장음표시 사용
111쪽
ios OCTAVII BRANCI FORTI Inullus, praeter hanc, finis: sed & Epicuraris finis alius nullus, qua
re eam Ducem aeta dixit eius sectae sectatoria tinus poeta Lucretius. Et iam cetera, mortales quaesuadet adire lasque deducit, dux vitae dia voluptas.
Sed quemadmodum delectatio finis esse possit, cum saepe imo nunquam vir bonus ,& studiosus voluptatis gratia operetur, de ipse perturbationes in homine no semper propter voluptates existant γHuic quaestioni ita occurrendum. Voluptatem non esse semper finem, secundum quod finis est id, cuius gratia, aut propter quod, aliquid faciendum suscipitur; id quod Epicurus iubebat. Sed secundum quod omne bonum cumulative fini superueniens, aut in operationis complemento, tanquam in termini, finisque appendicem, aut coronidem , aut parergon subsequens; finis dicitur; maxime cum quies quaedam est ,&adaptat animam in fine adepto . Atque in hunc modum voluptas, & dolor finis sunt aliarum, perturbationum , ut Sanctus Thomas pluribus locis docet cunia Aristotele consentiens. Nam in amore simplici, & simplici odio, hos enim assectus etiamsi simplices gustus boni, & mali praecise , & naturaliter exurgentes absque intentione conciliandae delectationis , vel molestiae declinandae, tamen consequitur quaedam sua voluptas , rationem habens finis, & complementi eius operationis, quae amor est. Quae si considerassent quidam nequaquam a doctrina Sancti Thomae exorbitassent. εSed iam obiectiones quasdam Piccolominet dissoluamus , & simul alia ad ijciamus ad elucidandam Aristotelis doctrinam spe
tantia . Voluptas , inquit Piccolo mineus , motio non es , atrui omnis perturbatio es motio, ergo voluptas perturbatis non es. Propositionem huius argumenti iam dudum distinxit Sanctus Thomas, voluptatem scilicet non esse motionem, seu motum conserentem ad consecutionem finis , seu obiecti conuenientis appetitui. Esse vero motum, aut motionem appetitus circa finem, aua obiectum iam adeptum , quod satis est ad hoc, ut perturbationis naturam teneat. Neque enim in perturbationibus eadem ratio mouendi requirenda est. Hinc est quod delectatio saepe non motus , non Ortus , aut generatio , sed mutatum esse, sed quies, sed terminus vocetur . Cum tamen ipsa vere sit immutatio appetitus
ab appetibili obiecto, seu ut ipse loquitur Piccolo mineus . . Motus attinens ad appetitum sensum . quod ad ratiouem propriae perturbationis est satis. At voluptas, inquit Piccolomineus, totum aliquid est, & individuum , motio autem diuidua . Miror hoc de volum tale dici ab Alexandro Piccolomin eo, quod de omnibus perturbationibus possit asseri, sed vero id occasionem nobis praeDet altius hac de re discurrendi. In
112쪽
In primis enim amor, qui secundum omnium sςntentiam pex Qit iis turbatio est, non ne totum quid est, & individuum non solum, invisibilis, ver quando circa obiectum praesens versatur, quo tempore non Videtur posse accidere , & voluptas indiuidua sit, amor autem diui- mia impertarduus, sed neque absente obiecto, non enim est veluti impulsus, i.ivisa aut tractio , aut veluti itio quaedam, ad obiecti conspeetiim, sed Complacentia in bonitate obiecti amabilis . igitur nullam habet rationem diuiduationis , aut successionis, aut motus, hoc enim
sertasse Pic colo mineus intelligit diuiduationis vocabulo , sed totum quid simul est, & individuum, sicut voluptas: cur igitur
amor perturbatio est, voluptas autem non est. Deinde hoc esse individuum , aut totum simul, est ne in instan - ραυιeris ti , aut momento existere at id nonne aliae habent perturbationes amoris , odit, Cimoris , desideri , iugae, spe I , primum cnim ρέ- iminis' esse incipiunt in momento, deinde vero per tempus aliquod per- '
durant. sicut ipsa voluptas. An vero illud est, ut qualis initio extitit, talis semper in sua intentione perseueret ' At hoc & ceteri . . . .
competere potest animae perturbationibus; & ialsum etiam est . alia n is bam,
falsum , inquam, quoniam sicut, &ceterae passiones , ita Volup talisi i . . tas , augeri potest , & minui. Quod si haec illa non habeat quia
circa obiectum iam adeptum versatur, eadem ratione amor, o diu, α aliae perturbationes, dum circa praesens liriat, non mutandur.
