장음표시 사용
111쪽
pellerent, domi etiam instruerent, ad divina estis diebus ossicia adeunda, Sacramentaque frequentanda Continenter urgerent. FoVerent hi domo pacem, concordiam , & Charitatem . Haec atque hujusmodi alia salutis monita non in eo coetu solum , atque colloquio inculcari, verum etiam assidue ingeri populo a Parochis, Concionatoribus, & Consessariis vehementer optabat, ac porro jubebat. Ac ne parentum memoria facile exciderent, sed omnium semper Oculis obversarentur , ea documenta , quae ad christianae familiae regimen S. Caroli Borromaei jussit egregio libello comprehenderat Petrus Giussant, typis recudi, ac pervulgari cura it.
Tracipua Gregorii sudia ad componendos populi - est procurandam gregis salugem.
Uae ad generale Ecclesiae Patavinae regiis
men , atque unius fere ecclesiastici ordi--- nis institutionem pertinent, haetenus indicavimus; nunc quae consilia, quae studia, quas Curas& artes ad promovendam Gregis universi salutem Barbadicus attulerit, paucis exsequemur. Ut erat ille divino quodam ardore ad animarum salutem omni ope quaerendam incensus nihil in eo solicitudinis genere facere se posse
112쪽
Barbadici Lib. I. XV. 8ς posse existimabat, quod infra rei dignitatem
gravitatemque non esset. Nihil propterea inex-Cogitatum , intentatumque reliquit , quod ad christianam disciplinam in populum inducendam , vel in eodem retinendam pertinere, a Conserre posse putaret. Pastoralem visitationem ad id cumprimis necessariam intelligens , Cum honi Pastoris sit suis magis oculis , quam alienis gregem inspicere, etsi commoratio ejus in Urbe visitatio quaedam perennis erat, cum indidem veluti e specula exploratum haberet quidquid per Provinciam ageretur, eam expeditionem bis in anno instituere , atque obire solebat a Tanta porro celeritate, ac diligentia quam longe , lateque patet Provinciam universam lustrabat, ut ad constitutum a Tridentino Concilio tempus visitationem omnem absolveret. In qua quos subierit labores, quae, & quanta pertulerit incommoda, supra indicavimus, Cum de amplitudine Patavinae Dioecesis , deque R. Viarum, atque itinerum dissicultatibus diceremus . Ad haec porro accedebant gravissimae visitationis curae, imbecilla hominis valetudo, ver gensque in senium aetas, vigiliis etiam, ceteriseque assilistationibus debilitata , & attrita. Quos vero ex iis laboribus ceperit animarum fructus literis ipse suis ad Tridentini Concilii interpretes Cardinales datis Anno MDCL XIMi Parce ' ' F3 quidem
113쪽
86 . De Vita B. Gregorii quidem , ac modeste, ut semper de se, rebusque suis, satis tamen aperte indicavit: Scribebat
enim, se magna bonorum omnium gratulatione,
lustrata provincia , invenisse Parochos ubique solicitos , plebem christiana catechesi optime' imbutam , Temptu satis nitida, atque ornata, adeuntium frequentia , Sacramentorum usu ,
evangelica praedicatione religiose celebrata, gregem denique universum ad Christianae piet tis ossicia praeclare institutum. Haec sanctissimus Pastor longo temporis spatio ingentibus curis, atque laboribus , qua verbo , qua eXemplo , qua optimis legibus, atque institutis Ecclesiae suae commoda, atque incr-enta promovit. Curarum autem omnium ad id perficiendum , assequendumque potissima fuit christianae catechesis ubique locorum instituendae, ac propagandae solicitudo . In id cogitationes,& conatus omnes convertit, nec eorum dumta-Xat , quorum utebatur ministerio , sed etiam operam ipse suam continenter impendit. Quibus itaque in oppidis, vicis, ac locis aperte non essent ichristianae doctrinae scholae, quamprimum aperiendas Curavit, eoque successu provexit , & auxit, ut qui Episcopatus initio viginti quatuor earum dumtaxat invenerat, jam
anno MDCLXXXIX. quadraginta duas in Urbe, CCCX1 v. in agro numeraret. Earum porro fre
114쪽
quentiam , studium , progressionesque vehementer urgebat. Curabat quamplurimos cujusvis aetatis, ac conditionis homines adscribi S dalitio divini operis causa instituto, adscripto que operam illi naVare sedulam , ac continentem . Scholas lustrabat festis diebus, ac diligenter recognoscebat; ad puerorum ipse institutionem mira facilitate, & patientia se demittens . Id muneris aliis quoque mandabat, utque ad se accurate reserrent quae visitando cognoVerant de omni earumdem scholarum ratione , aCprogressione volebat. Nec illud est praetereundum , quod singulis nubendis puellis, quae facto de omnibus christianae doctrinae capitibus disputandi periculo, egregie se illis imbutas ostenderent, dotem qua in matrimonium colloca rentur statuerat . Reliquis vero scholas ipsas sedulo adeuntibus lectum nuptiarum tempore dono dabat. Paucis omnia complecti liceat Patavinae Academiae Theologorum verbis in
