Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

tos ELEGIARUM

Scilicet oscii si quis non prima capessat Tempora, dilati gratia multa perit.

Quam nunc aequoribus distarent moenia longis Amstelio cuperem Franequeram solo, In pelago saltem dubio, ventove vetante Culpa retardatae posset ut esse viae. Parce tamen socii pectus, Burmanne. fidele Criminis ob longas insimulare moras. Non etenim semper, tua quae pulcerrima sors est, Respondet precibus Musia vocata meis. Sive ita nascenti triplices cecinere Sorores, Dissicili nentes stamina nostra colo: Seu vitae ratio est, quae Majae plurima nato, Virgineo cedit tempora parca Choro. Quam Mercaturae male cum Tritonide docta Convenit, aut Phoebo Numinibusque novem l Nam quoties positis rationum, Petre, libellis Pegasidum volui sacra litare focis lSaepe novos titulos age jam gratemur amico,

Ipse mihi dixi, conspicuumque decus,

Ac cithara sumta tentavi condere Carmen, Bumannum posset quale decere meum.

Quin etiam, memini, latum celebrata per orbem Mens fuerat gentis dicere facta tuae. Et Franciscus avus jam , Franciscique Parentis Magna sonaturo nomen in ore fuit. Nunc ad se totum rapiebat Patruus ingens . Cui merito adsurgit doctus ubique chorus. Quem Pallas Leitana decus, columenque fatetur ,

Exoptatque diu possit ut esie suum.

132쪽

LIBER QUARTUS. Io

Tuque, Patris tanti soboles generosa, subibas Trajectinorum splendor, amorque, Patrum. Nec minus & Fratrum par nobile, Petre, tuorum Ardor erat merita serre sub astra lyra: Quorum Paeoniis perfectus in artibus alter, Christicolum curam sedulus alter agit. O utinamst nostro sivissent vivere voto Fata, procul curis, Mercurioque pro I. Et choreis Heliconiadum, Phoebique dedissent, Deliciis nostris, implicuisse manum. Hinc mihi vidisses Heroum surgere carmen,

Materiae numero conveniente suae.

Hos inter quoque te posuissem nobile sidus ;Ingeniique forent cognita dona tui. Per me sciretur, vidit de matre cadentem Protinus ut placido lumine trina Charis. Phoebus ut Aonisin de te mandata serebat, Ora caballino tinguere fonte jubens. Utque sacra lavit, totumque fideliter, unda, Excepit roseo Calliopea sinu: Et laurus hederasque inter requiescere secit, Festa ubi Pieridum cantibus antra sonant. Nil igitur mirum, si mox adoleverit ille

Carminis, a teneris tam bene coeptus, amor:

Si tibi, Musa quibus toties ea paverat ante, Dulcia nectareis roribus ora fluant. Ut sors, addiderim, primo minus aequa licebit Ante diem rapiens cum genetrice Patrem, Nutriri dedit in Patrui penetralibus altis, Praeterita emendans munere damna novo.

133쪽

ELEGIARUM

Est adeo multum, doctis adsuescere curis, Et meritae puerum laudis amore capi. Talibus auspiciis igitur penetrare recessus Historiae tibi fas, eloquitque, fuit. Contigit & cani ritus cognoscere secti, Et Critices fausto templa subire pede . Ter quater o felix, licuit cui cernere tanti Coram, quae referas, inclyta facta Viri. Hinc tamen ingenio sedisse haud ultima credo Tot de Barbarie parta tropaea fera: Et tibi mature subiit quoque culmina Pindi Et valida Musias adseruisse manu. Grande rudimentum doctrinae mittere in hostes

Tela, sacri belli primaque signa dare. Quid jam quid frustra fugis Ignorantia, quidve

Speluncis properas abdere turpe caput lQuin Bumannorum nomen fatale tremiscens Impia jam pedibus colla premenda para. Ut, veluti nomen quondam titulosque perennes

Africa Scipiadae sub juga missa dedit:

Sic quoque tu genti Burmannae, pessima, nomen Debellata seras perpetuumque decus. minor, eveniet. plausis Victoria pennis Ipsa dat augurii prospera signa rati. Ecce abitum cari Wes ingI Frisia Pallas Flens sedet immissis uda per ora comis, Maestaque Confusis tundens praecordia palmis Ecquis erit, clamat, qui mala nostra leveti Lucida, me miserami quo se cito condidit axe

5plendebat nostro quae modo stella polo.

