Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

146 ELEGIARUM

L. N. I 2. 22. Arma videns Pallas Cythereida forte tenentem, Sic, Cypri, judicium vis subeamus y ait. Dulce Venus ridens respondit, nil opus armis, Palmam nuda tuli, nunc Clypeata feram. L. VII. 29. Aureus imber erat. Danaes quum zona recincta est, Praebueruntque aditus aerea tecta Iovi. Fabula sic ait: Omnipotens sed aenea tecta Aurum perrumpit, vinclaque nexa secat. Hoc solidas restes, clavesque refringit aenas: Virgineum hoc flectit triste supercilium. Hoc quoque mota fuit Danae. jam ne quis amator Sit Veneri supplex, si queat aera dare.

Εκ DANIELE HE IN SIO,

aeuum amicae patriam praeternavigaret. Urbs salve, Batavae sortunatissima terrae, Demophilen nostram quae ter amata tenes.

Urbs salve: praeceps alio nos abripit aestus: Dictaque mox linquam rupta jubente Noto. At mihi tu verbum dic hoc illius in aurem Unum : jucundum nam reor illud erit. Nos medias licet inter aquas, tamen ut prius uri Antiquis medias ignibus inter aquas.

172쪽

BELGICO.QVi mu docebit canticum, dignum, novum

Quis ot triumphales sonos Ut siderum super arduas senun domos. Grates agente carmine, Fontem beatitatis unicum meaes E ligno Iesum pendulum. Vocate sed nee incolens Clio nemus. Nee ipse barbiton suam Nobis Apollo commodet. surentium Eflicta vatum numina. Dispar volenti sanctiusque nunc melos, Permessidos pro flumine, Pindi canoro monte pro biverticis , Rupes erunt Calvariae.

Non, si vagans Sionis arduo jugo. Potis Siloes sontibus, Κ a Auras

173쪽

CARMINUM

Αuras camena personem Davidica, Tropaea tanta dixerim :At stirpis ingens germen o Iesietae, Idemque sed stirpis sator. Herusque summus i mene conticescere De laudibus fas si tuis pTecum cruenti dira, tecum scandere Montis juvat cacuminal Tibique, flexo poplite ad seram trabem, Manus tulisse lapplices :Illie & hujus lubricum vitae bonum, Et blandientis perfidos Secti dolos, fumosque inanes Africo Oblivioso tradere: Et prorsus illic obrutum subsidere Amoris alto gurgite Magni, stupendi; vulneravit qui magia Te, Christe, subfixum cruci, Clavi lacertis quam trabales sortibus Durisque adacti malleis.

Polita procul hinc ite nobis carmina, Quibus optimum forent melos Lamenta mixtis lacrimis incondita,

Cum sole deliquium & pati.

Natura vatem sic praeit, ululatibus Ferisque praeginans planctibus. Amara luctus unde vox sonat vagi Utramque per Phoebi domum. Moestum repente deserit dum lux diem,

174쪽

Ιmis tremiscens di vacillat sedibus. Hoc, hoc sepulcris mortuos

Prodire cogit, carne vestitos nova, Orci refracto carcere.

Hoc sacra limina implet. & quatit metu, Dum rupta pandunt abditum Aulaea templi , robur & ceu fissile Saxosa moles dissilit. Coelum superne, infraque tellus intonet, Cuncta & minentur ultimam Licet ruinam; mundus hunc mirarier Mundi Iaborem desinat. id Z Filium videmus an non hic Deum, Dei voluptatem Patris, Pendere trunco, posteris heul Isaci, Et gentibus ludibrium pIlludque spinis asperis laesum caput, Taboque foedatum putri Radiis coruscans quod diem vincentibus, Tabor stupescebat modo. Qui serica nos veste, qui plumis aves, Viridante campos cespite, Stellisque magnum ceu peplo induit polum,

Nonne hunc egenum tegminis, Crudeliterque membra tentum cerminus 3

Frontemque, fronte qualibet Formosiorem, & igneis astris parem , Spectantiumque gaudium,

Squalere floris instar, immiti pede In turpe dejecti solum

175쪽

3U CARMINUM

Coeli reclusum nuper & quibus atrium Patebat, illa lumina Corrupta fletu, semiapertis & genis In morte jam natantia Auresque dentis vulneratas impii Injuriosis morsibus Aures, lubenter combibebant quae prius Vocem loquentis haec Patris: Hic noster hic natus, illi flectite Terrae universae poplitem,

Capessite hujus jussa, sic mando Deus.

Vos, ora non mortalia,

Vitaque plenus sermo, plenus gratia Fluebat unde perpetim,

Rubere tota quam cruento verbere

Uos intuemur, & Dei Faucem resectam vix aceti, proh l nefas Ac sellis haustu noxii. Manus benignael quis salutem redditam Debere se tot agmina Fatentur aegrotantum, ab ipso saepius Reducta mortis limine.

Pedes stupendi; stagna qui liquentia,

Ventisque turgidum mare, Tutis soletis ambulare non secus, Ac sicca terrae, passibus. Crudele ferrum findit ut vos, ossuum Ut dividit compaginest Surgit camena, surgit hic alte tamen , Conserta dicens proelia.