Epistola ad Clementem XI. P. M. qua nihil ad sanctissimi Episcopi, & Cardinalis solicitudinem
ea in re declarandam afferri certius potest, ac luculentius: Totus, inquiunt, ubique seu prα- sens , seu per episolas erat in eo, ut natis diebus ad christiana doctrina scholas in Templis tum pueri, eum natu majores stequentissime convenirent, unis ct factum eri, ut bubulcos ἰ ct rusicanos, ac quon
115쪽
88 De Vita Gregorii dam rudes, non in aquis tantummodo, ac pIanisticis, sed vel in altis montibus , rupibusque mei regulis , divinisque praeceptis admodum infructos, edi in rebus ad aeternam salutem scitu necessariis ejus opera , sudoribtisque plane Theologos admiremur. In id praeterea , quod est gravissimum , ac proprium Episcopi munus, evangelicam nimi-Tum praedicationem toto pectore incumbebat, nec sibi committendum unquam putavit, ut vel gravissimis districtus occupationibus tam gravem ministerii sui partem relinqueret, vel in alios transferret. Institutum itaque semper retinuit, ut festis plerisque diebus, vel ex ambone, vel ex Altari ad populum verba faceret apost Iico sane spiritu, ac divino quodam ardore , quo
audientium animos commovebat vehementer ,αtque a vitiis abductos in salutis viam facile revocabat . Concionandi munus cum Parochis, quorum est praecipuum,ac singulare,tum Presbyteris omnibus magnopere commendare solebat. Eos in primis continenter urgebat, ut pascerent verbo Gregem, nec pastoralem vocem ovibus
unquam subtraherent suis: tum alios quosque , qui idonei viderentur , ad id non hortabatur modo, sed veluti admotis stimulis incitabat. Eo
in munere ut Sacerdotes, CleriCique eXerCerem.
tur , provide, ac sapienter instituit, ut singulisper annum Festis e majoris Templi suggestu e
116쪽
rum quisque in orbem de rebus sacris concionem haberet, & quantum dicendo valeret,experiretur. Dcionum autem argumenta ponebat idem
ipse hpiscopus, quae in tabellam relata sub anni vulgabantur initium typis impressa, atque hoc titulo inscripta: Thilosophia Chrisiana explicanda
in Cathedrali Tatavina a ciero ejusdem civitatis, ac Diseeois . Apostolicos viros non Adventus dumtaxat, ac Quadragesimae tempore, sed alias saepe, quo opus esset, per Dioecesim ad sacras missiones obeundas mittebat. Eosdem per Civitatis plateas, & vias, ac per ipsos meretricularum vicos divinae legis explicare praecepta, jacentesque animas in flagitiorum coeno evangeticae Nocis tuba excitare, divini verbi virtute erigere, atque ad sanitatem revocare jubebat. Quibus tamen id ministerium deles aret quam dii ntissime expendebat, ac ne res sanctissima violaretur, nemini eam committebat . qui sacrae doctrinae cc ia, virtutumque omnium pra idio, atque ornamentis instructus non esset. Singulosad se arcessitos de munere bene gerendo graviter admonebat, earumque rerum capita , quae altius auditorum animis infigendae essent, indicabat, atque ut res non curiosas, aut dissiciles, sed vulgares, ac planas ad populi ingenium
consectarentur, atque explicarent, ma opere hortabatur. Ut ea demum, quae verbi. Dei ministrum
117쪽
so De Vita Gregoriinistrum decent ob oculos proposita haberent , edita jam pridem a Gabriele Cardinali Paleotio Antistite Bononiensi pro Dioecesis suae Conci
natoribus ad sacrae praedicationis munus rite obeundum documenta, Seminarii sui typis edi. vulgarique Curavit. Iam vero cum a distantibus , ac longe positis ovibus Pastoris vocem. excipi , audirique non posse animadverteret, veterem illam ab Apostolis usque derivatam rationem adhibuit, ut Gregem universum perliteras adloqueretur:& scripto pasceret, atque erudiret, quos VO-ce , & ore non posset. Pastorales itaque Epistolas pro rerum, ac temporum varietate ad
Clerum , populumque dabat, quo locorum quoque intervallo disjuncti filii audirent disciplinam Patris. Sic perenni quodam praedicationis, atque Cohortationis genere, quae ad Communem omnium salutem pertinent, oves suas edocebat, a vitiis revocabat ad bonam frugem , a ditalutis moribus ad pietatis ossicia traducebat , sanetissimis monitis, ac praeception, bus ad christianae vitae sanctitatem incitabat. Extant earum Epistolarum exempla Patavini
Seminarii typis edita, atque uno volumine Comprehensa, quae omnium oculis exposita, aC subjecta cum sint, praeconio, & commendatiC-
ne nostra non egent; satis quippe sua se praem
118쪽
Barbarici Lib. I. Cap. XVI. 39 Istantia , eruditione, atque utilitate commendant ; sunt enim regendae Ecclesiae, ac muneris Episcopalis rite obeundi praeclara documenta , in quibus absolutam , perfectamque sacrorum Antistitis , ataue sanctissimi animarum Pastoris imaginem , hoc est se ipsum Barbadicus expressit, ceterisque ad imitandum reliquit.
