장음표시 사용
351쪽
quod ipse alio in loco expresse testatur. Hae Fabulae Sybariticae facetae erant, &ad risummovendum comparatae. Harum specimen
apud AElianum invenit sabella est, quam se ex Sybaritarum historiis, hoc est meo judicio , ex eorum fabulis se desumpsisse ait. Tute ex hac ipsa iudicabis. Puer Sybarites a Paedagogo ductus per viam & caricarum venditorem naetiis unam ε gaulo abstulit: succensuit paedagogus, & puero graviter increpito caricam extorsit, quam & mox degluttit. At non facetiis tantum hae fabulae, sed &lasciviis abundabant. Ovidius Sybaritida paulo ante
tempora sua compositam inter Opera obscoe- s baritis
nissima reponit.Multi eruditi putant eum designasse Hemitheonis Sybaritae librum , de quo . Lucianus, velut de obscoenitatum colluvie . loquitur. Quod quidem qua ratione dictum sit non video : Sybaritis enim nullam aliam cum Hemitheonis libro assinitatem habere mihi videtur , quam uterque liber luxuriae scelus erat, id quod omnibus Sybaritarum fabulis commune erat. Huc accedit, quod Sybaritis paulo ante Ovidium in vulgus emanaverat, & Urbs Sybaris Hemitheonis patria quingentis ante ipsum annis a Crotoniatis funditus deleta fuerat. Quippe Hemitheon vocari non potuit Sybarites , tanquam civis oriundus Tnurio quam urbem Athenienses
prope Sybaris rudera condidere siquidem X 3 ex
352쪽
ex usu communi Thurinus potius, quam Sybarites suisset nominatus. Veritati itaque magis consentaneum est ganeonem aliquem &dissolutum Romanum composuisse Sybaritidem , hancque sic esse vocitatam, quod ad vetus fabularum Sybariticarum exemplar eL ficta sit: quemadmodum libri similes plerique sub Imperatoribus eodem modo instrupti sunt. Antiquus quidam autor, quem tu nosse flocci duxeris, catum stylum brevem& Laconicum fuisse innuit: sed ea omnia non probant has fabulas quidquam artis habuisse
risisti Hic Ovidii locus satis demonstrat Roma- ὰρ,-ὰἡ , nos aetate fabulas jam recepisse Sy bariticas, recepta, ct & in eodem libro nos docet nobilem Hi- ἡ φυ; . storicum Sisennam paulo ante in eorundem a Si επαι Romanorum gratiam fabulas Aristidis Mil ἡ-ζ siacas Latinitate donasse. Syllae temporibus claruit ille Sisen na, vir certe perinde ac Sylla ex magna & illustri Corneliorum gente prognatus. Siciliae Praetor fuit atque Achaiae. Sure patriae historiam condidit, cunct4sque Romae Historicis, qui praecesserant, antecelluit. Apologus Menenii Agrippae , quoad placandam populi Romani seditionem, eumque e Monte Sacro revocandum usus est: apologus senioris Antiphonis; quo, ea quae tam turpiter & inhoneste a genero suo in Plauti Sticho petebat, dissimulavit: apologus dentis
353쪽
, denique AE sopi ab Aulo Gellio citatus, & ab
Ennio in Satiris transsatus vcrsibus quadratis eodem numero, ac illi sunt, quos Graeci recentiores Politicos dixere, certissime declarant in Rep. Romana multum figmenta placuisse. -M ea Respub.horum usum,& fabularum SP . bariticarum lectionem non dedignata est, tum ναm Ro- cum austeriore disciplina, moribusque rigidioribus uteretur, nihil est, quod quis mi-ωιν retur, eam, postquam Imperatoribus subdita est, & eorum exemplo vitae molliori & d ribas regi liciis sese dedidit, grata Fabularum Roma 'nensium animos titillantium amoenitate esse
delinitam. Virgilius, qui paulo post Imperii nascentis cunabula floruit, Naiadas Fluvii Penei filias, quum sub aquas paternaS convenere , non aliam jucundiorem quaesivisse voluptatem scribit, quam in narrandis Deorum amoribus, quibus constabant veterum Fabulae Romanenses. Virgilio aequalis Ovidius Minei Filiabus Romanenses itidem attribuit Fabulas, quum manibus labore occupa tis linguae & animi libertate fruerentur. Primus est Pyrami & Thisbes amor: alter Μartis & Veneris: tertius Salmacis Hermaphroditum depereuntiS.
