De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

praeberet, ut contra consueto oris habitu virile robur praeseserente, aequabilem quam eo intulerat mentem semper ostenderet, ac retineret .

Quam animi celsitudinem, ac firmitatem admiratus sedericus Cardinalis Columna, cum de alio ad Pontificatum promovendo deliberati nem jam ante cepisset, mutato repente consilio studia omnia in Barbadicum sua convertit. Is autem procul a negotiis, & ambitu , longeque a privatis congressibus suum in cubiculum saepissime abditus , occursationem, & colloquia vitabat, Deum quam posset studiosissime rogans, ut a se gravissimi honoris pondus averteret, Cujus dignitatem , di munus tueri se poste dissid

ret . Quo autem periculo propior , eo ad defugiendum cautior etsi natura ossiciosissimus es.set, quae res ad conciliandos animos plurimum Valet, tum vellati suae comitatis oblitus ne ossicii quidem causa fautores promotoresque suos adibat; sed nec suffragantibus, ut est in more pol situm, gratias agebat. Cardinali Chisio, qui magnis nisibus ejus electionem urgebat, Cum multis ei rationibus suadere conaretur , ut si esserre ipse se nollet, saltem ne repugnaret, paucis respondit: -s illud vel esse, non hominum Dab illa , 'non ab inis expectandum. Alteri

quoque Cardinali gravitate, & doetrina spectabili ab eo sciscitanti, si ipse Pontifex crearetur, gravi

132쪽

Tapbadici Lib. I. cap. XVIII ros

gravissimum quoddam, atque impeditum negotium inter Apostolicam Sedem, & Catholicum Regem discordiarum causam, utrum ex juris severitate an leniter acturus esset: Nihil omnino respondit. Rogatus iterum quid ea de re si in

consultationem a novo Pontifice vocaretur deliberandum suaderet; Id unum reposuit, ut ac curatis a Deo precibus lumen exposceret quo ea statueret, atque decerneret, quae ad divinam gloriam, atque Apostolicae Sedis incolumitatem maxime conferrent. Hac ingenua, ac libera agendi, loquendique ratione, animique constantia, ac firmitate incerti primum quid ab homine severae adeo virtutis expectari posset , tum absterriti, ac sensim abalienati electorum animi in Antonium Cardinalem Pignatellum conversi sunt, isque demum cunctis suffragiis, adnitente in primis Barbadico , Pontifex Summus renunciatus est, Innocentii XII. nomine adscito. Ubi ad primum ejus compIexum magna vultus , animique serenitate Gregorius ac cessit , senatoria quadam libertate monuit, demisseque rogavit, ut in eo quod Commemoravimus negotio lente admodum festinaret, lenitem.

que se haberet, quod haec agendi ratio ad comtroversiam omnem feliciter dirimendam . & ad Ecclesiae pacem , dignitatemque Apostolicae Sedis tuendam maxime sibi tuta, atque accommodata

133쪽

1o6 De Vita B. Gregorii

modata videretur. Ex certis haec omnia documeniatis, tum ex immortalis nominis Scriptore, ac Pontifice Benedicto XIV. descripsimus, qui praeclaro in opere de Servorum Dei Beatificatione Lib.DI. Cap. XXXIII. num a . ex Cardinali de Poliniaco rerum in iis Comitiis gestarum , cum adhuc in minoribus esset, oculato teste accepisse se scribit. Vix solutis Comitiis veluti qui saeva, ac diuturna tempestate laetatus e vado, scopulisque emersit incolumis, oculis ad Coelum conversis Gregorius, ac gaudio exultans ingeminabat: Dirupisi Domne vincula mea, tibi sacrificabo hosiam Iaudis : Mox in S. Pancratii aedes apud Excalceatos Carmelitas gratias , quas posset, maximas Deo a sturus secessit, quod ingenti, ut aiebat , Periculo ereptus, sibi demum , suaeque Ecclesiae se restitutum videret . Cardinale subinde nonnullos , quos suae in Comitiis electioni adversos habuerat, ut primum in eos incidit, lenissimis verbis compellavit, habere se illis gratias maximas professus, quorum munere, ac beneficio nia mirum magno subductus esset periculo. Amicos vero , & familiares conquerentes se de publica expectatione, suaque de spe votisque dejectos esse, graviter arguebat, ac mirari se vehementer dicebat, quod ea de re tristarentur, de qua eos, si quidem ipsum diligerent, plurimum gratulari, atque immortales Deo gratias agere Oporteret.

134쪽

DE VITA

BEATI GREGOR HBARBA DICI

S. RE. CARMINALI s

LIBER SECUNDUS.

