Petri Danielis Huetii De interpretatione libri duo : quorum prior est, de optimo genere interpretandi : alter de claris interpretibus.. His accessit De fabularum Romanensium origine diatriba

발행: 1683년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

positum a me existimetis; sed quod illi rate esse ducam, Ariem pudere prosequi, quam factites. . Lia ER

132쪽

Lia ER SECUNDUS, DECLARIS

INTERPRETIBUS:

menti.

UBI TAvx saepenumero , A N I. Exor D R. E Α , detrimentsne plus in l Rempublicam literariam inveX comm rit interpretandi ars, an emolu- :taeso Ωuum enim ingeniosi homines ad dis , quae capessendam disciplinarum cognitionem a natura satis haberent instrumenti, labore & arte mli diligentia parum valerent; neglecta lingua gu2', M. rum, quibus disciplinae continentur, notitia, bellucidis auctorum sontibus relictis, i tu lentos consectari rivos , & inquinatissimis

133쪽

1 Io DE CLARI s

interpretationibus adhaerere maluerunti Quo factum est, ut qui incautis interpretibus eria rores exciderant, leves primo & exigui, novorum porro accessione aucti, lateque deinceps propagati, ingenuas artes unive sis occuparint. Quot enim e pessimis Ar

bum interpretationibus in nobilissimas dis.ciplinas, Medicinam dico & Mathematicas

artes, errorum monstra profluxerunt; quorum non anth elidi potuerupi stirpes, quam adhibitis Graecis exemplaribus , insincerae interpretationum partes recisae sunt λ Ad haec ipsa linguarum peritia , magna per sese& non ignobilis, hinc in contemtum adis ducta est: unde inertium hominum, & doctrinas cum desidiosa voluptate rimantium alita segnities est, quae vero labore acuitur industria, obsolevit. Qua ratione, opinor, viri summi & in literis egregiὸ versati Marullus Tarchaniola, & Ianus Lascaris in eam potissimum sententiam ducti sunt, ut omne hoc vertendi munus aspernandum , repudiandumque censerent. At si rem ex veritate propius spectare velimus, non ex ipsa interpretandi arte, sed ex male institutis interpretum rationibus ac studiis 3 vel ex ignava quadam pusilli animi socordia, ejusmodi incommoda extitisse reperiemus. Nam quid utilitatibus studiosorum accommoda

tius poterat excogitari, quam ad discipit

iplas

134쪽

ipsas proximam hanc, & compendiariam viam iis communire, quibus ad immensum perdiscendarum linguarum laborem exhauriendum satis ab re sua otii non erat λ Sic enim ab Isidoro locupleti teste proditum est, Ud r. si Reges, Resque publicas comparatis diver. sarum gentium voluminibus, ut in patriam linguam converterentur, accurasse et quod multis videlicet implicati & constricti, ad conquirendam hanc linguarum supellectialem tempus idoneum conserre non possent. Quid vero ea arte praeclarius, cujus praesidio homines vel ignotissimo sermone prO- locutos intelligere, & per universas natio num omnium artes peregrinari possimus.

Optiis id quidem Clementi Quinto Pomtifici di imo perspectum est, cum ad linguarum studia, libr6sque exoticos Latinὸ

transserendos , in Concilio Viennensi, si pientissimo Decreto Christianos omnes e icitavit. Adde & hoc exercitationis genere verborum proprietatem , splendorem ora

tionis verba ipsa sunt & sententia Plinii copiam figurarum, explicandi vim , inveniendi facultatem , intelligentiam praeterea& judicium parari. Numquam ergo satis ea a nobis laudari poterit exercitatio 3 nec ii pro merito fatis derideri, qui ejus dignutatem labefactare & dictis extenuare conantur : praeposteri homines & odiosi, artifi