Se resiluta , ct aucta Sacrarum Virginum disciplina, VJrgines quoque sacras, illustrem Gregis sui portionem, praecipuo , quo decet Episcopum i studio regendas sibi, perficiendasque proposuit. Non tam laboris , quam occupationis , ac molestiae plena ea solet esse procuratio ; ad ceteras tamen muneris sui curas hanc
sibi sedulo adjungens , in ea cum primis summa est vigilantia, & charitate versatus. Ab ipso Bergomensis Episcopatus exordio solutam ad- . modum in subjectis sibi monasteriis disciplinam
offendit, nec paucas professionis suae immemores virgines ab instituto aberrantes invenit. Eas assiduis cohortationibus, ac paternae Charitatis ossiciis sanitati reddere, atque ad veterem disciplinam revocare curavit; sed gravia; ac multa, quae Vetustate roboratas consuetudines
119쪽
convellere volenti expectanda sunt, incomm da subiit, remque magnis dissicultatibus impeditam , in qua non leviter laborandum esset, perficiendam suscepit , obluctantibus hinc, quae in laxioris vitae instituto jam consenuerant, Monialibus , repugnantibus inde, atque obsistentibus externis nonnullis, qui partium studio incitati, obfirmatis, dis lutisque virginibus plus aequo favebant. Extricavit tamen , ac vicit injectas dissicultates Gregorii industria, atque constantia , idque zelo ac prudentia demum est assequutus, ut compressa vivendi, conversandique licentia ad proprias cujusque leges, religiosaeque disciplinae formam Monasteria ad unum omnia redigerentur. Erat in Bergomensi Dioecesi vetus sub regula S. Benedi virginum Monasterium procul ab Urbe inter nemora positum, ut ab hominum frequentia disjunctum, ita multis objectum in- Commodis , atque obnoxium periculis. Virginum in eo agentium numerus adeo imminutus decreverat, ut divinis obeundis ossiciis, se vandisque instituti legibus par omnino non esset. Egit itaque omni ope, ac contentione Gregorius apud Apostolicam Sedem, Venetumque Senatum . ut publico supprimeretur decreto rTum exiguum illarum virginum manipulum in Civitatem traduxit,. atque in ejusdem ordinis
120쪽
Barbudies Lib. I. Cap. XVI. 93' Monasterio , donec iis novum compararetur ,
meliori disciplina instituendas collocavit. Qui de suis tam erat. solicitus , ad alienas quoque paternae charitatis curas extendit. Finitimam Dioecesi suae Mediolanensem Provinciam late vastabat Gallorum exercitus sub Francisco Estensi Mutinensium Duce anno ΜDCLVIII , Gregorii vero Episcopatus secundo . Gravi, praesentique periculo exterm-tae , quae Trevillii sanctimoniales erant , fuga sibi consulendum putarunt. Omnes igitur e Monasterio dilapsae in Bergomensem agruma commigrarunt incertae prorsus, quo Ioco Consistere possent. Id ubi renunciatum Gregorio fuit, continuo lectas, nobilesque matronas ad eas submisit, ut profugas , palantesque ovicinias in Urbem deducerent. Deductas porro hu manissime excepit, & aliam alio in Monasterio ad exitum usque calamitatis retinuit, ac sustentavit.
Haec vigilantiae , ac selicitudinis fere praeludia , qua ad Patavinam Sedem translatus in earum custodiam , ac disciplinam deinceps incubuit. Nam Monasteria quasi hortum quemdam conclusum fidei suae commitam reputans,
non exteriorem tantum sepem custodiendam, sed interiorem magis culturam omni studio e