterium Episcopum Caesareensem scriberet, admoneretque . ne fides illi haberetur, nisi socios antea. quos in tota provincia latere sciret, nominatim prodidisset. inter haec vero Augustinus incoeptum jam opus contra Iuliani libros urgebat: quos ei Claudius Episcopus miserat, paullo post quam tris ips e Palaestina nuncios acceperat, magnum Hieronymum decessisse: qui scilicet supremum diem obierat anno superiore pridie kal. Octobres. scripsi,

inquit io . sex libros ad ersus illos quatuor: sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem Catholicam post Apostolos defenderunt, Iulιiani impudentiam redarguunt, qui tamquam Manichaeorum dogma nobis objiciendum puta it, quia ex Idam trahi dicimus originale ρeccatum , quod per luoacrum regenerationis non solum in majoribus,eterum etiam in Parotilis soloituri quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adjupet Manichaeos, in primi libri mei paris

Posteriore monstraoL ceteri autem nostri quatuor redduntur illius singulis ainguli. id vero opus ipse Augustinus grande et valde elaboratum appellat tria, in eoque ad Omnia se responὰisse, et omnia refellis4e prostetur, quae Iulianus in volumina sua congesserat, ut et originale peccatum Non esse ostenderet, et sine damnatione nuptiarum culpari immerito concupiscentiam evinceret. hi porro Augustini libri ad eundem Claudium Episcopum ab eo missi sunt . a quo Iuliani opus aeceperat, praemissa epistola, qua se optare significabat, ut ille potissimum legens judicaret. utrum recte congruenterque respondisset. verum illud in primis commemorandum . quod Iuliano ipsi opposuit Patrum Latinorum auctoritatem elevanti, quippe nulla etiamtum e Graecis testimonia protulisset tia : Mideo, inquit, contemnendos putas, quia Occidentalis Ecclesiae sunt

104쪽

mnes, nec ullus est in eis commemoratus a nobis orientis Discopus '

quid ergo faciemus, quum uti Graeci sint, nos Latini' puto tibi eam

partem Orbis sincere debere, in qua primum hostolorum suorum ιoluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare: cui Ecclesiae praesidentem beatum D noeentium si audire voluisses , jam tunc periculosari juoentutem tuam Pelagianis laqueis exsuisset. haec autem satis indicant. Pontificem maximum, qui toti Ecclesiae praeesset, occidentis eundem

universi Patriarcham esse, quem et ceteri omnes et Asrieani etiam . qui Roma Ecclesiarum suarum conditores aeceperant, ab ipsis initiis agnoscerent utiquo ac revererentur: esto illic ex indulgentia propter longinquitatem Carthaginiensis Episcopus consecraretur, ac raro ad Concilium Romanum Asricani Patres vocarentur.

ANNUS CHRISTIANUS CCC cxx IL

Aurelio Disco o Carthaginiensi

junior T. missos hoc anno Inspectores ab Honorio in provincias Proconsularem et Byzacenam . qui praediorum censum instituerent, et quae ubhig fisco deberentur. ordinarent, lex ejus declarat . quae data est X. kal. Martias Venantio Comiti rerum privatarum ti . unde etiam discimus, aliquanto latius Proconsulari patuisse Byzacenam provinciam: quum in hae

numerarentur opimorum fundorum Centuriae VII. M. CCCCL x. Iugera CL xxx. desertorum Centuriae VII. M. DCXV. Iugera III. et semis; ac iaProconsulari opimorum quidem landorum Centuriae VIIlI. M. et Il. Iugera CXXX XI. at desertorum Centuriae V. H. et DCC. Iugera Cxx xxIIII. et semis. una autem Centuria jugera sero ducenta continebat. turbatum

eodem tempore in Hispania est, Vandalis rebellantibus : contra quos missus Castinus Magister militum, quum socium ejus expeditionis Bonitae tum ex Africa advenientem repudiasset, male re gesta, magnis calamitatibus, quibus deinde Africa oppressa est, initium fecit: ipse vero Bonifacius jamtum hostili animo in eam rediit, sive, ut Idalius scribit, Palatium deserens, invasit. II. Sed ad Ecclesiae res quod attinet, quum Episcoporum multorum clarissima virius emineret, et insignis eorum opera et adsidui labores essent, ne quid detrimenti religio ea peret. aut boni mores corrumperentur; latendum tamen est, in tanto Antistitum numero quosdam id temporis inventos multorum scelerum maculis notatos. qui non modo veter Ecclesiae illius dignitati magnas tenebras offuderunt, sed etiam popul D. secum pravo exemplo rapientes a recto virtutis tramite avocarunt. in Mauretania Caesariensi. quae non multo post, Deo scelerum vindice,

