장음표시 사용
381쪽
tur. Artis nempe ornamentis, & iis, quae intellectus peperit, rapiuntur: at priores illi, quales sunt pueri , & idiotae iis tantum trahuntur , quibus movetur rerum imaginandarum facultas & affectus excitantur, solisque figmentis ita demulcentur, ut in iis acquieLcant. Quum autem figmenta sint tantiim specie Verae narrationes, re falsae, rudiorum animi, qui situm spectant corticem , hoc veritatis integumento contenti delectantur atqui altius interspicientes, solidius aliquid rimantur, hanc falsitatem facile aspernantur. priores falsitatem ipsam amant, quod verit iis velut pigmento tecta sit; posteriores vero hac offenduntur imagine veritatis, quod fal-
state obducta sit; nisi haec alioquin ingenio, mysteriis , & documentis plena, inventi nis & artis praestantia se tueatur. Et alicubi S. Augustinus ait, falsa illa quidpiam significantia, ac sensum absconditum involventia, ea non esse mendacia , sed figuras veritatis,
quibus sapientissimi &sanctissimi quique usi
sunt. Aut si quicquid a veritate alienum est, id appelletur mendacium , ad Philosophi Sexti Empirici distinctionem recurrendum est, i qui mentiri & mendacium dicere , res plane diversas esse asseverat: & sapientem posse mendacium dicere , hoe est figmentum proponere ad constituendam veri
382쪽
gmentum proponere ad veritatem destruen
Quoniam igitur exploratum est ignora tiam imperitiamque magnas esse mendacii origines, &hanc barbarorum ex septentri ne velut emissam diluviem per totam Europam effusam esse, eέmque tam crassis tenebris immersisse, ut ex iis tantiim duobus a hinc seculis emerserit: an non veritati consentaneum est id in Europa ignorantiam effecis.se, quod in aliis omnibus effecit regionibus qEcquid frustra requiritur in fortuitis casibus fortunae, quod in ipsa natura invenitur pNullus est itaque dubitandi locus, quin Gau μω licae, Germanicae, & Anglicae, & omnes S f., tis plentrionis Fabulae Romanenses , Indignae sint, & ex his ipsis ortae regionibus, non aliunde allatae; nullamque aliam habeant originem, quam historias rebus falsis resertas, quae temporibus tenebricosis, & ignorantia oppressis prodiere, quibus temporibus nulla erat ad eruendam veritatem industria aut cu-.riositas, nulla ars ad eam describendam quum vero hae historiae partim vera, partim falsa complexae a populis illis semi- barbaris benὸ exceptae fuissent, tum demum historias mere supposititias edid erint; quae Fabulae Romanenses reipsa sunt. Atque haec invaluit sane opinio, Romanensium nomen historiis primum, deinde figmentis inditum esse, ,
383쪽
unde liquido apparet alia ex aliis nata esse Romanenses , inquit Pigna , Iuxta pervulgatam
opinionem, apud Francos appellabantur Annales,acpropter Historia bellorum hoc nomine assicisebantur. Postea vero nonnulli a veritate receden istes, quantumlibet fabulis serendis indulgerent, ita seripta quoque siua appellabant. Strabo in loco jam a me supra laudato ait historiis Persarum , Medorum , & Syrorum fidem minus esse adhibitam, propterea quod earum scriptores, quum viderent ad hominum famam &existimationem pervenisse fabularum artifices, ad famam quoque eadem Via graia sari se posse crediderunt, si quae nec viderant
unquam, nec audiverant, nec a veris autΟ-ribus acceperant, ea in historiae speciem conseriberent, in eo tantum laborantes, ut pla-Cerent , non ut docerent. Sperabant, ut Herodianus optimὸ in Historiae suae praefatione observavit , sore ut Lector sibi imponi minime quereretur , quum 6-gmenti & narrationis gratia ac amoenitate suam resarciret in veritatis amissione jacturam.
Simile quidpiam apud nos, sed diversa rati ne contigit. Ex fabulis historiae sabulosae apud illas Orientis gentes, apud nos vero &alios omnes Septentrionales populos ex fabulosis historiis sabulae & Romanensia figmenta
Sed ut ad Galloligures noverras rever- . . Z tamur,
384쪽
tamur, in Francia a vergente seculo decundia mo doctrinae Romanensis principes habitim sunt, eorum ars tantum placuit, omnes.
