장음표시 사용
141쪽
II B. Gregorii menter optabat: Et si quidem licuisset, Infidelium partes adire non dubitasset, quo jacentibus in densa errorum caligine populis verae Fidei lumen afferret. Auditus est aliquando dicere; si Chrillianorum armis sub geretur Byzantium , se illius Civitatis Episcopum , ac Patriarcham libenter futurum, quo catholicam Fidem per Orientis Provincias propagandam
curaret. Absens tamen corpore, atque Eccle
site suae vinculo adstrictus iis quoque locis, ac gentibus Fidei alumenta parabat. Cum Turcas inter atque catholicos Principes exardesceret bellum periculosissimum , publicis supplicationibus, ac precibus ad implorandam divinam opem indietis, multis ipse jejuniis, vigiliis , & orationibus sese jugiter exercebat, ut propitiato Numine, ac depressa Infidelium potentia, late in eorum fines Christianorum imperium , atque religio protenderetur. Foedera tos interea Reges, ac Principes magna pecuniae yi ultro adjuvabat, qua demRm exhausta, supellectilem omnem suam distraxit argenteam, ut nova ad sustentandam 'iuturni belli molem subsidia conferret. Quo autem idonei earum gentium conversioni pararentur ministri, orientialium idiomatum studium, atque Typographiam in Seminarium suum invexit, fore spe rans, ut quibus linguis Christi Fides in Orientem
142쪽
Barbudici Lib. II. Cap. I. I Istem primum inducta fuerat, iisdem, Suestitui
posset . 8c propagari . Libros adνersus earum gentium errores , tum Catechismos, quibus cath dicorum do strina agentes ibi Christiani, vel recens ad sacra nostra conversi imbuerentur, edi curavit. Tipaldi Meletii Graecorum Archiepiscopi Venetiis commorantis, aliorumque
opera utebatur, ut Schismaticorum complures ad catholicam unitatem revocarentur: Redeuntibusi autem necessaria ad victum omnia aere suo
suppeditabat. Corcyrensis Ecclesiae Semina
rio CCC nummum argenteorum annuum cen
sum adsignaverat promovenda: Schismaticorum conversioni. Extorrem, ac profugum Arme norum Episcopum , aliosque Graecos Antistites hospitio apud se xeceptos diu xetinuit, quo cum ipsis de Graecae, Latinaeque Ecclesiae unionerationem aliquam iniret. Hanc ille concordiam animo Continenter volvebat, de ea cum doctissimis viris multum agebat, remque gravissimis dissicultatibus impeditam ita jam mente conceperat , ut nisi mors ejus consilia intercepisset, bonum aliquem exitum habitura esse videretur. Britannos , Hibernos , Gallosque adolescentes , qui patriam haberent haeretica lue Contaminatam, in Seminaria, & Collegia a se instituta ultro , libentissimeque admittebat, so-xe sperans, ut cum adlaps reverterent, qu
143쪽
116 De Vita Gregorii instituti essent, Catholicae Religionis do stri
nam non tuerentur modo , sed etiam propaga rent. Quare cum laeto , faustoque nuntio accepisset restitutam in Anglia a Jacobo II. Ca..'tholicam Religionem , continuo Anglos, Hibernosque Sacerdotes , quos Patavino Seminario exceperat, pecunia , vestibus, omnique viatico instructos eo contendere jussit, quo utilem catholicae Fidei amplificandae operam na. varent . Haereticos quoque, qui furatis erro-vibus in Ecclesiae sinum revertissent, tum eos .
qui Religionis causa patria, domoque pulsi sortunarum suarum jacturam libentius tulerant, quam Fidei deserendae periculum, amantissime complexus, sere suo alebat, ac sustentabat ne inopiae causa a suscepta religione deficerent. Ad Muhamedanos demum , obcaecatosque Iudeos solicitud inis suae curas porrexit, nec in
nem , & vacuam eorum Conversioni operam contulit. Nam eorum non paucos monendo ;hortando, docendo ad verae Fidei agnitionem serduxit; Complures aliorum industria, acilabore eliristiana doctrina imbutos salutari lavacro manu sua expiavit ; Plerosque vero tanquam ' a se genitos filios domi alendos suscepit . vel annuo ad vietum proventu donavit . Filios. si quos haberent, chris lana institutione libe-x liter educandos curabat 3 Filiabus vero.
144쪽
rem constituebat, qua vel nuptui traderentum, vel in sacrarum Virginum asceteriis colloc
De eximis effvs Religionis cultu. R Eligionem cum Fidei virtute conjungimus,
quod ad eam quam proxime aCcedat, sitque illius argumentum quoddam , ac decla ratio; Deum enim, quem fide credimus , religione colimus, aC Veneramur. Ac ea quidem praecellere Episcopum decet, cum ut ceterisiacrorum observantia praeluceat ad exemplum, tum ut muneris, dignitatisque suae splendorem tueatur. Ad eam porro Gregprius in omni vitae parte, & aetione non factus; sed natus plane videbatur; dici enim vix potest, quam in celebrandis divinis Mysteriis , rebusque omnibus sacris cultu exhibendo, ac propagando, pietatem , diligentiam, ac religionem pro ferret. Rem quotidie divinam faciebat, dabatque operam , ne ullis unquam occupationibus, negotiis , ac curis, vel in ipsa itinerum dissicultate a divino opere: prohiberetur . Morbo autem , vel casu aliquo praepeditus omito se
praesente fieri jubebat, ipse vero genibus humi Positis, ac prono corpore venerabu*dus sacr-' - - Η 3 Eucha-
145쪽
Eucharistiam sumebat. Proli Xa prece, rerumque divinarum meditatione ad sacrum se comparabat, ea deinde oris modestia, & gravitata
procedebat ad aras, ut ne circumstantes quidem intueretur. Dum faci is operaretur, incredibili animi sensu in mysterii contemplationem absorptus extra se raptus videbatur, & quo intime aestuabat charitatis servor exundabat in vultum, qui radiorum speciem aliquando exhi-hebat . Consecrationis tempore insolitis toto Corpore motibus quatiebatur; ac diu immotus perseverans in crebros pietatis gemitus ac veluti amantis suspiria erumpebat. Eucharistiam sumpturus tanta spiritus affluebat dulcedine, ut incensus charitate animus e corpore prosilite velle videtetur. Peracto Sacrificio multus erat in gratiis agendis , acceptique beneficii magnitudinem jugiter recolens conceptum divini amoris ignem ea per diem recordatione fovebat.
