Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CARMINUM

Animis egenis in dapem lautissimam;

Raptisque secum in aethera Novo propinans plena musto pocula Saporis haud narrabilis. At tu ferocis seculi serocior Tyranne, nunc summo Deo Victus dedisse visus es demum manus.

Animi quid autem veI tibi, Vel inferorum quid fuit satellitum

Turbae rebelli cernitis Ubi e sepulcris mortuos escendere Iubente semimortuo: orci nocentem fauce praeripi reum Sententia insontis rei: Repente caecis e cavernis Golgothae , Velut patente ex ostio

Erebi reclusi, tanta post discrimina. Prodire Abrami liberos: In prata coeli quis renidentis, fide Abramica nixis duce, Ingressiis ante contigit, sol aequore Quam mergeret serum jubar. Quid p quando fracti, di impares certamine, Vidistis, ut natus Dei, Sputo inquinatus ora turpi, livida Loris perustus Corpora, Sanguine sere defectus atque spiritu, Sectus probris, & arbore Pendens, scelesto cuilibet Iudibrium, Ut sic Deo natus tamen FI

192쪽

LIBER. 16 Fletus supremos, frigidumque corporis

Sub morte rorem, atque halitus Novissimos, novissimumque sanguinem

Impendat haud quaquam irritus Populo suo; spospondit olim quem Pater Ipsi, & dicavit proprium,

Quum luna nondum, nec vagae noctis faces, Coelove sol splendescerent. Qui nemini numerandus, & longissimas Dispersus orbis pcr plagas, Tamen cohaeret, jungiturque artissime, Mentes ligante spiritu. A quo nec in laboribus nec otio Unquam relinqui cernitur. 'Populus, negantem serre se mundum sua Patientia qui subjugat: Nequit nefanda quem libido vincere Nec vi, nec ullis artibus. Cui nulla res est visa gloriosior Quam mors Redemtoris sui: Beatitudo summa cui Christi crucem est Novisse, quo decet modo. Hac erudiri concupiscens, unicam Scientiam hanc pronuntiat, Seseque dignam, & maximis laboribus. Invicta gens, gens aerea, Molitiones invidorum per malas, Per damna, per Iudibria, Penuriamque, quae suevit crescere:

193쪽

CARMINUM

Faliscit unquam, palma sed ceu nobilis,

omnes ruentis aetheris Temnens procellas, altius tollit caput, Nec compedes, nec Verbera EXhorret, enses aut minaces cuspide,

Ipsisque flammis pascitur. Nec ista perfert Stoica arrogantia, Caecive ducta pectoris Audacia, sed pertinax defendere Cruce signa pendentis ducis: Adhuc fidelem carne qui turmam sua, Suoque pascit sanguine: Verboque semper, & potente spiritu Tutatur, & fiduciam

Animosque dat quocumque majores metu, Ac commoveri nescios, Voce aut tyranni blandientis illice, Instantis aut vultu truci; Mortis dolores, atque vitae commoda Aeque paratos spernere, Nec quae tulere, nec ferenda postmodo

Curare quid pericula:

Tantum beatos, opperiri dum vacant Laboris exitus sui, Extrema vitae meta donec lubricae, Fatalis aut mundi dies omnes Iesu jungat arta copula,

Est ipse junctus ut Deo. Hoc plus sed Orci servet indignatio, Rudensque & hiscens horridum

194쪽

Vomit corusca mixta flamma sulphura In nos apertis faucibus. Desponsa coeli virgo facta est ut parens, Enixa prolem masculam, Illam cruentus persequi non destitit Paludis inferae Draco, Vcrrens sed orbes torquet immensos humum, Linguasque sibilans vibrat, Depascere ardens morsibus dudum seris

Artus trementes avio

Errantis in saltu , & sibi, & magis suo

Partu timentis foeminae.