134쪽

LIBER U ARTUS. IN

Attamen haud fueram secura, mihique timebam, Heli mihi caussa nimis justa timoris erati Cum Trajectensi virtus Duhera Lyceo Ulterius solitam serre negavit opem, Et, procul a turba, senio suadente, quietos Constituit solo ducere rure dies. Si quid nostra tamen valuissent vota, careret Duhero jam non in mea damna suo. Ipse quoque exutus senio. nervisque resectis, Ferre seret magnum quamlibet aptuS onus. Sed quid ego ad surdas nequidquam Conqueror auras, Et facio rapidis verba serenda Notist Invida Trajectum, nostra quae clade superbis, Dic, tantum rapias quo mihi jure decus pAn. quod clarus erat meritis Wesingius heros, Caussa fiat apta tibi, cur spoliarer ego tAt si jam non te, Superos mea damna movebunt. Di facite ol maneam ne spoliata diu. Sed bene habet. tetigere preces pia numina justae. Gratulor hoc, Pallas Franequeram, tibi. Burmannus lacrimas meus en jam terget ab Ore . . Vulncraque optata facta levabit ope. Illius haud usquam deerit tibi vivida virtus sDum gestit juvenis munus obire viri. Non secus in solem primis se nixibus ales Tollit, si qua geret tela trisulca Iovis. Immotisque oculis radiantem sustinet orbem, Adsumens animos a propiore Deo. Haec ego conabar, recolo, dulcissime rerum, Pluraque Maeonia dicere, Petre, tuba.

135쪽

ELEGIARUM

4 I Sed mihi Mercurius quoties male sedulus aures Uellit, propositum praepediitque meum iEt vix hos elegos humiles permisit iniquus

Saepe interrupta deproperare manu. Nunc etiam ceris, ad te qui perseret istas. Nauta jubet finem ponere. Petre, vale.

AD FRATREM

DE NIHILO. Ulla rogas scribam cur carmina, candide Frater; Et me jam, fateor, scribere nulla pudet. Quid vero faciami quum cogar, scribere quamquam Carmina nulla pudet, scribere nulla tamen Non Hymenaeus enim, socias celebrandus ad aras, Poscit ab invita carmina festa lyra: Nec licet Heroum sublimia tollere coelo Facta; decent magnas grandia Vela rates Nec libet immixto plebejis scribere nugis Carmina, cum proceres curia Celsa novat: Ominaque in melius versuri dicere secti: mina Coelestes non habitura suos.

136쪽

LIBER QUARTUS.

Publica namque Jacent, privataque sola coluntur, Ac rari curam posteritatis agunt. Ergo decantem, quibus haud accendimur, ignes, Inque leves elegos fictus amator eam pNon animus fert hoc. Scribam ne nil tamen, ecce De nihilo carmen , si modo carmen, habe.

ELEGI A XII. Viro Curissimo

Pinfessisnem Iuris utrius ine in Zindemia Handem Erasiaus canti. inale peregrinis iaciens commercia terris

Gestit, & haud tacita gaudia mente premit, Si qua per ancipites casus hostisve, viaeve, Ac post sollicitae taedia longa morae, occiduis tandem redeat vaga classis ab undis, Aut illis, rutilos sol ubi jungit equos. Sic tua non levior pertentans Corda voluptas Conscia laetitiae promere signa facit; Dum Themis auspiciis ineunti rite secundis Templa tibi felix ad sua sternit iter: Templa, Deae multis quae consecravit ab annis Harderovicana Gelaia sortis humo:

137쪽

ELEGIARUM 11 i

Templa, virum fama totum celebrata per orbem, Laudo quoque ingenii mox celebranda tui. Mentis enim vigor hoc spondet, spectataque virtus

Ante sub auspiciis Fratris, Huberte, mei, Dum secti pariter vestigas rudera prisci, Nil dubitans patrios deseruisse lares: Atque alio populos, alio sub sidere terras, Fluminaque, & montes pectore firmus obis. Gallica qua late regio, qua Romula tellus, Horrificisque tonans qua patet Aetna jugis, Ac porrecta per immensos Germania fines Albim cum Rheno Danubiumque bibit. Nec se se fervor quidquam tuus ille remisit.

