Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

86 ELEGIARUM

Larva tegit turpem pellucida. carmina si quis Casta necesse neget vatibus esse piis Quis furor est, nudis famam postponere verbis, Atque emere ingenti damna labore sibilQuis furor est, turpi Parnasia sacra notare tabe, vel ingenuas prostituisse Deast Dic age, virginibus quid cum Cythereide molli, Cumque illo Pucro. cui placet omne nefas lIte procul, procul ite locis, gens improba, sanctis, Nec temerem foedi limina casta pedes. Illis, Pierides, sapienter vestra negate Munera, & hostiles pellite ab aede manus. . Hos propter vobis quondam convitia facta

Plurima, nunc etiam crimina multa gravant.

in aliis potius donatis praemia tanta. Quid tacdant dominas munera dia suas pΑn , qui cuncta, Puer vestras quoque possidet artes, Largiturque sua non sua dona manu pVosne etiam captas si non premat ille, videtur ιHaud petere e tota gente tributa Deum p

uid prodest, Phoebus, liquido qui nubila tergit

Aethere, si vestris praesidet ipse choris lTunc quum Terrigenae scanderunt culmen Olympi, Pro Iove quaeque, puto, fortiter arma tulit. Aequior ecce subest pugnandi causia, Camenae: Jura pudicitiae bella movere jubent. Virginitas vita mortalibus cmta puellis:

Moribus humanis Cedere turpe Deas.

Ahi tandem saevo subducite colla triumpho; Et decet, dc, vobis sit modo velle, leve est. Pel

112쪽

87 LIBER QUARTUS.

Pellite Parnaso, lascivos pellite vates, Haec vobis damno est turba, nimisque nocet. His opibus gaudet Deus iste, hoc milite pugnat,

Hoc cepit vestras, hoc tenuitque, domos.

Has isti turmas, haec isti demite belli Praesidia; dc tergum turpiter ipse dabit.

Tunc aliquis melior sacrarum potor aquarum Virginibus castis carmina digna canet.

Aut illis igitur metuendum strin t Iambum, Quis foedi mores, quis mala facta placent. Aut vitam utilibus praeceptis instruet Omnem, Faecibus obducti qualia saepe viri. alia, Nisaeis Megaris oriunde Theogni, Plebi saepe dabas principibusque viris. Aut varias artes, sociique reperta sagacis Monstrabit blandis charta magistra modis. Non secus agricolis Maro profuit, & prior ille, Aonii decuit quem pia vitta chori. Non aliter cecinit coeli scrutator Aratus Cum Υrivia Solem sidereasque vias. Aut pede Homereo cives stimulabit in hostem. Vel si quis patriac frangere jura cupit. Aut ludet numeris levibus, quae scria celent: Tristia in Hyblaeo pharmam melle juvant. Hos decet ad sacram solos admittere Cirrham. His dare Castalio pocula ducta lacu. Sic odio faciet coelestia dona vacare Thespiadum reserens orgia mysta pius.

113쪽

88 ELEGIARUM

ELEGIA

OUid sine fine meos, Frater carissime, versus

Exigis, dc lentas arguis usque moras Hei mihil quid toties cor molle impellere tentas, Et stimulo toties increpuisse gravi pNon stat corde silex, ferro nec pectora vincta, Uberave admovit saeva leaena mihi. Numina sinat etiam, fateor, mitissima Musae, Mitis Hyantiadum nec minus ipse Deus. Et nomen vatis, cincturaque tempora vatum Nescio quid blandi Delphica laurus habet. Certe ego non numeris jam nectere verba negarem , Vena soret facilis si mihi, parque tuae. Sed non est facilis, quoties nam scribere tento, Deficit, & vires sentit abesse suas. Nec tamen, ut cupiam, dimittere carmina possim; Usque adeo res sunt carmina grata mihi. Nunc volo; nunc cupio; nec, quod cupioque votoque, In mihi dilectos jam licet ire modos. Non aliter captas, credo, fugientia poma. Et mediis in aquis, Tantale, quaeris aquas. Non aliter torques ruiturum, Sisyphe, saxum . Quodque petis numquam culmen adire potes.

