De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

6- . Gre 'riὸ egregiisque Prosesseribus instituendos tradebat.

Iisdem porro legibus cum alumnos, tum Pro- sessores , ceterosque Seminarii ministros regi Voluit, ac gubernari, quas Carolus Borromaeus ab se conditis Seminariis constituerat, addita

tamen illis peculiari quadam studiorum meth do , seu compendiaria de tradendis disciplinis institutione, quam pro sua in iis omnibus eruditione Gregorius ipse conscripserat. 'Conquisitos undique, largisque stipendiis 'conductos disciplinarum sere omnium Prosess res egregios scholis a se ample magnificeque in-' structis , apertisque praefecit . A Latinae , &Graecae linguae institutionibus alumnorum studia iniri jussit, quo via illis ad omnem literaturam ,

atque elegantiam sterneretur. Hebraicam, eique

assines Syriacam, atque Chaldaicam ad eas percipiendas iδoneis tradi voluit, quod intelligendis, atque interpretandis divinis Scripturis non exiguam utilitatem atque subsidium afferre posse intelligeret. Cumque animo perlustrasset v

stissima Orientis spatia, in quibus Arabica sere

sola dominatur, alicubi vero Turcica& Ρersica , harum quoque Linguarum magistros Constituit, qui christianae militiae tyrones pro C tholica Fide pugnaturos praemunirent, atque instruerent armis adversus Satanae imperium iis

. in . regionibus late diffussim. Humanioribus literis

92쪽

Σ,, badicL Lib. I Cap. XII. teris satis imbutos ad severiora P hilosophiae ;Mathesis, atque utriusque Juris studia traducebat ; impensius tamen divinarum rerum scientia, sitque Ecclesiastica Historia eos informari, imabuique cupiebat. Hanc enim cum a prima adolescentia diligenter ipse coluisset, ita deinceps amavit, ceterisque praetulit studiis, ut eam domi praelegere , ac Clericis nonnullis explicarea sua dignitate non putaret alienum. i , Ut autem sanioris do strinae depositum per Apbstolorum manus ad Succetares Episcopos delatum, iisque a Paulo cum primis commendatum , qua maxima posset fide, ac diligentia tu aetur, magnopere Cavit, ne Theologiae Prosesi seres , vel auditores novitatis studio abrepti ci cumferrenturi omni vento d trinae , sed eum unum sequerentur ducem , atque magistrum ,

cujus vestigia qui fideliter presserit, a veritatis tramite deflexisse nunquam inventus sit. Itaque Theologiae Prosectribus hanc legem indixit, ut seqiorentur omnino doctrinam S. Thoma, quam dia stipuIis non stribendo, sed ex ejusdem Doctoris Sum ma typis impressa explicando traderent , eumque propterea non solum proprium,sed unicum Doctorem

haberent, o ponerent in eo operam , uti auditores

erga illum quam optime vicerentur: & post paucae: Explicatu, inquit, S. Doctoris articulis, nulIam Hiam . quanionem instituat , disseustalitas tamen

93쪽

M 'De Vita B. Gregorii non Omissis; sarisque bonos Theologos se sciat σε - cturum, se sola doctrina S. Thome suos Auditores

erudiat. Eo nimirum erga Angelicum Doctorem ferebatur studio, ut ejus scripta, quasi divinitus tradita, impense Coleret, ac veneraretur . Quo suum propterea erga ipsum cultum praecipua significatione declararet , remque faceret Ecclesiae perutilem ι nitidissimis Seminarii sui typis S. Thomae Summam Cardinalis Caietani , R Seraphini Caponii commentariis illustratam

edi curavit: Sed cum opus magnifice, ac splendide a se inchoatum morte praeoccupatus absolvere non potuisset, ejusdem in Episcopatu Successor Georgius Cardinalis Cornelius non minore studio, sumtuque perfecit, ac summo Reipublicae literariae bono vulgavit. Iam ne ullum ad fovenda, atque promovendaliterarum studia subsidii genus desideraretur, optimis ad quamlibet disciplinam comparatis libris amplissimam Bibliothecam instruxit,quam Seminariensium suorum usui perpetuo dedicavit. Typographiam quoque illustrem, ac nulli Italica-

. rum secundam aere suo comparatam eidem attribuit. In ea praeter omnis generis characterum Varietatem, copiam, atque nitorem, quibus intagniores Typothecae abundare solent, Orient lium quoque characterum matrices, & sermas p

suit, quo perutiles Orientalium Missionum Ministris

94쪽

Barbadici Lib. I. Cap. XII 6 stria libri ederentur ad catholicae Religionis prata

sidium, propagationem, incrementum. Ac primum tanti beneficii veluti specimen prodiit iis formis excusius Alcmani Textus arabicis charaeteribus, iisque pulcherrimis, ex arabico idio-- te in latinum translatus a Ludovico Maraccio, . appositis unicuique capiti notis, atque refut tione Tomis duobus in solio, fronvellendae Muha-medanae superstitioni, Turcarumque conversioni

Procurandae opus sane accommodatissimum.