Tempore quin pulcer crevit honoris amor. Hinc etiam perges jam clara in luce locatus Ingenii dotes exseruisse magis :Astraeamque tuam, primas haec vindicat, ibis Semper, dc Aonidas demeruisse Deas. Illae quippe suo te nutrivere sub antro, Et liquido dederunt fundere ab ore melos. Atque iter a vulgo tibi monstravere remotum, Culmina quod bifidi montis ad alta serat. Quod vates tenuere olim. Per Apollinis artem Immortale sibi qui peperere decus. Hoc tu nunc instas, hederae decerpere frondem Contendens, Pindi qua viret altus apeX.

Plura quid addiderim Z vix, vix haec ipsa referri

Nempe, verecundae frontis Amice, sinis. Non laudatricis citharae modulamina tanti,

Ut tibi suffundat Musa rubore genas.

138쪽

At si materiem texendis versibus optet Pieris: en alio tramite sectat equum. Cur non , Uryhovi, memori de carmine serus Discat amicitia corda ligata nepos . Nam tam Certus amor sub pectore spirat utroque Ut trans Lethaeas vivere possit aquas. Cur taceat lacrimas, taceat suspiria crebra, Nec leviter Paphia viscera adusta face, Ut tua formosas inter non ultima virgo Abstulit argutis lumina luminibus pNam celare licet primos tentaveris aestus, Non longum potuit corde favilla tegi.

O nimium selixi pulcro quod adureris igne, Non semel incaluit quo pater ipse Mosa, Sidereosque oculos miratus eburnaque colla, Lenius ire suas Rottera jussit aquas. At felix iterum i dominae quod limina durae obsedisse tibi non Cytherea dedit: Sed grave quae possit miserari vulnus amantis,

Nec gemitus, lacrimas nec numerare neget. Cur Erycina tamen, ridens modo fronte serena, Invisis toties nubibus ora tegat, Nec sinat optatos, miraris, prendere portus, In mare nunc aestu, nunc reserente Noto. Si nescis, adeo cuiquam viX aequa Dione, Ut det inoflenso vota tenere pede:

Gaudia summa prius sed quam serat, uvida fletu

Cernere laetatur, pallidaque ora, Venus; In primis facunda cupit lamenta, precesque Vatis amatoris combibere aure diu.

139쪽

m ELEGIARUM

Amstellae testes ripae, quas tempore longo Credibile est questus edidicisse ruos. Sed jam siste, licet. gemitus, & lumina sicca. Oblitus, duri quidquid habebat Amor.

Nam prope tempus adest, quum tu pro mille querelisi Pro totidem lacrimis oscula plura feres. Cernin Hymen roseis ut vinctus tempora sertis ornatam quatiat lampadas ante forem Ut croceum spargens florem, myrtumque, Cupido Ducat odoratos matris ad ipse focos Iuno favens, thalamis laetum socialibus omen, Nectat ut albenti vincula flava manu pFallimur Z an festae Charitum sonuere choreae. Terpsichore dulces quis praeit ipsa choros Hesperus di mergi sestinat pronus in aequor. Surgat ut Eoo Lucifer axe tuus Quin igitur propera, quo te lususque, jocique, Ambrosiaque madens sponda marita vocant. Christinaeque tuae placitas infusus in ulnas Utere deliciis, Sponse beate, tori. Sie, decies Phoebe postquam reparaverit orbem, Per liquidum vi eis aethera vecta rotis, Dii faciant, quIs sunt sacra connubialia curae, Ut felix simili prole serare pater. Haec ego vaticinor. Quod si non sellat Apollo. Postmodo tu dices; Hic bonus augur erat.

140쪽

LIBER a I ARTUS. 1rrELEGI A XIII.

IN OBITU

Viri Ampli

Ad Filium praestantissimum

. U. D. MΕriade, spirans cIari Genitoris imago;

o spes, o soboles nobilis una domus. Vota tibi nuper, memini, & bona verba parabam. Sponte sua Patrem dum novus ambit honor. Quem Procerum voluit meritum mens provida lectis, Quis Oriens curae est, adnumerare viris. Adfini Libitina domum sed funere turbans Gratantem vetuit me comitare Chorum. At, quamvis absens, animo pia vota peregi: Vota Deos heul heul non habitura suos. Nec nimium vovi, fasces & frena volentis Urbis ubi vovi, Nestoreosque dies. omina praebuerant, sic rebar, certa suturi Et vires solidae, laetus & ore vigor, Atque animus late fulgens virtutibus aliis, Ac crebris meritis publicus auctus amor.

SEARCH

MENU NAVIGATION