Xteriorem hae enus Barbadici imaginem per summa rerum, gesto rumque ipsius capita primis veluti lineamentis adumbravimus e jam exhibenda est interior ejusdem , species , & sanctitatis veluti anima; virtutes nimirum, quibus ille maxime eminuit A Fide exordiemur, quae ut Christianae vitae principium, ita omnis sanctitatis fundamentum est, radix δε origo virtutum.

Te Gregorii in Deum me, ejusque tuenda ac propaganda Rudio. Non ea tantum praecelluit fide Gregorius, quam credentibus omnibus ad salutem inesse oportet, sed qua Episcopum caeteris prκ-

- stare

135쪽

ios De Vita B. Gregoriissare decet, ut sit ipse credentium Pater, Mysteriorum Dei dispensator, & custos sanae doctrinae propugnator, & vindex, ut rudes in ea instruere , atque exhortari valeat, confirmare nutantes, ContradiCentes arguere, infirmos in fide corroborare, seque ipsum eo ad tutelam scuto valide praemunire , quo post omnia tela nequissimi ignea extinguere; Eph: 6. Quae nisi divino lumine, ac spiritu fidei plenus sit , pr re vix

poterit. Eo lumine collustratus Gregorius, qua a puero imbiberat religionis nostrae mysteria non solum corde credidit ad justitiam , atque Me consessus est ad salutem, sed ad eorum veritatem . sanguine quoque suo asserendam animo, & studio semper flagrantissimo fuit. Eminebat in eo ar dor praecipuus omnium mentibus inserendi ejus idem fidei lucem , ac disciplinam : eo propterea quidquid esse potest curae, industriae, ac laboris diligentissime contulit, ut mysteriorum fidei, a divinae legis ignorationem a commisib sibi grege omnino dispelleret. In id Parochorum zelum vehementer accendit: christianae catechesis scholas instituit, & auxit; ecclesiasticos, laicosque homines ad fovendum, propugnandumque salutare institutum continenter excitavit : eorum

si ietates erexit, optimisque legibus communivit . In domibus , in templis, in oppidis & pagis, in vicia & plateis urgere praeclarum opus, in

136쪽

in eiusmodi cura ipse quoque versari, pueris , adultis, infimae quoque plebi christiana dogmata explicare; in ipsa urbe Roma eandem disciplinam provehere, ac propagare . Nam cum in sui tituli Ecclesia festis quibusque diebus catechizandis rudibus operam daret, eo eXemplo permoti , atque excitati gravissimi Praesules , &Cardinales ipsi divino huic magisterio operam

dare coeperunt. Nec minus ardens tuendae , servandaeque

fidei, quam inserendae studium in eo fuit. In his quae ad illius integritatem pertinent delicati adeo erat judicii, ut nihil omnino dissimularet, ac ferret, quod illius puritatem labefactare vel minimum posse videretur. Itaque in deligendis

Seminarii tui magistris id primum diligentissime

Praecavebat, ne qua pravae doctrinae suspicione laborarent. Philosophiae professorem, egregium Ceteroquin Virum, ac probum , quod suspeetae do strinae Magistri auditorem fuisse intellexisset, statim a Seminario abire jussit. Acrius exarsit in publicum alium Patavinae Academiae professiarem de animorum immortalitate haud omninore ste , catholiceque disputantem; gravi enim objurgatione palam acceptum , castigatumque Perversa, ac liberiore in posterum philosophandi ratione in rebus fide divina credendis abduxit. Rursus Theologum alium minus caute, castiga-

teque

137쪽

IIo De Vita B. Gregorii teque de rebus divinis coram se disserentem talere jussit , indignum homine Catholico ratus vel uno verbo ab orthodoxa loquendi serma re

cedere.

Quid 3 quod adversus se ipsum si aliqua

serte in rebus fidei dubitatione tentaretur , pa- . ri zelo, & ardore commovebatur Z Id narrat

de ipso Iacobus Iacobetius in Patavino Gymnasio publicus Ethicae Prosesser in opusculis

politioris literaturae ab eo editis Venetiis an ΜDCCXXXVIII. pag. I99. , quod quia factum insolitudine, & sine arbitris, se ipso tamen praesente , sertasse, inquit, nulli narrabunt hist rici. Annis vitae postremis cum in Monte Crucio , curandae valetudinis Causa , versaretur Gregorius , Augusto mense magnis caloribus paulo post prandium advenerunt Capuccini duo , qui recta Cardinalem adierunt. Pauca locutus, sudore madidos, ascensu collis fatigatos , anhelantesque dimisit ad corpus conssctum siti, atque inedia refrigerandum, reficiendumque ; qui quum abirent, Gregorius ad Jacobetium , quo anagnoste utebatur , extemplo conversus : Quid ais tu Θ inquit: Ardua sane eorum vita , dissicilis, plena laborum, aC molestiarum, at pro sempiterna animi salute suscepta. Adfuit illico inimicus Satan astute tentans: Quid si erraremus, essentque inanes tot in vita

