장음표시 사용
121쪽
ς4 Vita 'B. Gregorii adhiberi diligentiam satis magnam , ut quam
virgines illae , abdicatis terrenis omnibus rebus, dederant Christo, integram fidem praessarent. Itaque literis primum amantissimis ad vota Deo reddenda, institutique sui leges accurate implendas excitavit, tum pauca eX multis , quae in Dioeceianis Praedecesibrum suorum 'Synodis ad earum gubernationem, aC regimen constituta fuerant, excerpsit, ac libello comprehensa Constitutionum suarum titulo italico sermone Vulgavit, ut in eo religiosae vitae, ac consuetudinis sermam quasi in tabula expressam haberent, ad quam se Componerent, atque
Viros praeterea graves, probataeque virtutis , ac scientiae iis dirigendis praesecit, qui non solum confitentes audirent, sed christiana catechesi frequenter excolerent, vitae spiritualis praeceptis diligenter imbuerent, ad Sacramentorum usum, atque frequentiam, ad divina meditandi studium, ad paupertatis, modestiae, silentii, ac solitudinis amorem, ceterarumque virtutum ossicia sedulo inducerent, atque imflammarent. Ut autem ea eX parte, eX qua
Diaboli insidiis maxime patet, virginalem Pudicitiam communiret, collocutiones Cum eX-
ternis cujusvis sexus, sestis praesertim diebus, tum maxime sacro Adventus, ct Quadragesi
122쪽
Barbodisi Lib. I. Cap. XVI. 9gmae tepapore Omnino interdixit. Recurrentibus
vero baccanalium seriti, quibus major es insaniendi, peccandique licentia , id studebat in primis, ne in sacrarum Virginum aedes profani quidpiam subreperet. Quare tunc diligentius occludi fores, custodiri rotas, & clathra jube-hat , ne ullus ad colloquendum , ac ne prospiciendum quidem aditus iis pateret. Quin etiam eo potissimum tempore, ut sacris impensius
vacarent ossiciis, majoremque darent piis commentationibus operam , quo gravius offensum irritatumque Deum propitiatum redderent, amantissimis verbis exhortari solebat. Musicos sonos , & cantus in earum templis prohibuit, ut ne inutili expensa, sumtuque Monasteria
onerarentur, multoque magis ne foeminarum
faciles , ac debiliores animi mollis cantus illecebra deliniti aliquid de contentione virtutis,
deque amore remitterent rei um divinarum. Festis diebus ne otio malorum sonte torpescerent, aut vanis, perniciosisque libris mentes corrumperent. , quod erat a divinis ossiciis, aliisve occupationibus vacuum tempus, sacrae lectioni
impendi jubebat, legeodosque asteticos libros
aut designabat ipse, aut dono mittebat . Monasteria adibat nunquam nisi gravem ob causam , malebatque universas alloqui, quam singulas . In Pastorali earum visitatione, non
123쪽
96 . De Vita T. Gregorii modo Patrem, sed veluti Matrem se cum his amantissimam exhibebM. Singulas humanissime eXcipere , auscultare patienter , cujusvis explorare necessitates, querelas expendere , consolari moerentes, dejectas erigere , Confirmare nutantes animare pusillanimes, urgere remissas, compescere inquietas, onmes denique ad fluxarum rerum contemptum , ad aeternarum studium , 8t spem, ad mutuae charitatis,& amoris Sponsi Iesu incrementum ardentibus charitate verbis inflammare. 'Religiosae in primis paupertatis, vitaeque communis studium commendare solebat, utque meum, ac tuum religiosorum coetuum pestis, a que pernicies ab iis penitus exularent, ac in Monasterio ea nomina ne usurparentur quidem magna contentione suadebat; quod cum Lepis simo inculcaret, hoc interdum utebatur pro verbio: OIIam magnam benedicit Deus, s niMcans sere gratissimam Deo, eique probari quam maxime in religiosis familiis rerum omnium communitatem. Nulla ab eis munera , ac ne bellaria quidem accipiebat: pauculos tamen aliquando fructus e domestico earum horto decerptos urbanitatis Causa non recusavit. Praeci-Pua demum erae solicitudine ne quid ipsis deesset sive ad temporalis vitae subsidia, sive ad innocentiae , ac disciplinae custodiam, virtutis
124쪽
Barbadisi Lib. I. Cap. 9Tque proseistum, ac quietis, dc pacis, mutuae- . que Concordiae, & charitatis augmentum.
