장음표시 사용
371쪽
de ri pernego. Eo pariter adduci nequeo, ut credam nostros Principes hanc vestium inue mernarum gratiam exuendarum consuetudinem ex Arabum Regibus cepisse. Hoc liber litatis genus tot aliae nationes exercuere, ut ex alia quavis gente, quam ex Arabia manare po- ιtuisse videatur. Non loquor de vestibus muneri datis; cuius rei varia exempla suppeditat Historia sacra & prosina,quaequePersis etiamnum,Turcis& Indis est usitata. Sed ea afferam. quae ad rem nostram magis faciunt i quale est 'illud Samsonis, qui Philistinis, a quibus suumaei igma explicatum suerat, togas promittit,& impertitur: quale est illud Pistnetaeri, in
Aristophanis Avibus, qui alteri autor est, ut . Vestes omnes, tunicamque ades suam exuata quibus Poetae, qui novae urbis Nepheloco cygiae laudes celebraturus advenerat, dignum labore praemium rependat r quale demum est illud Heliogabali, qui togis sericis eorum Virtutem remunerabat, qui noVum aliquod. . Condimentum invenerant. Aliunde igitur, quam ex Arabist aut ex Africa mos ille Francorum Procerum nasci potuit. Fortasse etiam& hi & illi suae potius voluntati morem ger bant, quam aliorum exemplum sequebantur; & quum operum, quae recitari audi
bant, praestantia, simul & eodem quo alii 'isti senili permoverentur, unde suae liberalia tali indulgerent, sollicite querebant; nihil.
372쪽
que vestibus suis nacti praesentius; iis ita repostulante, utebantur: quod & de quibus- . dam pietate insignibus viris legimus; se si Arabibus fides adhibenda est, de quibusdam
Calitis narratur, qui suas vestes pauperibus largiti sunt. Quod autem in Francia casu saepe contigebat, Fessae quotannis consuetudine quadam fiebat, quam ibi pariter casus in- , duxisse videtur. Gallοδα- Neque porro a veritate alienum est Gallo. 2.1 ligurum e emplo, Velut aemulationis cujuLμι, 6- dam studio Italos incensos esse, .&in eorumbuli Rρ' animis Romanensium componendarum exinhia, eamdia- citatam esse cupiditatem, . postquam summi Pontifices Avenione sedem fixere. Nec Vero ad id .miflus profuit Francorum aliorum exemplum ; quum Normani primum, &deinde Carolus Comes Andeganensis, Princeps virtute illustris, amator Poetices & ipse Poeta, in Italia bella gesserunt. Nostri quippe Normani scientiae hilari pariter operam
dabant, & ex Historia comperimus eos, an- . tequam' committerent praelium, illud memorabile, quod Gulielmo notho Angliae sς
v. --; ptrum peperit, praeclara Rotandi facta cecia lisia- nisse. Id consuetudinis forsan a Francis a ceperant, ut Falchetius assirmat, & ut cred sum ama- re est ex veterum testimonio , qui tradunt
eam in Gallia priusquam a Rom nis occupa, retur, fuisse a Bardis usurpatam, nec ab ea
373쪽
abhorruisse Hispanos. Enimvero Sallustius ait ει antii Matres apud illos, quum filios suos in hostem mitterent, patrum egregia facta iis in G- , memoriam revocare solitas: quo referri potest id quod apud Homerum legitur, Α chi
lem Heroum priscae aetatis gesta ad lyram cantavisse. Et fortε etiam Normani in hoc Ge manicos Septentrionis populos, unde oriundi erant, aemulabantur. Nam Germani. autore Tacito, ad praelium euntes, nerc, lis facta canebant, & quo se ad imitandum majotum suorum virtutem ardentius inflammarent , non solum rerum ab iis gestarum gloriosa monumenta saxis inciderunt, in quae
nihil adhuc juris habuit temporis iniquitas,
sed.& eorum virtutis .duraturam memoriam
conservarunt in suis versibus & cantilenis, quae sese ab annorum vetustate longe meliusquam ipsa saxa vindicarunt. Tum cum in Provincia Romanensis doctrina florebat, tota Europa densissimis ignorantiae tenebris erat 'consepulta, sed Francia, Anglia, Germania longe minus, quam Italia : quae licet gentium vicinarum exemplis incitata, exiguum tantum hunc temporis Autorum numerum protulit, sed nullos sere Romanensium fabularum, conditores. Ex Italis, qui P rs ς st rudi aliqua disciplinarum notitia antecellere aliis volebant , eam ex Academia Parisiensi tiarn ium disciplinarum omnium parente
