Petri Danielis Huetii De interpretatione libri duo : quorum prior est, de optimo genere interpretandi : alter de claris interpretibus.. His accessit De fabularum Romanensium origine diatriba

발행: 1683년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

pA BULARUM.

re utique potuit. Quod quidem opus Fumaeus Fabularum Romanensium artificii ignarus, pro vera listoria amplectitur. Ego Vero, quanquam nihil certi hac de re pronuntiare

audeam, quum Graecum exemplar non viderim, tamen ex interpretationis lectione aς severare non metuam Fumaeum id operis Athenagorae apologiae autori non sine ratione

aliqua probabili adscribere. Quae me ad id causae impulerint, hic accipe. Chri glarius, fuit auctor Apologiae; hic de Deo ita disserit, us Christianum decet. Exempli causa, quum

Hammonis Sacerdotes ita loquentes inducit, unum tantum esse Deum , cujus naturam quum gens quaeque hominibus rudioribus vellet exhibere , varias imagines invenerit, Uae omne β rem Unam & eandem exprimant;

vera earum significatio quum sit temporum oblivione deperdita, vulgus tot sibi Deos finxisse,quot cernebat Deorum simulacra; inde. Manasse impios falsorum numinum cultus; Bacchum, Hammonis Templum quum eratrueret, Unius tantum Dei in eo imaginem erexisse; quod, quum unum sit tantum Coelum, cujus ambitu mundus unus contineatur , unus etiam tantum sit in hac rerum universitate Deus, 'qui Spiritus vi sese per omnia diffundat. Eoulem aut plures etiam quibusdam AEgyptiorum Μercatoribus sermones, Diis nempe fabulosis varias actiones

322쪽

designari hujuste sumni & unius Numinis, quod caret principio ac fine, quodque obscurum appellat & tenebrosum, quia neque videri potest, neque comprehendi. Praet rea , quae hi & Sacerdotes & Mercatores de Natura Divina disputant, Athenagorae insua legatione disputationi satis convenire videmtur. Scriptor Apologiae sacerdos fuit Ath niensis, hic Atheniensis Philosophus. Utedique acri ingenio, eruditione & antiquitatis peritia praeditus. Verum in Praefatione ipsius Fabulae Romanensis locum invenio, ex quo ab Apologiae audiore scriptam non fuisse certi sit me evincitur. Locus ille est, in quo autor de gravi ssimo vulnere, quod in Graeciae t tius vastitate, Athenis patriae suae modo inflictum erat, conqueritur. Haec autem tantum intelligenda sunt, vel de Scytarum sub Imperatore Gallieno, HIde Alarici Gothorum Regis irruptione, tum cum Arcadius &Honorius rerum potirentur. Nam Athenae a Syllae temporibus depopulatae non fuerant, hoc est trecentis circiter & quinquaginta ante Scytharum incursionem annis; nec fuere deinceps nisi post septingentos circiter annos Gothis irruentibus direptae. Est autem, cur

auctoris haec verba de Alarici potius, quam de Scytharum direptione accipiantur. Siquidem Athenis scythae tam propere pulsi sunt, his ut querelis locum dare non potuerint: at

323쪽

Gothi in hae Urbe crudeliter grassati sunt, &ibi luctuosa suae immanitatis reliquεre mon menta. Synesius cujus nomen his temporibus celebre fuit, eadem queritur; ει quemadmodum ab Auctore nostro factum est, deplorat literarum occasum, atque exitium ab his barbaris huic civitati illatum, in qua cunabula olim&sedem fixerant. S. Hieronymus Synesio aequalis funestum deflet exci- dium, in quod sua aetate G taedia ferocissimis Septentrionis Gentibus in eam late efferves. centibus redacta fuerat. Itaque dubitari non potest,quin ea praecise sit aetas quae nostraeR O- manensisPraefatione designata est quaque idebLectori innuitur hoc aevo vixisse fabulator Aathenagoras. Sed cur diutius immoror in conjectanda ea aetate, qua vixerit, cum non satis constet,utrum vixerit unquam, & utrum opus ipsius nomine inscriptum, non sit supposititium. Et sanὸ praeclara rerum earum peritia, quae a veteribus in iis quae vel ad naturam vel ad artem pertinerent, inventae & traditae sunt; tum exquisita praeteritorum temporum notitia,vetusti de falsa Rha & Borysthenis fluviorum conjunctione errores,in quos nequaquam recentior impegisset; Graecae locutiones, quae vel inter ipsam interpretationis umbram translucent; &ante omnia, quaedam antiquitatis

gratia & dignitas, quam non facild quis essingat, quaeque in toto opere emicat,illud ab omni