δε ιιιμ- Francorum Provinciae suos etiam Troverem
habuerint. Seculo undecimo & sequentibus maximam Fabularum Romanensium cum soluta tum stricta oratione scriptarum copiam effudere, quarum magna pars frustra inviis dente temporum iniquitate ad nostram usque pervenit aetatem. Ex hoc erant numero fabulae Garini Lotarant, Tristant, Lancet ii a Lacu, Andreae Francici, qui nimio pue, Iae, quam nunquam Viderat, amore periit, Beriani e Sancti Grealis, Μerlini, Arturi, Percevallii, Perce resti, & plerorumque ex illis septem viginti ac centum poetis, qui ante annum millesimum trecentesimum vixere, quos Falchetius ad censuram suam revocavit;& ex illis etiam Galloliguribus, quorum viatas Joannes Nostradamus descripssit. Haud equidem horum omnium recensionem amgredi velim, neque expendere an liber Aman. iis, auiorum Gallicorum ex Hispania, Flandria sis Gai aut Gallia ortus sit an etiam Ttelli Ulespi li is. ἀεὶ fibula, opus sit ex Lingua Germanica transetis, ct latum, & qua primum Lingua septem Romae ς' F M sapientum sive Dolopathi fabula conscripta sit ἰ non disputabo an ea desumpta sit ex paraboli s Indi Sandalei Hebraice impressis, Α-
385쪽
Haea in Graecam versis, ut habet titulus exemplaris manuscripti, quod Graeco sermone donatum vidi, in quo casus tribuuntur Synαtipae, unius ex Persarum Regibus silio, &ipsus operis compositis autori Christiano nomine Μoysi. Nec disquiram an eadem fabula materiam suppeditarit libri Italici, cui titulus est Erastus, multarumque Bocacit f bellarum, ut idem Falchetius annotavit: Et an eadem rursus in Latinum sermonem coninversa sit a Ioanne Abbatiae Altaesylvar Μon cho , cujus veteres quidam manuscripti codices hodieque superiunt; an vero postea haec Latina interpretratio a Clerico Heberto circa duodecimi seculi finem versibus Gallicis ; &a trecentis sere annis Germanico sermone & a centum annis ex Germanico in Latinum transsata sit λ viro docto, qui hanc interpre.
tationem Germanicam ex Latina expressam esse quum ignoraret, fabulae nomina commutavit. Dicere mihi sussiciet haec omnia opera, quae ignorantiae foetus erant, cognata
sui ortus signa praetulisse, quum nihil aliud forent, quam figmentorum figmentis congestorum rudis & impolita moles, ab hoc asetis & elegantiae supremo gradu , ad quem Franci non ita pridem sabulas nostras Romanenses evexere, longe remotissima Et certem rum illud videri possit, quod Franci no
stii poestos Epicae & Historiae primas partes Z 4 aliis
386쪽
V M. . aliis populis quum concesserint i supra aIios
-υ Omnes in hoc genere principem locum ita o
tinuerim, ut praestantissimae istorum fabulae,. ρ'' Romanenses, vix adeas, quae apud nos m diocres habentur , accedant. Id , opinor, elegantiae debetur & urbanitati, qua in an biendis & conciliandis puellarum amoribus gens nostra uti solet: cujus ea , ni fallor, caussa est, quod viros inter & mulieres liberiora sint apud nos vitae commercia. In Italia atque in Hispania mulieres velut clausae agunt, & ab hominum consortio tot obicibus separatae sunt, ut raro visu , colloquio sere nunquam adeantur. Adeo ut, quum
fandi molliora tempora sese infrequentius οὐ ferant, ingeniosa haec permulcendarum ill Tum ars, & verborum lenociniis deliniem darum neglecta sit. In id tantum incumbitur , ut 1uperentur ea , quae aditus ad illas obstruunt , impedimentat quod qui semel consecutus est, is neglectis caeteris omnibus datae occasionis sorte utitur. Sed quum apud nos sceminae summa libertate fruantur. &nulla alia quam propriae virtutis & animi d sensione pudorem suum tueantur, hinc quasi propugnaculum sibi pararunt, clavibus omnibus, omnibus clathris, & omni vetularum vigilantia tutius atque securius. Viri igitur eo se adductos sensere, ut hoc propugnaculum velut ex quarumdam legum prae
387쪽
se ipto adorirentur, ad idque expugnandum tantum curae impenderunt atque industriae. eam ut sibi propriam artem effecerint, aliis populis serε incognitam. A rs nempe illa est, quae Romanenses Francorum fabulas ii caeteris ita distinxit, ad earumque lectionem tam blandE homines pellexit, ut quae essent lectu multo utiliora , ea de manibus ill rum excusserit. Nobiliores taminas hae primum illecebrae ceperunt. Itaque Fabulis Romanensibus evolvendis sese totas dederunt; priscamque Mythologiam & Hist Ham despicatui habuere, sic ut jam amplius intelligere non potuerint scriptiones aliquas,
quae praecipuum olim inde ornamentum mutuabantur. Et ne haec inscitia, cujus animadvertendae & agnoscendae tam frequenter