374쪽
omnium Europae doctorum nutrire comm ni petebant. S. Thomas, S. Bonaventura, Remondus Lullius, Dantes Poeta, Bocacius illuc studiis operam daturi se contulerunti & Falchetius probat Bocacium hunc ex fabulis Francorum Romanensibus fabellarum suarum plerasque desumpsisse; Petrarchamque & alios Poetas Italos, pulcherrima qua que e. cantilenis Theobalai Navarrae Regis, Gataei Brusaei, Castellani Coceii, veterumque pranciae Fabulatorum selegisse, quae poc malis suis insererent. Ioannes Nostradamus multos E Galloliguribus poetas numerat quos invitatus estPetrarcha, & in sua recensione complares reponit poetas Italos, qui linguae mitiae suae Galloligurum sermonem &poein sin praetulerunt. Et id quidem haud dubie factum abiis est, quod eam Italica rudi assi huc & sterili, & poetieae sormae adhuc αρομth ditiorem, cultiorem , & ingenii ornamenistis suscipiendis aptiorem reperirent.. In hoc igitur, ut arbitror , duarum nationum com mercio Itali Romanensem scientiam a Francis mutuati sunt, quam quidem sicut & versuum eodem sono terminandorum artem se iis debere fatentur. AE
Sic Hispania & Italia a nost is hominibus
eam artem acceperunt, quae inscitiae & imperitiae nostrae foetus erat, quemadmodum . Persarum, Ionum & Graecorum urbanitatis
375쪽
x elegantiae scelus antea extiterat. Ac re quiadem ipsa, ut ad vitam tolerandam . necessis tate cogente, corpora nostra, ubi panis deest, oleribus & radicibus sustentamus; ita verit iis, quae nostrorum an orum proprium est atque naturale pabulum, cognitione deficiente; eos figmentis, quae sunt imago veritatis , alimus. Et ut in magna rerum omnium afflueotia, voluptatis causa panem saepius &sblitas dapes relinquimus, ac condimenta consectamur: ita quum animi nostri vetita- , tem cognoVere, non raro ejus studium de . contemplationem deserunt, voluptatem in veritatis imagine , figmentis nempe cons ctantes. Imago quippe & imitamen ex Aristotele & ex ipsa nolira experientia, majorem saepe, quam ipsa veritas, pariunt voluptatem. Adeo ut hae duae viae in diversa abeuntes, ignorantia & eruditio; urbanitas in & imperitia , ad eundem finem, hoc est figmentorum , fabularumque studium limmines non infrequenter deducant. Inde fit,ut . gentes immanitate barbarae, non minus ac eae, quae sunt disciplinis atque artibus, exincultae inventis Romanensibus oblectentur. Haec Americani habent in deliciis. Apud Hu-- a rones&Hiroqvaeos diebus Genialibus fab Hiam sis Iae convivia excipiunt, animi videlicet pabulum corporis alimentum. Qui caeteros aut
aetate aut ingenio superat . inventionis sibi aut
376쪽
narrationis munus assumit. Castores Orumaci, vulpes & alia animalia fabulae inserviunt. Auditur attentὸ & tacith r & risu tantum ac plausibus circumstantium silentium interpellatur. Sine illo vel loquentium, veIaudientium taedio dies noctesque praetergunt.. Floridae, Cumanae, & Peruviae populi caninflenis , orationibus , & rerum a majoribus suis praeclare gestarum fabulosis narrationibus ad laborem & praelium sese mutubaccendunt. 6--- Quae hi Barbari de origine sua memorant, ea sisti .i Zi Omnia sunt plena figmentis. In quo Peruvi . ni caeteros facile superant. Suos habent poetas , quibus ejusdem significationis ac Troueserarum nomen adscribunt. Suos habent &. insulae Minnthiadis incolae, qui per domos
opera sua venditant. Sui sunt Guineae, ut& Canadae fabulatores. Daniae, Sueciae, &Νorvegiae incolae veteres, non minus fabu- metia losas, quam Graeci, sibi finxerunt origines
Pu β Historias suas ad arbitrium confictas priscis characteribus Runicis , magnis in lapidibus incidebant, quorum in Dania quaedam fragmenta vidi. Norvegorum coloni qui trans fretarunt in Isandiam, illuc & ingenium suum & fabulas intulerunt. Qui in hac insula magis ingenio valebant, ii novis comminis-
cendis. animum applicabant. Recentiores eas collectas in volumen redegerunt, atque
has figmentorum congeries Eddae &Voluspae .
