Petri Danielis Huetii De interpretatione libri duo : quorum prior est, de optimo genere interpretandi : alter de claris interpretibus.. His accessit De fabularum Romanensium origine diatriba

발행: 1683년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

FABULARUM n

&Jamblichus iisdem fere temporibus , An- stonino & Marco Aurelio imperantibus clarii Crunt. Primus, homo simplex, & rebus se narratis credulus, Μetamorphoses tantumflci magicas bestiarum in homines, & hominum in bestias transformationes collegerat. iLucianus vero magis emunctae naris, harum

Partem , ut pro suo more irrideret, in suo retulit libro , quem Asinum vel Lucium inscripsit, quo hoc figmentum ab illo de promptumresse significaret. Et re quidem ic . ipsa in hunc librum velut in epitomen redacti i 'sunt duo priores Lucii Metamorphoseon libri , quibus inerat vera fabulae Milesiae somma. Ex quo specimine satis liquet, quanto jure Photius, iis sordibus, quibus scatebat, , offendatur, deque iis conqueratur. Asinus 'ου ille tam ingeniosus, tam belle instructus, cuius historiam hi Autores descripsere, non absimilis esse videtur asino alteri ejusdem elegantiae , de quo post Damascium meminit rPhotius. Aitcnempe hunc fuisse Grammatici cujusdam, nomine Ammonii , eumque tam lepido & ad elegantias ita nato ingenio

praeditum , ut Versuum' audiendorum voluptati cibum potumque postputaverit, po Aticasque amoenitates sentire ac dignoscere Vi- L, B-deretur. Eran caleo exemplar proculdubio ΣΦ est ad A sint Lucianei aut Appuleiani speciem saluessictum: quippe Figmentum Italicum est, in . quo

312쪽

34. DE ORIGINE

quo videas facetiarum &ingenii plurimlim. Ad hujus quoque essigiem Μichael Cervantaeus Icasus illos depinxit, qui in jucundissimo Sc, ipionis & Bergantii, Psochodochii Vallis-Oletani canum colloquio referuntur. Lucianus

praeter Lucium suum, perjucundam de vo- ealium judicio Parabolam commentus est rcujus tamen idea, a quodam Judaeo, quisuit antiquior excogitata est. Idem etiam Lucianus duos libros condidit historiarum facetarum atque ridicularum, quas ut tales ipse proponit, ecsque nec accidisse unquam, nec accidere potuisse, prima fronte profitetur.

Quidam quum viderent hosce libros huic libro conjunctos, in quo de conscribenda historia praecepta tradit, sibi persuaserunt, quod ille docuerat, id exemplo praestare VO-luisse.:Sed vel ab operis sui limine ipse declarat , se non alia mente ad scribendum accedere, quam ut illuderet tot Poetis, Historicis, atque etiam Philosophis, qui impune pro V ris fabulas venditarent; &, id quod fecerant Ctesias & Iambulus, regionum exterarum falsas historias exponerent. Si itaqVe in consesso est, ut assirmat Photius, Romanensem Antonii Diogenis fabulam , velut sontem extitisse,'unde derivati sunt hi duo Luciani libri, fatendum est fabulosas Ctesiae &Jambuli historias occasionem dedisse Luciani sabulis; qui ut earum vecordiam & vanita

313쪽

FABULARUM. , s

tem in omnium oculis clarilis exploderet, similes composuit, eέ'de ad Fabulae Romanensis Antonio Diogeni elaboratae formam

exegit.

Iisdem temporibus Iamblichus Babylon,

sua publicavit. Sic ille Romanensem inscripsit, in qua superiores longo praeeurrit intervallo: si enim ex illa, quam nobis res,

quit Photius, epitome judicium fieri potest,

unicam hoc opus actionem decoris vestitam ornamentis, epis iisque ex ipsa materia ductis locupletatam complectitur. Hic verisia

militudinis rationem videas satis accurath observatam, casusque sublata confusione, magna varietate distinctos. Ipsa tamen operis di-ὶpositio arte caret. Temporum ordinem m-dioris instar tyrunculi secutus est, neque , ut facere poterat, ad imitationem Homeri, sui lectoris animum in medium argumentum contulit. Huic operi pepercit temporis iniquitas. Non multi anni sunt, quum in Sco

rialensis Templi Bibliotheca liber ille visere-ς 2 u

tur, sed ipsum ibi nunc frustra requiras. Α- PM μlicubi legere me memini Jungermanum, qui longi Pastoralia illustravit, hujus operis ex emplar habuisse. Et non ita pridem Leo Al- latius ejusdem particulam edidit. Caeterum hic Iamblichus, & alter ejusdem nominis Phi losophus, Porphirii discipulus, cujus vitam scripsit Eunopius, simul non sunt coniundendi.