De sacris Comitiis, quibus interfuit Higendi Pontificis causis. CVΜ omnes eo speetarent Gregorii Cogitationes , & curae , ut ad Ecclesiae suae commosa , atque incrementa se totum referret, atque Componeret , nec oculos propterea unquam ab ea dejiceret, gravius nihil ferre pol rat , quam si ab ea vel tantisper abesse cogeretur . Ab ipso Pontificatus exordio id perpetuo fixum animo ratumque habuit, ut in adsignata sibi stationa non locatus solum, sed veluti defi-Xus maneret; intelligebat nimirum quanti ad salutem Gregis intersit Pastoris praesentia, cum non sine ovium detrimento, aut periculo possint alienae custodiae, fideique committi . Quare susceptum residendi onus,atque consilium abiecit nunquam, vel intermisit, nisi quando aut Ecclesiae suae utilitas , aut Christianae. Reipublicae necessitas eum alio evocasset. Hanc porro necessitatem non semel attulit eligendi Romani Pontificis causa, quod . indictis Cardinalium Comitiis interesse omnino debebat. Quatu
ab obitu Alexandri VII. superstite ipso creg
125쪽
ς8 De Vita B. Gregoriirio , id genus Comitia celebrata sunt, quibus
ille adfuit singulis magna semper integritatis, ac prudentiae laude, raro praeterea, ac singulari de se quam demisse sentientis animi atque humana despicientis exemplo . Statuerat is apud se ex omnibus Cardinalium ossiciis , ut splendore maximum, ita rei gravitate, ac momento
dissicillimum esse, & vero periculi plenum in
supremo Ecclesiae moderatore eligendo suffragium ferre; tantum propterea, tamque arduum negotium non oscitanter, ac temere, sed omni cura, animique praeparatione suscipiendum. ac peragendum . Primum ergo nihil eorum praetermittebat, quae ad divinam sibi opem conciliandam valerent, ut quemadmodum olim Apostolis , ita sibi a caelesti luminum Patre ostenderetur , quem Deus elegisset. Cum vero eleetioni daretur opera, id unum curabat, ut ab humanis rationibus, ac privatis assectibus vacuus non alio, quam cognoscendae, em ciendaeque divinae voluntatis studio duceretur. Eo itaque semper intendens, atque ad hoc unum consilia, & iationes omnes suas convertens non modo remotus ab omni studio ambitionis , sed etiam curae , ac solicitudinis expers fuit. Nam sibi uni intentus, ac secum habitans, non
quid de se , aliisve diceretur, sed quem potissiamum, quibusque inflauctum virtutibus Pontifi-
126쪽
cena deligi oporteret assidue cogitabat. Hoc ille animo singulis in Comitiis comparatus ad consultationes, & suffragia expeditus, ac liber
Id autem a Deo precibus contendebat assi- duis, ut supremam dignitatem a se quam longe amoveret. Considerabat enim cum Bernardo Epis. a37. ad Eugenium gradum , ct casum verebatur; considerabat fastium dignitatis, ct intuebatur sariem abG jacentis deorsum, attendebat ce*Pudinem honoris, ct e vicino pericvlum reformidabat: Sed tamen ab eo periculo non longe abfuit iis primum in Comitiis, in quibus de subrogando Clementi X. Succetare agebatur. Cum enim Varias in partes, atque senteptias irent suffragatores , fuere Complures , qui ob anteceptam de
Cardinalis Barbadici integritate, justitia, ac dusciplinae etelo opinionem , suis in eum suffragiis conspirarent. chod ubi praesensit Gregorius non solum eorum studia non probavit, sed, quod est
dissicillimum humanae naturae ad omnem excellentiam appetendam pronae, nullum non lapjdem movit, quo eorum consilia perverteret, aditumque sibi omnem ad supremam dignitatem obstrueret. Ergo iis, qui se ultro suffragatores , fautoresve illi exhiberent, aut ea de re sermo nem ingererent, tantae se amplitudini imparem ex animo declarabat: tum ut propensos in se. G a anu
127쪽
Ioo De Vita B. Gregoriuanimos abalienaret , atque ab omni de se pro movendo cogitatione deduceret, severitate quadam dicebat: ab hominibus Pontificem feri, sed a Deo; hominibus autem debendum nihil: Hac ille animi constantia, & gravitate oblatam , a que occurrentem sibi dignitatem propulsabat, nulli interea diligentiae , industriaeque parcens, quo formidandum onus in alium transferretur. Benedictum in primis Cardinalem Odescalcum , quem integerrima vita, castissimi mores, Ont
niumque virtutum Commendabant ornamenta ,