Prosetaribus, alumnisque ad optima studia incitandis, dici vix potest quantam adhiberet

indus tiam, ac diligentiam. Seminarium frequens adibat, persaepe etiam ex improviso aderat praelegentibus , disputantibus, colloquentibus. Praesentia sua opus urgebat, laudabat s Ieries, arguebat socordes, ςxcitabat torpentes. Bis quolibet anno snsulos ad examen vocabat; Praeerat ipse , uniuscuiusque ingenium , atque in literis prosei tum exploraturus. Omnes demum paternis cohortationibus, promissis, aut Praemiis ad assiduitatem , & curam in studiis

adhibendam incitabat. Quid p quod Prosessoris

Partes aliquando obire tanquam hypodidascalus non gravanatur, perinde ac si una naec Episcopi esset occupatio 3 Eorum in primis studium vehementer probabat, qui emenso Τheologiae cursu sacrae eloquentiae operam dareat, atque in scri'

95쪽

hendis, recitandisque Concionibus sedulo verosarentur. Nihil scilicet optabat ardentius, quam ut idonei formarentur animarum Rectores, qui divini verbi ministerio , in quo populorum lavius magnam partem posita eli, spiritualis vitae ovibus suis alimenta praestarent. Eo in munere adolescentes exerceri omnes jubebat, eXperturus quid posset quisque, quantumque in dicendo valeret. Ingentem vero solicitudinis suae tructum cepisse sibi videbatur, cum eorum quem' piam e majoris templi suggestu in magna auditorum frequentia , non sine laude concionantem audiret. vana tamen , atque in minimis ducens Ornamenta scientiarum, nisi sint cum vitae in 'Centia , ac religione conjuncta , nihil prius ha-huit, quam ut teneri adolescentium animi ad Verae, solidaeque pietatis, atque virtutis cultum informarentur. Gravem ergo, 'obatissimumque Sacerdotem eorum moderatorem Constituit, qui clericalis vitae disciplina eos rite institueret, christianae doctrinae capita, Ecclesiae ritus, a Ceremonias accurate doceret, Sacramentorum usu, orationis studio , conscientiae discussione . Piisque aliis exercitationibus . constituta hora rum partitione , diligenter excoleret . ' Neque contentus aliena fide, ac vigilantia .

ipse quoque in Rectoris, Magistrorumque par res & onera descendebat. Nam totos aliquan

96쪽

do dies in Seminario transigetis, veluti cinctus filiorum corona Pater, inter alumnos familiariter vessabatur, aC pia miscens colloquia , r rum spiritualiam communicatione, & charitatem spirantibus 'erbis teneras mentes ad viri tem , pietatemque accaendebat. Locum in e

dem Seminario designaverat , quem Asceticum vocabat: Eo secedere bis in anno. spititualibus exercitiis habendis alumnos omnes volebat: P rochos quoque ὸ sacerdotesque inbis , ac Dioecesis una saltem in singulos annos hebdouaada eo loci convenire jusserat ad easdem exercitationes

accurate obeundas.

. ' At nunquam major ejus animum cura pulsambat, quam Cum autumnalibus. solis e Semina

Tio , S Urbe fiusta esset alumnis discedendi potestas . Timebat enim vero , ne sub liberiore coelo remisimne disciplinae juvenili licentiae laxarentur habenae , nε qua labes. haereret morubus , ne studiis irreperet torpor . & languor pietati . Rus itaque concesssuros Dioeceianis Pastoribus . ac Regionis. Vicariis veluti carissima Ecelesiae suae pignora peramanter commenda hat, ut eorum vitae eonsuetudinem sedulo obse Varent, caverentque ne a susceptis institutio nibus vel minimum deflecterent, atque a rra . Tent: Curarent in primis , ut Ecclesiam , -- techesim, & Iacramentat frequen ex obirent , lab

97쪽

-ro De Vita B. Gregorii

corum , ac foeminarum consortia vitarent, in incessu demum, habitu, statu , ac ceteris adtibus suis nihil admitterent, quod ab Ecclesiastica honestate, gravitateque abhorreret. Ubi vero ad Urbem, ac Seminarii sedes revertendum erat, literis Parochorum manu , ac sigillo o signatis, a Nicario quoque foraneo subscriptis , de toto illorum vitae genere admoneri, ac Ce

tior omnino fieri volebat', hoc ita sibi cordi esse palam denunciam, ut ab iis id non optaret modo , sed pro sua auctoritate, & imperio exigeret Prorsus, atque iuberet. His optimus Pastor paternae solicitudinis curis, ac studiis illud est consequutus, ut Patavinum Seminarium , cui par nullum fortasse Italia admiratur, cum bonarum artium scientiarumque omnium Atheneum, tum religioserum asceterium, ac domicilium quoddam pietatis , modestiae, religionis christianae , atque Ecclesiasticae disciplinae schola videretur. Praeclari inde sacerdotum manipuli prodiere in

Ecclesiae Patavinae cultum, ornamentum

decus , neque exigua tanti beneficii pars ad alia as quoque per Italiam Ecclesias manavit. Nam deducti ex illo Prosessores egregii, alumnique a multis Epistopi conquisiti in eorum Seminaria institutam a Barhadico studiorum, ac disciplianae Ermam transtulerunt. magno ubique litera-anim subsidio, pietatisque enaelumento.