Vandalicum furorem experta est . tres id temporis Episcopi, quos Augu-

105쪽

stinus memorat, Priscus, Victor, Laurentius ca . ipsa Sede Apostolica judicante, vel aliorum judicata firmante , varia ob erimina coercendi

suerunt, ne Ecclesiis suis exitio essent : quamquam levius in eos animad-vprsum Videtur, quam meruerant. Prisco enim haec poena irrogata, ut

Primatum in provincia sua obtinere non posset: pari victor poena multatus; et additum, ne cum eo Episcopus ullus, praeterquam in ejus dioecesi communicaret : Laurentio honoris gradus relictus , jurisdietio omnis adempta est. in Numidia vero Fussalensis Episcopi multo gravior apparuit turpitudo. populo denique omni, in cujus odium offensionemquo incurrerat, reclamante, et maxima ejus Crimina ad Episcopos proximos deserente. erat hic Antonius, quem Augustinus is , honore ab eo, quem ipse designaverat, recusato, improvidus Fussalensibus obtulerat, ne Pri-inate in , quem Consecrationis caussa advocaverat , re insecta dimitteret. quam vero spem ejus sesellisset, sic postea idem , quamquam casum ejus miserebatur. Caelestino Pontifici maximo exponebat . . Res quine ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos caussas dicerent,

qui de illius Episcopatu suscipiendo, tamquam bene sibi consulentibus, Obtempera perant nobis. in quibus caussis quum stuprorum crimina capitalia , quae non ab ipsis, quibus Episcoρus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis, quae inoidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a Castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione , de rapinis et dioersis oreressiOnibus et contritionibus objicebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta Congesta Discopatu eum putaremus esse Prioandum, scd restituenda quae Probarentur ablata. Ii I. Episcopi nimirum e sinitimis urbibus Hipponem acciti, ut de Antonii criminibus cognoscerent , quum viderent, quanto dolore Augustinus ejus caussa assiceretur, hoc meritis ipsius dandum censuerunt, ut mitius de eo cle inentiusque judicarent. Denique, inquit Augustinus is , sententias nostras sic tempera imus, ut sesso Episcopatu, non tamen omnino

impunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda , mel ceteris imiιanda proponL honorem itaque integrum seroticimus juceni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque Periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris Ostenderent. quid tamen post haec Antonius' adquievit illo quidem judicio Episcoporum eatenus. ut redderet quae abstulerat; nam communione privaverant, quamdiu Fussalensibus satisfactum esset. sed illud concoquero minime potuit. omnem sibi auctoritatem ereptam esse, et quos ipse antea

regebat, jam curao ejus subductos aliis lparere. itaque Bajanas ad Va-

106쪽

lentinum Primatem Numidiae prosectus. so illi sallacissime venditavit.

et ut so purgaret, judices, a quibus damnatus fuerat, salsis criminati nibus in summam invidiam adduxit. mox patrocinium innocentiae ab eo repetens, sanctum illum sonem, optimum et gravissimum virum, urgerci coepit, ne collegae suo inimicorum fraude oppresso et opem enixe imploranti deesset. sperare se, si litteras ab eo commendat itias ad Boni sa-cium Pontificem maximum impetrasset, soro ut tanti Antistitis auctoritato in honoris sui sedem optimo jure reduceretur. his vero artibus Valentinus deceptus c6 . quum hominem insontem crederet. Deile adductus est, ut eum Boni iacio commendaret. cujus litteras Antonius quum accepisset. longam ipso ad eundem epistolam conscripsit, qualis illi opus esse vide hatur, ut Caussae suae prodesse posset. haec porro cum Valentini litteris

Romam celerrime missa, quum nihil reliqui Episcopi ad Bonifacium

contra Antonium scripsissent, Pontificem maximum facile commovit. cur enim probabilem ejus caussam non crederet, quem nemo accusatrat, ipso

vero provinciao Primas defendebat' ceterum Bonifacius, quamquam Valentini testimonium reverebatur. aliquid tamen fraudis inesse in illis Antonii litteris suspicatus, ita de eo in pristinum statum restituendo rescripsit . ut hanc adderet clausulam, Si ordinem rerum nobis siteliter indicaseit: quae etiam ostendunt, Antonii litteras ab eo in Africam remissas, ut eas Episcopi ante illius restitutionem examinarent. porro ejusmodi Rescriptum ansam Episcopis dedit, ne quid de ea re deliberarent: tum Boni lacii mors, qui pridio nonas Septembres obiisse creditur, aliam

