Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ΕLEGIARUM

H6Quo tamen ista tibi, Vir splendide λ num minus orco, uamquam talis cras, victima facta jaccs Nempe jaces : dc nequicquam Themis irrita vovit Te fore mox dccori praesidioque sibi:

Cognitaque expertae speravit robora dcxtrae,

In solio staret qua bene sulta suo: Et qua vulturios, genus insatiabile, aduncos

Dejiceret, raucos comprimeretque caneS:

Immanisque Hydrae tandem soccunda domaret Colla, nisi Herculea vix superanda manu. At nunc illa, comas inter suspiria scindens, Haud animo celat vulnera facta suo: Nominibusque vocans Divarum quamque piarum, Has mecum cX sequias ite frequenter, ait. Haec nos haec pariter clades pertingit ad omnes, Quae sacra progenies dicimur esse Iovis. Donec enim vegetos animabat spiritus artus, In gelidum cinerem fax neque versa Viri, Templa tenebamus pulcerrima pectore sancto, Et focus haud alibi cultior alter erat. Quem nobis quoniam rapuerunt invida fata,

Heut heu i quid miseris est nisi flere super p uidi nisi testatum lcrrisque poloque dolorem

Fecisse, dc carum composuisse caput Vix haec sata; venit nullis obnoxia fucis Religio, sparsa moesta per ora coma, Astraeaeque latus, ducentis funera, claudit. Plangit Zc indigna pectora nuda manu. Suetaque sublimi semper petere astra volatu Ε rutilo Virtus aethere lapsa venit.

142쪽

LIBER Q U ARTUS.

Et simul incedit. sed non in veste nitenti, Sed pullata trahens syrmata, cana Fides. Nec Probitas, qualis Saturni nota sub aevo , Nec Pietas aberant, utraque scissa genas. Funereamque auget Libertas patria pompam, Propugnatoris sunere moesta sui. Hinc usu longo Prudcntia plurima rerum Humentes sequitur dilaccrata sinus. Altaque Majestas, scelerum tremuere ministri Qua toties, vultus it cooperta sacros. Stipat & hanc aequans homines Clementia Divis, Flebilibusque replet sulcra summa modis. Denique defuerat Divarum nulla, patebant Atria perpetuum quis modo casta Viri. Quae quia crudelem nequierunt flectere Parcam,

Actave praecipiti sistere fila colo, Debita, quod possunt, lugentes justa merenti

Haec cineri solvunt, inseriasque ferunt. λΑm stela, qui celsas urbis cognominis arces Irriguo liquidae flumine lambis aquae, Desine majores ad moenia, desine, fluctus Volvere, coeruleum tollere & amne caput. Me miserum i subito quam sunt tua gaudia versat Invida spes quantas abstulit hora tibi lIlle tui Didericus amor populi, ille Senatus Grande decus sacri consiliumque, fuit lCui modo clamabas, Laetos molire triumphos, Quaesitum meritis, I, cape, Care, decus. Non aliis humeris melius, bene Cognita virtus

Fallere si nequeat, sederit istud onus.

143쪽

ELEGIARUM

Ac videam tutas Orientis litora classes, Quaeso, diu auspiciis ire redire tuis. Inque sinus nostros, Danaes velut aureus imber, Depluat innumeras India dives opes. Talia vociferans, omnes ad gaudia cives EXcieras, plausum quos geminare juvat. At brevis haec suit. & turbata repente voluptas, Venit ut erepti nuntia fama Viri. Tunc te, tunc memorant subito pendentibus undis Adtonitum multo diriguisse gelu. in & perpetua reserunt voluisse pruina, Hoc nisi fata vetent, occuluisse caput. scilicet ille dolor visus tibi, Dive, perennis. Et, dubium non est, ille perennis erit. Nos decet ad tumulum luctus renovare quot annis,

Ac querulo moestos ore ciere sonos.

Parte sed ille sui meliore receptus in astra, Tempora ubi vitae fine carentis agit: Divinumque jubar, nullis narrabile linguis, a fas est, oculo jam propiore videt: Coeleste sique choros inter, citharasque, lyrasque, Concinit aeterno carmina grata Patri: Nec resono planctu, Iacrimisve movetur ab ullis, Frigida quas tristes landimus ossa super. Si tamen e nobis cocto sentire beatos Credibile est aliquid, nec bene facta latent; Tum puto laetari, cum conspexere nepotes A virtute nihil demnerare sua. Ergo, Meriade, cassos, age, comprime fietus,

Ae potiora patri solvere justa para.

144쪽

LIBER QUARTUS. Ir 9

Id facies, si rite premas vestigia clara, Virtutumque heres illius esse velis. Sic melius, quam si tumulus de marmore per te

Exsurgat, cineres aureaque urna tegat. Sic melius manes venerabere, Crede, Pat OS,

Matris & adflictae dulce levamen eris: Quae, socio viduata tori, ceu turtur, ad tum Nunc urguet lacrimis, & vocat usque, Virum. Sic etiam tibi conspicuos augere penates Per titulos olim numina justa dabunt.