135쪽

cum inscitiam in artem ipsam conserentes. Verissimum quippe ex infinito doctorum numero, a quibus concelebratum hoc studium enituit, paucos admodum huic muneri satisfecisse, ut vix unicuique aetati tres probi interpretes constiterint. Quo magὶs ad perdiscendas linguas animo & sedulitate conniti debent adolescentes, quarum ignoratione in interpretum mendis toto studi rum decursu versabuntur, & acerbissimas negligentiae suae poenas serent. Id autem ne cui sit obscurum, praestantissimos quosque

gentium omnium & aetatum interpretes altero hoc appellabimus libro, & ipsi Casiu- bono , ex institutis superiore disputatione traditis dijudicandos permittemus. Quum enim ad illum Thuanus & Fronto 4 prout inter ipses convenerat, postridie in Bibli thecam Regiam rediissent, salutatoque eo

assedissent, ita Fronto exorsus est. FR. Etsi quotiescunque ad te venio, Casaubone , magno id studio facere soleo, mea tamen praeter solitum hodie incensa alacritas est, quum ea de te audiendi, quae hesterno die pollicitus es, summa me teneret expectatio. T M v. Me quidem quum forensis labor , ει domesticae curae revocarent, huic Horatii praecepto parui, rum omissis

Atria servantem postico falle clientem:

quasi

136쪽

INTERPRETIBUS. yiῖ

quasi ad lautam vocatus coenam; gua quippe oratio , Casaubone , tanta suavitate &doctrina condita est, ut quovis opsonio mihi soleat esse jucundior. CAs. Mihi vero etsi gratissima causa est, quaecunque homines mihi amicissimos huc attulerit, minime tamen ea mihi omnium placet, quam dicistis :'di sputationem enim expedditis a me, copiosam illam quidem , sed lubricam ac perdissicilem. Quae.enim in me facultas est, ut non alieni selum artificii existimator, sed magister etiam ac disceptator sedeam, & viros orbis tollas , omnisque Veteris memoriae eruditissimos causam apud me, non capitis, sed famae,& existimationis dicere cogam Z Quod prosecto institutum ut exequar si artimo obfirmato pertenderitis,calterutrum evenire necesse est, vel ut malevolorum in me concitetur invidia & odium, si susceptam provinciam recte & intcgrhprocuravero, & res emanet in publicum ;sin secus , ut omnium irrisione deludar. Geram tamen vobis morem, quum & ido ino velle videaris, Fronto, & hoc idem Thuanum auditurum esse videam. TH v.

Vero , ac libentissimh. Nihil enim mihi potest esse optatiu , quam te de re & auditu jucunda, & icitu digna , & non satis

cognita, erudith, ut soles, disserentem audire. F R. Longe vero mihi gratissimum H . erit

137쪽

erit illud tantum enim nobis est otii, quantum jamdiu non habuimus, & ad eam partem explicandam, quam, spe jam praecepimus. instructissimus est, si quisquam alius, Casaubonus, & huc omnino spectat heri instituta disputatio. CΛs. Faciam igitur, ut Vultis, viri optimi, nec verebor ne si quid promittam , praestare non possiua: quonia enim vos ea dignitate , & ingenio homines hanc mihi operam ad audiendum conceditis , aliquid in me situm esse facultatis sperare videor. At primo sese aditu immensa rerum seges offert: hinc saeri, inde pro- sani interpretes: hinc antiqui, inde recentiores: hinc Romani, inde Gxaeci, Chaldaei Ebraei, Arabes , innumeri alii in censum hunc videntur conserendi; quos singulos si quis appellari voluerit, deque iis sententiam

Libyci velit aequoris idem Dissere quam multae rephyro turbentur arenae. Non omnia ergo, quod hominis foret otio abutentis suo, & fortas P insanientis; si dil- . lustria quaeque.colligenda sunt, easue ipsa non copiosὸ tractandae. scd strictim deliban-α. vi er- da ac perstringenda. V autem ordinem te-y. zz. Deamus, postremam hanc. quae nobis profliganda superest. dissertationis hestern ae tam tem, pro instituto nostro, in certa mem-