Sed neque obiecto non dum prauente augeri habent, aut minui, nisi facta mutatione in obiecto per sensum proposito, at fusta mutatione in obiecto praesente , non solum amor, sed voluptas etiam Di ossi immutabitur, ut patet. Par igitur est perturbationum aliarum, ac s--- voluptatis ratio . An tandem diuiduatio est succestio λ voluptas autem successone caret. tota simul est. At hoc etiam amori, atque odio commune est , sicut & visioni, & ceteris quae cum in sua entitate acquirenda successionis non egeant , sunt enim totuma quid indivisibiliter enascens , non per partes , ve rempus , Oratio, motus, sonus, quae particulatim per successionem fiunt, illa ta- Pertist tmesmen postquam iacta sunt, durant per aliquod spatium temporis. dicunturque esse entia successiva per accidens , nempe quia vel sunt in subiecto successive existente , vel sunt alicui rei succes Iluae subiecta . Exemplum subijciam . Punctus, & motu , & succellione is dua qu caret, sed dum est in linea , aut globo , aut corpore, quae sunt per se successive mobilia; efficitur, & ipse successive mobilis per aliud.
iam enim cum corpore hinc , alio transfertur. Anima secundum suam naturam successive moueri nequit, quaeratione corporis, mouetur tamen . Esse hominem terminus est, & mutatum ess- , generationis, & motus, quamobrem ei moueri non competit in
Cum terminus nequaquam moueatur. veri tamen ratione humanae naturae , aut hominis, aut esse hominis , quod corruptioni, &
113쪽
motui obnoxium est, etiam hominem esse mobile censetur. Multo autem hoc magis voluptati conuenit, quae quamquam terminus est, & mutatum esse perturbationum carum, quae sunt quaedam ad consequendum delectabile veluti via , & motus sicut est hominem esse . tamen habet etiam quod sit motio nascens ab a 'petitu , & tendens in obiectum , aut circa illud versans, in modum rei fluentis, aut emanantis ab appetitu, quod non habet terminus ille , quem diximus generationis humanae, qui est , homi- .nem esse . quia non est affectio,aut motio sed est quid permanens, atque in se ipso stans . Adde . quod , hominem esse , est terminus intrinsecus generationis humanae, calor est etiam intrinsecus calefactionis terminus . Non sc voluptas Amoris , aut desideris, sed est aflectio post desiderium ,& post desideri j terminum proprium, & intimum,
Dicitur autem terminus, quia vel est finis operationum, aut perturbationum : finis tamen consequens, ut supra dictum est,& potius ultimum , S postremum , quam finis. Vel quia tunc est, quando obiectum de absente factum est praesens , vel quia oritur post eas perturbationes, quae dicuntur tendentiae , & accessiones ad obiecta . Sed exactius haec capite sequenti. Ex his dictis elucet definitionis Aristotelicae de Voluptate signi sicatio cum dixit. voluptas est quaedam motio animi , st con usio subita, ιν si trilis in Hati
naturae conuem emi, quam optime declarat Sanctus Thomas intelligens per statum naturae conuenientem praesentiam obiecti delectabilis .
