Octauii Branciforti ... De animorum perturbationibus subseciuarum cogitationum. Pars prima secunda

발행: 1642년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

i 38 OCTAVII BRANCI FORTII.

smaragdis venena praesentissima , quibus se interimeret , si quid grauius immineret. fecisse etiam sibi altissimam turrim subs tratis aureis multiplici gemma incrustatis , acuminatisque tabulis , ex qua turri se praecipitans in has sese indueret. Miser, qui in morte etiam delitias amabat, miserior, qui in irasce delit ijs,mo tis semper erat, interitusque trepidus: miserrimus , qui non alibi, alijsile vijs se licitatem quam venabatur, indagaret. Miserrimus Annibal Ducum omnium quamuis praestantissimus, α plurimis victoriarum palmis nobilissimus, qui tamen propter quod in maxima trepidatione semper viveret , metueretque sibi a Victoribus Romanis hostilia , ipse tamen , venena secum in anulo parata gestabat, & mortem ab aliena sibi manu cauens,

sua ipse in dextera suscipiendam habebat . quid quod quascumque 1 ibi aedes ad inabitandum delegi siet non uni fores volebates Ie, sed ad euadendum unde quaque perforatas, ac multi res .hrinaciorum modo , atque cuniculorum , quibus cum bella a venatoribus , de in cavernas immissis Viverris cladem interitum,

intentantur ipsi per pseudothiros clam se se subducentes in fugam

conijciunt. Altiore erat animi celsitudine, atque acumine Di nysius Heliogabalo , atque Annibale , qui in ipsis etiam fortunae affluentiss amicos sibi comparabat. α quam plurimos; atque imperio utebatur, tam miti, ac populari, ut metus omnis at, ipsius voluptatibus abesset . quamquam natura suspiciosus , ac sollicitus esset, quod tranquillitati animi multum ossicere videtur. Alius tamen Dionysium terror,& quidem continuus, Omnique alio maior terrore vexabat, quo neque interdiu sine sollicitudine , nequeno interdiu quiescere sinebat. Age explicemus quis hic terror fuit, ct promistis nostris stemus . Damocles fortunas, opes,epulas, tum eiusdem in dominatu Maiestatem, suauitatem benignitatem, munificentia inter amicos cum grata quadam moderatione gratiore admirans, beatum illum palam, ac pleno ore depraedicabat. Perlatum id ad aures Dionysis. Vin tu, inquit, o Damocle felicitatis meae particeps esse,& quoniam meae tibi tortunae rationesque vitae placent, earum periculum facere λ Inuitatur ergo in crastinum. Aedes magnificae,de in his omnia regio instructa apparatu . Solum marmoreum vermiculato opere interscriptum, parietes aut eis ex auro textili Phrygia arte picturatis obtecti , tecta cedrinis tabulis ducta , lacunaribus auro radiantibus micabant . florum suauissimos odores afflantium copia nares , oculosque mulcebat, cum quibus , ct alia adoramentorum genera,exquisitissima incendebantur . Ipsae vero mens e , quanto sumptu , la' genioque paratae . In auro dapes , pueri , & ore', & vestitu aurei deferebant , in auro Vina excipiebantur puellis admirabili venustate administrantibus . Vni haec Damocli omnia .

142쪽

DgivOLUPTATIS PERTURBATIONE . t 3 9

cui beatus vere sibi csse videbatur . Inter haec seta equina colligatum , ac pendentem tecto gladium evaginatum capiti imminentem sit spiciens Damocles, aduertit . Enim vero omnis ad eum aspectum felicitas euanuit . Mantis de patinis retractae , Color ex vultu,Vires e toto corpore delapsae,vox poene demortua, Vt exo

rare Vix posset fugam , atque abitum, nolle se dicens esse beatum . Et iure quidem . Quis enim beatus esse positi, cui stiper imminens. Dci regentis omnia potestas Adrastiae comes supplicia scelestis in

horas, ac momenta meditatur Regum timendorum in proprios greges, . i Q. .. i.

