Petri Danielis Huetii De interpretatione libri duo : quorum prior est, de optimo genere interpretandi : alter de claris interpretibus.. His accessit De fabularum Romanensium origine diatriba

발행: 1683년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

FABULARU Μ. s

bent hujusmodi sabularum artifices, ipsa est

legentium ad virtutem informatio ; quibus semper virtus praemiis suis decorata, Vit1um meritis suppliciis affectum decet exhibere. Ut enim homo, quae ejus n tura est, suopte ingenio abhorret a documentis,nimiumque sese a- .mans disciplinae ac rationis detrectat imperium , eum voluptatis illecebris pellicere nocesse est , & praecepta severiora jucundioribus exemplis condiendo , quod in ipse emendandum est, id in alio condemnare. Ita lecto ris oblectatio, quam Fabulator acutus, velut sitiem ultimum spectare potissimum videtur, sinis tantum est secundarius primario subserviens; qui in eo positus est, ut doceat animos moresque corrigat. Atque eo magis Fabulae illae Romanenses ex artis legibus elaboratae dicendae sunt , quo magis aut minus ab

hac & definitione & fine discedunt. De his

tantum tecum agere statui, quod ego existia mem te nihil ulterius expetere.

Non hic igitur sermo mihi est de sabulis D. μαωRomanensibus Poetice scriptis, S longe mi z: tntis do Poematis Epicis, quae praeterquam manens- quod verssibus adstricta sunt, habent adhuc, unde a Fabulis Romanensibus quam maxime disserant: quamvis magna inter ea assinitas intercedat, fabulatoresque in poetarum numerum adscribendi sint, si poeta magis dicendus poeta est ob figmenta, quae invenit,

quam

282쪽

ouam ob carmina, quae componit, prout statuit Aristoteles, & ante hunc Plato, cujus autoritati Horatius, Plutarchus, & Quintilianus subscribendum esse censuerunt. Docet Petronius poemata explicari debere per circuitus grandes , non sine Deorum ministerio, verbisque ac figuris liberis & audacibus, adeo ut oracula potius habeantur quodam animi furentis impetu edita, quam fidelis & accu- rata narratio. Fabulae Romanenses plus habent simplicitatis; sublimitatis vero & figurarum minus, sive inventionem spectes, sive verba. Poemata etsi verisimilia , majorem conseruntur speciem admirabilitatis: R manensia figmenta plus prae se serunt verisimilitudinis, etsi nonnunquam habent aliquid admirabilitatis. Poemata certis quibusdam I

gibus magis illigata sunt, & in ipsa operis dispositione magis castigata, & in haec quoque

materiae, eventuum, & episodiosum minus cadit, quam in Romanenses fabulas , quae clim minus habeant sublimitatis ac ornatus, aciem ingenii minus intendunt, mentemque pluribus rerum diversarum imaginibus recipiendis parem relinquunt. DeniquePoemata non in amore, nisi aliquam occasionem sors objiciat, sed in rerum bellicarum aut politucarum tractatione versintur : secus vero de Fabulis Romanensibus, quarum totum artim

sicium , non in factis militaribus aut politicis, nisi

283쪽

FABULARUM. s

hisi casus aliquis inciderit, sed in amore tractando consumitur. Romanenses intelligo ad

normam exactas: nam opera id genus vetera, Gallica, Italica, Hispanica, plus habent

bellicarum rerum, quam amorum. Unde

Giraldus in ea suit sententia, ut sabulas hasce dictas putaret Romanenses a vocabulo Graeco , quae mi & fortitudo' quod ejus generis libri ad vim tantum & fouitudinem heroum quos Paladinos vocant, o1tentandam elucubrati esse videantur. Sed ut ex operis hujus serie intelliges, sua in hoc Giraldum fefellis conj ectura. Neque verb h c etiam comprehendi debe- . re arbitror historias illas, in quibus multa Vana & ficta sunt. Ejusmodi sunt historiae He- Et hi laria rodoti & Ctesiae, Navigatio Hannonis, Vita Apollonii a Philostrato composita; & vitae

Sanctorum virorum, quarum Veritatem Symeon Μetaphrastes, quum ascititiis ornamentis illustrare tentaret, obscuravit. Haec opera, si rem spectes universam, vera sunt: si partes quasdam, falsa: contra Romanenses fabulae, si partes aliquas pensites, verae sunt; si summam operis, falsae. Verre aliae sunt, falsitate coaditae: falsae aliae, veritate illuminatae. Ita nempe statuo, in his historiis veritatem , in fabulis verb Romanensibus adeo potiorem esse debere falsitatem, ut hae & summatim & particulatim falsae omnino esse queant R. Tra-