morae attulit caussam, ut successoris ejus designatio exspectaretur. IIII. At vero has inter molestias Augustino satis temporis suit, ut hunci quoque annum egregio ingenii doctrinaeque suao opere consignaret. Scripsi

etiam , inquit νὶ . librum de Fide , Spe et Caritate , quum α me , ad

quem scri 'tus est, postulasset, ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum quod genus Graeci Enchiridion vocant. Postulaverat autem Laurentius Dulcitii Tribuni scater. idemque, si fides quibusdam codicibus habenda est, Primicerius Notariorum urbis Romae. in eo Augustinus se diligenter complexum ait, quomodo colendus sit Deus: ac prima quidem, quae et potior libri pars ost, non modo, quae credenda Christiano sunt, accurate explicat, sed plerasque etiam haoreses ae Pelagianam in primis refellit. parto altera quae sperare idem debeat , tradit, et Dominicam precandi sormulam exponit. tertia attingit quae ad Caritatem spectant. at ius idem hule operi alterum jungit de cum pro mortuis gerenda M, quod Paullini Nolani rogatu scripsit ab eo quaerentis, utrum prodesset cuique post mortem, quod corpus ejus apud Sancti alicujus Memoriam sepeliretur. praesutus autem , nihil mortuis obesse, si sepultura careant. quo pacto locus iis prodesse possit,

sic explicat. Quum, inquit οὶ, sdelis mater sdelis filii defuncti corpus

107쪽

I 6 AN CHRIST uadesiderapit in Basilica Martyris poni, siquidem credidit ejus animam meritis Martyris adjuoari, hoc quod ita credidit, supplicatis quaedam fuit: et haec profuit, si quid profuit; et quod ad idem sepulcriam

recurrit animo, et filium precibus magis magisque commendat, adjuoat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria Dious matris Uectus. subindo multa de visis persequitur, quae dormientibus obseruntur . tum de ope, quam Martyres diversis in locis praebent eodem tempore supplicantibus: sed illa magis commemoranda videntur. quae sub operis finem nos docet: Non existimemus, inquit, ad mortuos, pro quibus cunam gerimus, per enim, nisi quod pro eis sipe altaris stoe Orationum stoe eleemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus equam is non pro quibus funι. omnibus prosint, sed iis tantum , quibus dum vipunt comparatur ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneralis omnibus facere, ut nullus eorum Praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant perpenire. ANNUS CHRISTIANUS CCCCXXIII.

Aurelio Discoseo Carthaginiensi

I. CONAULATUM susceperunt in Oriente Fl. Asclepiodotus, in Occidente Busius Praetextatus Marinianus. ultimum hoc anno Asricae consuluit Honorius lege. quae est de praediis Naviculariorum . no qui haberent Praescriptionem quinquaginta annorum, ad naviculariam sanctionem cogi possent ti). idem , Placidia adnitente. Boni iacium Comitem Africae appellasse Videtur. nam quum paullo post sororem cum filiis Constantinopolim amandasset. unus ei Bonifacius studuisso dicitur is , et pecuniam suppeditasse, quantam Augustae opus esse credidit . ut dignitatem suam

in ea calamitate tueretur. Honorius vero aquae intercutis morbo correptus. Ravennae decessit x VIII. kal. Septembres, aut VI. kal. easdem: nam

Scriptores variant. exinde Asrica cum reliquis Imperii Romani provinciis ad Theodosium Arcadii filium spectaro coepit. II. Ecclesia vero ab ipso anni exordio tranquilla, jociandos Romanuncios acceperat, Caelestinum in Boni sacii locum nullo tumultu aut dissensione creatum esse cr): cujus quidem viri praeclara virtus jamdiu Asris cognita erat. Augustino autem familiaritato etiam et litteris manifestior ὶ, ut plerosque de honoro ejus laetari par fuerit. sed tamen in Numidia rumor percrebuerat, severius eum in Africa potestate sua usurum, quam aequitas ferre videretur. quae res ad Fussalenses perlata, qui Antonii Episcopi jugum excusserant. graviter eos commoverat. Et Augustini auxilium implorare coeg rat. ille vero vicem eorum miseratus, litteras accuratissimas ad Caelestinum perscripsit. in quibus totam Antonii