Adges in ipsi imperium eni Iouis, Clari Guyganteo triumpho s i AH supercilio mouentis. Iraque ut hunc sibi timorem demerent Epicuraei; Deum de cinio eripere conati sunt, aut eum nullum e sse, aut res ab eo humanas minime curari ausi sunt blaterare . Omnis enim per se diuum natura necesse en Immortali aeuo summa cum pace fuatur

asis tollens opibus , nihil indiga nomi

Nec bene pro meritis capitur , nec tangitur ira. Quasi vero aeternum, immortaleque numen pax non aeterna

etiam, tranquillitasque sequatur, si res nostras curet, & humanisse negorijs regendis , operibusque adiuuandis intermisceat Nullo suo Deus periculo pericula nostra , & prouidet, dc auertit,cum

illi sedit: aut labi sinit, ac fluere cum sito etiam cordi insedit, &cum summa illi ratio sit, summa sapientia , summa potestas , dccopia in se ipso silmina, & nulla extra se ullius indigentia , atque inopia, prospicit humanis rebus sapientissime, studiosa quaeque diligit, & praemio afficit , vitiosa odit, corrigit, castigat, & amorem sui hominibus sui utarem , ac proficuum ingenerat . nunc e citatis atque incussis de caelo tonitruis, ac fulminibus d nunc ter Tarum repentinis conquassationibue : nunc coeli, aerisque pestilenti afflatu populis interitus inserenter nu8c maris alluvionibus, aut anni caritate , ac penuria annonae super inducta. per quae omnia tanquam per satellites ad se huminem cuius Conditor, ac d minus est, a susceptis sceleri bus, & vivendi licentia reuocet. Parcus Deorum cultor , 8st instequens

Insanientis dum sapientiae .

Consultus , erro, nunc retrorsum , . . . Vela dare, aliue iterare cursus . . , i

Cogor relictos . Namque dies ter

143쪽

OCTAVII BRANCI FORTII

Plerumque per sudum tonanter Erit equos , Nilemque cursum. Euo Muta tellus , fruaga flumina, i .

Sedes , Atlanteusique suis et a i Hi ii . 1 Ac rConeutitur . Valet ima Fummis Mutare , cst insignem attenuat Demo, iura promens.

Vt prudenter Stoicum Horatius, ita Lucretius, beluinum si-pir cum Epicuro dum habet.

Humana ante oculos sede eum tita iaceret In terris oppressa graui sub religione i uae eaput a corb regionibus ostendebat Horribili siver assectu mortalibus inflans rLr La ΙPrimum Graius homo mortales tendere contra i , I oculos ausius, nim que o,si tere contra vem nee fama Deum . nec fulmina, nee minitanu Murmure compressit caelum .

Praeclarum virum ; quem ne nomine quidem Philosophia dignetur ; ne in cutulenta sua voluptate interturbaretur pinguitiimus Sus. prouidentiam Deo ,& rerum curam abstulit, & Otiosum , ignarumque maluit eorum, quae acciderint omni u m facere, quam se religionis stimulo punctum dimouere ad Dei metum . cultumque . nempe si diuini numinis metu tangatur , in voIuptate a re se posse dissidens : recte Seneca . Quere quidem omaes beat; volunt ,sed ad prouidendum quidsit , quod beatam vitam faciat, caligant. Sapientia & si ossicere videtur felicitati, tamen consequendae qua plurimum conducit. Initium autem , lex sapientiae timar Domι- ni s. Sine hoc ergo felicitas in vita nostra nulla est.

SECTIO VII.

INVESTIGANDUM NUM QUOQUO MODO HABEM LAETA TRANQUILLITAS POSSIT.

Duplex tranquillitatis habenda modus . De primo qui abissimus, silentium. De secundo naturali, Ur inferiore, sermo. Huius definitio ex Seneca duplex, ei que expositio. Nens sa luid uis fortis , ac vehemens,'fatiens . Felicitas non F-ιm mentis eri, sed ereporis . Scopus a sine in ruo disseri. uid mens apta temporibus . Vir felix, in infelix aliter morti obnoxii. Felicitatis conditiones ex Martiale declararao . Seveca opes. quae opes felicitatem iuuent f tartae ne an bared tariaviquisita Similis praesectus . quamdiu fel x. Nimia

144쪽

DE Vcu vPTATIS PERTURB ATIONE. 1 1

sicientia obesyfelieitati. Stultus neque felix , neque infelix. medioeris sapientia lacldata. Ennius probatus. uintum silentia Z P opus , Amicitia felicitati necessaria , qua paritas in

amicιs necessaria.