324쪽

6 DE IORIGINT '

suppositionis suspicione vindicare poterant. Verum quis aliunde credat Photium, quum tam accurath de Fabulatoribus Romanensi- bus seipso antiquioribus egerit, de hoc silere potuisse Θ Quis credat in tot qui supersunt libris, neque de opere, neque de operis a torc ullam extare mentionem l nullum hujus exemplar in Bibliothecis reperiri λ & illud etiam; quo ι qui id vertit, usus est, postea evanuisse Θ Tot inter dubitandi rationes, si eo me adducas, ut quid ipse sequar, aperiam, fatebor ingenuc ita mihi placuisse hoc opus, Ut amore excaecari me facile passus sim. Ut enim quae optamus, ea facile credimus, antiquum & legitimum credidi, quia tale esse cupivi. Nec mihi deerat, uti quidem mihi fingebam, quod responderem ad ea, quae mihimet ipse objiciebam. Si Photius, 1je tam, de eo siluit, quis nescit eum in sua Bibliotheca, non de omnibus autoribus, aetate sua vetustioribus, sed de iis tantum, quos in Assyria legatione legerat, meminisse. Si A tenagorae & nomen & fabulam silentio presserunt recentiores , ex argumento negante,

quaenam consecutio deduci potest λ Et si unum tantum exemplar nostris temporibus inventum est, quod exemplar postea sortas. perierit, quot alia excellentiis ma v rerum monumenta eodem lato periere Θ Sic conabar mihi ipsi sudum facere,sed tandem v

325쪽

ABULARUM.

ritati cedendumest, & candidὸ confitendum, mihi post opus iterum & longh majori, quam antea attentione perlectum, persuasissimum esse coepisse, falsum hunc esse & supposititium foetum. Μille in locis temporum horumce ultimorum agnosco mores S instituta antiquis incognita: quin & agendi ratio cerdotum & puellarum Hammoni consecra tarum, tam similis nostrorum Monachorum& virorum religiosorum conventibus, regi minique ita congruens, longe dissentium ab iis rebus, quas historia nos edocet de iis te aporibus & locis., quibus vita Monastica nata est&adolevit. Ea cura, quam aut adhibet

in explicandis quibusdam priscis ritibus, quia nostris disserant, . in hominem tantum recentiorem cadit. Quis enim otio suo ita abuti Uellet, ut sui temporis consuetudines notas

omnibus &usu quotidiano tritas describeret pVerum quidem est, a temporibus Pauli milii, quae fabulae, utque ad Arcadium &Honorium, quae fabulatoris Epocha est, in

moribus antiquis pleraque esse mutata I at non ita tamen , ut ad rerum explicationem opus

esset hujusmodi documentis. Multa adnotat ad priscos autores, qui extant ad hanc diem .e6sque illustrat, potissimum vero Herodotum , Plutarchum , Quintum Curtium, Iamblichum Philosophum, & Heliodorum; ex quibus praecipue, sic tanquam ex senti.

326쪽

48 DE ORIGINE

bus totam suae sabulae hausit materiam. Sed& observationes quoque alias addit illis contrarias & adversas, quas priscus aliquis autor . N rerum antiquarum peritior haudquaquam protulisset. Puta, quum AEthiopum The logiam eandem ac illam Graecorum fingit; quumEthnicis caeremonias & locutiones plane Christianas attribuit; quum Romanorum, Graecorum, Afrorum , aliarumque gentium mores saepe confunditiquum refragante hujus seculi testimonio praeteritis seculis consent

neo, Brachmanetes nullos esse contendit, nullosque in Africa Smaragdos reperiri, nisi ex Sabathrum, aut ut rectius loqui debuerat, ex Sabaeorum felicis Arabiae populorum regione illuc importentur: licet conιra Plinius

dixerit in AEthiopia, tribus a Copto diebus, imo in ipsa Urbe Copto, quae Urbs AEgypti superioris ad Nili ripas sita est, Smaragdos inveniri licet contra senserit Ptolomaeus, qui in tertia Asricae tabula montem Smaragdum mnstituit , qui ex Smaragdis nomen traxit, aut iis indidit: licet denique contra repetat toties Heliodorus Hydaspen Oroondati Persarum Satrapae bellum intulisse, propter Smaragdorum sodinas, quae in ipsis essent AEgypti&AEiluopiae confinibus. Quid plura' Idem

Melangeniam dicentem inducit Romanos ornase Μemphin ; quasi Memphis, tum cum viveret Melangenia, Romanae ditionis ML fuast

327쪽

fuerit. Idem in media Graeciae luce litem capitalem instituit eadem & serie & sor a , ac si in ipso Lutetiae soro institueretur. Scythas pali supplicio utentes exhibet , quod apud Turcas Scythia oriundos sit in usur cum caeteroquin Seneca , Procopius, & Hesychius id genus supplicii vetustissimum esse nos doceanr. Brigittariae nomen, quod famulae, cuidam Scythicae impositum est, ad exemplum nominis S. Brigidae, Scoticae virginis, quae centum circiter annos post istius Athenagorae aetatem vivebat, proculdubio eiuctum est, aut ad illud S. Brigittiae, quae in Suecia Scythiae vicina regione nata his temporibus ultimis claruit. Isthaec, ni fallor, obiervatis,antu quitatis larvam plane detrahit qua se Iupposititii scelus autor tegebat. Neque tamen Fumaeo qui id operis vertit, technam & fraudem imputo : etsi eruditione non carebat, majoris tamen artificii opus illud est. Sed in eam me suspicionem adduci ultro patefler, ut cred rem doctissimos illos viros , qui Cardinalis Arminiaci comites erant, Fumaeo homini simplici hos casses praetendisse, & Protonotario Lamanaeo , in Rep. Literaria nullius

