장음표시 사용
101쪽
vitia denique omnia , & corruptelas in Ecclesiam facile invehi. Timebat propterea , ne iure gravissima laberetur imprudens ac potet a- te abuteretur sua in amatissimi gregis perniciem , cujus portionem alienae fidei committebat. Ergo adhibita, quod in gravioribus aliis rebus faciebat, diligentissima praeparatione , imploratoque per multas preces, & hostias caelesti praesidio . tantam in eo spem statuebat , quantum proprio dissidebat judicio. Id porro cavebat in primis, ne quidquam alienis tribueret ossiciis , studiis, gratiae , humanisque rationibus . Qui hac via, vel artibus animarum. Curam , seu quodpiam aliud Ecclesiae munus e torquere tentaret, Cum in gravem ipsius offensionem incurrebat, tum vero de omni spe excidebat omnis ejusmodi rei ab eo in posterum consequendae . Ac quemadmodum ipse nonnisi invitus , ac renuens Episcopatum acceperat , ita pastorali cura indignos habebat, qui ambitu quodam ad eam postulandam. accederent. Etsi autem candidatorum merita satis comperta apud se haberet, atque explorata, ut de singulis deliberare , ac statuere per se tutisatae pos.set, coaeto tamen Examinatorum coetu horum magis quam proprio in optimorum delectu utebatur judicio. Denunciabat omnibus se nullius
sacerdotii collatorem , vel arbitrum esse , sed
102쪽
meritorum testem, atque declaratorem; Quod si digniorem praeteriisset, certam injuriam ei se faeturum esse,debitoremque eidem futurum omnium fructuum, quos ab eo sacerdotio exclusus non percepisset. Paribus tamen duorum meritis eum praeferre selebat, qui nullos apud propinquos haberet , sore sperans, ut eorum
loco sibi adjungeret pauperes Ecclesiae bonis sustentandos; dicere solitus, eos animarum Curatores , qui consanguineos alunt otio torpentes , ipsorum magis ruinae, quam firmamento studere. Hos enim superstites , cum proventus nullos habeant , tum arte , atque industria destituti sint, omni postea carere subsidio , quo
vitam , familiamque sustentent . Quam vero in Parochis desti inam cum vitae probitate Conjunctam requirebat, eamdem a ceteris omnibus Poenitentiae Sacramenti adiaministris exigebat. Alienis communicare se peccatis existimasset, si minus probis , ac doctis de iis judicandis potestatem contulisset , &quanta maxime posset diligentia, de illorum
scientia, integritate, ac prudentia experimen tum , ac periculum accuratissimum non secis.set . Semel autem ad id muneris adprobatos non uno satisfecisse sibi putabat examine. Metuebat enim ne quam ad primum sui exper, mentum attulerant studii contentionem , e
103쪽
τ6 De Vitis T. Gregorii 'ldefuncti, periculo sensim remitterent, & de lato doctrinae, ac scientiae suae judicio quasi securi. otio, desidiaeque indulgerent. Ergo ut solicitos semper, ac studiis exercitatos haberet, primum Congregationes de quaestionibus ad conscientiae moderationear spectantibus institutas, quae semel in mense habebantur . adire omnes jubebat : Tum Parochorum adiutores , quos Capellanos vocant, aliosque Sacerdotes, de
quorum ludiis Certus omnino non esset, novo
quotannis examine experiri , ac probaret stat
Jam vero quam jugi, assiduaque laetione ex purioribus Ethicae Christianae sontibus hauserat ipse morum doctrinam , eam ut omnes imbiberent, ac in Poenitentiae sacramento' administrando adhiberent, omni ope, studioque curabat . Cavebat stilicet, ne conscientiarum moderatores , ac judices eos consectarentur duces atque magistros, qui crudeli benignitata vulnera palpant , non resecant, biandiuntur aegris , non medentur , angustam laxant peccantibus salutis viam , & falsa securitate delu .sos in aeternum secum interitum facile abria Piunt . Quapropter exitiosam illam, quae tum maxime in doctrinam morum irrepserat opinam di licentiam , eosque absolvendi sacilitatem . qui in proxima vernatur peccandi occasione ι
104쪽
saviter est inse status ; Utque eam procul ab fidelesiae suae finibus veluti animarum exitium, ac pestem arceret, publico Cavit edi sto, ne quispiam sub anathematis poena , suique muneis' fis privatione sacram iis absolutionem impenderet , qui' in proximo labendi periculo, aut prava peccandi consuetudine versarentur. Neque vero monebat ipse literis suis ) tam levi