NEc dum res consecta est , neque ad exitum perducta, aut

profligata quaestio . hactenus, qua in re , aut homine non esset sincera tranquillitas disputatum . reliquum fit, ut ubicumque illa reperiatur, aut quacumque ratione comprehendi queat, pervestigemus , uniuersaque bene fruendi, utendique arte cognita, caussam peroremus. Tranquillitatis aute dii hoc in stadio vitae cursimus, duplex omnino videtur esse posse modus. Alter cuquis abdicatis propter Deum summum bonum omnibus sortunae sonis, etiam spe liberorum suscipiendorum; haeredisque relinquendi , quin etiam sui ipsius imperio in alterius mana deposito, solis virtutibus sibi, Deoque vacet. & quodcumque ab amore Dei,

ab rerum conditarum auersione, ab integritate mentis, oc corpo-xis auocare intentet, aut abducere , pro detrimento, ac damno reputans , de altissimum tranquillitatis ducens genus,circum aete na mente desiderioque versari, nulla caducarum rerum, vel societate, vel cupiditate ad mille quodcumquc hoc aeui eli, degat. hoc genus hominum unus ex eorum numero homo princeps, ac ductor auiculis comparare consuerat, quα tantillum iri terra commorentur, donec exigui se cibi conquisitione reficiant, tum imaera sublimes seruntur, ad volandum, de cantu Deum auctorem omnium qua possunt voce concelebrandum . Alterum selicitatis genus est naturale , ac priore perseetur minus: quod ad consequendum, illud , quod stape a me, de praedictum , & probatum est; omnino tanquam in operis frontispicio anteponendum iterum puto, ne quid scilicet ab homine committatur, contra rectam rationem, quae lex est diuina , Dei quo summa voluntas ι cuius participatio quaedam, ac veluti particula noster existimatur animus, de ratio, qua pollemus. Hic primus est, cum ad hanc felicitatem, quae in valle miseriarum haberi potest, gradus ; tum etiam ad veram illam, cui in monte Sion aete ni Dei viventis inhiamus, ac tendimus. Iam quid sit haec, quam nunc prae manibus habemus felicitas , de finiamus cum Seneca . uuaerimus, inquit, quo modo animus semper aequalis, secundoque cursu eat, propitius sibi sit, er siua latus a piciat, hoc gaudium non intinumpat, sed placuo niatu meneat, nee attollens se quam , nec deprimens . haec ille , cui quidem assentior eo libentius , quod non ad normam Stoicorum limites selicitatis astringat, sed laxius procedat, de bona , facultatesque fortunae, de corporis, bona hominis existimet, & utraque dum suppetunt homini, hominis-

Secunia selieiticui desialis ex n

145쪽

OCTAVII BRANCI FORTI I

nisque animo prodesse ad voluptatem sincera m , qu. ae felicitas est ;

de qua loquimur, cum arte fruendi comparandam . Asteri Viri alteram definitionem beatae vitae astero, quae cla dismus is eos rior , disertiorque videtur. Seata vita, inquit, en conueniens naturae sua , quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens sit, est in perpetua posscssione sanitatis suae . Deinde fortis, acovehemens . tum pulcherrima , ac patiens, apta temporibas ; corporis sui, pertinentiumaue ad id curiosa non anxie tamen ; rerum , quae vitam in fruunt, diligens sine admiratione cui ruam G usura fortune muneribus non stultura . Cuius descriptionis partes a me sunt omnes explicandae. Beata vita est conueniens naturae suae. Quae haec est natura carpitur enim significet a quibusdam Seneca, quod naturae finibus circumscriptam angus Dora tu, s. tauerit Vitam bcatam i carpitur sed iniuria. Homo expers varie religionis , fidei, veritatis , & cognitionis summae post hanta adeo humanorum operum censurae iaciendae ,&pro operum conditio ne cum praemio , aut sirpplicio ; cuique decreto; non poterat in aliam felicitatis, aut beatae vitae imaginem oculos intenderCi prae- ter istam, quae hic naturalis hominis ingenuo attingeretur. QRR L Uisi iis Ma autem h*C sit natura optime in suis manu ductionibus exponit Lipsius . hominis scilicet cuiusque ratio nullis offuscata perturba tionum tenebris , aut incitationibus agitata. Sive natura Communis, aut humana stiper quam signatum est lumen a vultu diuino