nominis viro , in quem tam erudita fraus, tamque ingeniosa nunquam caderet, ad illum

decipiendum esse abusos. Quicquid sit, illud

certe opus acute & solerter inventum est, a

tificioSe dcductum, eximiis sententiis, & prae

328쪽

claris Ethicae praeceptis illuminatum, magna jucundissimarum imaginumJapientissime dispositarum, Varietate condecoratum. Ibi sunt verisimiles eventus, e re ducta episodia, di-ltincta dicendi genera, honestas ubique res glositis observata ; nihil hic humile , nihil accersitum, nihil quod Sophistarum pueri-din litatem redoleat. Duplex hic argumentum: R--η Hi id quod magnam Comoediis veteribus ven

σπ statem conciliabat. Nam non Theogenis S puxaet ' lum & Charidis, sed Pherecydis quoque &cat εω δε- Μelangeniae casus complectitur. Nec vero βω- tolerandus est Giraldi error multiplicem actionum rationem ab Italis excogitatam esse tradentis. Ante illos Graeci & Franci nostri .veteres id faculaverant. Et Graeci quidem ab actione quadam praecipua caeteras omneSactiones juxta Poematis Heroici legem pendere voluerant : id quod scitissime observavit supposititius ille Athenagoras, & in hac re Heliodoro de Achilli Tatio longὰ praestitit,

- qui duplicem argumenti naturam non aspe Dantes, eam non satis explicuerunt. Francire nostrae homines antiqui, multiplices quidem, sed sine ordinatione, nexu, atque arte actio

nes ingesserant. Hos aemulati sunt Itali, sedis illis dum accepere fabulas Romanenses, &sarum vitia simul accepere. Et hic Giraldi e ror est priore pejor, quod non modo laudet hoc vitium, ted re illud ut praeclarum quod

329쪽

Ham inventum praedicet. Si verum est, ut ipse constetur, Fabulam Romanensem compori perfecto a ssimilari, & ex multis partibus iisque diversis aptaque proportione uni capiti respondentibus constitui oportere, illud pr

secto consequitur , actionem praecipuam, quae Romanensis fabulae velut caput est, uniacam & praecaeteris illustrem ita esse debere, ut actiones reliquae huic subjectae, velut membra totidem, ad hoc caput reserantur, ipsique pulchritudine ac dignitate inferiores, huic omnando , huic sustinendo, huic famulari quadam connexione subsequendo, comitandoque subserviant. Alioqui corpus erit muli rum capitum, deforme atque monstrosum.

Ovidii exemplum, quod si bi favere ait, dc

aliorum quoque vatum Cyclicorum, quos in rem suam citare potuerat, eum ab errore non

vindicant. Quippe fabulae veteris Metamomphoses, quas in unum poema sibi colligendas proposuerat Ovidius; & fabulae, quibus constant Cyclica Poemata, quum sint actiones distinctae sponte sua, sere similes, & aequalis propemodum pulchritudinis, tam nequit ex iis corpus perfectum fieri, quam ex areni, sola aedificium construi. Minus etiam ad eum defendendum valet is quem tantum jactat, favor & plausus vulgi, quo vitiosae Italorum sabulae exceptae sunt. De libri alicujus praestantia, non ex approbatorum numero , sed

330쪽

ex doctrina statuendum est. Nemo non sibi tribuit de Poeticis & de Fabulis R

manensibus judicandi licentiam et omnes Palatii Forensis columnae, omnes cubicul Excus 3 rum secretiores circuli totidem fiunt tribuna-

crustia. lia, in quibus de nobiliorum operum conditione, lupremo quasi iudicio pronuntiatur. Ex unius aut descriptionis, aut comparati nis lectione, de pretio poematis Epici audacter statuitur. Versus paulo auribus asperior, etsi ita locus & rei natura aliquando postulant, ejus famam in discrimen vocabiti Fabulam Romanensem nobilitat affectus aliquis tenerior; deprimit ac infamat locutio coaeta aut vetustate ob lata dictio. Verum hujusmodie: operum scriptores talibus non stant judiciis. Norunt videlicet, eos tum demum , quod de eloquentiae operibus aitLonginusde hujus modi scriptis peste prudenter judicare, qui longa exercitatione in eo se genere exercue runt. Meminerunt effatum illud Ciceronis, poematum famam ex paucorum judicio pendere; & illud Horatii, non omnium esse eoinrum vitia notaret quin & similes huic Comoedae, de qua loquitur idem Horatius, quae plebe theatro pulsa, equitum approbatione' contenta est, satis habent, si peritioribus rerum judicibus, iisque io alia trutina haec inpera pendentibus placeant. Horum regulaetam paucis cognitae sunt, ut optimi script

SEARCH

MENU NAVIGATION