ter iis credendum, qui vitae emendationem pollicentur, quippe qui verba dent Sacerdoti, ut ab incauto indulgentiam extorqueant, sed, ut est in proverbio , facile ad vomitum reVertantur . Itaque non antea expiari , atque absolvi jubebat, quam occasiones summovissent, Con-. uetudinum Uineula abrupissent, seandala abjecissent, certa demum emendat nis argumenta exhiberent. Poenitentes denique ipsos per
Iesu Christi Redemptoris viscera obtestabatur , ne se blandis , sed exitiosis doctrinis delinixi,
ac falli permitterent ': sic vero existimarent, atque statuerent, eos qui alia ex aliis peccant. atque iis consessa saepe flagitia revolvuntur, id demum essicere, ut remedium ad hominum salutem institutum in suam ipsorum pariter, &Sacerdotum molliter ipsis conniventium perniciem Convertant. Haec porro cum diceret, atque inculcaret vir lenissimae indolis , haudquaquam illorum seseritatem probabat , qui o liticujus
105쪽
cujus locum teneant , miseros homines ad salutare poenitentiae tribunal accedentes male accipiunt , &dcteista sibi eorum Vulnera, non uti misericors ille Samaritanus oleo fovent ac vino, sed aceto , ut ita dic ip , exasperant, ac durius contreetantes faciunt multo graviora. Quapropter sacramenti Poenitentiae dissensatoribus temperamentum quoddam rigoris ac lenitatis commendare solebat, quod neque ab austerioribus theologis laxioris indulgentia nomine reprehendi, nec a benignioribus praeposterae se veritatis nota insimulari posset . atque traduci .
De Sariis ab eo insitutis cingregationibus.
am ad Cleri disciplinam,i 8c studia lite
rarum provehenda principio adhibuit diligentiam , & curam, novis S. Caroli exemplo institutis confirmavit, & auxit, quo majora sibi Ecclesiae administrandae subsidia compararet . Primum enim cum uberem in agro sibi commisso animarum messem, operarios vero ad eam Colligendam paucos esse an, madverteret , divini Patrisfamilias exemplo quoscumque ad id operis idoneos viros invenire posset, semel atque iterum advocavit. Com- .
106쪽
Barbadiei Lib. I. Cap. XIV. 79mune Clericis , & Sacerdotibus conflavit in Seminario collegium ad regularis similitudinem in1tituti, cui dare nomen qui vellent , sub certis legibus adscribebantur. Liberalium artium studio, atque ecclesiasticis disciplinis pro ingenio quisque suo diligenter imbuebatur, atque ad varia Ecclesiae ministeria initiabatur . Episcopo multo magis quam ceteri addicti , ab ejus nutu , R arbitrio pendebant omnes ad varia pro Ecclesiae necessitatibus munera obeunda comparati. Subsidiarium itaque habebat in his
SaCerdotum manipulum, ex quo vel adhuc viventibus Parochis adjutores , Vel morte ademptis succes ores, collegiis moderatores, scho. lis magistros, populis concionatores , sacrorumque ministros extemplo suffceret . Eos ,
qui tenuissimis, vel nullis rebus domesticis essent, alebat 1 iscopus aere suo; sacris quoque initiabat, Mense titulo , ut vocabat, Gregori 1ia ; Sacerdotiis deinde augebat, vel anim,rum regimini, & curae pro meritis praeficiebat. Ad ejus similitudinem societatis, quam Medi lani S. Carolus instituerat, hanc suam Gregorius oblatorum Congregationem appellari Voluit ; cumque Deo bene juvante operariorum numerus in dies augeretnr, & fruetus, ampli xibus aedibus non exiguo sumtu comparatis, ac eminario lunetis omnes excipiendos curarit. Alium
107쪽
8o . . De a' B. Greor I . Alium praeterea Cieri universi coetum sub Ecclesiasticae Congregationis titulo , qua a Bergomi quoque iniit tuerat , Patavii coegit; Clericos scilicet, ac Sacerdotes uiti versos hes a domadae cujuilibet quinta feria ad S. Egidii Pa. rochiales aedes convenire jussit post vesperas: Propositis primum e Sacra Scriptura, tum ex morum doctrina quaestionibus explicandis tempus aliquod impertiebat: de ritibus inde se, eris , atque Ecclesiae caeremoniis disserebatur.