pro manans viam recte cundi, & praua evitandi edocens . Aut natura diuina hoc est Deus accipiatur caussa rerum omnium uniuersalis , omnia dirigens , omnibus iter beatae vitae, verieque in hac vita felicitatis callem commonstrans, artemque rebus fruendi sin- Ceram , non adulterinam , non turbulentam edocens . Guae nor aliter contingere poteri, quam ava mens e I, 6stc. Ea finitas inducta menti, non corpori, dum conuenienter nariturae vivitur, nulli innitiae subest, sed sapit recta: nullum scelus in se si scipit , unde in insaniam , seu ut clarius dicam , in errorem rationem aduersὸntem mens animusque ducatur. Vnde in aegritudinem prolabatur, ac decubat. Haec sanitas non breuis, aut diu na ; sed diuturna sit oportet, ne a felicitate decidamus . In quem insaniae scopulum nostra ne nauis inuehatur, illud additur . Deinde ortis , - vehemens. nempe ne perturbationum impetu detrudatur in illa saxa, ac breuiora opus est sortitudine, ac vehementia resistendi, frenandique ven rorum insurgentium , atque impelle-zuid memD- tium turbines . Id si agatur . Tum purcherrima, inquit, mens erit, o

patiens . Quid patiens λ Num vero quis inter patiendum beatus esse potestpan Ancharsim facit hic Philosophus beatum. quidum pila

ferrea contunderetur, conuersius ad Regem . Tunde , inquit, tunde follem Anacharsis, Anacharsim non tundis; at enim uero nos in con

iecutione se licitatis corpus ab animo nequaqua separandum exiΩ

146쪽

DE voLvpTATIS PERTURBATIONE.

timamus. Et quamquam ad contemnendam malorum concutientium potentiam animus patientia communitus perdurat, tamenis

ipsum pati, quod absque dolore sere nunquam est I animi, corporisque tranquillitati obesse , atque ossicere quis abnuat Sed credo beatam vitam dum patientem Seneca asleuerat, non puga ab ipso ,&congressum cum hoste designari, qua in pugna, atquς Congressit, si non occumbere morti . at vulnera suscipere , san guinem proflaudere vulnus tu corpus admittere, ingemiscere, de iatigari, lauari , ac pati solemus. Nulla erso in praeliis felicitas . Nisi sorte, ut cum Stoicis, Stoico more colloquar , felicitatem,Vt scopum accipias, non ut finem ; multum enim interest inter Vtrumque, quamuis non nisi unica sit felicitas. Dum enim ut scopus nobis obijcitur, non dum in manu nostra versatur. Itio est ad illam , & via. Interim vero , monstra , & labores, & senticeta, &bella , & vulnera occurrunt. Quibus feliciter, sortiterque exupe ratis, selicitatem ut finem complexamur, in qua & felicitas animi , di corporis cum tranquillitate gustatur . Iam hoc eodem tempore anima praeteritorum vulnerum cicatricibus pulcherrima, ac patiens, id est vim, sortitudinemque possidens, & non experientiam capiens , sed habens, bellandique magistra furtatur, & efficitur, ut prosequitur noster Seneca , Apta temporibus . Quemadmodum enim in turbulentissimis tempestatibus Gubernator assuet dine nauigandi, praeliorumque cum ventis miscendorum peritus, ridet, si forte nunc unis , nunc alteris, nunc a lateribus, modo aerora turbines impellant, nauemque exagitent, ita quisquis cum suis depugnauit animi perturbationibus. Iustum , Pr tenacem propositi virum

