Petri Danielis Huetii De interpretatione libri duo : quorum prior est, de optimo genere interpretandi : alter de claris interpretibus.. His accessit De fabularum Romanensium origine diatriba

발행: 1683년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

FABULARUM. ε

reserendus est Theodorus Prodromus; qui etsi parum, tamen paulo plus artis & salis habet e per machinas tantum consilia evolvit,& in tribuendo personis, quas inducit, decoro , & propria actionum convenientia plane ineptus est. Prolika illa, quam ad exercitum Bryaxis habet, oratio, & Rhodantes ob

amantis absentiam querelae, adeo inamoenae sunt & molestae, ut nullus unquam Declamator tam indiserta & frigida eloquentia A ditores enecuerit. In operis sui dispositione Homerum superare voluit: nec enim contentus narrationem 1 media rebus inchoare, &priora alicui ex praecipuis actoribus recitanda tradere; Dosicli partem tantum postremam rerum directe narrandam tradit; priorem v ro ratione quadam obliqua, dum in ipso videlicet narrationis contextu ea referre fingiatur, quae jam alteri recitaverat. Sed nimia 'subtilitate artem corrupit, & dum narrationi narrationem inseruit, totum opus confudit& implicavit, Et hic & Eustathius Achillem aes... . ., Tatium transcribunt potius, quam imitantur. in Eusta.

Nequidem Panthiae & Sosthenis nomina ab zz h.

ipso mutuata interpolarunt : Quamobrem iis imitato.

ex ipso exemplari de his operibus arbitrium fieri potest. Heliodorum illi eminus quidem, sed semper tamen intuebantur. Imitanda sibi quoque proposuere nonnumquam Longi Pastoralia , si modo iis antiquior Longus est:

342쪽

dι DE ORIGINE

nam qua aetate ViXerint, parum liquet. Ab hoc Eustathius sumsisse videtur hoc elegans urbanitatis genus , qua Hysminam pocula ministrantem induxit, & qua parte poculi labra delibans labris suis ipsa tetigerat, eadem Hysminiae bibituro tangenda leniter offerentem. Videtur & Longo nomen ac ossicium debere Bryaxus ille a Theodoro Prodromo celebratus. Cui& Luciani Tractatus de Lapithis, Mimi Satyrionis in convivio canentis, saltantisque nomen, personam, & figuram

subministravit. At eidem, quod gladii hujus artificiosi, quo satyrion sibi necem assene fiamulat, inventionem Petronio debeat, non

imputabo, neque etiam Achilli Tatio, a quo id desumsit. Linguam Latinam Graeci non

tanti faciebant, eam ut vellent ediscere, aut Romanorum libros evolvere. Et tamen ut ut

Vitiis, quae notavi , abundat Eustathii fabula, imitatorem habere meritus est se longe peritiorem. Urseeum intelligo, cui sons Dianae, qui Artvcomide fuit, ansam procul dubio praebuit excogitandi fontis illius, cui ab amoris veritate nomen finxit. Opus Prodromi non tam fabula, quam poema dici debet, quippe numeris adstrictum est, & hanc ob rem in eo stylus ille nimis figuratus, nim1sque audax magis screndus est. Nihilominus cum Iambici sunt hi versus, atque ideo prosae ora-vioni propiores, qdeo ut prosa metrica vocari

possint,

343쪽

possint, ex hoc Fabulatorum albo ipsum non expungimus. Rustia oriundum esse contenis dit Gaul minus, eundemque fuisse Sacerdotem, Μedicum & Philosophum, De Philosophi nomine assentior , quoniam in alio ex

suis operibus id ipse de se praedicat: quod sp

ctat caetera, quo fundamento nitatur Gaulis min us non video; eum tantum familia Christiana natum , & Christianae pietatis rudia mentis institutum esse, & patruum habuisse Rulsae Episcopum invenio. Uter fuerit rerentior hic, an Eustathius, ac proinde uter alterum sit imitatus, divinando assequi non possum. Non idem omnino de Longi pastoralibus, ζρπη ac de duabus istis Romanensibus Fabulis sen- Abisa.