98쪽

Seminario sic constituto peramplum addidit aere suo pro nobilibus adolescentulis Collegium; ac simile alterum in agro Patavino condidit ad Sanctae Misiae de Trelio , ubi veteris , suppressique Monasterii aedes magna pecuniae suae vi

comparatas in ampliorem, atque elegantiorem formam restituit , atque alumnorum usui desti

navit. Optimis utrumque legibus , institutisque fundavit, stabilivitque, ac ne quis rei domestiacae angustia impediretur, quominus eas artes addisceret, quibus instrui, atque cxerceri solent nobili loco nati adolescentes, suis ipse sumptibus cum eos, tum Praeceptores alebat, ac regia plane munificentia dignis christiano, nomine , atque spladore generis moribus , 8c disciplinis instituendos curabat. Quo uno, e Lesemque beneficio Ecclesiam simul atque Rem . publicam demerebatur , quod non modo praeclaras artes, S literas , sed pietatem quoque ,

ac religionem promoveret , atque firmaret .

CAPUT XIII.

De adhibita in Clerici initiandis, atque E cI sia Ainiseris degignandis cura , ac diligentia. Uod Apostolus Tito suo praeceperat ne cuipiam cito manus imponeret , id Gregorius in primis diligentissime cavit.Eorum,qui Σ sacrae '

99쪽

να rita Gregorii

sacrae militiae nomen daturi essent , quemadmodum supra indicavimus , non genus modo , &parentes, institutionem , di indolem antea e

plorabat, sed quo spiritu, quove consilio ad

novae ineundam vitae rationem ducerentur sedulo in vestigabat Permagni enim reserre putabat quavis vocatione ad clericalem statu accedoret. ne videlicet vitae sustentandae necessitate, commodi, honoris, vel lucri spe, aut humanas alias ob rationes Ecclesiae stipendiis militare quaere aret, sed unam Dei gloriam spectaret, anim Tum salutem atque Ecclesiae utilitatem . Haec sacris initiari postulantibus graviter denunciabat serio cogitanda, & qtrus ad ea praestandara minus comparatos suspicaia tur, omnino rejici hat . Semel autem admitas, atque in Clerum Cooptatos non prius ad ecclesiasticos gradus, de ordines provehebat, quam multis , certisque experimentis eosdem probasset. Magnam de e rum vitae probitate, consuetudine , ac moribus disquisitionem instituebat , de contubernio ac sodalibus , de vestibus ac tonsura, de cateche-ss de secramentorum frequentia , de Eecaesiae ministerio ac divinis ossiciis , deque ceteris plerisque ad Clericorum disciplinam pertinentia

biis inqhirebat , & Parochorum , vitaeque spuritualis Magistri certum de iis testimonium re . quirebat. Nec ea diligentia , atque.investig

100쪽

Barbarici Lib. L C p. XIV

tione contentus candidatorum i nominata EpN

seopali Tabulario descripta diu ante ordinati nem palam exponi jubebat , quo publica in eos

fieret inquisitio; Nec mores dumtaxat, ac i dolem, sed ingenium quoque , & doctrinam, accurato discutiebat examine: ac primum singulos de christianae doctrinae capitibus percum ciari solebat, Cum ut eorum in obeunda cate ehesi diligentiam exploraret, tum ut rei omni bus necessariae studium, atque existimationem augeret. Paucis admodum bene, ac selicitet

id cedebat periculum ; repellebantur plures , quam qui admitterentur, pari eorum , & Car dialis tristitia , qui pro Ecclesiae amplitudine, ac necessitate laborare se identidem querebatur ministrorum penuria, nec tamen de sua in adia probandis, admittendisque severitate quidpiam remittebat, satius ducens paucos habere, sea

aptos, quam ineptos multos , ac male moratos . Sed in eorum praecipue mores inquirebat, ac scientiam, qui animarum curae, ac regimini admovendi essent, nec in eo tantam abs se curam , diligentiamque adhiberi posse unquam putabat, quantam rei gravitas postularet. Intelligebat nimirum Parochis ossicii sui ignaris , aut negligentibus , continuo & populorum mores prolabi, & christianam laxari disciplinam .di religionis cultum exsolvi, atque convelli ,

SEARCH

MENU NAVIGATION