se dabat occasio, aliquem ipsis incuteret pudorem , improbare quod ignorabant, quam ediscere, facilius commodiusque sibi este judicarunt ; parum memores duarum illustrium Margaritarum , & tot aliarum HeroIdum, quae eruditione sua Galliae & Italiae decus. immortale pepererunt. Viri, quo mulierubus placerent, sese ad earum exemplum
composuerunt , quod illae damnabant, hi improbarunt; & quae Matherbaei temporibus urbanitatis pars erat praecipua , id studium paedagogicum appellarunt. Poetae &alii Gallici scriptores, qui post vixere, huic
388쪽
xto DE ORIGINE se iudicio submittere coacti sunt, & ex sis plerique cum antiquitatis notitiam sibi inuti. lem esse intelligerent, iis studiis operam dare
desierunt , quibus uti amplius non aud bant. Sic ex causa bona prodiit effectus pessimus, Fabularumque nostrarum Romanensium elegantia, artium optimarum contemptum reperit; & ut ex ignorantia ortae erant hae tabulae, ita ex illis rursum ignora
Nec idcirco iis legendis quemquam pro sus vacare nolim, abusus modo absit; optuma quaeque non raro pravi consequuntur es.sectus. Ex Fabulis etiam Romanensibus d terius aliquid ipsa ignorantia nasci potest. Quid in his culpetur, non ignoro: Us ex rescit pietas; hi animos ad libidinem imperuiunt, his mores corrumpuntur. Id omne evenire posse, & nonnunquam evenire fate dum est. At quae res tandem est, qua m Ius animus non abutatur ἰ imbecilliores animae ex rebus omnibus sibi ipsis venenum p rant. Ιis igitur interdicenda est tot exitiosis exemplis reserta Historia, & Μithologia in qua ex Diis ipsis tot illustria trahuntur exempla peccandi. Statua marmorea ab Ethnicis publico cultu venerata, homini adolescenti, pravi amoris ac desperationis causa fuit. Chaerea Terentianus in scelerato quodam consilio obfirmat animum visi Iovis tabula, quae ser-
389쪽
sin alios omnes spectatores ad sui cultum eo vertebat. Apud Graecos Francosque veteres in Fabulis Romanensibus honestatis ratio p rum habita est ,. vino temporum , quibus compositae sunt. Quae res minus etiam ab Italis religioni habita est: neaue ego satis c pio, qui Tassus & Guarinus, etsi delicato viri ingenio, obscoenitatum, verborumque - ambiguorum non sensere flagitiosam turpia tudinem , qua Pastoralium suorum dram tum splendori affecerunt. Astraea ipsa, &quaedam Fabulae Romanenses ea recentiores in hoc sunt saeditatis genere licentiores Sed hujus aetatis fabulae, optimas dico, ita sunt ab hoc vitio remotae, ut ne quidem ullum verbum in his, ne quidem ulla locutio castas offendat aures, ne quidem ulla actio pud rem violare vel tantillum queat. In iis duplex illa reperitur utilitas, in qua Photius praeciapuum lectionis Fabularum Romanensium fructum positum esse putat, quod scilicet vitam dissolutam & vitiosam post longos ac vanos triumphos turpitudo semper & inseliacitas consequatur; honestas contra & virtus gravissimis diu laboribus casibusque depressa victrix tandem gloriosius attollatur. Animus ad peccandum paratus malὸ intellectis &male applicatis confirmatur exemplis: gra ta criminis incitamenta, intuetur , non exutum Amoris alicujus damnosi Ortus ac pro gressus
390쪽
gressus ipsi digna videtur imitatione historia; sed pro fabnia habet ea quae hunc consequitur infamia. Non in opere, sed in prava lectoris voluntate hujus vitii latet origo. Si quis dix
fit, amorem tam delicata , tamque tenera
ratione his schiptionibus tractari; ut hujus perniciosi assectus illecebra in adolescentum animos facile irrepat, respondebo, non sollim periculosum non esse, sed quodammodo necessarium esse juvenes vitae civili addictos , scire quid sit amor, ut aures obturenta mori vitioso, &ex ejus laqueis fraudulentisse extricare queant; utque in eo amore, cujus finis legitimus & sanctus est, sese prudenter gerant. Quod quidem adeo verum est, ut ipsa comprobatum sit experientia , qui amoris ignari sunt, eos amori facilius su cumbere; puellasque simpliciores hujus nexi-hus facilius irretiri. Adde nihil magis ex ingenio adolescentis e schola recens egressi r biginem ac situm detergere, nihiI huic excolendo , & ad humanitatem informando magis prodesse, quam lectionem Fabularum
Romanensium. Hae sunt velut muti praeceptores , Prosessoribus succedentes , qui rudiores animos ratione quadam ad docendum & persuadendum multb accommodatiore ad bene & loquendum & vivendum instituunt, quique pulverem scholassuum, quo etiamnum sordescunt, penitus decutiunt. De