Sacra demum lectione , atque aeternarum re, rum ad certam horam meditatione absolutia, Conventus dimittebatur. Quae ut ex ordine fi rent , constitutis universi coetus Rectore, ac
ministris, certas leges, ac regulas ipse praesertipsit, quae inter pastoralia ejusdem documenta typis vulgata Circumferuntur. His tamen, quas dixi, C regationibus gravitate rerum agendarum praestabat, ac dio cesanae Synodi loco aestimari poterat Parocho . rum Urbis, ac Dioecesis conventus , quem si gulis annis habebat , ut muneris quisque sui x tionem redderet, atque. Ecclesiae sibi commissis statum explicaret . Seorsim primum singulos audiebat, ac de iis percunctabatur, quae Episcopi auctoritatem, & curam exposcerent: Tum publico in omnium coetu agebat de Cieri disciplina , de populi moribus , de Paroeciarum iu
108쪽
. Barbadici Lib. I. Cap. XIV. 8 Icommodis, atque necessitatibus, quarum explicatio communi indigeret consilio. Si quid emendandum , statuendumve fuisset pro Eccle- sarum regimine, proferebatur in medium, tum ipse auditis suffragiis deliberabat , ac decernebat. Omnes demum amantissimis verbis ad Gregis curam , & Cleri disciplinam cohortatus co tum solvebat. Permagni quoque roserre intelligens ad dia sciplinae custodiam , atque propagationem sacerdotales illos, ac clericales conventus, quos V icarii Dioecesini in sua quisque regione singulis mensibus ex Provincialium Synodorum instituto, ac praescripto cogere debent , in id magnoipere incubuit, ut ad eas regulas, quas edito libello constituerat, omnino celebrarentur. Inais Parochi, ceterique Ecclesiastici ordinis si cra veluti quadam in palaestra ad omnem rei ecclesiasticae persectionem exercebantur . Agebatur enim de morum disciplina, &cons ientiarum moderatione, de ritibus, ac caeremoniis sacris, de concionandi ratione, deque variis christi nae pietatis, ac religionis ossiciis rite praestandis , ac promovendis In Urbe quoque
Cum Parochos, tum ceteros audiendis conseiasionibus designatos Sacerdotes singulis mensibus in unum convenire locum jubebat, &propositas a generali Praesecto quaestiones de moribus
109쪽
8 a De Vita B. Gregorii accurate tractari , & singulorum responsa in i commentaria reserri , ex quibus deinde Cieri Putavini decisiones conflatae sunt, quae Card natis Barbadici nomine a Iohanne Clericato typis vulgatae leguntur. His porro conventibus, quibus Cardinalis ipse plerumque intererat, veluti Senatu quodam sapienter admodum , sanetissimeque regebatur Ecclesia, & Clerus ad optima disciplinae , studiorum , ac religionis
officia exercitatus, atque compositus magnam apud laicos homines obtinebat auctoritatem ad eos in ossicio continendos, & cohortandos ad vitam christiano more traducendam.
Addenda est iis Clericorum Conventibus non instituta quidem a Barbadico, sed novis sanctionibus aucta, amplissimeque propagat Congregatio cum laicis , tum ecclesiasticis viris Constans. Ex Urbanis, Dioecesianisque omnibus catechesis christianae scholis Generalis una conflata erat, seu potius delecta, cujus auctoritati,& imperio suberant singulae, atque parebant.
Illius generalis Prior ab Episcopo designabatur,
cui Assessores duo addebantur, ac duo Conserinvatores cum Superiore. Τum sex pro urbanis
scholis V isitatores, totidemque Regionarii pro scholis Provinciae; alii denique inferiores Minustri graves moribus, pietate praestantes, institutique tuendi , ac propagandi studiosissimi.
110쪽
Barbadici Lib. I. cap. XIV. Desighatum in locum hi conveniebant Episcopo Praeside festis diebus, de rebus acturi ad ejusdem
Societatis regimen, atque incrementa spectantibus , & quidquid operi necessarium videretur, opportune providebant. Mirifice auctis, ac propagatis in Urbe, ac Dioecesi universa Catechismi scholis, & societatibus; generalem hanc earum Congregationem novis , opportunisque regulis communire voluit Cardinalis, quas inter cetera ejusdem documenta B pis pervulgatas
Praetereunda demum hoc loco non est, quam a D. Carolo acceptam in salutarem Ecclesiae suae usum deduxit Gregorius Patrumfamilias convocatio . Ne debita paternae curae ossicia a chriastianis parentibus negligerentur, utque hi liberos , familiamque suam ad Dei cultum, & christianam disciplinam recte instituerent, eos singulis in Paroeciis coram Rectore suo semel in mense convenire jubebat. Is vero domesticae institutionis praecepta diserte explicabat. mOnebatque, ut de propria, filiorumque , ac familiarium salute in primis soliciti se illis magi se os, & duces voce, & exemplo ad vitam probe , sani teque traducendam praeberent: Curarent ut nemo quisquam de familia christianae religionis praecepta , S mysteria ignoraret, quam ob causam illius scholas adire omnes com-F a pelle-