ELEGI A XIV. IN PACEM

BATAvORUM DIUTURNA M.

DUm tonat horrendo late Bellona sagello, Sanguineisque furit Mars violentus equiS ;Finitimique ruunt in tristia proelia reges: Arma suis thecis clausa Batavus habet. Eunomiesque soror placidissima, rura celebrat Pinguia Belgi adum Pax, celebretque diu. Hac duce nauta vagus securis labitur undis; Hac duce bos tutam scindit arator humum. Mille sub hac florent studiosae Pallados artes. Gestit Zc Aonii praesul Apollo chori. Pro lituis per agros resonant totique lyraeque, Commoda quae Pacis celsa sub astra ferant.

145쪽

: Ieto ELEGIARUM

Praelia squa juvet clarosque senare triumphos, Arma vicesque canunt, magne Cupido, tuas. Pace Venus laeta est. Paci bene convenit istis Cum ictis, bellum quis gerit almus Amor. His, ne deficiat terras cultura juventus, Neu careant urbes civibus, ille facit. Quin his, Mars, debes tua roborac Desinat ille. Vis erit essecto milite nulla tibi. Posce tamen potius validas aetate cohortes Gentibus ex aliis, quas fera bella juvent. Barbara terribiles praestet tibi Thracia foetus :Αugeat & numeros Sarmata pube tuos. Si tamen invicto placeat firmare Batavo Agmina: tironum nobilis ecce manus. Sunt quos thyrsigeri celebrant certamina Bacchi, Nec lassat Paphiae sacra palaestra Deae. Hi media gladios vibrantes pace per urbes Vulneraque dc caedes & sera fata crepant. Ast hi cum Musis & Pallade, Pacis alumnis, Non intermisib bella furore gerunt. Turba, Gradive, tuos quae suppleat apta maniplos et is Hac, precor, eXtremos vince Borysthenidas. Dummodo bellorum rabies, terrorque, furorque Pellantur patrio semper ab orbe procul. At quibus haec, Populi, debetis munera, Septem. Adsiena meritis Pace triumphus eat. Sola triumphali digna est victoria pompa .

Quae patriae nulla caede Cruenta venit.

Adstemat his miles. vivit qui semper in armis, Et dux imperio laetior ipse dato.

146쪽

LIBER QUARTUS.

Venales animae minima mercede facessant, Quique seros enses ambitiosus amet. A dominis quondam male tutum pignus Iberis, Ac mox vindicibus paene rapina suis, Consilio Procerum Libertas, optima rerum,

Stabit, & in solio stat bene firma suo. Dummodo sit nostris Discordia finibus exul, Aequatoque oneri quisque subire velit.

Nemoque, luxuria censu nudatus avito, Exuviis patriae turpia damna levet. Praemia sint meritis: sontes vindicta sequatur: Dicat & in quemvis libera jura Themis. Si vires errent campoque foroque potentum,

Legibus & pulsis sceptra libido gerat: Curiaque ipsa, sibi quo vindicet omnia soli, Imminuat populi singula jura sui:

Ac, ceu turba minor capitis, suffragia cives, Quae suerant olim plurima, rapta gemant: Muniaque obtineat, patrimonia Civica quondam, Turpis adulator mancipiumve potens r. Si socii frustra repetant a praeside surtum rNulla peculatus crimina poena premat: Sanctaque vox populi sit nomen inane Senatus, Et Marius modo res, 3c modo Sulla ruat: Plebsque tributorum gravida sub mole fatiscens Non patres, rigidos experiatur heros: Maluerint gentes unum quam mille tyrannos; Romaque Caesaribus sic data serva suis. Tristia sed rapidi discerpant omina Cori, Aureaque aeternum tempora Pacis eant.

147쪽

ELEGIARUM

IN NUPTIIS

Praesumissimi, Nobilissimi Viri

Ae Lectissimae Nobilissimaeque Virginis

IDaliae. Myrtus, soboles gratissima silvae, Inclytaque Aonii, Laurus, alumna jugi,

Praemia Curarum, victricis praemia frontis, Huc e natali nunc properate solo: Ut, suaves etenim junctae spiratis odores, E vestris peragam serta venusta comis: Serta, quibus de more sacra circumdare luce Meriadae possim tempora cara mei. Ad Paphiae delubra Deae, castique Hymenaei, Victor in auratis adparat ire rotis, Ut, quae promisit pelago deprensus amoris, Ad meritos solvat debita vota focos. Quare, non alios potius vinctura capillos, Ocius hoc circum currite, serta, Caput. Ille sinu dominae vos ponens forte triumphi Perpetuas testes jusserit esse sui.