Sed vocabulo illo sensibilis quid intelligi voluit Aristoteles An
vero appetitui rationali suam negat voluptatem Philosophus ve runtamen id negare nefas ei est , quod alibi asseruit. Habet, inquit, sensus suam qaisique Toluptatem , itemque cogitatio, sest cognitio. Atque ut quaecumque unctio eripes mssima, ita iucAndissima es . In Rhetoricis Aristotelem de perturbationi Cus humanis, & vere sensibilibus agere videri asserunt quidam . Ego , si ipsum agere dicant, de sensibilibus praecipue alsentior , sin vero de solis illis,
dissentior. Nam cum agat de cupiditatibus etiam rationalibus , quae maxime in iudici js, contentionibusque cernuntur, item do gloria , honore, probitate ; cur non etiam de voluptate rationali, quae hisce ex cupiditatibus exoritur λ Sed sensibilis est voluptas, vel quia etiamsi in ratione exorta , tamen corpus etiam assicit, vel quia cum valde exigua, aut minima est , vix voluptas esse dicitur , quia videlicet non sentitur, idest animaduertitur. Manifestum etiam ex praedictis essicitur, quomodo voluptas quoddam subitum sit. de qua re idem alibi sic habet. Voluptas totum quoddam ea, atquc integrum , neque qui quam Toluptatem usio tem-
114쪽
pore sumat, cuius , si longius producatur forma , sit perfectior futura . Itaque neque motus quidem eri, omnis enιm motus in tempore versatur, sp ad aliquem finem refertur . π cetera .
Rursum occurrit hic Piccolo mineus exclamans definitionem in Rhetoricis allatam, in qua voluptas motio esse dicitur. definitionem esse popularem,& a Platone traditam, quod &ostendit ibidem Aristoteles dum ait ,si non exquisite de rebus singulis definire . Sed hodie in Rhetoricis definitio exacta etiam satis est . neque ijs , quae docuit in Ethicis contraria. Quandoquidem hic negat Aristoteles voluptatem esse motum succeitiuum , de fieri per partes , quae careant singulae denominatione termini. cum voluptas quouis tem pore perfecta sit, non sic oratio, cuius quaecumque pars accipiatur etiam ut terminus praecedentis motionis, imperiecta est S nomine Orationis non appellanda . Perspicuum igitur est motum , & voluptatem inter se disterre . Negat itaque Aristoteles, in Ethicis Voluptatem esse talem motum, qui tendat ad terminum successi-ue, & per partes acquirendum . negat itidem eam esse talem cuius partes nomen voluptatis re ij ciant, sed asserit quamcumque a Voluptatis particulam, re naturam voluptatis , & nomen habere , sicut habet cum tota consideratur . Quamobrem contra Platonem
Concludit, Voluptatem neque generationis , neque ortus rationem habere .
Non tamen propterea negat eam eisse motionem subitam , & habentem suam essentiam, & formam totam simul neque negat eam posse , aut remitti , aut intendi. Neque enim perpetua voluptas gigni potest , sunctionem enim muneris sequitur , quae maior, minorue esse potest . Non nulla autem delectant, quandiu noua sunt, sed postea non aeque propter hanc caussam . Principio enim Incumbit in ea cogitatio est contentesvo munere fungitur i qui defixis oculis rem ab quam intuetur, deinde talis in fungendo munere contentio non adhibetur, sed muneris functio remissior, ac nubgentior est, qua propter voluptas Τήoque inobseuratur. Quid clatius .
PROGRESSUS ANIMAE USQUE AD DELECTATIONEM, ET VARIAE CIRCA ID QUAESTIUNCULAE.
an aprimum eo sit obiectum , tum amat pori desiderat ;quarto diues motus ad obiecti consecutionem. quinto cognosiitur obieriti consecutio, tum deficit desiderium , non amor. Demum voluptas . Haec cur quies, non vero Amor ' dundam reiecti, auctoris restonsio , s T de amoris inquiete plura . Voluptas an semper ex operatione ' Praebita Aristoteli, Sancto Thomae lux . An amosemper anteit voluptati. V
115쪽
Fram sis de amori prima. tam, isqvier ex malo. Cutillari
OCTAVII BRANCI FORTI Isiniis quid muneris functio apud Philo ophum , explicatum
Iirrum de operatione ad voluptatem regustam . rciectis quibusdam vera restonsis astruitur.