108쪽

caussam ab initio exorsus. quum judicium Episcoporum et Boni saeti Rescriptum exposuisset. de Fussalensium metu denique ae de disseminatis ruinori ius haec addo bat is): Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam exsequuturos Amstolicae Sedis sententiam , stoe ipse Antonius sipe rumores creberrimi comminantur: ut miseri

homines Christiani Catholici graciora formident a Catholico Episcopo.

quam quum essent haeretici, a Ciatholicorum Imperatorum legibus formidabant. quamquam autem nihil talo Caelestinus cogitarat, nec deinde umquam tentavit serive jussit; Augustinus tamen quae jactabantur, destinata crediderat, et Fussalensibus suis metuens, Caelestinum ab eo consilio revocare conatus est: Non sinas, ajebat, ista seri, obsecro

te per Christi songuinem , per Apostoli Petri memoriam , qui Christianorum Praepositos populorum monuit, ne violenter dominentur in fratres. ego Missalenses Catholicos filios in Christo meos, et Antonium Episcopum situm in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae , quia utrosque diligo, utrosque commendo. neque Fussalensibias succen-3eo, quia justam de me querimoniam ingerunt auribus itiis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate smatum, a quo sic assigerentur, infixi. neque huic noceri et olo, cui quanto magis Sinceram habeo caritatem, tanto magis prapae ejus cupiditati obsisto. utrique misericordiam mereantur tuam, illi ne mala patiantur,

iste ne faciat: illi ne oderint Catholicam, si a Catholicis Episcopis

maximeque ab ipsa Sede Apostolica contra Catholicum non eis subpenitur Episcopum; iste autem ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur inoitos facere suos , a Christo faciat alienos. postremo ut Caelestini animum, quem obfirmatum putabat, a proposito dimoveret, ne illud quidem eum celavit, quod secum ipso deliberaverat c6ὶ, si sorto Antonius iterum Fussalensibus praeficeretur. Me dane, inquit, quod constendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque Periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab osscio cogitem gerendi Episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo comenientibus dedere, si per eum, cujus Episcopatui per imprudentiam si ragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse apertat , etiam cum vastantis Perditione perire

I 1 I. Quid ad haec Caelestinus responderit, litteris ejus deperditis.

ignoramus. ceterum quum jam a Fussalensibus quo statu res essent. cognovisset, Antoniumque merito iis invisum sciret; ambigendum non est, ea sponte statuisse, quae deinde Augustini etiam caussa, quem et a morte magno in honoro habuit, facito comprobarit. nec sano indicium exstare novimus, unde appareat, pontificatus administrandi auctoritatem Antonio redditam esse: contra vero ex Augustini posterioribus litteris exploratum est, Fussalenses in ejus tutela fuisse: quorum Presbyterum epistolam ejus perserentem Diacono Quodvultdeo commendans. Non Nisi. n. s. η GM n. ro.

109쪽

enim, inquit ' , possumus necessitiates hominum ejusmodi deserere. qui nostri non coloni, sed quod majus est, fratres sunt, et in caritate Christi ad curam pertinent nostram : quae ille scrii ebat anno CCCC xxvii I. aut proximo. quare primo illo Episcoporum judicio, quo

auctoritas ablata Antonio est, constitutum videtur, ut Fussalenses vele

ris Episcopi sui arbitrio. quamdiu ille viveret, regerentur. nam post excessum ejus rursus Fussalensibus Episcopum datum essa, ex albo Episcoporum discimus, qui postea ab Rege Hunerico in exsilium ejecti sunt: quo tempore Melior Episcopus Fussalensibus praeerat. II it. Ea porro cura, quae animum ejus tantopere angobat. liberatus Augustinus id quoque habuit solatii, ut Pelagianos in Oriento etiam damnatos esse resciret, in Ciliciae nempe Concilio, ubi Iulianus apud Theodorum Mopsueste num diu latitaverat, et libros in eum novos numero Octo conscii pqerat : quos tamen serius in Occidentem perlatos . aliquot post annis primum vidit ae resutare aggressus est 8 . sub idem tempus iii Asrica editus putatur Dialogus οὶ inter Apollonium philosophum Paganum et Zachaeum Christianum, cnjus auctor monachus aliquis Asric nus suisse videtur. cujus doctrinam plane medioerem facito agnoscas. scribebant et alii. aliqua fortasse tum fama, quos tamen posteritas non magni fecit. Marcianus Mineus Felix Capella ortu Madaurensis, sed Carthagine educatus tio : ac serius paullo Fabius Fulgentius Planeiades Grammaticus ex eadem Africa, quorum semel meminisse satis est ι .