Sollicitoque aliquis vos illic lumine spectans, Visa bona sitis, dicet amator, avi,

148쪽

LIBER QUARTUS.

Ahi quando. rigidae conversa mente puellae, Suspendam Veneris sic ego serta thololFallimur p an frondes properant huc sponte Cupitae,' Quis permulsa novo ridet odore domus. Sic puto. Tu plexas tantum ne temne corollas ualescunque mea, dulcis Amice, manu. Nec tu, virginei princeps, Munteria, coetus, Materies nostri carminis esse nega. Ipse quidem es magni, fateor, testudine vatis Digna, vel a Phoebo Pierisinque cani: At mea nec, primo si non contendat Homero, Est tibi dedecori Musa sutura, reor. Nec fas, jusve vetant laudes celebrare Deorum, Dircaeo inferius si quis olore volat. Ipse decora Venus, quamvis se fluctibus ortam Gaudet Apellaeas exhibuisse manus,

Creditur haud ideo cunctas sprevisse tabellas, Artifices alii quas posuere sibi. Quid Z quod perpetuo forsan tibi vate Carendum,

Si, nisi quae meruit, te lyra nulla canet. Quo magis o. Superos sic eXperiare faventes, Pronubaque inceptis adnuat aethra tuis, o magis o ne dura mihi sis, Uirgo, canenti, Sed tibi devotis versibus aequa veni. Sive tuae vernum florem memorabo juventae; Vix Hebe quali conspicienda venit. Sive canam gemino radiantem sidere frontem, Unde pharetratus spicula torquet Amor:

Spicula sed flammis, sed adunco praedita ferro, Nec leviter jussum docta ferire latus: Fixa

149쪽

I 24 Fixa semel, sollers quae non educere dextra, Non valeat magico Thessalis ulla sono: Ipsa nec . Ambrosiae succis incocta salubris, Dictamni Cressis herba revulsa jugis. Meriaden testor, cui, postquam senserat ictus,

Non mens. non solitus constitit ore color. Et tamen auctores plagae crudelis ocellos Non odit; magis hos vulnera passus amat.

Hos amat, hos spectare juvat, spectare juvabit,

Quum nive consperget tarda senecta Caput. oscula quid reseram, quid eburnea colla, manusque, Roscida quis cedat mane pruina novo. Adspice, quum nigris spatiaris comta capillis, Qua lilia Amstellas mollis inumbrat aquas, Ut te de vitreis venerentur Naides undis. Leda Iovi magno sic nova flamma fuit. Sume canes comites, humeroque impone pharetram, Jam Dryadum fies nota Diana choro. Vernis cinge rosis crinem, vittaque coerce, Casta verecundi mater Amoris eris. Carmine quo nunc ingenium velocius annis, Perque bonas artes pectora culta seram, Aut, quales viguere nova sub origine rerum,

Subdita Saturno quum pia terra fuit, Extollam iaciles, dignosque hoc pectore mores,

Hospitium legit quod sibi trina Charis lAlice sortunatorum decora alta Penatum, Laurigeros fasces, purpureasque togas.

Quid i taceamne Patrem, tenuit qui providus urbis aepe gubernaclum, naviger Ya, tuae. Quem

150쪽

LIBER QUARTUS. ras

em mox auguriis poscet sibi curia laetis

Consulis ac patris rursus obire victa.

Quod precibus si sunt, dc erunt, sua pondera justis,

Huic acqui Superi secula longa dabunt. Hoc cupiunt Musae, cupiunt Tritonia Pallas, Et Themis, & Pietas, urbis & ipsa Salus. Felicem te, Meriade, quod & indole, & ore, Sanguine quod tali, praeda, puella, tua est. Sed neque formosiae connubia degener, ipse Audiat hoc Livor, tu generosa petis. Quin in te facies, quam non sine pectore virgo Diligat, ingenui quam decet esse viri.

Estque tuum meritum gentes vidisse remotas e Et tibi sunt Themidos tempora cincta manu. Est animus magnis curis, nec honoribu4 impar. Quos jactes, proavos enumerare potes. Atque utinam clari non immatura Parentis

Pollice rupisset stamina Parca sero lSed quid ego hos luctus renovo, nec ducere crudi

Scissa cicatricem vulneris ora sino pNon velit, aut probet hoc, gaudens tuus aethere celsio, Meriade, Genitor, conjugioque favens. Ipse quoque indignas Matrem deponere curas, Et viduo lacrimas tergere ab ore jubet. Ipse vetat questus. procul hinc tuba flebilis ito. Ad Veneris pompam tibia laeta facit. Huc plectra, huc citharae faciunt, vocesque canorae, Plaudentum choreas huc strepitusque pedum. Huc pater, exuta prius at cum cornibus ira, Bacche, facis, cantus laetitiaeque dator.

SEARCH

MENU NAVIGATION