ANima per apprehensionem cognoscit, aue sentit, aliquod
obiectum simpliciter bonum ei se , aut saltem videri ; aut hoc idem videri, aut esse sibi bonum . hinc eiusdem animae appetitus concupiscens mouetur ad amandum; & hic motus nihil aliud est, quam operatio appetitus complacentis de illo bono suo apprehenso, qui amor dicitur . Quod bonum quia est absens: amatum tamen , ilico ab codem appetitu alius elicitur actus , & motus , qui desiderium, aut cupiditas , aut εoncupiscentia appellat L , eius obiecti absentis adipiscendi . post desiderium sequuntur actus ali J plures ; tam intellectus, quam voluntatis, aut pliautastae , cogitatiuae , & facultatum corporalium , spectantes ad consecutionem , adeptionem coniunctionem , Vmonem, praesentiamque boni eius, habendam , S ad comparanda media , atque adiumenta ad ipsum . qua habita eliciendus est actus cognitionis, S: apprehensionis de adeptione boni illius, debet enim sentiri, &cognosci adeptio rei concupitae , quae actiones omnes anima: inter perturbationes non censentur . Iam adeptione boni secuta , cenat quidem actus desideris, non vero actus amoris. Amor enim
tam est erga bonum absens , quam erga praesens. Demum in ipso boni complexu anima suo eodem appetitu alium ,& vltimum actum producit, quo complacet sibi de unione , ac praesentia boni sibi conuenientis, & huic actui nomen est gaudium , voluptas,delectatio, truit IO. Hinc emicat responsio ad celebrem illam quaestionem, quare voluptas dicatur quies potius ipsa , quam Amor , dum circa obiectum adeptum verIantur. Cui quaestioni varijs modis occurritura diuersis, quorum dicta neque roserre, neque confutare vacat . Nos primo negamus Amorem dici posse quietem, quia idem omnino est cum amore , qui fuerat ante obiecti consecutionem coniunctus cum desiderio adipiscendi, idemque erit, si praesentia obiecti evanescat: igitur ex sua natura Quies non est, Anima enim in amore versans adhuc torqueri potest. quamobrem venuite Plautus , Amoris Tetam dixit, sed praestat eius verba describere , quibus Amorem quietem esse non posse , demonstratur.
Credo ego amorem primum apud homines carnificinam commentum. Hane ego coniecturam de me domi acto , ne foras quaeram. ut omnes homines Iupero , atque antideo cruciabit latibus animi Iactor, crucior , agitor, stimulor, et ersor i n amoris rota miser
116쪽
DIPlurima sequuntur venustissima . Hiccine ergo amor quies est Deinde etiam si ante praesentiam , adeptionemque bona, nullus Amor antecellisset, qui cruciaret animum : seci ad inopinatam obiecti alicuius praesentiam exarsisset repente ,& simul cum consecutione extitisset; Assero neque tunc Amorem illum esse quietis nomine donandum: Quia Amor non oritur ex adeptione boni, sed ex bonitate adepti. At quies,consequutione,&possessione exoritur, quod nulli actui conuenit praeter voluptatem . haec ergo est quies. Praeterea quies seu uitur post omnem motum, & operationem :at ultima animae operatio, & id quod omnes eius operationes consequitur, voluptas, & delectatio est . In uestigandum autem ulterius est , an verum usquequaque sit, delectationem sequi ex operatione , ut dictum est, & Aristoteles consentit in Ethicis ; nam neque sine aliqua inquit , muneris functione ,s graece habe vir Energia , idest actus gignitur voluptas, omnem munerissentitionem perficit voluptas . Et quidem cognitio consecutionis , seu adeptionis neces Iario praeuenit delectationis actum e sed an ista cognitio debeat actu semper pramen ire videtur enim ne
gandum ; quia si quis speculetur , Ac de sita speculatione delecta
tionem capiat, non est necesse , ut cognitione altera cognoscat speculationem suam . quod multo magis probatur.Cum enim de
lectatur appetitus de re praesenti cognita ut delectabili; delectatur etia de sua illa cognitione, leberet igitur hanc delectatione de cognitione praeire alia cognitio,& sic infinitae fierent cognitiones. In hac quaestione ita iudicare posse videor; circa obiecta , qua cognitiones non sunt, antequam delectatio profluat, semper cognitio adeptionis praecurrit. quod Aristoteles,& Sanctus Thomas docent.Si vero de nostris intellectionibus, speculationibusque delectamur , non est necessarium, ut eam delectationem anteuertat noua alia cognitio,veluti resectens potest enim fieri, ut una cognitio obiectum percipiat, & se . Aristoteles vero quando docuit voluptati praeire oportere actionem , seu muneris sanctionem , non cognitionem hanc intellexit, quae muneris fiunctio non est ; sed alia m. quam ergoran amorem ρ neque hanc credo quis enim am rem esse muneris sanctionem credat λ Et an ad omnem voluptatem Amor antee edit λSane si de illis obiectis sit sermo, ante quo rurria adeptionem nulla unquam prae luit cognitio eorum delectabilitatis,Vel de IJs, quae nunquam a nobis separantur , videtur posse existimari nullum Amorem voluptati praeire . ut si quis delectetur de Thesauro nec opinanti inuento , vel de suo ingenio, aut memoria.& huic parti videtur Saninis Thomas lauere, qui duo ait voluptatem anteire , adeptionem,& adeptionis cognitionem. Verum his ratio opponitur; nam voluptas necessario ante se habet adeptionem, & cognitionem adeptionis sibi cenuenientis: sec- P ex