Nou cιuium ardor prava iubentium ,

Non vultus instantis oranni Mente quatit solida . neque Auster Dux inquieti turbidus Adria, Nec fulminantis magna Iouis manus . Ofactus iliabatur orbis . Impavidum ferient ruina. Neque enim fieri potest, ut humana , de qua nobis oratio instituitur , felicitas, nullis unquam fortunae ictibus concutiatur. Res omnes caducitati, atque corruptioni subi jciuntur, & fluminis ritu feruntur in interatum .& ipsa vita beata ab infelici non eo di L. tinguitur, quod illa constans, haec aliquando defluat in mortem . Utraque est homini vita cum morte commutanda . sed felix, neque immitientem hanc timet , neque praesentem exhorrescit. Contra alter tam horret dum vivit, quam dum a vivis abit . fortuna dum Beato vim inseri deluditur, irridetur, mors dum vocat, auremque vellit , auditur, di illi occurritur . sed plura de his inserius dum

acuera

147쪽

luna cum Martiale moramur, qui sibi ipsi se licitatis excellentiam elegantissimis describi tendecasyllabis.

Vitam, quae faciunt beatiorem Iucundi, e Martiabi , hae siunt Res non parta labore , sed relicta , a DoL.

- Non ingratus ager, focus perennis , t Lis nunquam , toga rara, mens quieta, ..

Vires ingenuae, salubre corpus, Prudens simplicitas , pares amici, Comiactus facilis, sine arte mensa , Nox non ebria , sed solum curis . UNon rei iis torus, attamen pudicus Somnus, qui faciat breues tenebras . Mod sis esse velis , nihilue malis. I

Summum nee metuas diem , nec optes .

Eleganter sane , ae fatis honeste, quod non solet Martialis . Sed quod obstare beatitudini putat res labore partas, non haereditate susceptas, id vero in ambiguo est. Nam cum verum sit res anxie tudine conquisitas non minus anxie retineri, falsum tamen haud

est quidquid alieno labore paratur , haeredis prodigalitate dissipa

ri . Itaque utrumque periculi plenum est. Ad felicitatem igitur Res suppetat quomodocumque dum iuste parata, verum cum mediocritate . expensis mediocritas adhibenda , quae est aurea, de felicitatis comes . Si amplae sunt opes, vereor , ut se licitatem adiuuent. blanditus sibi Seneca cum dixit, habebit Phitisophus amplas opes , sed nulli detractas , non alieno sanguine cruentas ,sine cui quam iniuria partas . Blanditus , inquam , sibi est , cui amplissimae facultates inuidiam , vel eius qui donauerat;& apud hunc calumniatores, criminatoresque peperere . Ed ipsi domino Senecae nullas seruandi , augendi , foenerandi , calumnias euitandi , eludendique curas in generesse , quis credat summa opum eius septeni milliones cum quingentis millibus Philippicorum . Voces criminantium , & colloquentium, accipe . Supra modum auctae opes. nustus a gendi modus, studia ciuium ambita, Principem supergredi. Qua spientia, quibus praeceptis tam amplae intra tam breue qualienij tempus fortunae nempe tectamenta intercepta, prouinciae fenore hausiae. Sollicitudines possidentis nunc ob oculos ponam . Mutua dederat Britannis decies centena Philippica magno icenore. En auaritia. eam dem summam cum foenore eodem ab illis tempore magna vi, ac violentia reposcebat, en iniuria, ira, cupiditas . est qui hanc exactionem neget, sed illam fuisse idcirco simile vero cit, quia Britannicos tumultus prae senserat .Et ecce hic timor iacturae ex cupiditate immoderata progrediens . Et haec exigendi vis bellum britannicum accelerasse fertur . Sed Nero conserens excusabit tantas opes in unum hominem

148쪽

DE VOLUPTATIS PERTURBATIONE.

collatas. quid illas quingentas mensas ex cedro, cum eburneis pedibus simul omnes , re aequales. an haec summam superbiam ambit Ionemque non indicant λ an haec ut ambitiose conquisita, &curiose elaborata non amitterentur cum cura , & dolore