quibuscumque posset ossiciis , consiliis , atque hortationibus provehebat , Reipublicae Christianae bene consul tum ratus, si eo Pontifice g hernaretur . Res demum pro votis seliciter cessit: Nam conciliatis illi Patrum suffragiis omnium consensione Pontilax Summus renunciatus est Odescalcus XI. Kal. Oetobris Anno ΜDCLXXVI. qui Innocentii XI. nomine assumpto communem hominum de se expediationem aequavit sanctitate vitae, atque imperii selicitate . . Quanti porro faceret novus Pontifex meritorum , si quis alius , aestimator aequissimus ,
Barbadici virtutem , vel ab ipso Pontificatus exordio declaravit: Nam de reditu ad Ecclesiam suam statim cogitantem in Urbe retinuit, Cum ut Patavinae Ecclesiae, ac dignitatis suae jura a
quih-dam impeti assere et in Romana Curia,
128쪽
Barbaditi Lib. I Cap. XVIII. Io Iuc vindicaret, tum ut componendis, transgendisque inter Apostolicam Sedem, ac Venetorum Senatum negotiis , ac controversiis nonnullis consilium , operamque suam prestaret. Egre
admodum jubenti Pontifici morem gessit Gregorius , & quantum industria , re celeritate con niti potuit , curavit ut se ex iis quasi vinculis expediret, atque ad carissimum sibi Gregem redire maturaret. Absens tamen Corpore , semper animo , ac spiritu Paesens illi fuit. Semel atque iterum ab Urbe discedendi veniam precibus fere importunis ab Innocentio rogavit, sed impetrare tam dissicile erat, quam aegre Pontifex tanto viro , ejusque consiliis privari ser bat . Pervicit tandem Pontificiar indulgentiae tarditatem impatiens Gregorii charitas , ac semper anxium visendi Gregis desiderium, quod praesens demum explevit, diuturnamque absentiam multo cum Benore pastoralis vigilautae, ac beneficentiae compensavit.
ut se ab obitu Alexa 4ri Gu celebratis , quo Pontificatum . defugeret. Eo defunctus, quod memoravimus, Comitiorum periculo , novum subiit fortas gravius, ac diuturnitate ipsa molestius iis .in
129쪽
Comitiis , quae Anno ΜDoLxxxxI. post Alexandri VIII. mortem Romae celebrata sunt. Aucta per Italiam , & trans Alpes quoque pervagata Virtutis, ac meritorum ejus fama L jam omnium votis & consensione supremus Ecclesiae Pastor designabatur Gregorius, Tanta erat hominis existimatio, ac reverentia, ut Ecclesiarum Hungariae Primas Cardinalis Collovitetius cum spiscopo Labacensi de Barbadico mentione faeta: Ego inquit Iicer admodum senex, uItro, libenterque pedes Romam contenderem, ct sper me staret mirum illum sanctum in Pontificem eligerem . Nec minor erat de illo apud plerosque existimatio. Qua die in Urbem eum advenire pervulgatum est, frequens populus obviam processit, desiderio videndi hominem vitae sanctitate clarum , &futurae dignitatis augurio spe stabiIem. Is vero ut
molestum sibi occursum vitaret, a communi via iter deflectens, atque aliam Urbis portam ingres sus elusit pium multorum desiderium, atque occurrentium studia sesellit; nam recta ad vatic num contendens in Conclave statim se abdidit .. Nec vero in certis dumtaxat rumoribus , populique sermone res nitebatur, sed magno quoque Cardinalium consensu. Tanta erat ejus virtutis apud omnes opinio , ut cum in ejus vitae rationem, moresque censorio supercilio,
quemadmodum hujusmodi in Comitiis fieri
130쪽
Barbadisi Lib. I. Cap. XVIII ros
solet , libere omnino , ac diligenter inquirerent , ejusdemque omnia facta, dictave reu Carent ad trutinam, nunquam tamen ne levioris quidem errati insimulare hominem potue-xint, vel quidquam in eo reprehendere. Igitur Pars magna Patrum adeo erat erga ipsum inclinatis animis , ut secunda quadam sacri Senatus admurmuratione certus jam Pontifex haber
tur; Nam menses sere quinque Cardinales ut minus triginta de Barhadico eligendo ita consenserant, ut obfirmata sententia quotidianis in electionibus illi uni suffragarentur. Eodem tempore Iacobus Rex Angliae apud Magnum Ludovicum Galliarum Regem omni officiorum genere agebat. ne illius gentis Cardinales Barbadico adversarentur , quod cum sibi Perspeeta esset optimi, sanctissimique Cardin iis indoles, ac voluntas, nihil eo Pontifice adversus regia jura, ac Regni tranquillitatem intentatum iri confideret, ac plane reciperet. Absterrebat nimirum,suspensosque habebat nonnullos severior Gregorii disciplina metuebantque ne homo austerioris virtutis tuendorum Apostolicae Sedis jurium zelo, Regum, ac Pri Cipum animos eXasperaret. Haec sedato, ac tranquillo prorsus animo audiebat Barbadicus, tantumque aberat, ut spe