284쪽

6 DE ORIGINE

Tradit Aristoteles. Tragoediam , cuius argumentum notum est, & ex historia ductu m, quum ad verisi militudinem magis accedat, persectiorem esse ea, cujus argumentum novum & plane confictum est; hanc tamen ultimam non plane improbat. Cujus sententiae causam hanc asseri, quod argumentum tragoediae , etsi ex historia desumptum est, pleri ue tamen spectatoribus ignotumst, ac prHde novum, nec minorem interim omnibus afferat delectationem. Idem

sentiendum est de sabulis Romanen sibus; hac tamen adhibita distinctione, quod universa argumenti alicujus inventio in his Romanensibus, quarum actores ut in fabulis Comicis) sunt mediocris sortunae, magis tolera da sit, quam in tragicis illis, in quibus personas agunt ipsi Principes , populorumque

domitores, quorum casus illustres sunt ac memorabiles: nec enim credibile esset, eventus insignes hominum ignoratione fuisse consepultos , & ab ipsis Historicis omissos neglect6sque; & verisimilitudo, quae in historia nonnunquam desideratur , in fabulae Romanensis natura plane sita est. Adeo ut,

quemadmodum Historicis tribui potest, id quod Musae de se ipsis dictitant apud Hesiodum, quum se dicendae veritatis gnaras esse gloriantur ; ita & Fabulatoribus tribui possit id quod eaedem adjiciunt, se exponen

dorum

285쪽

Drum similium veritati mendaciorum esse peritaS. . Ex hoc etiam Romanensium Fabularum is eisin uenumero expungendas esse arbitror quasdam historias, seu totum opus, seu partes contempleris , plane commentitias, & ad supplendam tantum veritatis inopiam excogitatas. Hujusmodi sunt fictitiae illae origines multarum gentium , atque etiam ma ime barbararum. Hujusmodi & historiae ab Annio Vi- terbiensi Μonacho tam crasso mentis stupore suppositae, omnium ut Doctorum aut indignationem aut contemptum sibi consciverint. Inter haec & Romanenses Fabulas talem

Ustoria plane

tit .

inesse puto differentiam,qualis est inter eos; qui, quo sibi caeterisque voluptatem pariant,larvas induunt; & inter sceleratos istos,qui mortuorum aut absentium nomina & vestimenta sibi adsciscentes, in eorum bona fortunasque quodam similitudinis dono grassantur. Hinc quoque mythologorum Fabulas rejicimus. Romanensesquippe rerum, quae potuerunt esse nec fuerunt; at sabulae illae rerum , quae ' '''nec fuere, nec esse potuere, figmenta sunt. Sed postquam inter nos convenit, de iis ingenii monumentis, quibus Fabularum Romanensium nomen proprie contribuendum est, harum inventionem Orientis Populis acceptam reserri debere. pronuntio. AEgyptios, Arabas, Persas, Syrosque telligo. Id pro-R E cui

286쪽

8 DE ORIGINE

a. . Cusdubio fateberis; quum tibi plorosque ex

δε, is, o i his, qui inter priscos Fabulae Romanensis ara Ttifices laudatissimi extitere, ab illis Populis

originem traxisse probavero. Clearchum, qui scripserat amatorios libros, tulit Cilicia Syriae vicina Provincia. Jamblichus, qui amatoriam de Rhodane & Synonide historiam concinnavit, parentibus Syris prognatus, apud Babylonios educatus est. .Heliodorus, qui de Tneagene & Chariclea Romanense opus contexuit, natus Emisae est, quae Urbs Phoenicum erat. Lucianus, qui Lucii in asianum metamorphosin commentus est, patriam habuit Samosatam, Comagente Regionis Syriae Μetropolim Achilles Tatius , a quo Clitophontis& Leucippes amores accepimus, Alexandria AEgyptiaca erat oriundus.

S. Ioannis, qui nobis Fabulosam Barlaami &Iosaphati reliquit Historiam, natalibus superbit Damascus, Syriae Caput. Eadem Urbs quoque civem habuit Damascium, qui libros

quatuor commentis non solum incredibilibus, ut ipse inscripserat, sed rudibus & insulsis & ab omni verisimilitudinis ratione alienissimis resertos, ut Photius tradit, ediderat. Ex tribus illis Xenophontibus, Romanensium Figmentorum Scriptoribus, alter Antiochiam Syriae Urbem, alter vero Cyprum insulam finitimam eidem Regioni natalem agnoscit. Ita ut terrae illae Romanensium natale

287쪽

tale solum Fabularum potiori jure appellandae sint, quam Graecia, . in quam fuere tantum translatae; sed foecundum ac idoneum nactae solum, altissimas egerunt radices, mirificeque adoleverunt.