Torvis Megaera cum sororibus licet Nobis echidnas subrigat, Furens furentes; triplicique Cerberus Latret tremendum gutture; Εructet atris 8c Chimaera rictibus Phlegethontis undas ignei, Ut pulsa rupes fluctibus frustra maris, Stat nostra mens immobilis. Deproelientur hinc & hinc quamvis sera Venti procella conciti, Fundoque ab imo mota tollant aequora, Spumetque coelum adspergine, Te te, Redemtor, qui, Styge ut nos liberes,

Vitae suisti prodigus,

Certum est sequi per dura terrae, per maris: Quamcumque sortem jusseris. Quaecumque bella, vel labores, in tuae subibimus spem gratiae.

195쪽

CARMINUM

Iubente cedent numine Per ora fida praedicandae in posterum Ubique gentium cruci Tumultuantis Tartari molimina. Simul atque vocem tinnulam Clangens olympo sustulit crucis tuis. Immanis ille Cerberus. Caudam pudenda contrahens formidine, In infimam fugit Styga: Transvectus astra noster Heros at subit Jubar ad inaccessum Dei, Caputque multa luce vallatus micat Inter chororum tot faces Coelestium . minora mille & Iumina, Quibus hinc & hinc circumdatur. Ubi per interrupta gaudia casibus i Nullis perenne nobilis Decus triumphi immensia vis testudinum,

Et entheae voces Canunt.

Ut jubilum hoc per omne coelum volvituri Vasta ut resultant atria liaetas choreas mutuis ut nexibus Ducunt beati coeli test Ut serta numquam laureae marcentia

Uictricibus plectunt comisi Ut ipse cunctis eminet, Titan velut Praestringit ortus siderat Mox unde puncto qui redibit temporis, Praedulce mentibus piis

196쪽

RI Solamen, at nefario gregi metum Laturus & formidinem. Iam non ab orno triste dependens onus, Sed nube sublimi sedens, Ac, quot viguerint, quot vigebunt, aut vigentCunctis videndus gentibus: Nullo latrone septus, at satellite Iuvenum phalange praepetum. Non ad tribunal judicis tractus, suum Sitientis usque sanguinem, At ipse rex, censorque de vivis serens

Et mortuis sententiam.

Optabilem salutis illucescere Tum cernimus laeti diem, Tum sustinemus colla, depulso metu,

Erecta coelo tendere.

At impiorum quidquid in cubilia Fugit serarum, vel cavae Rupis recessus. Tum scelesta natio Agnoscit ipsum, spiculo Cujus latus peregit , dc lumen pavet Ira flagrantis flammeum. Quid hora pulcra tardat haec cessat mali Cur ista liberatio pAgesis. Iesu, cuncta jam jam finiens,

Veni, precor, Veni myus. Explendus at labore quia nostro est tuus, Dum degimus vitam, labor, Beata donec fulgeat coelo dies, Tu, quaeso, tu coetus tuos,

197쪽

CARMINUM

tGravi gementes sub malorum pondere , Ne derelinque. sed novo, In hac palaestra flebili, semper velis

Firmare mentes robore.

Ol instet agnus, in cruce exspirans modo Victoriae viam suae, Et copias profliget omnes hostium, Ac saeva contra spicula

Nobis sit instar aegidis septemplicis,

Aeneaeque cassidae

Fletu dolores ejus & curas graves Pensare discamus pio. Piaculari qualis haesit in trabe , Stet cordibus depingere. Haec, haec imago sculpta mente, pectore In ultimos perstat rogos. Amoris haec incomparabilis tui Meminisse cogat jugiter: Amoris, actus quo supremum reddere Non denegasti spiritum; Qui siderum te cum sepulcrali specu . Mutare perpulit domos. Hic nostra, quaeso, conflagrare pectora Pari vicissim det face. Vixisse flammis semper istis ut juvet, Istisque flammis emori. Cunctis Iesus spiret unus sensibus, Nostros & adfectus regat. Magis magisque sentiat Christi nece Immunda se mori caro.