117쪽
ex cognitione boni conuenientis oritur Amor, ergo amor praeit voluptatem si non tempore , saltem natura . Natura autem prius nasci Amorem, quam voluptatem in conte ita est , voluptas eminest de bono amato praesente . Sed an existente Amore circa obiectum conueniens, de praesens necesse sit enasci voluptatem, vel possit cohiberi ne nateatur Z Cre do Amorem in appetitu sensitivo circa obiectum apprehensiam ut bonum cohiberi non posse I per se loquendo, & secundum naturalem cursum , ne saltem primo motu sentiatur, cumque etiam sequatur proxime voluptas, prohiberi tamen a Voluntate posse, quaelibera est , ne Amor vltra progrediatur, neque voluptas augeatur;
α nisi Amori modus ponatur, neq;voluptati poni posse. Amorem enim voluptas proportione consequitur sed de his alibi dictum. Restat adhuc dilucidandum, quid nomine operationis intelligatur , ad quam sequi dicitur voluptas Aio autem illam et se, qua adeptio obiecti perficitur, seu qua obiectii in sit praesens appetitui, qui delectatur, quae sὸmper Operatio est; nam obiecta sensitivi
appetitus externa solent esse , dc corporea , quae non nisi operatione consequitur . Quod si de obiectis appetitus rationalis agamus , cuius delectationis obiecta pos Iuni esse in rcrna , atque intima , ut est speculatio , scientia , habitus boni , habilitates, facultates naturales , & cetera . adhuc etiam assero in Peruenire , ac praeire operationem aliquam, quae faciat obiectum prae siens voluntati gaudium suscepturae . Si enim de speculatione suscipienda delectatio est, tunc vel alia speculatio speculationem priorem admouet voluntati ; vel ipsa mei prior cogitatio se ipsam tanquam sui baiula , atque administra ostentat voluntati. rursum cum voluntas de animae iacultatibus vel a natura concessis, vel studio comparatis gaudet , tunc intellectus sua operatione illas voluntati repraesentat ;quibus delectetur. hae enim facultates quamquam praesentes animae sint, non tamen sunt praesentes ut obiecta I amabilia, atque delectabilia . Addo aliam responsionem uniuersalem ,'de Omni delectabili competentem . Dico igitur fieri non posse ut voluntas , aut appetitus delectetur in aliquo , nisi ut habito , atque ut ita dicam , sub suam potestatem redacto ; habere autem huiusmodi , nitrii est aliud , quam ea re uti aut posse uti , at hoc per aliquam operationem completur . Quare manifestum omnem delcctationem in operationem reduci', sicut in caus sam . Ita cum dicitur voluptas sequi opcrationem intelligendum quidem est de operatione Adeptionis , ut dictum est', sed adeptionis operatio quandoque antecedit in exceutione voluptatem , & tunc ea operatio erit , & caussa efficiens voluptatem .' aliquando Vero subsequitur quidem in executione , sed tunctanteit intentionc , sicut quando de pecunia
118쪽
pecunia quispiam delectatur, quae in arca est, ex eo delectatur, quia potest illa uti, & in hoc operatio se habet ut causia propter
quam , 5 ut finis, & voluptatem ante vertens intentione , & motione metaphorica . Occurres . Aestiuis caloribus, aura , frigidaque delectamur Um refrigeramur , at refrigeratio , non aetio, sed passio est. Respondent quidam operationis nomine voluptatem praeeuntis intelligi operationem veram , vel quasi operationem , receptio autem formae , &quae uis boni delectabilis coniunctio cum sensu, aut voluntate operationis nomine contegitur, antecedentis voluptatem , ut Caetanus, & Valentia adnotant, & ad mentem , ut ipsi aiunt, Sancti Thomae, sed non placent, & mens Sancti DoctorisCxplicata est. nam vulc operationem semper veram anteire in aliquo genere caussae, ut dictum est. Respondetur ergo , operationem , quae anteire habet, non necesse esse , ut ab eo exerceatur, qui debet delectationem susciperersatis esse , si ab aliquo exerceatur in ordine ad voluptatem suscitandam, v. g. refrigeratio in aestu si fiat a Zephyris , ab auris, ab Ethesiis , a nivibus, a gelu, calefactio in hieme, si ab igne, quae
operationes eius etiam censeri possunt, qui patitur ; nam voluntarie, & libenter suscipiuntur,&ipso etiam cooperante fiunt.