Hinc quidem videre est , quanti Roma Fabulas Romanenses secerit: sed clarius etiam ex ea ipsa hujus generis Fabula digno scitur,
354쪽
Petronim quam Petronius Consul, & vir suae aetatis
aeta elegantissimus & cultissimus composuit, in
Iir antar, Satirae speciem; ex earum genere, quas Varis his, is ro invenerat, versibus prosa, & seriis ioco ju- ' cundὸ temperatis; quasque Menippeas Fabulas nuncupaverat, quod Μenippus Cynicus res graves Stylo quodam iaceto & ridiculo tra-etisset. manensem tamen Fabulam vere dixeris hanc Satiram. Unde colligitur Romanorum Satiram cum Scriptis Romanensibu magnam habuisse cognationem: in quo ipsi conveniebat cum poesi Graecorum Satyrica, quae ex Platone, constabat figmentis,
quorum sensus absconditus a prima & patente verborum significatione multum discrepabat. Nihil igitur est, quod quis miretur, Macrobium, quum fabulas ad voluptatem tantum comparatas, ab iis, quae docendo delectant, distingueret, in hac ultima specie reposuisse casuum amatoriorum figmenta, hoc est Romanenses Fabulas, & in exemplum Petronianam & Appuleianam attulisse, nulla statuta differentia inter primam, quae indubitanter Satira est, & inter secundam, quae vel ipsius autoris concessu Fabula est Milesiaca. Multum ingenii & venerum habebat Petroniana, ac saepe turpitudinis obscaenitatisque plur,mum . & quasi sub cortice subtilia & aculeata scommata in Aulae Neronianae vitia conte-sebat. Cum superstites operis hujus partes,
355쪽
nihil aliud sint quam fragmenta sine nexu, Vel potitis studiosi alicujus collectanea, non satis diiudicari potest, & quae totius operis forma,
& compositionis ordo fuerit. Nihilominus tamen ea omnia recte excogitata & prudenter disposita videntur, & ex his partibus separatis, cum iis, quae desunt, perfectum corpus coagmentatum fuisse probabiliter existimari potest. Etsi Petronius summus criticus,& sagacissimi in re litteraria judicii fuisse vid tur, huic tamen sagacitati stylus ipsiis non satis respondet. Hic aliqua sese prodit affectatio et nimiis pigmentis , nimia abundat diligentiae, & jIm ab illa naturali ac venerabili felicium Augusti temporum simplicitate degenerat. Usque adeo narrandi ars , quam mercent omnes , pauci intelligunt, intelligitur tamen facilius quam exercetur. Ipsius etiam etsi multa sunt eleganter & exquisite cogitata, tamen multa sunt etiam, quae frigent nonnunquam; & quisquis animo affectibus vacuo ad ea attenderit, is certe in rebus& in verbis justam & aptam concinnitatem non ubique repererit. Sed qui ejus scripta sic ponderent, pauci sunt, & ita in eum affecti sunt omnes, ut grata habeant quaecunque
ab eo prosecta sunt, quia grata esse sibi finxerunt. Ego vero ausim dicere, si per ejus admiratores iterat, eum, si plus habuisset pudoris lectorum minus & adprobatorum fuisse
356쪽
habiturum', neque plus alia re apud multos quam obscoenitate valuisse. Iυι-ia Lucanus, qui Neronis etiam temporibus t . floruit, fabulas Salticas; hoc est, ut qui- .dam putant, in quibus Satyrorum & Nympharum amores narrabat reliquisse memor,tur. Hoc Fabulae Romanensis haud absimi te est, & Romanense istius aetatis ingenium meam auget suspicionem. Sed an non conjici posset: quemadmodum Tertullianus Herod di Satticae nomen, hoc est saltatricis indidit, sic Lucanum suis fabulis idem nomen imposuisse, quod ad saltationis usum compositae fuissent, quasi quis hodie Tripudiorum narrationes dicat. Quid si forsan Salticarum nomen depravatum est. & Psalticae vocandae sint, quasi ad cantandum accommodatae Θ Qualia sunt quae nostrates opera vocitant. De his nihil ausim affirmare, nec sine temeritate quemquam tam infirmo n ' xum iundamento hoc facere posse reor.
Abistiuisis Appuleiana Metamorphosis, sub A sini
Metamor- aurei nomine adeo prouulgata , Antoninis
.rata imperantibus edita est. Eandem ac Luciani
sentien- . Asinus, nacta est originem, quum ex dum
bus primis Lucii Patrensis Metamorphoseos libris ductast: hoc tamen discrimine, quod hos libros contraxerit Lucianus, Appuleius amplificarit. Opus hujus Philosephi ad a iis regulas elaboratum est. Quanquam enim
357쪽
id a pueritia sua videtur exordiri; quicquid tamen de sua hac aetate disserit, id Praefationis speciem habet, quo sui styli barbariem excuset. Verum ipsius historiae initium estiter Thessalicum. Nobis Milesiarum exemplar dedit hoc opere, quod hujus generis esse declarat. Episodiis pulcherrimis , & inter