198쪽

Pravas, simul vitale lumen hausimus, Cupiditates insitas,

Non desinunt vexare quae mentem piam a Radicitus cruX eruat. Rex ille regum faxit & ratum mei Votum supremum carminis, Ut, perdomantes cordis arrogantiam Αc contumaces spiritus, In cereis fidisque doctrinam crucis

Servemus Omnem mentibus.

Haesisse sic nos crederemur optime Cum Christo eodem stipite :Extremus ipsi solveretur sic honor Et justa per nos debita. Puris Iesium dexteris demtum cruce, Busto decente sic novi Castique tandem poneremus pectoris, Quod dignitate vinceret Excisia nuper vel sepulcra marmore, Tenuissimam vel carbasum,

Carumve quidquid cura Iosephi pia Aut Nicodemi contulit. IL

199쪽

TITYRUS, CORYDON

TItyrus & Corydon placidi prope fluminis undam

Populea pariter coierunt sorte sub umbra; Ambo defessi, vitantes ambo calorem, Pastores ambo, atque ambo cantare parati, Ille Hiemem, laeti laudare hic commoda veris. Tityrus hinc coepit: partes nam sorte canendi Contigerant primae: Corydoni, sorte secundae. mite Iupiter exegit per tempora Matuor annum: Per Uer, Aestatem, Autumnum, Brumamque nivaIem Sed tamen a puero duo jam magis inde placebant, Aestas, aestatique assinia tempora Veris; Cor: Nos e temporibus, secuit quis Iupiter annum. Non breve Uer adeo potuit, Aestasve juvare, Quam genialis Hiems, eanis adoperta pruinis, Autumnusque caput praecinctus messibus almum.1D. Ο vestras utinam possem bene dicere laudes, Inceptisque meis bonus adspiraret Apollo.

Cetera nam tantum superatis tempora, quantum Vel rosa vera, rosam quae nascitur inter aristas.cor: Non, mihi si calamos tradat Pan ipse canoros, Ex meritis possem vestros extollere honores. Cetera nam tantum fas cedere tempora vobis, tantum maturis pyra fas est cedere cruda.

200쪽

mi: Uere novo Boreasque fugit frigusque rem is, Et molles Zephyri sibi debita regna receptant.

Tunc aer mitis, tunc omnis parturit arbos, Parturit omnis ager, tunc florentissimus annus. Core Desit ut Autumnus, deerunt simul omnia, nampie Tunc pyra. Castaneaeque nuces, tunc poma leguntur Mitia, multa tumet gravidis tunc uva racemis. Plenaque maturae segetes tunc horrea rumpunt.

FB: Vere novo mediis Iudunt Delphines in undis, Septa pecus, pastorque focos invisa relinquunt,

Perque novam frondem volucres audire canentea

Silvicolae gaudent Satyri, Dryadesque puellae.

Cor: Autumnus nimiis pastores solibus ustos, Et recreat pecus omne; Autumni tempore rursus Dulce sonant volucres mutae servoribus ante, Nec metuens solem Delphin caput exerit unda. 2B: Uere novo faciles ducit Cytherea choreas, Nympharum & lepida Charitum comitante caterva. Uere novo blandis pastores carmina Musis Et Phoebo cantamus; amat tunc Carmina Phoebus. Cre: Non minus Autumni formoso tempore laetos Exercent Pomona choros, custosque Priapus. Non minus intonsi tunc & genialia Bacchi orgia nos cantamus; amat tunc haec quoque Bacchus mir At sol aestivas si incenderit acrior horas, Quam juvat Aurora primo sub mane rubente, Avia pascendas agere ad dumeta capellas,

In campumque agnas etiamnum rore madentem.

Cor: Uerum quum Brumae redierunt tempora, saltus Non opus est longe, longe vel quaerere sontes: Pin.

SEARCH

MENU NAVIGATION