Scio haec omnia pro falsis habena Lipsio, de Dionem pro delatore, & detractore abduci. Ignosco tanto viro, & tam pios sed cum de ingentibus Senecae diuitiis in consesso sit apud om II S, deque earum cura seruandarum nulli sit dubium, deque inuidia ex seruatis constet, constare etiam, credo, poterit istaec di 'beatae vitae consequendae mirum in modum obfuisse, atque adco Senecae nequaquam pepercisse . Magnus plane vir, ut ea aetas, ea veri ignoratio, ea aula serebat, sed maior fuit hominis in laudanda beata vita, ac legendis ad selicitatem praeceptis, quam ad comparandam assequendamque diligentia . Sed redeamus eo unde de- γνει- -- ς ii muβ. Ecquid parta ne, an relicta res beatitudini habendae ha- m b1bortMartialis Horatio consonat dum hic beatum eum facit. qui. ΑΣ , iis' '

Cui pauca relicti

Iugeria ruris erant.

Et mercatores , milites, aliosque id genus omnes in catalogo miserorum Venusinus reponit. O fortunati mercatores grauis annis Miles ait multo iam factus membra labore.

. .. Gutra mercator, nauim iactantibus austris

. Militia eri potior. - Agricolam laudat iuris , legumque peritus. Sub galli cantum consevhor ubi ostia pulseatrae datis vadbus, qui rure extractus in urbem es Solos felices viventes clamat in Urbe . . Nempe , nemo eorum sua sorte Contentus misit. laudat diues equentes Et alienae felicitatis, quam ipse putat, inuidus, & sitarum vivendi rationum pertaesus. Optat ephinia bos piger, optas arare eaballus; Sed & artes omnes labor improbus comitatur, &egestas in rebus duris, quae felicitati aduersiantur . Navita tum LMlis numeros, di nomina fecit, Pleiadas, H aadas, claramque Laraonis Arcton dTum laqueis ea areferas , di fallere visio, Inuentum .sst magnos canibus circundare saltus. . Atque alius latum finda iam verberat amnem. Alia petens , pelagoque alius trahit humida lina .ia Tuinferri rigor, atque argutae lamina serea:

felices Horat. Dim Artifices quainfelic ι.

149쪽

usta

ι si OCTAVII BRANCI FORTII Nam primi cuneis scindebant Asilae lignum

Tum varia venere artes . labor omnia vincit

Improbus, in duris urgens in rebus egenas. Contra audio sacrum Vatem dicentem tabores manuῶ tuaia, quia

maducabisabeatures,or bene tibi erit. Hoc si quid in eo ambigui est, hoe

pacto dilucidandum reor; Neminem, dum in re paranda occupatur,anxietudine non aliqua percelli. Si quis sementem terrae ilia locato agro concredidit ad rem augendam, quoties annus impo tune hiemavit, aut nimio plus aestuavit, toties congelauit maest i-tudine, aut ira exarsit,& caelum, sὀlemque suspiciens . Crudelessue Deos, crudelia sidera dixit. Mercator, totus in negotio, in stonore, in lucro. sibi crude iis, alijs impius, in coelites ingratus , irreligiosus. Depaupero satque egeno nihil est , quod addam . Pauperiem omnes mari, terraque fugiunt, ut Theognis ait, eius vi, quid non subire cogit 3 ut Ulyc. ses apud Homerum saepe fatetur. Ipse ergo rei parandae, quaerendaeque apparatus Cum aerumn

est ι & si quid boni habet; gradum ad felicitatem facit. Sed a re labore iam parta num felicitas pro manat quod si qua prouenit,

consequi enim aliquam, neces le est, num illa cum ea sit relicitato comparanda,quae ex re haereditaria,& paterna An forte maior ex illaὶ nam iucundiores solent esse post aduersa prosperitates. Sed in opibus labore partis,auaritiae periculum et oc sollicitudo, ne eua nescat, ac deficiant quae paulo ante neque erant. & hic infelicitatis riuus est. At quq relicta habuimus,periculo ite suo subiacent, ne dissipentura prodigo, ac nepote haerede . Itaque , ut verbo conficia . In partis breuior felicitas, tarde enim initiu habet, donec scilice e parentur, &curae parandi abigantur; diuturnior in relictis , quae quaerendi laborem non habent. Illud nunc agamas.