caetera Psyches epistodio omnibus cognito illud ornavit; nec, quas habebant exemplaria, quae secutus est, sordes & obscoenitatis resecuit. Stilus Sophistam sapit. affictatus, im moderatis & audacibus figuris turgidus, durus,barbarus homine Africano perdignus. Clodius Albinus Imperator, Severi aemu- θα lus & competitor laboris non aspernatus est. DFe In ejus vita refert Julius Capitolinus fabulas quasdam Μilesias ejus nomine editas, satis Θ, quidem probatas, quamvis non satis laudabiliter scriptas, Severumque ejus & victorem & interfectorem id Senatui exprobrasse, quod eum ut doctum virum laudaverit, licet fabulas tantum Appuleji Milesias legeret, &in fabellis anilibus, nugisque similibus, quas negotiis seriis praeserebat , omne studium, omnesque vigilias collocaret. Ut Pesonius, sic & Martianus Capella Martiani Satirae nomine opus suum inscripsit, quod illius instar hoc opus &versibus& prosa scripserit, & utile dulci miscuerit. Quum apud se statuisset de iis omnibus artibus, quas Li
358쪽
herales Vocant, agere, id ut faceret, arte quadam adhibita personas iis imposuit, finxi tque Μercurium, cujus eae sunt perpetuae comites, Philologiam uxorem duxisse, hoc est artium ingenuarum amorem, &in nupti, te munus, quicquid his pulchrius inest, quicquid pretiosius, ipsi donasse. Adeo ut ea sit allegoria perpetua, quae non tam Romanensis, quam mere fabula dicenda est: nam, ut jam annotavi; exhibet fabula, quae nec fu runt , nec esse potuerunt; Romanensis vero, quae potuerunt esse, sed quae nunquam fuerunt. Nec subtilius est hujus allegoriae artificium. Stylus barbaries ipsa est: tanta audacia, tanta figurarum insolentia, ut vel in poeta omnium confidentissimo non serendae sint: Stylus etiam tam spissa caligine involutus est, vix ut explicari possit; doctus alioqui & non vulgari eruditione resertus. ΑΗcanus fuisse creditur ; si non erat, essi: debuit; usque adeo horrido & coacto scribendi genere ut tur. Incertum est, quo tempore vixerit; certum tamen est eum Iustiniano fuisse ant quiorem , & ad Proconsulis evectum esse dignitatem.
obum an Hactenus doctrina Romaneto aliquidri. F. - ΙpIendoris retInuerat, sed una deinde cum
Dia compο- litteris & Imperii fulgore obscurata est, quum ferocissimae septentrionis Nationes suam ignorantiam & barbariem late circumtulerunt. Α n-
359쪽
tea Fabulae Romanenses ad Voluptatem com positae suerant: tum vero conditae sunt historiae fabulosae, quia quum veritas ignoraretur,
verae scribi non poterant. Thelesinus inter Bardos, ob prophetias versibus editas, a nonnullis repositus,quem circa medium seculi sexti tempus regnante Rege Arturo Fabulis Romanensibus celebrato vixisse serunt, &Μel-hinus paulo junior , Britanniae patriae suae, Regis Arturi, & Mensae rotundae historiam conicripserunt, eamque infinitis sabulis sce-darunt ; ut in eo Catalogo, in quo eos ann merat, fatetur ipse Balaeus. Idem dicendum est de Hunibaldo Franco; qui, ut credidere quidam, Clodovaeo sequaevus fuit, quique si veritas propius spectetur, multo fuit recentior, & cujus historia nihil aliud est, quam
mendaciorum ineptὸ confictorum congeries. Devenimus tandem ad illustrem hunc de
Caroli Magni factis librum, qui Archiepiscopo Turpino quanquam hoc ipso .poste-m stro. rior est annis plusquam ducentis) imperite tribuitur. Pigna &alii quidam autores stulte. - sibi persuaserunt, ab Urbe Rhemensi, cujus ille erat Archiepiscopus, Fabularum Roma nensium nomen esse deductum: qnod Celtae, praeclaris gentis suae facinoribus canendis ut trbindulgerent; & Belgae, in quorum agro Durocottorum Rhemorum situm est, utpote Ccitarum omnium sortissimi, plura haberent canendi
360쪽
canendi argumenta , ideoque quum plures Bardi. hoc est plures cantores apud illos essent, hinc Fabulas Romanenses nuncupatas esse, librumque Turpini suo judicio sentem fuisse, is T - unde Galloligurum fabulatores plus hause-- , ψ .,runt, hujsisque autorem Fabulatorum omni- .f. is um Romanensium principem extitisse. Quic, suppositiae aliae historiae complures quis se ' ex Caroli Magni vita prodierunt, fabulis in- is i r 'eptissimis& mendacissimis resertae, & earum similes, quae Turpini nomen praeserunt; supposititiis hisce stetibus favente crassa seculorum illorum ignorantia. Tales erant historiae attributae Hanconi & Salconi Fortimano, Si-
vardo sapienti, Joanni cujusdam FriΕrum Regis filio, & Adelo A delingo ejusdem na-PHνὸι Hi- tionis Regum stirpe prognato : qui omnes erant , quique etiam Caroli Magni temporibus vixisse traduntur. Talis erat & historia Gildae Nonachi Vuallensis nomine Vulgata, qui tot de Rege Arturo, de Percevallo, &Lanceloto refert miracula: talis erat ea, quae a
Occoni adscribitur, qui ex opinione com- muni Othoni Magno Imperatori aequae Vus,&Solconis hujus a me modo laudati amnis fuit: talis denique erat historia Gaufredi Monumethensis, in qua Arturi&Merlini gesta descripta sunt, ex memoriis veteribus fabulosis Autori subministratis, & nimia credulitate exceptis. Historiae illae ad arbitrium, confictae