tio. EnimVero quanquam eX affectato Ver-I

horum concursu, & Syllabis consonantibus vanisque descriptionibus, quas ex communibus locis duxit, Sophistae character, qualis ipse fuit, satis agnoscitur, emendatior tamen autor ille est, quam plerique veterum sabulatorum Romanensium, quorum stylus Μωtaphoris plenus , antithetisque & figuris hisce ut ita dicam micantibus, quae rudiorum Oc los perstringunt, deliniunt aures , nec animum implent; quorum, inquam, stylus oratoris habet aliquid, aliquid historici, nihil vero , quod huic aut alteri prorsus conVeniat. Quum illi eventuum novitate , dispositione

rerum

344쪽

66 DE ORIGINE

rerum ac varietate , & perspicua pressaque narratione, quae tamen justo quodam ambitu numerose seratur, semperque susceptam materiam prosequatur , Lectorem detinere deberent, hunc morantur descriptionibus soridis , verborum inanitate turgentibus, inopibus rerum . ut Horatiano more loquar,nugi que canoris. Avertunt eum a via trita, &dum Lectori tot regiones ipsi non quaesitas ostendunt, consumunt, teruntque ejus attentionem, & eam cupiditatem, qua prope rabat ad optatam metam, sibique propositam. Non totus caret hoc vitio Longus, sed quasi id agnoscens breves tentat excursus , &cito ad iter inceptum redit. Praeterea stylus

ipsius simplex est , facilis, clarus , & sine

Obscuritate concisus: ejus dictio acuminis &spiritus habet plurimum ; ingeniosus est in inveniendo, amoenus in describendo, industrius atque solers in disponendis imaginibus;

observati sunt accurate mores actorum atque characteres; e re ipsa nascuntur opisodia: aD

sectus & sensus amatorii satis quidem pastorum simplicitati, sed Romanensis Fabulae regulis parum consentiunt: puta quum Daphnidem fingit imprudentem & inscium fidem violasse. A verisimilitudine raro recedit; nisi quum machinas nullo iudicio adhibet , quae operis satis felicem aliunde , satisque amoenam solutionem foedavere. Prius etiam vitium

345쪽

vitium est perversa & praepostera operis oeconomia. Α pastorum cunabulis inepte orditur,& vix in eorum nuptiis dessinit: ad eorum uiaque liberos, imo & senectutem sua narratione progreditur. Opus alioqui tam obscaenum est, ut qui sine rubore legat, eum Cynicum esse necesse sit. Μulta agnosci queunt, quae aut illa ab aliis, de quibus actium a me est, aut

alii ab illo desumserunt. De eorum enim aetate dubitatur. Nullus antiquorum de eo meminit, & in eo nullus datur conjecturae locus;

nisi quod extersa ipsius elocutione duobus aliis superioribus vetustior judicari potest.

Quum puer essem, hunc autorem Latine i terpretandum suscepi, cum nondum satis haberem exploratum, quid in eo laudabile esset, quid vitiosum I & quantum ejus lectio puerutiae damnosa sit, quam parum etiam aetati provectiori decora. Verisimile mihi sit Ursaeum ab eo pastoralium suorum ideam esse mutuatum : aut si eam, ut alia pleraque, &ipsum etiam Sirenii sui argumentum desumsit, vel a Μontemayoris Diana, vel ab Amynta Τasii, vel a Pastore fido Guarini, quem etiam haud constanter explicavit, vel ab aliquibus Italorum pastoralibus fabulis, ex quorum ingenti copia Bariolus Urbinas usque ad octoginta collegit; Longus . quem hi probabiliter secuti sunt, omnibus velut facem praetulit. Quanquam Theocriti Idyllia, Vir-

346쪽

ea re.