176쪽

LIBER. ID Heros sed eccet qualis incedit meus, Iudae ille de tribu serox

Leo, recenter ex Idumaeo velut

Descendat in praedam jugo. Ingens propago tu sed Heroum, quater Et amplius salve mihi, Tabo cruento membra sparsus, hostium Qui contudi lii robora. Tunc, quando nusquam in ultimo discrimine Comparuit quid auxili, Calcare praela solus iracundiae Coelestis ausus servida. Adhuc amictiis unde victor obtines Succo decoro sordidos, Te fortiter sequentium haud sine gloria. Io triumphel nobilem Adorea, triumphe nos bis tol juvat Clamante voce prosequi, Hebraea dum gens saevit impotentia,

Vomitque contumelias.

Illum licebit exsecrando stipiti

Vesanientes dexterae Inter latronum bina figant corpora, Mirabile o dictu tamen Fulgens coronae protinus decus impetrat En unus ex sicariis,

Huic mente fisus pensili recta viro. At signa cernit imperINon ulla, non monile. non satellites: Adparet hic nil regium.

177쪽

CARMINUM

IsΣDiadema solum ex vepribus premit caput. Pro purpura rubet cruor. Clavique, plantis scamna, sceptra dexterae Sunt, perserantes singula. Nunquam at quadrigis vectus in Capitolium Sublime victor aureis Sic est locutus, quale noster Golgotha ;Hac ipse luce gentibus Hac imperare me videbis omnibus Coeli receptum regia. Fides, futurum ultraque cernens ultimos Patentis orbis terminos, Non stipite aut offenditur clavis, neque In rebus haeret terreis. Sic intuendo perseveramus sequi Heroa nostrum adhuc, polo Exemplar unum militantis agminis. Qui fluctuanti Pontio Bene absolutus, inde damnatus male, Et tractus heul in Golgothae. In Golgothae cacumen illaetabilis, Non criminum poenas nocens Expendit illic, sed cruore plurimo Tropaea manans erigit, Quis Caesaris tropaea concedant, licet

Aquilis subegerit suis

omnes, patet qua terra lata, principes. In arce Mortem Propria, Ibi audet oppugnare, conscius licet, Monumenta quod victoriae

178쪽

Hic excitare crebra victrix sueverat. Quin cum suis Erinnysin Illic Avernum sustinet lacestere, Dolore crescentem suo: Mox ipse curru quem triumphali sedens Ducet frementem dentibus, Collo retorto, & impias vinctum manus; ol inselens spectaculum. Foedatur omnis qua maligne conditis Albetque campus ossibus,

Passimque rapto corpore avulsae manus,

Pedesque truncati jacent. Arena in ista, pallida sermidine. Horrore quaqua lurido

Plena, videmus acriter concurrere

Heroas inter se duos. Par quale numquam Phoebus adspexit cadens, Marisve surgens fluctibus. Vastis tremendum proeliantur viribus Hinc quippe Cocyti Draco , At inde Michael bellicosius, cum duce Potente, duX potentior. Caliginosis prodeat nunc sedibus, Quodcumque funesta Styge Infanda sacramenta funestum magis Dixit Tyranno Tartari, Adversus alti scita sincta Numinis

Semper parato tendere.

Atqui reportat inclytam victoriam Hinc noster Heros, sortiter

179쪽

Pressa furentem fauce sternens Cerberum. Sudore quamvis plurimo Hoe constet illi proelium, dc serpens seris Calcem fatiget morsibus; Muliebre semen sic oportuit tamen Contundere obtritum caput Stygii colubri. In credito primis male Parentibus pomario Furiarum ovabat ductor infernalium: Hic versa belli est alea. Nobis Iesus sortibus quando toris Servile fregit vinculum. Ex quo proterva matris Evae dextera Peccavit in foetu arboris

Interminato, nationes posterae, Reae parentum criminis,

Sese prementi subditas mortis jugo

Sensere inevitabilis. Nobis at ambas Christus ex orno manus Amore puro porrigens Contra venena pharmacum letalia

Fit ipse praesentissimum.

Illumque. Vitae permanentis arborem , Crux, mortis arbor, sustinet. Traxit ruinam prensia si quondam domus Utraque Simsonis manu, Tum, quum virorum, certus emori, dedit Leto tot unus millia.

Palmis hic alter eccet Simson sauciis, Et adligatis ad trabem,

Aeter

180쪽

LIBER

Aeterna tecta regiae sundat suae, Spoliumque rapit ex hostibus. Quamvis Tyranni nigra vivus agmina Humi valebat sternere, Nunc pluris ipsis constat, Herois fero Nex vindicata fulmine. Lignum coegit vile si dulcescere Marae liquores asperos Verum crucis gustare nos lignum facit Fluenta rursus gratiae Coelestis, haurientibus mitissima. Si trabs, in undas dotem Conjecta vatis, perditum produxerit Ab amne serrum; trabs Crucis Mersos miseriae dudum ineluctabili Nos extrahit voragine. Iacobus in quiete scalas viderat Convexa coeli tangere Ut angeli nos ocyusque per crucis In astra tollimus gradus. Erectus anguis per Moysen aereus Contra seros serpentium Ictus medetur, saevienti toxico uarum gemebat Israel. At delitescens carne mortali Deus, Suspensus infami trabe, Amarulentis corda Risus vocibus, A peste turpium suam Gentem nocente vindicat libidinum, Et vulneratus vulnera

SEARCH

MENU NAVIGATION