Nunc etiam dubito, meliusne, Helicone relicto, Et Phoebo dicam Pierisinque vale. Nul

lDisi iam by Cooste

114쪽

LIBER RU ARTUS. 89

Nulla voluptatis, fuerint nec caussa doloris, Et cum deliciis demta querela seret. Ast ego quo rapior, quo me dolor impius egit Scilicet ut profugus turpiter esse velim. Dii meliust numquamque, precor, vesania tanta Exagitet mentem , praecipitetque meam. Me teneant Clariusque Deus dulcesque Sorores Blanditiis vinctum tempus in omne suis. Sic ego detinear, nusquam ut discedere possim, Et sit pars animi libera nulla mei. Mitis ut est, neque enim numen clementius illo, Cynthius, haud dura pellet ab aure preces, Atque exoratus repetitis )enique votis, Ex facili versus scribere posse dabit. Nunc satis est numeros mirari saepe canoros, Sive tuos, Naso . sive, Tibulle, tuos. At tu, plena dedit cui pocula flavus Apollo Ducere Castaliis, candide Frater, aquis: At tu, saepe velis felicia carmina nobis

Mittere, nec moniti non memor esse tui.

IN OBITUM

Poetae Clarissimi. Q Ualiter a patria nato modo carbasa danti. Emensoque brevem per vada tuta viam

115쪽

ELEGIARUM

'o Vota inter solvenda patrem . quem vivere credit, ΕΨstinctum subito nuntia fama refert; Ille dolore furens crudelia Fata, Deosque Crudeles clamat, coeptaque sacra fugit. Haud secus, Hoogstratane, fera te morte peremtum Fama canens aures perculit atra meas; Et coelum, semperque bonis contraria votis Astra incusiavi, Persephonesque nefas. At non hoc nobis de te sperare jubebas, Quum modo cogebar regna Britanna sequi. Tu mihi pacatum pelagus, ventosque serentes Poscebas multa numina magna prece, Et reditus mandata dabas: ipse omine laetus optabam vitae stamina longa tibi, Ac iursum spectare tuos, mea gaudia, vultus; Nescius adversis ista vovere Deis.

Hei mihil non igitur pendebo loquentis ab ore Amplius, Hyblaeis ore fluente favis; Nee monstrabis iter sacras Heliconis ad umbras. Pegasei puram nec mihi sontis aquam. Scilicet haud alio plectrum moderante manusque Pieriae coepi tangere fila lyrae: Ausus & excelsos Pindi conscendere colles,

Hortatu vires sussiciente tuo.

At mihi quid fiet deserto jam duce tali pQuid fiet citharae, te pereunte, meae Illa dolore gravi semper vel muta silebit, Funereos reddet vel nisi moesta sonos. Hos etenim luctus ullum non eximet aevum , Tuque novis lacrimis causia perennis eris.

116쪽

Sed quid ego haec veluti privato in funere damna Commemoro magis est publicus iste dolor.

Iste dolor positos trans coerula vasta Britannos, Iste dolor terras, Gallia culta, tuas, Iste dolor penetrat semotas quamlibet oras, Qua modo cumque viri Musica sacra colunt. Sed tamen est propior Batavis dolor urbibus ille, uas inter primas, Amsteli Nympha, tenes. Illic suevit enim, divino percitus oestro, Saepe movere sacrae fila canora lyrae. Seu, quoties aures libuit mulcere Latinas, Carmina Romanis auribus apta Canat ;Seu, Latiis Musas cupiens sociare Batavas, Argutum patrio personet ore melos. Teque, o Ya pater, teque, o pater Amstela, ad istos Saepe ferunt cursum sustinuisse modos. Nunc vestri perhibent audita morte poetae Uberibus lacrimas non retinere genis.

Et merito. Ille urbis dulcissima gaudia vestrae, Vestrum ah l ille decus, vester Apollo fuit. Hujus enim blanda captas testudine Musas, Amstellum juvit visere saepe nemus.

Invida Parca, dies tam carae rumpere vitae Ausa es, tam sanctum tu violare caput pNeve annos tantae possis praeteXere culpae Nestoris aetatem vivere dignus erat.

Nec tu, Phoebe, tuum Stygiis prohibere, tuumque, Pieri, cultorem sustinuistis aquis pAt nunc exequias, sic nam decet, ite frequenter Castalides Divae, Castalidumque Deus. Nec

117쪽

ΕLEGIARUM

PLNec calidis sacrum lacrimis persundere bustum Parcite, nec laceris exululare comis. Quales Franciadae facundi in funere quondam Non siccis memorant indoluisse genis: Brouhhusiique olim quales ad corpus inane, Planctibus Amstellas personuisse plagas. Tantorum sed enim post aspera funera vatum Nil potuissetis triste videre magis. Namque Heliconiadum quis sic percussus amore Ducat ad Aonios orgia pura tholos pΕt jam tranquillae recreabant otia vitae, Pollio quae vati fecerat ille suo ;otia Pieriis, quam longa, sacranda choreis; Otia in auctorem non male grata suum. Quippe tuas quoties celebravit, Pollio, laudes, Virtutumque tulit celsa sub astra decus lNam quis, te cives toties moderante volentes,