138쪽

Barbadisi Lib. II. C I. III lati res A At momento eodem insidias , & mx-chinamenta maligni disjecit. Continuo enim. Ore accensus , ac veluti subirascens sibi: Falli , inquit, non possumus: sancta Fides nostra docet indubitata; fide magistra divina tutissimi 'sumus, fieri haud potest, ut decipiamur, sunt praemia, sunt poenae eternae. bene, vel male in hac vita agentibus. Hic sapientissimus, ac piis. simus Cardinalis de immortalitate animae, deinque vita sempiterna adeo subtiliter , & exquisite brevi tempore disputavit, ut totis voluminibus non Philosophi, non Theologi melius; ita Diaboli insidiae bene in fide confirmato h mini, ac vigilanti occasionem virtutis praeclare , 8c magno cum merito exercendae prae

buerunt .

Iam ne ulla pravi dogmatis lues ovile suum afflaret, atque pervaderet, incredibili vigila tia fuit. Cum e pollutis haeretica labe , suspectisve locis in ejus Dioecesim ventitarent homines , nihil sibi ad summam curam , ac diligen- . tiam faciebat reliqui, ut ab grege periculum Marceretur. Ut excubarent, atque in eorum

mores , & consuetudinem diligentissime inqui. Terent, Parochos admonebat, ne quid labis ex eorum commercio in populi fidem, religione que manaret: si quid detrimenti, periculive subesset, moneri se, ac certiorem fieri statim

139쪽

ria De Vita B. Gregorii

volebat, quo praesenti malo opera, Vel consi-lio remedium afferret. Pastoralis hujusce solicitudinis illustre sane documentum edidit, cum

revocatam ex orco veterem Illuminatorum, &Beguardorum Haeresim Michael Molinosius Hispanus Presbyter Romae primum , late deinde per Italiam fudit , ac propagavit . Nondum Apostolicae Sedis judicio damnatus suerat execrabilis scistae instaurator turpissimus, nec dum

ab Innocentio XI. Ecclesiae clavum eo tempore moderante Confixa. fuerant, atque proscripta

salsa, & impia, quae clanculum , ac veluti per cuniculos ubique spargebat deliramenta, Cum Gregorius nascentis incendii flammam acute prospiciens, ne in ovilis sui exitium erumperet, primas ejus scintillas statim extinxit. E manibus primum sacrarum virginum Jibros nonnullos excusi1t, in quibus divinae contemplationis, atque sublimioris orationis specie pravi dogmatis semina incautis mentibus ingerebantur . Tum variis in Urbis Templis adversus novae

Nystagogiae illusiones e suggestu magno do strinae apparatu semel , iterumque disseruit, latens sub nova orandi methodo haereticae doctrinae virus detexit, cavendumque Christiano populo quamquod maxime denunciavit. Ut vexo ad omnes universe Dioecesis oves vox Past Tis pertingeret, qua admonitae ab occultis lu-ς porum

140쪽

porum sub ovina pelle latentium liasidiis cavearent. sub gravioris censurae poenis edixit, ne uspiam si ve publicis, sive privatis in locis viarorum , mulierumve coetus cogerentur, inci

quibus piarum , atque spiritualium exercitati num specie de nova orationis methodo, de vita interiore, de animarum regendarum ratione colloquia haberentur; interdixitque omnibus suae curae commissis, ne quam cum ejusmodyeoetuum hominibus , eorumve fautoribus consuetudinem , ac societatem inirent . His ille praesidiis, ac certis veluti antidotis deterrimam ab ovili suo pestem feliciter propulsavit, atque immunem prorsus ab omni foeditate gregem 'servavit. Hebraeorum quoque consuetudinem HS familiaritatem christiano populo periculosam , atque vitandam, eliminari curavit . It que ne Iudaei Palatium Episcopale , vel Semianarii aedes adirent, neve sacrarum virginum limina attingerent : tum ne Christiani operam illis suam locarent , 'vel apud illos cibum Caps Tent , eorumve Medicis uterentur, diligentis me Cavit; ac ne malae ilius gentis superstitione 'aliqua gregis sui mores inficerentur, occasionem omnem praecidendam existimavit. Eodem Fidei tuendae, ac propagandae zelo incitatus laboranti apud exteras gentes Reli-isioni quacumque posset ratione opitulari vehe-α. , , H menter

SEARCH

MENU NAVIGATION