68 DE ORIGINE

IIuia 'g11que ac tot poetarum Graecorum ac Latia ν ima sim norum eclogae eos in excogitandis & confiniauerint 8 gendis operum suorum argumentis multum adjuvere: & ut altiora repetamus, quae in hoc genere Veterum Hebraeorum supersunt monumenta, quorum lepores & veneres imitari quidem conabitur quivis, assequitur nemo, primarii sunt sontes, unde omnia Past ratia, velut totidem rivi fluxerunt. Quod quidem ab Italis haudquaquam observatum esse miror: nam si fecissent, non Tasso, ut

Mansus, non Beccaro, ut duorum autor ve-

ratiorum , inventum hoc acceptum retulvisent. Quamvis, ut fatear ingenuh, ejus e

hibuisse conditionis actores, cujus nulli hactenus extiterant, postquam tot alii diversae sortis in veterum Comoediis visi sunt, saepiusque pastores Fabularum Romanensium argumentis sunt adhibiti, hoc utique inVentum, non tam admirabile est, ut ea de re sit tantopere decertandum. Qui Comoedis per provincias cursitantibus, aut civibus oppidanis Fabularum suarum Romanensium personas imposuere, non minus ingeniose fecisse mihi videntur. Et figmentum nobilis illius rusticani, quem Fabularum Romanensium letito ad git ad insaniam, quique se Paladinum faciens, a Romanensibus concelebratos Equestris Ordinis ritus ridiculos reddit, plus certe ingenii habet, atque novitatis. Sed ad propositum

meum

347쪽

meum redeo. Quod pertinet ad Xenophon- ρ--tes illos Fabularum Romanensium condito ω γ' res, de quibus loquitur Suidas, nihil iis, quae manen- ab eo dicta sunt, possim addere. Unus suit Antiochenus , alter Ephesius, tertius Cy- ω O HK. prius. Hi omnes historias amatorias scripsere.

Primus librum suum Babylonica inscripsit, ut Iamblichus; secundus suum Ephesiaca,&decem libris Habrocomae & Anthiae amores comploxus est: tertius opus suum Cypriaca nuncupari jussit, quo Cynarae, Myrrhae, &Αdonidis amores retulit. Charitonis Fabula Romanensis in Vaticano asservata, mihi tantum nomine tenus cognita est: sed ejus qui de Callimachi & Chrysorrhoes, aut alterius, qui de Lybistri & Rhodamnes amoribus scripsit, etiam nomina ignorantur. Ego tamen ex locorum, quos Meursius citavit, phrassi Barbara recentiores judico, etsi prioris dictio plus habeat veteris elegantiae, minusque Verborum linguae Graecae vulgaris. Uterque Vesesibus scripsit politicis, qui numero tantum& metro a prosa discrepant, sed qui recentioribus Graecis mirifice placuerunt. Neque vero mihi praetermittendus est Pamthenius Nicenus, qui librum De Uectibus μνη-- amatoriis compositum, poetae Cornelio Gallo, Augusti temporibus dicavit. Pleraeque

fabularum , quas commemorat, ex Vetere

Mythologia, dc ex priscis, quos laudat, au-X toribus

348쪽

ro DE ORIGINE

toribus depromtae sunt. Nonnullae mihi via dentur Romanenses, & ex Milesiis ductae, ut quas de Erippe & Xantho, capite octavo ;de Polycrite&Diogeneto, capite nono; de Leucone & Cyanippo, capite decimo; de Neaera, Hypsicreonte, & Promedonte, capite duodevigesimo retulit et etenim praeterquam quod hi casus personis tribuuntur Milesiis hos neque ex fabula,neque ex historia antia qua desumtos esse conjicias. Et forsan etiam Cauni & Byblidis, qui Urbis Μilesiae conditoris filii erant,amores undecimQ capite relati, sunt gentis illius populare figmentum, quod postea concelebratum, & in Mythologia consecratum est. Id quod a nobis tamen ut levis tantum conjectura proponitur. Caeterum si