Ex his apparet, hanc propositionem delectatio est operatio , eo se non solum veram sor mali significatu, ut scilicet ipsa sit actus animae ab appetitu procedens. sed caussali etiam . Ita nempe , ut aliqua operatio in genere vel est cientis , vel finalis causta dele tationem producat I aut ut aptius loquar, appetitum incitet ad eliciendam , suscipiendamque voluptatem, quae cum finis ipsa non sit, cuius gratia , aut proiter quam aliquis semper operetur, sed aliquid ultimum, & consequens, potest adhuc ad aliam operationem tanquam ad ultimum finem ordinari.
VOLUPTATIS QUAEDAM CONDITIONES.
Avet inquisitionem obiecti, condit o rationes, ut fames ei-bum . Voluptas in alio impedit functionem circa aliud . Id explicatur, eum Thoma. Voluptas telum, latro liquefacit mentem . Cicero Austratus . Carcaeum poculum est, imo peror. Sorti1 locus elegans . Voluptarij , insani , ebrii, exempla a Plauto de Ebrio , si r Amante insano . uaedam voluptates Ari toteli morbose , sist quae . Mapphaes Farbe
119쪽
PRopositiones quaedam ad hoc argumentum facientes, quas
Aristoteles pronunciauit, explicabuntur. Prima illa est. Augot, ct amplificat munem funcsionem seva Totiptas . recte, ut enim optimum cibi condimentum fames est, & ubi haec deest, garis more tu salsamentisque paratur. Ita operationum condImentum voluptas . quo illam nomine idem appellauit Aristoteles , &fames quidem , ac sitis, ideo condire cibos, potionesque dicuntur i quia volup zatem In comedendo , PO andoque Inducunt, de quae bibuntur , edunturque suaviora iaciutar, voluptas auurm omnia,quae in operationibus occurrere pollunt dissicilia, amara, dolori sera condit, & melle quodam assicit . Sic diligentius omnia ia- dicant, accuratiusque persequuntur, de administrant, qui cui voluptate munere iunguntur suo. verbi gratia . Geometrae fiunt periti, qui Geometria: stud ijs , & actionibus delectantur : de unumquodque facilius, ac plenius intelligunt . Itemque musicae , dca
tis aedificandi si s diosi , ceteri artifices magnos progressus i suo quisque studio , de munere iaciunt, si eo delecteturi.