314쪽

36 DE ORIGINE

dendi. Hic praeter opera alia pleraque Pythagorae vitam posteris reliquit, & sub Imperatore Iuliano, Fabulator autem sub Ant

nino floruit. HAAὰ-, Heliodorus in operis dispositione, ut in cae- ,--,his teria superaVit. Nihil hactenu,

iis auton. tam perfectum ingenio, tam elaboratum industria in arte Romanensi, quam Theagenis& Charicleae casus quisquam unquam Viderat. Nihil eorum amoribus castius est. Qua in re praeter Religionem Christianam, quam autor profitebatur, sua ipsi virtus hoc hone statis, quae in toto elucet opere, lumen af-sasse videtur. In quo sane non Elum Jamblichus, sed omnes sere antiqui, quorum Fabulae Romanenses ad nos venere, debent ipsi cedere principatum. Itaque ad Episcopi dignitatem suae virtutis gradibus evectus futile memoratur. Tricca Thessaliae Urbs est, cujus ille creatus Antisto, hanc, uti refert Socrates introduxit consuetudinem , ut viri Ecclesiastici, qui non abstinebant a mulieribus, quas antequam rei sacrae ministeriis admoverentur, duXerant, suis sacerdotiis cxuerentur. Quae Omnia eo me sicile reducunt,

ut diffidam iis maxime , qute addit Nicepho. rus , . scriptor credulus , sapientiae & fidei non satis spectatae, Synodum scilicet Provincialem cognito periculo, in quod lectio fabulae hujus, cui autoris sui dignitas tantum a ponde,

315쪽

fonderis&autoritatis dabat, iuvenes suapte natura ad id propensos &quasi mutantes impelleret , eam ipsi conditionem obtulisse, ut

aut opus suum flammis aboleret, aut sua dignitate cederet ; eumque , quod ultimum erat , praetulisse. Sed ut ad ejus librum reve tamur, in eo saecunditatis multum & inventionis emicat. H1c crebriores sunt eventus;

novi, verissimiles, scite dispositi, atqueexplicati. Admirabilis est ipsa operis solutio, facilis & velut sua sponte procurrens, nihilque est ad animi motus excitandos cffcacius. Sacrificii horrori in quo immolandi erant Thca- genes & Chariclea, cujus pulchritudo & virtus nemini non excutiebant lacrymas, inopina succedit laetitia ob liberatam periculo praesenti puellam, & diuturnis exemtam puellam,& diuturnis exemtam calamitatibus, quibus tandem exolvitur penitiis, postquam a parentibus agnita est. & amanti feliciter nupta, quem dotali AEthiopiae sceptro ditat. Guavinus & deinde Ursaeus luculentum hunc l cum in Myrtili & Sylvandri agnitione seliciter sunt imitati. Expetendum esset quidem , Heliodorum , qui tam erudite novit totius suae Romanensis seriem artificiosam solvere, nulla adhibita Machina, ea in reliquo itidem opere abstinuisset, in quo multas postea adhibuit, tum cum nulla necessitas postularet.

316쪽

8 DE ORIGINE

verb nimis astectatum . nimis figuratum &poeticum esse censeo.In descriptionibus lux riat; in iis ludit, nec exitum invenit. Phil strati descriptiones aemulatum esse dixeris. Ita

solebant hujus aetatis praestantissima quaeq ueingenia: qui mos ab Antoninis es hoc est, ab occasu sanioris judicii, usque ad Imperii o

casum regnavit. Ut ut est, eum sibi sequentium temporum Fabulatores Romanenses tanquam exemplum proposuerunt ad imitandum , & tam vere omnes dici possimi ex hoe fonte, quam Poetae ex Homerico suas, sicut dicam, aquas hausisse. Hujus secuti Vir quidam doctissimus, an hic liber Heliodori Triccensis Episcopi esset, dubitavit; sed nemo non Socratis & Photii testimonio stare posse mihi videtur: qui quidem quum hanc

opinionem reserant quasi ab omnibus receptam, nec ab ea dissentiant, ipsi se in eandem quoque si nientiam pedibus ii sie satis ostendunt. Qui hunc affirmarunt esse Helio- miane, dorum illum, cui S. Hieronymus eas, quas σή quem in ejus monumentis legimus, epistolas scru - ri'. bit, id non facili negotio demonstrarent:

nam convenientia nominis, temporis &dignitatis Episcopi non sunt Achillea ad id probandum argumenta. Sed qui id negare vellent peos contrariae sententiae fautores dissicilius Ntiam rosellerent. Alii porro eundem Heliodorum cum Heliodoro Arabe confundentes,

317쪽

yergente seculo secundo vixisse crediderunt.bed satis constat eum Theodosii Magni & ejus filiorum Arcadii & Itonorii claruisse temporibus. Et certe videmus Photium in ea Fabulatorum Romanensium , quos Antonii Diogenis fuisse putat aemulatorcs, enumeratione, post Iamblichum numerasse Heliodorum, quem existimet antiquiorem csse Damascio, qui Justiniano imperante vigebat. Quod si res ad hunc calculum expendere- mbo tur, Achilles Tatius, qui de Clitophoniis Leucippes amoribus Fabulam Romanensem ςx artis observatione limavit, ante Heliodorum a Photio numeratus, ipse esset antiquior. Sed eo minus firma haec conjectura est, quod idem Photius alibi satis clare innuit hunc Heliodoro imitando studuisse, id coque esse recentiorem: id quod styli ipsius differentia. confirmare videtur. Sed quamvis revera Tatius illum aperid aemulatus sit; & quicquid in eo est excellentius, id ex hoc sonte fluxerit; ipsi tamen neque morum honestate, nequeririetate eventuum ,. neque verisimilitudine, neque operis solvendi & explicandi, artificio est conserendus. Nonnihil etiam ex Luciano,& plura ex Philostrato videtur esse mutuatus. In autore parum saecundo cujusmodi ille est, sagax & tecta non displicuisset imitatio, &tot , furta ipsi condonari potuissent, si ea saltem interpolare scivisset; sed eum descruit sagaci-T E Ias