Omnes,quos ex Autorum testimonio,de amore in suis libris egisse accepimus, Fabulatorum Romanensium nomine non sunt appellandi. Pauci essent Philosophi veteres, qui non in hunc' censum venirem. Sed quamvis & hi &illi de causis, de natura, de effectis, de remediis amoris disserant, ad hanc tamen metam tendunt omnes viis tam diversis, ut con. fundi nequeant. Poetarum etiam Veterum,

utBacchylidis & CapitonisErotica non magis, quam Ovidiani de amore libri possunt Fabulae Romanensis definitione comprehendi. In instituta mihi modo enumeratione Fabulas Romanenses ad praescriptum artis ac

rate

349쪽

rate exactas ab impersectis distinguendasfHisDRο- putavi. Eas dico, quae ex Poematis Hero1ci regulis elaboratae sunt. Graeci, qui tyra-- plerasque doctrinas & artes ita persecerunt

ac consummarunt, earum ut inventores ha-rint'

biti sint , artem quoque Romanensem excoluere , ipsamque rudem , uti erat apud , Orientis populos, & incultam ad meliorem formam speciemque traduxere, dum Epopoeae legibus eam adstrinxerunt, & velut in unum corpus conjunxerunt diversas ac dissipatas partes, quae ante illos Fabularum Romanensium naturam constituebant. At non hi omnes, sed tantum Antonius Diogenes, Lucianus, Athenagoras, Iamblichus, . Heliodorus , Achilles Tatius, Eustathius,& Theodorus Prodromus hisce regulis servierunt. Nihil dico de Lucio Patrensi, nihil de Damascio, quos ex Fabulatorum Romanensium numero seclusimus. Quod ad S. Ioannem Damascenum, & Longum attinet, ad hasce regulas opera sua facile quidem exegissent, sed aut ignoravere ipsas aut contempsere. Qua ratione tres illi Xenophontes, & alii, quorum opera periere, atque etiam Aristides, aliique fabularum itidem Milesiarum scriptores id egerint, nescio. Mihi tamen persuadeo postremos hosce certis adhaesisse legibus; idque ex monumentis, quibus tempus pepercit, ad eorum imitationem compositis. , qua-X a. lis

350쪽

lis est Apuleiana Μetamorphosis ex artis sanctionibus satis accurate elaborata conjici potest. Da Fab-- Hae fabulae Milesiae multo antequam in Graecia, ea qua dixi ratione florerent, jam in baritia in Italiam pervenerant , eέsque jam Sybaritae Emma natio, supra quam cogitari queat, Volupta-si. t. tibus dedita, studiose exceperant. Haec morum & ingeniorum cum Milesio similitudo reciprocam inter ipsos luxus & voluptatis societatem constituit, eosque ita conjunxit, ut nullos populos arctiori amicitiae vinculo conjunctos novisse se affirmet Herodotus.

Α Milesiis igitur artem figmentorum didicεre,&ut in Asia fabulae Milesiae, ita & in Italia

asis, fabulae Sybariticae celebrantur. Qualis ea-'knMB. rum serma esset, non facile quis dixerit. H ' sychius in loco satis depravato innuit AEsopi Fabulas, quum hic esset in Italia, adeo placuisse, ut in novam sermam mutatae, noVM

que accessione auctae sint, & Sybariticae dictae, ac in adagium transierint: At qua in re nova illa mutationis species consisteret, non indicat. Easaesepi Fabulis similes fuisse putavit Suidas. In hoc, ut saepe alias, hallucinatus est. Vetus Aristophanis interpres Sybaritas ait in suis fabulis bestias, Ressopum homines adhibuisse. Hic certe locus corruptus est: ut enim in A sopi Fabulis bestiae inducuntur, illud profecto consequi debere censeo, in Fabulis Sybariticis homines esse inductos; idquod

SEARCH

MENU NAVIGATION