Et certe vix credi potest, quam Poetico, quam promto ad fingendum, quam fabulis dedito ingenio sint hae Gentes. Figuris perspersi sunt cuncti eorum sermones: nonnisi per allegorias animi sensa expromunt: eorum Theologia , Philosophia, & praecipue eorum scientia Moralis & Politica sub fabularum , parabolarumque involvuntur integu

Signa AEgyptiorum Hieroglyphica satis ar- Flament guunt, quam impense haec Natio mysteriis 't 1 uderet. Cuncta tere apud illos sub aliena --o specie prodibant, & rerum omnium per ima RV μ'

gines exprimendarum consuetudinem, in artem converterant. Eorum Sacra quodam quasi velamine tecta ;, profanis, nisi sub fabularum Velo non aperiebantur, & tum demum velum detrahebatur, si quos, qui suis mysteriis initiarentur, dignos reputabant. Homerus , qui apud illos peregrinatus fuerat, hinc retulit ingenium illud fabulosum, cujus vi non modo Poemata admiranda, quae pinsteris reliquit, sed etiam in Deorum Graκο-rum historia nova plurima adinvenit; & illic quoque ad summum illud Poetices culmen

288쪽

ro DE ORIGINE

seliciter ascendit, quam ibi semper praestantissima quaeque ingeniδ accuratius eXcolu runt. Graecos ab AEgyptiis suam Theol giam Mythologicam mutuatos esse tradit Herodotus, & quanquam ipse est credulo &dedito fabulis ingenio , fabulas quasdam, quas a Sacerdotibus AEgyptiorum acceperat, sic tanquam ineptias refert. His tamen ineptiis sua inerat gratia, ac ut testatur idem Herodotus aptissimae erant delectandis movendisque animis Graecorum, nationis discendi

cupidae & rerum novarum amatricis.

Et profecto ab his Sacerdotibus Pythagoras, & Plato, quum AEgyptios adierunt, Philosophiam suam quasi sub alienis & ascititiis vestimentis occulere, & velut quibusdam

mysteriorum umbris atque involucris obteg re didicerunt. Atque animus idem, eadem rerum exponendarum ratio apud hosce populos hodieque vigere fertur. Enimvero si de Nili exundationis causa ; si de Pyramudum antiquitate, aliisque rebus suae Regioni propriis & singularibus eos consulueris, nihil tibi praeter meras fabulas respondebunt. In Urbe Memphi sons est amantium, plurimis

eorum fabulis celebratus. Per hujus maximae Urbis compita canunt atque agendo exprimunt AEgyptiorum & Arabum praelia , ut semper circulatores fuerunt & agyrtae. Sed Veritatem tot commentis adulterant, vix ut

quis

289쪽

a quisquam verum a falso possit internoscere. Quod spectat Arabas, si eorum opera pro- Ο pius inspexeris, nihil in iis praeter metaphoras quasdam altius accersitas, nihil praeter simita serico

litudines & figmenta reperias. Hoc styli qua- ''si filo consutus est eorum Alcmanus. Id ita a se factum causatur Μahometes, eum ut homines possent ediscere facilius, difficilius oblivisci: & ut ait etiam Deum, cujus se nuntium esse jactabat, homines per par. bolas alloqui, in hoc ejus imitationem af ctasse videtur. Tanto jampridem fabularum

amore flagrant iidem Arabes, ut unus eX antiqui Testamenti Prophetis eos merito hoc nomine censuerit esse notandos. Adbpi Fabulas in patrium sermonem verterunt, & ex iis nonnulli similes composuere. Loc manus ille toto Oriente nominatissimus, non alius fuit, quam 2Esopus. Hujus fabulae, quas Arabes in amplum volumen collegerunt, & in quod ideo multum de suo contulerunt, tantum

Existimationis & gloriae apud illos ipsi pepere-

Te, ut in quodam capite , quod Locmani nomine hanc ob rem inscribitur, ejus scientiam magnifice praedicet Alcoranus. Vitae Patriarcharum, Prophetarum , & Apostolorum gentis hujus, totae sunt plenae fabularum. Apud eos est quaedam familia Philosophorum, qui ut clariora proponant dogma

ta, ea se sub parabolis simplicibus, famili R ribus,

290쪽

H DE ORIGINE

ribus, &ad populi captum accommodatis . explicaturos esse profitentur, hujusque sectae originem quibusdam ex Prophetis suis veteri bus adscribunt. Alii inter eorum Philosophos abstrusissima Doctrinae suae mysteria evolvere aggressi, ea ad Fabusarum Romanensium formam effnxerunt. Hujus generis est his storia Haii filii Yocdani. Avicenna, qui repertor ejus suisse traditur, quum probare vetilet , quem progressiim homo solo rationis Iumine naturali illustratus, sine praeceptorum, ordinis, & artis adjumento in Philosophia sacere posset, fingit hunc Haium ex terra sine ullo parentum consortio natum esse in Insula deserta , sub AEquatore sita , quibusdam tantum animalibus habitata Avicenna quippe & alii ita nasci posse homines autumant eum deinde a capra lactatum esse, & rara felicitate ingenii, tum & observando & meditando cognitiones omnes, quae Philosophiae studio comparari possunt, gradatim esse assecutum, & tandem ad Dei Summique Boni notitiam, & ad sublime contemplationis ge-n us pervenisse. Hoc totum opus Variis eventis Romanensibus, quae referre supersedeo, exhilaratum est: opus certe laudabile, sed

longe adhuc laudabilius , si commentum ipsum nimia & quasi projecta non deformasset fingendi licentia, & ni Haius ultra omnem verisimilitudinis modum sua disputatione

SEARCH

MENU NAVIGATION