377쪽
nominibus affecerunt; quae ab annis circiter sexcentis ad hanc diem servatae sunt. Quin &Lddam aliam antiquiorem extitisse volunt Dani, quarum sunt tantum compendia illae Se mundi &Snorronis , & ex quibus Saxo Grammaticus , quicquid habet fabulosius. eruit. Si quid horum extaret operum, quae ' iapudG allos veteres ad conciliandam suae genti immortalitatem Bardi meditabantur, eos sanε non religiosiores in suis Historiis veritatis obui . servatores reperiremus , quam in sua Theologia; quam, si Mythologo Phurnuto credimus, totam figmentis, ut suam aenigmatis Philosophiam involverant. Haec in fabulas propeusio , quae cunctismyde ta
tione , aut consuetudine animis eorum in nascitur: iis ingenita est, & in ipsa eorum fias pr mentis & animae natura sua habet semina. Etenim discendi & sciendi cupiditas hominis solis est. Neque eum minuS a caeteris animantibus, quam ratio distinguit. In non nullis etiam animalibus non expressa quidem, .sed adumbrata rationis imperfectae simulacra repertui tur; sed cognoscendi desiderium in homine solo apparet. Illud quidem meo judicio , inde proficiscitur, quod quum animae nostrae facultates ampliores sint atque capaciores, quam ut ab iis, quae praesentia sunt, eX- - . pleri queant , anima in rebus praeteritis &. . futuris
378쪽
suturis, in veritate & figmentis , in spatiis imaginariis , & in iis etiam, quae fieri non
possunt, quaerit aliquid, unde eas occupet, atque exerceat. Bestiae in iis, quae earum sensibus offeruntur, inveniunt id quod animae suae potentiam satiet, nec ulterius feruntur: adeo ut in iis non prodeat illa in quieta cupiditas, quae continuo hominis animum agitat, & ad novarum cognitionum disquisitionem impellit; ut si fieri possit, inter ω-
tectum , ut vocant, & Potentiam servetur. . proportio, talisque sentiatur Voluptas, qualis in sedanda aut fame vehemeati , aut stiviolenta. Et id quidem Platonis fabul, ex Pori & Peniae, hoc est opulentiae & Paupertatis, unde Amor natus esse dicitur , conjugio significatur. Quod Ohe tum dicitur,
notatur opulentia, quae non nisi usu opulentia est, & alioquin infructuosa est, & e citando amoti inepta. Potentia Paupertate designatur; quae, quamdiu ab Opulentia separata est, sterilis manet & sollicitudinis plena: at quum huic se conjungit, ex hac conjunctione Amor nascit 'r. Id in anima nostra plane reperitur. Paupertas, .hoc est ignorantia ipsi naturalis ah, & continuo se entiae, quae ejus opulentia est , amore si grat: quum autem ea fruitur , ex hac po sessione Amor nascitur, qui & Patris & Matris , unde ortus est, naturam aliquo modo refert.
379쪽
refert. A Patre habet vim illam, admirabili
rerum , quibus ignorantiae suae inanitatem reis plere conatur, Varietati concipiendae parem. Ex Matre hanc accepit rerum obliviscendarum, quas cum labore didicit, facilitatem; hancque obscuritatis , dubitationis, ac tenebrarum, quae omnibus ejus luminibus ossiciunt, mixturam. Sic, in quit Plato, hic Λ-mor, ut proprie loquar, neque dives, neque pauper; neque doctus, neque imperitus est. Et ex hac natura media atque ambigua nascitur illud scientiae acquirendae desiderium; quo & Dii, qui hanc fruuntur, &stolidi, qui non norunt, carent; quodque in iis tantum, qui ingenio nobili, mamo,& sublimi sunt, invenitur. At vero selliciat udinem & agitationem illam, quam pariei iesiderium, si modo expleri queat, quae
sequii r voluptas, abunde remuneratur. At
voluptas i a non semper aequalis est: eam labore & vigiliis emimus nonnunquam, puta quum animum applicamus arduis speculati nibus & studio scientiarum reconditiorum, quarum materia sensibus nostris non satis obvia est, & in quibus ea facultas qua rerum imaeines animo eiungimus, quae facilius asit, minus occupatur, quam intellectus , cujussiunctiones sunt operosiores. Et quoniam ita facti sumus a natura, ut laborem respuamuS, anima nostra in has scientias arduas, fructus
380쪽
tantum laturi, aut remotae voluptatis spe, aut necessitate impulsa serri solet. Sed quae cognitiones eam alliciunt magis atque MI niunt, eae sunt, quas sine labore acquirit, &in quibus imaginandarum rerum facultas agit.& laborat sere sola, ac in hujusmodi quidem rebus, quales sunt quae sub sensus cadere si lent: praesertim si cognitionibus illis nostri
concitantur assectus, quibus cuncta nostra desideria, omnes nostrae actiones, & omnescis μι - vitae nostrae voluptates , tanquam machinis h.--Σ. quibusdam moventur. Id faciunt Fabulae gisde&- Romanenses, ad eas concipiendas nulla opus ' 'aia inanimi contentione; nulla ratiocinatione, nullo memoriae labore ; animo duntaxat imagines rerum sunt essingendae. Hae excutant animi nostri motus, quos statim sedent ;nobis incutiunt timorem aut dolorem , dut quibus aut timemus aut dolemus , eos apericulo vel miseriis liberatos nobis. sistant;
nostrum amorem movent, sed ut quos amamus, eos fortunatos intueamur: nostra deismum agitant odia, sed ut quos odimus, eos nobis inselices exhibeant; omnes denique nostri affectus in his aut moventur jucundius aut placantur. Quamobrem, qui plus as ctu, quam ratione ducuntur; quique plus imaginandis rebus quam intelligendis valent, ii Fabulis Romanensibus magis capiuntur;