Altera propositio. Volup es , quae ut alius , atque diuersis rebus profici cuntur , propriy muncris functionibus impedimento sunt. quam exemplo tibicinum declarat idem Philosophus i nam qui tibiarum , inquit, cantu delectantur, si aliquem , qui tibia canat, exaudierint i ora tioni , quae habetur animum aduertere non pos Iunt, quoniam magis eos delectat tibiarum cantus, quam negotium, quod agi cur. ea igitur , quae ex tibiarum sonis percipitur voluptas , maneris tu Chionem eam , quae in oratione habenda expromitur, corrumpit. itemque hoc in alijs usu uenit, cum quis simul duabus rebus operam dat, quae enim muneris functio iucundior est, ea depellit, ad discutit alteram, eoque magis , quo maior fuerit, illius voluptas', adeo ut in altera re suo munere fungi non positi. Sanctus Thomas triplici modo rationem a voluptatibus pertu bari docet; primo ratione distractionis, secundo ratione contrarietatis, tertio ratione ligationis . Distractio debilitat rationem, circa res alias, vel ab eis omnino reuocat, dc si delectatio corporalis fuerit magna, vel prorsus impediet usum rationis, ad se intentionem animi attrahendo, vel multum impediet.Contrarieta S corrumpit existimationem prudentiae, licet non destruat aexistimationem speculativam , cum distractio possit etiam speculatiuae nocere , quemadmodum , de ligatio, seu vinculum , quae tunc est quando ad delectationem corporalem sequitur quaedam transmutatio corporalis , sic autem euenire potest, ut usus rationis impediatur, sicut patet in vinolentis, qui habent usum rationis ligatum, de impeditum. dehisce voluptatibus, accipe haec a Plauto . Nam qui ab co quod amat Euum ex templo fui 'sagittatis percusus es, ilico res form
120쪽
DE VOLUPTATIS PERTURBATIONEri.
Labitur , liquitur, Sagittas suauia appellat ex quibus voluptas etiam sigittis armata prodit ,& rem omnom perdit . recte Seneca ad Lucilium Voluptates praecipue exturba , in inuisissimas habe . latronum more, quos PL-letas Acra ' vocant i in hoc vos ample tantur , τι Hrangulent . videlicet in hoc voluptas suaviatur, ut sauciet, enervet, euertat, en cet.&sauciat quidem , rem iamiliarem , dum res seras labitur. corpus dum valetudine, & bona habitudine spoliat; animum ne suis facultatibus , recta ratione Vzatur cogi c.
βuamquam iilud eri dulce , esse, or bibere Amor amara dat tibi sus, quod re sit inuit forum , fugau tuos Cognatos invat Vsese ἀώo contuitu.
Perbelle autem eo verbo Plautus utitur, quod scilicet res familiaris liquitur ; non enim sola ipse, sed animus etiam , & ratio per voluptates liquescit, nisi ipsae voluptates sint illiquefactiones rationis . Sic enim Zeno delectationem definit . Delectatio est voluptas auditus suauitate tanquam illique adti animum perfundens . quam definitionem explicans Marcus Tullius sic habet. Et qualis est hae aurium, tales sunt oculorum, sist tactionum, modoratiovum, Ur saporum , quae fila
omnes uniust eris ad pe fundendum animum tanquam illiquefactae volum tales. Vireor ut Tullius Zenonis mentem attigerit, qui vult auditum voluptatis perceptione liquefieri, non voluptatem . Quamquam & recte dici possit voluptas illiquefacta in animum ire. Recte itaque Boetius Seuerinus Cyrcaeo poculo voluptates comparauit, quo epoto homines in beluas immutabantur . Foedus immundisiue , inquit, libidinibus immergitur quisquissordida suis voluptarite detinetur . Ita fit ut qui probitate deserea homo esse desierit , cum in dia nam conditionem transire non possit, Tentatur in beluam . Lege eius Metrum , quod prima parte operis nostri allatum non repetimus. ubi post quam sociorum Vlyilis Cyrcaeae potionis efficacitate metamorphosim in porcos descripsit - leuius tamen hoc esse ait, prae voluptatum veneno . Nam illud corpus cum transmutasse visum est, mentem intactam , rationemque integram reliquit, hoc, ipsa
rationis vim virtutemque peruertit. Impedut, inquit Cicero, Consilvum voluptas, rationi inimica: gyrmentis, ut ita dicam, per Pingit oculos, vec habet vitam cum virtute commercium . quamobrem cum e Missis, & furiosis , aut insanis comparat. Voluptarios Aristoteles, ut enim illi, nunc hilares inrisum, ct cachinnum dilioluuntur, modo moerore oppressi, atque oculos attonitos circumierentes , aut in solum dei jcientes muti silent, neminem , aut amicum, aut sanguine, aut aliquo vinculo vel arctis si me coniunctum agnoscunt: sed omnes ut aduenas, ignotos, hos tes deuitant. modo vero uniuersis, quos habent obuios,arrident, salutant, amplexantur, suauiantur, domum ut se receperunt, in