138쪽

INTERPRETIBUS. II s

hra dispescemus. Primum itaque sacrae Scripturae dignitas postulat, ut de variis ipsius interpretationibus disputemus; non eas dico,

quas hac aetate ab unaquaque . natione Ver-

. naculis linguis tanto videmus studio procurari: nam quae esset dicendi finis Θ sed qua vel prioribus comparatae saeculis, auditoritaetem aliquam tractu temporis sunt adeptae, vel quae Latina scriptae lingua in varias gentes disseminatae sunt. Hinc ad auctorum Arabicas, Ebraicas, Syriacas, &Graecas pergemus interpretationes ; inde ad Latinas , quae e linguis illis exoticis profluxerunt ; iis exceptis , quae ad Graeca Latine lucubratae sunt; qui locus quia latissime patet, de eo seorsum memorabimus. Gallicas quoque interpretationes, si placet, ap- 'pendicis vicem attingemus. His erit mihi de rebus postrema hac parte perbreviter eX-plicandum': quo peracto missionem opinor , vobis non difficulter impetrabo.

Quemadmodum ad Omnes perseque natio- III. r. Dones sacrorum voluminum fritctus pertinet 'Thisi ciatque utilitas, ita in omnes prope modii mimerpre- linguas certatim ea suere conversa. Pero bis, '' paucae quidem constabant interpretationes,

antequam humano generi' salutem Christus comparasset; qui postquam coelo successit,& in omnem terram Apostolorum Νnm ex

139쪽

116 DE CLARIS

Orbe divisse gentes temperarunt, sibi, quin Patris illius, qui in coelo est, utrumque Test mentum, Vetus scilicet, & Novum, recens sibi traditum, in patriam linguam transfer ορ ' rent. Audiendus plane super ea re Eusebius, gravis auctor & imprimis eruditus , qui in Oratione de Ludibus Constantini Libros Sacros per universum orbem in omnes quarumlibet gentium linguas Interpretum opera transiisse declarat. Audiendus & Theodoretus:

χρο α abGλῶ. Nec iis vero interpretationibus post Theodoreti tempora piorum hominum & doctorum labor acquievit; complures siquidem sacri operis interpretes singulae

deinde.aetates extulerunt. Minime vero ad hoc saeculum, nec ad has certe oras eae interis pretationes perVenerUnt universae: paucas solummodo, easque sere mutilas ab exteris gen-' tibus huc illatas, vel in his etiam tractibus vidimus typis impressas. De iis priore loco agendum est, & de Graecis quidem prae ce- Septua, teris. Antiquissima omnium ea est, quam ς Him' .' Septuaginta Senibus, Ptolemaei Philadel hi

140쪽

INTERPRETIBUS. I ip

oratu, Eleagaris vero Pontificis permissu, heri diximus fuisse comparatam. Anno id contigit, . . ante Ciaristi ortum,quarto supra octogesimum& ducentesimum, hoc est Olympiadis centesi- .mae Vigesimae quartae anno altero, ut est ratio Eusebii. Quanquam antiquior ea a nonnulliS, ab aliis etiam recentior statuitur,quod Chronologis relinquimus disputandum. Nec ad hunc ite pertinet locum a viris doctis tractata quaesti totumne Vetus Testamentu,an Pentateuchum unicum Graeco verterint viri illiSeptua- ginta; neque altera haec Ganeetiam ante Philadelphi aetatem usurpata fuerit Graeca sacrae Scriptur* interpretatio;quamvis enim extitisse aliquam non inanibus conjecturis ducti quidam tradiderint,ipsique adeoClemens Alexan- m.

drinus & Eusebius Aristobuli Philosophi Perita patetici auctoritate ducti conceptis id verbis

scriptum reliquerint; qualis ea fuerit,incertum ιδ

est: illam autem quae Senes Septuaginta aucto- I3. . a.

res agnoscit,accuratam fuisse,n. sententiarum solum , sed verborum etiam retinentissimam, erudite, Fronto, repugnante te, abunde, ni fallor, hesterno die demonstravimus. Nec aliud quidquam causae fuisse crediderim, cur ex ea Editione, quasi ex sente, maxima interpretationum reliquarum pars traducta sit; cur eam scriptis, & quotidiano usu Evangelistarum, Apostolorumque nonnulli cons crarint,l id enim innumeris, adversus Hiee

SEARCH

MENU NAVIGATION