318쪽

DE ORIGINE

tas & inventio. Rus dictio mea quidem sententia, etsi plus sapiat novitatem, Heliodori tamen dictioni est praeserenda. Concisa magis magisque perspicua est: simplicior etiam atque facilior, etsi non semper: cum ab hoc dicendi genere saepius recedat, conquisitis aD sectationibus & antithetis, quae scholarum pulverem nimis redolent. In tota hic Thersandri lite & in his actionibus taedio plenis,

quae septimo octavoque libro continentur, magnum Rhetoricae excitat apparatum , sed dum suam eloquentiam ad pompam & ostentationem explicat, seipsum ut malum orato. rem, frigidum, languentem, enemem, &invenustum traducit. Ex hoc declamatoris ingenio proficiscuntur longiores illae sentenistiae, & ad rem tam parum appositae, quas ultro citroque in farsit, easque longe discrepantes ab iis, quibus opti mi quique Historici sua

scripta condierunt. Non animadverterat eas

his operibus tanta industria esse insertas, partem ut narrationis, & naturam constituere Videantur. Non noverat sententias historiis multum venustatis asserre, modo non proponantur sententiose. Alioquin in prosest rias praelectiones & praeceptiones evadUnt, quibus animus lectoris deterretur. Eius Epi- fodia quae tam delicata manu ipsi operi aptanda erant, ut unum & idem textum haberi possent, - tam rudi acu assuta sunt, ut non or-

319쪽

namenta, sed pannos existimes. At verbsr quentioribus ejus descriptionibus , vanis & extra rem petitis nihil est vitiosius: h1c sine modo & ratione evagatur. Placet haec ipsi figura praecaeteris, ut semper placuit hominibu mediocri ingenio natis, qui in opere fus

cepto nacti paratam materiam, ex suo tantum tenentur verba suppeditare, aut saltem cogitata quaedam inserere, quae non raro insulsa

sunt, insipida, & fere semper ex Rhetoricae locis communibus petita Et tamen semetipsi fallentes , sui ingenii praestantiae ac scecunditati sese debere arbitrantur, quod naturae de boni , qRae totum ipsis & obtulerat & paraverat argumentum. , Tassus tamen & ad ejus e templum Ursaeus ex hoc stercore collegerant aurum, & hinc suis Pastoralibus Dramatis decus addiderunt. Inter alia amoenum de apis punctione, α. de sals* ad eam curandam inacantamentis figmentum agnoscitur. Achilles Tatius Christianae militiae tandem nomen dedisse sertur, & ad Episcopi dignitatem adscendisse, Miror cerie libri hujus obscoenitatem tam cito ex hominum animis excidisse. Suum Heroem neque honestatis addicit lcgibus, quas Moralis praescribit Philosophia,

neque fidelitatis adversus amatam puellam , quas sancit ars amandi. Eum etiam Donnumquam humanitatis & pudoris experte nsacit, quales finguntur venerandae antiquitatis

320쪽

Heroes. Ateo etiam magis miror Imperato rem Leonem cognomento Philosopnum in

epigrammate, quod extat, hujus libri m delitam laudare potuisse, atque permisisse,irno & autorem fuisse iis, qui se castitatis profiterentur amatores, ut eundem librum a principio ad calcem evolverent. . . - γ themus HIc annumero , quamvis sortan parum

λ α .. consi&rate , Athenagoram illum sub cujussis an his, nomine Fabula Romanensis De vero taperfris ρρsι - cto amore inscripta circumfertur. Hic liber

Gallice tantum editus eli ex Interpretatione Fumaei, qui insuti praefatione ait se habuisse Graecum archetypum ex Lamanseo Protono

tario eminenti stimi Cardinalis Arminiaci, neque se alibi unquam vidisse. Ausim ego adjLcere & ab eo tempore vidisse neminem. Nam elui nomen, quod sciam, in Bibliothecarum 1ndicibus nunquam visum est. Quod si usu piam extat, aut premit id in sordibus musei sui imperitus aliquis, qui possidere hoc se nestiat; aut invidus, qui nolit Juris publici facere, cum possit. Subjicit deinde Interpres se opinari foetum esse illustris illius Athenagorae; qui Apologiam pro Christiana Religione ad Marcum Aurelium, & Commodum Imperatores , & de Resurrectione tractatum promulgavit. Eo se adductum esse dicit styli tissimum similitudine , de quo. , mmmGraecum exemplar haberet in manu, judica-

SEARCH

MENU NAVIGATION