Lis nunquam I toga rara; mens quieta

Tria haec nempe forum, ut loquitur Horatius, vitatum,ut vi gilius secessum a publicis muneribus, quorum cupiditates sexcentis scatent assentandi, ambiendi, simulandi malis artibus. Quieta in , tranquillamq; hac ex pate vitam suo approbauit exemplo similis Praefectus Praetorio,& Adriano primum Carissimus, tum ut aulicae solent res, paula tim in fastidium odiumque abiens,deposito magi s. tratu in agrum suum secretus abscessit,& septennium in tanta ubiae tranquillitate peregit ut suo moriens sepulchro inscribi volueri i,Similem septuaginta quinque annos habuisse cum vivere dest, ipsum autem soloseptenio vitam vixisse. Prudens simplicitas, pares amici. An ad bene rebus fruendum , & ad vita cum traquillitate cociliandam multa prudentia, aut sapientia, impedimenta gressus implicantia ingenerant sane illud, ne quid nimis in hoc argumento

nimis

150쪽

DErvoLvPTATIS PERTURBATIONE 14

himis iuuat . nam in multa sapientia sicut in vino ebrietas quaedam, & vertigo absconditur , quae omnem in uertens hominem diranquillo statu deiectum circumagit . Noli , inquit, ille , Iapere plus quam oporret, sed surre ad se etatem.Simplicitate temperari prudentia debet, ne felicitas in dilutum soluatur. Tum ex aduerso mera simplicitas stultitia reputatur . Quis autem stultus beatus sui, si nihil ad infelicitarem adsit, hoc est satis, quod felicitatem sitam nullam cognoscit; & fortasse neque infelicitatem; quemadmodum in pueris accidit , quos a felicitate , atque infelicitate seiungimus, quia neutrius sunt per impedimentum aetatis, gnari. Philosophandum ergo est homini tranquillo, ut de Principe viro Neoptolemus aiebat apud Ennium, sed paucis, nam omnino haud plaeet . Plato In Regibus, aut Rei p. capitibus non mediocrem phil sophiam , lino multam desiderasse videtur, cuius illud frequenti laude circumfertur . Tune sisereouitates si aut Philosophi imperent, aut imperatores philosophentur, quod in ore M. Antonini Imperatoris frequentissimam fuit, & opere persectitii me impletum , erat enim,

tantae trana uillitatis, ut vultum nunquam mutauerit moerore, aut

gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam& per optimos quo D

Cu magistros acceperat, & undique ipse collegerat. Et Stoici qui, ciem sapientem suum illum, cuius in pectore uniuersam philosophiam tamquam in sacrario statuunt, ad regendorum imperi alim , & Rerum publ. gubernacula accedere posse censii erunt. Sed Zenoni id quidem docuisse satis est visum , ceterum ipse i foro,' ac serensibus abstinuit, & quidem studiose, ac prudenter . In Mamgistratibus enim rara homini vitae tranquillitas, frequentissima perturbationum impulsio, ac tempestas, ad quae sedanda, aut exuperanda nimia Philosophandi scientia neque vires habet, & cum viribus sit desecta ad medendum;anxietudinem in animis ingerit, qui enim addit scientiam , addit, & dolorem. Ego ut calculum in hoc iudicio meum ad ijciam. Illud optauerim . in huiusmodi, scit licet trincipibus viris, ut cum philosophiae masculae illi, ac virili, sceleribus, & sceleratis cognoscendis, corrigendisque , &Rep. ac ciuitate regenda sit accommodatior, sese mediocriter dederint . Illud dies, noctesque habeant in mente saxum , ut iura Imperatorum , sanctiones Pontificum, legemque D. O. M. omniano integra, & sarta tecta seruent . idque precibus ad Deum, ac coelites frequenter adhibitis consequi curent. Atque ad la aec omnia perficienda sapientes apud se viros, & in omni litteratura ver- . satissimos habeant, quorum exemplis ceteri quidem ad bene vi-Jendum deducantur . doctrinis autem, atque institutis ipsi,& suis,& Rei p. commodis instruatur. hoc demum pacto tales viros vitae tranquillioris fructum habituros , si tranquillitas in potentibus, dc non labor potius, & dolor inuenitur .

Quid in magistiu

Magnales sapientibus eo M vara debent.

SEARCH

MENU NAVIGATION