Nesciat Amstellae frena benigna rei pPlurima restabant, quae, quo decet ore, parabat Dicere. Nunc tantas spes tulit atra dies. Est locus Elysii secreta valle beatus, Vatibus Aoniis qua via sola patet. Vere ibi perpetuae non deficiente choreae, Pcrpetui lusus, perpetuique joci: Ac volucrum Cantus semper, Zephyrique susurrus Per folia, & murmur lene perennis aquae.

Illic, si qua fides, felix felicibus umbris,

Blande Senex, jam nunc carmina festa Canis. Et simul agnoscunt citharae modulamina notae

Francius ille. tuus, Broukhusiusque tuus s

118쪽

93 LIBER QUARTUS.

Excipiuntque piam laeti complexibus umbram Alternis, cupidi colloquiumque petunt; Iam tecumque vetus studium felicis, ut ante, Carminis exercent, Pieridasque colunt. Sed numerare tuae conor quid gaudia mentis, Quae tibi jam demto maxima fine fluunt At tu, si fas est cineres deflere beatos, Has moestas lacrimas accipe, sancte Senex: Accipe, qualiacunque mei monumenta doloris, Carmina confusa deproperata manu.

IANUM GRAE FLANDIUM.

GAudia sunt in amore, & sunt in amore dolores. Vanus, qui speret gaudia sola sibi.

Hanc etenim legem miseris dixere Venusque, i Telaque qui toto spargit in orbe Puer. ui neget, hunc nullos sensisse Cupidinis arcus Convincam, & nullas corde tepente faces. Nec, modo quid facilis, rigidae modo, novit, amicae Ianua amatori clausa patensve serat. Vel mihi tu testis, duros edocte per usus Iane, serus cui nunc pectora versat Amor.

119쪽

Corporis heui macies, heul ora simillima buxo, Certa nimis miseri signa furoris habent. Alii quoties imo gemitus e corde notavi, Et dictum tenui murmure, Vita. tibi lAhi quoties, lacrimas nos te celare Parante, Hae tamen invitis emicuere genis. Mox. precibus se posse tuis mollescere . secta A domina suerat spes modo si qua tibi; φUt vultu, ut toto gaudebas pectore, nec voXLaetitiam poterat dissimulare suam.

At magnos prae te poteras contemnere reges:

Vile tibi sceptrum, purpura vilis erat: Nec Jove tum coelum cupiebas dante: sine illa, Iudice te, pauper stilicet aula Jovis.

Et jam magnificos agitabas mente triumphos, Postebasque tuis myrtea serta comis:

Basia jam roseis fingebas sumere labris, Jam quod dulce serat, basia praeter, Amor. At quid si, facilem quam jam semperque patentem Credideras, rursus janua clausa riget Hevi tibi nunc isti quam longe, Iane, triumphil am longe capiti serta petita tuo lBasia nunc roseis quam longe sumere labris. Et quod Amor, praeter basia, dulce serati

Non aliter portus prendentem ene carinam βAdversus Boreas rursus in alta rapit; Rursus in alta rapit: nec prosunt vota precesque, Nec sua jam reduci dona mrata Iovi. Sed tamen haec, iterum ventis agitata fretoque,

Post via est portus sobs inire suos.

. Tu

120쪽

LIBER QUARTUS. ος

Tu quoque sic olim, modo non praesigia sellax Ista tibi Phoebus nostra per ora Canat; Tu quoque sic olim, portus ingressus Amoris, Persolves Veneri debita dona tuae.

IACOBI PHILIPPI D'ORVILLE,

Ei lectissimo Vironis

r, o Melpomene, desueta resumere plectra, Intempestivo tarda pudore, negas Si nescis, major, socias dum ducit ad aras Fratrem sanctus Hymen, conticuisse pudor Non equidem Sponsae castum pictatis amorem, Mite nec ingenium, virgineumve decus: Vel jubeam meritis doctrinam extollere Sponsi Laudibus, & Clario pectora plena Deo. Ista, quibus meliore fluunt felicia vena Carmina, quos Phoebus respicit, ista manent.

SEARCH

MENU NAVIGATION