ANNUS CHRIsTIANUS CCCCXXIIII.

Aurelio Disco o Carthaginiensi

I. CONSULEs plerisque in Fastis cientur Fl. Castinus, Fl. Victor. sed Romae pro Victore, qui Consulatum in Oriente susceperat, Consul eum Castino processit, qui nuper tyrannidem occuparat, Ioannes brevis aevi Imperator, quem Theodosius socium Imperii repudiavit, nee multo post devicit. sed Italia aliquandiu et proximae provinciae Ioanni studuerunt. Africa contra, in qua Bonifacius Comes plurimum valebat . in Theodosii fide mansit. et Valentiniano Placidiae filio servata est, quem ille hoc anno in Italiam valido exeret tu stipatum eum ipsa matre remisit, post quam hanc Augustam, eum Caesarem appellasset. ejusdem autem Boni- facii consilio de urbe Carthagino moenibus cingenda deliberatum lio anno Videtur: nam Prosper, antequam do tyranni caede scriberet, quae ad annum insequentem pertinet, haee Chroni eo Hieronymiano inseruit ti :Muro Carthago circumdata, quae ex tempore quo vetus illa destructa

110쪽

est, sanctione Romanorum, ne rebellioni esset, munimento murorum non est permissa vallari: quod tamen annorum multorum opus suisse

putandum est.

II. Interea Aurelius Episcopos gravibus de caussis convocasse serturi qui huseum adfuisse Augustinum, ex praefatione ejus ad Dulcitium novimus: se enim Carthagiuem post sanctos Paschae dies prosectum dicit , .

et tres illic menses versatum esse, adeo sine otio, ut propter occupationum multitudinem nihil dictaro potuerit. porro querelas Tabracensium eo perlatas suisso contra Apiarium , credibile est: nam hic, Sicca, ubi jamdiu existimationem omnem perdiderat, haud aegre relicta, Tabracam concesserat. Zosimi indulgentia in pristinum honoris gradum restitutus.

sed illi e brevi ad ingenium rediens. in ejus quoque populi odium et

offensionem incurrerat. nam flagitia ejus multa et gravia jactabantur. quae celeriter Episcoporum severitate vindicanda viderentur. placuit sano Coneilio, ut Apiarius iterum a sacris removeretur. quae Vero praeterea sancita suerint, in veterum scriptis, quae exstant, consignata non Sunt. sed tamen ad hanc synodum pertinere dixerim canonem, post annum

centesimum a Boni saeto Episcopo Carthaginiensi inter Aurelianos commemoratum is , Ut nullus ad transmarina audeat appellare: nullus nempe eorum, qui sub Episcopis erant, cujuscumque ille ordinis esset.

h.ic quippe lege Apiarium rursus ejusque similes , quod alibi attigimus .

tum maxime Coerceri intererat, ne iterata provocatione pax Ecclesia orursum turbaretur. nam hoc certe spectabant, ut perfugium improbitati atque audaciae intercluderent. et Episeoporum Conciliorumque auctoritatem , in qua potissimum tranquillitas Eeclesiae nititur, salubri consilio tuerentur. nec tamen hanc illi legem Pontifici maximo imponero voluisso putandi sunt. ut Afrorum provocationes rejiceret, cui jus esse norant, ut quicumque ad eum ex Orbe Christiano provocarent. libere admitteret, quemadmodum ex epistola eorum liquet, quam deinde ad Caelestinum scripserunt t4 : sed illud potius statuendum est, quia consuetudo apud Afros diu obtinuerat, ut caussae omnes intra Africam finirentur, constabatquo canone sexto Concilii Nicaeni praescriptum esse, Ut sua Εcclesiis privilegia servarentur, Patribus tum e re Ecclesiae fore visum, ut Vetus mos, quantum per eos fieri poterat. retineretur . et qui apud eos damnati fuissent. Concilii sentonitae adquiescere juberentur, missis Transmarinarum Ecclesiarum judiciis , qua o Sardicensis canon XIIII. Episcopis tantum concedero videbatur. quare hoc demum sanxisse juro dixeris, quandoquidem communi consensu provocandi privilegium qualecumque esset, renunciassent, uti quisque conterraneorum judicio contentus esset. Verum Apiarius, dum haec Carthagine agebantur, in tanta illa Episcoporum conspiratione dissidens ac desperans vehus suis, clam ex

Africa profugit: quique semel Romae in Zosimo patronum invenerat,

SEARCH

MENU NAVIGATION