Quo autem ipse religionis pietatisque sensu sacra obibat mysteria, eodem ab aliis peragi
Sacerdotibus vehementer optabat . primum enim ut constituti ab Ecclesia ritus, ac caeremΟ-niae, quarum erat ipse observantissimus, ab omnibus servarentur, cura illi assidua fuit. Iis diligenter institui, atque exerceri Seminarii sui elericos jussit: Tum iis in coetibus, qui singulis cogebantur mensibus, copiose de ipsis accu
146쪽
. Barbarici Lib. II. Cap. II Iis rateque disputari, ac consultari ab omnibus v luit, iisdeaque ipse Conventibus, atque Consultationi praeesse solebat. Ut erat autem earum rerum peritissimus, promovendos ad Ordines, vel jam initiatos, ac Sacerdotes ipsos, animarumque Curatores de iisdem multum interrogabat . Sacerdotes nonnullos se praesente aliquando operari sacris jubebat, ut si quid in ipsa
mysteriorum celebratione oscitanter, disi lut que facerent , notaret, atque corrigeret: Nihil quod ad rei sacrae cultum , caeremoniasque Pertinet, non dignum existimabat, ad quod Curam omnem, ac diligentiam adhiberet suam, plurimi ea pendens, quae a Sacrorum Rituum imperitis, vel negligentibus in minimis haberi consuevere o Libellum denique de caeremoniis in Missa servandis edendum curavit, quo sin- 'gula in celebrandis divinis mysteriis agenda, ac vitanda oculis subjecta Sacerdotum memoriae
facilius commendarentur. Operam tamen in eo ponebat maximam, ut
quanta fieri posset animi praeparatione , ac pu ritate divina ab omnibus celebrarentur mysteria. Nihil impensius voce, scriptoque sacris ingerebat Ministris, quam interiorem cordis munditiem, & quantam assequi possent vitae
innocentiam , R sanctitatem, quam eorum m
Deris ita propriam praedicabat, ue intelligi a
147쪽
se vix posse assirmaret, qua rati me grave erimen ea die Sacerdiu admitteret, qua Christi corpus, & sanguinem consecisset. Eodem pietatis cultu divinam venerabatur Eucharistiam.Si quae adversa,vel dissicilia occurrerent ad conciliandam divini Numinis opem, publicum ejus cultum indicere consueverat Palam in templis propositam . ut Ceteris praeivet exemplo, frequens obibat, ac positis humi genibus ante divinam hostiam diu immotus, a supplex adorando perflabat. Annua recurrente Sanctissimi Christi corporis Celebritate , publica illud supplicatione , quamquam inclinatae
seret aetate , articulisque manuum distortis, ac morbo contractis , per Urbis vias circumgest bat ad insignem oris gravitatem, ac religionem ita Compositus, ut oculis in ipsum continenter
defixis a sensibus abalienatus, atque extra se elatus videretur. Ut sacrum denique viaticum ad morti jam proximos quam decentissime d ferretur , sedulo advigilabat, ac domesticis suis edixerat, ut quavis hora edito signo parati, ac soliciti essent ad auctorem salutis accensis facibus in pompa comitandum, ac deducendum. Deiparae virgini addictissimus praecipuum ei secundum Deum non modo cultum, sed am rem etiam impendit. In ejus fidem , & clie telam cum a puero se contulisset nullum ageb et
148쪽
dieni, quo non eam aliqua Mnificatione honoris prosequeretur. Sacras ejusdem Rosarii de- cades, Vel . inter graves occupationes, & curas , vel iter faciens, attenta mysteriorum , quae per decades singulas proponi solent, medistatione quotidie recitabat. Id orandi genus cum in Bergomensi Dioecesi jamdiu neglectum , . Obsoletumque invenisset , ubique locorum Cum in Vibe , tum in Provincia veluti postliminio revocavit, atque restituit. In Parochialibus Te .plis singulis post vesperas diebus festis ejusdem
Rosarii partem recitari jussit, eademque pia... consuetudo ante depictas per Urbis vias Mariae imagines ut frequentaretur curavit. Singulis Praeterea Sabbatis in Templis ejus nomini sacris
brevi ad populum de ipsius laudibus instituto
sermone, Lauretanas, ut vocant, Litanias cantari instituit. Eam Seminarii sui Patronam sub immaculatae Conceptionis nomine cum delegisset, erecta sub eodem titulo alumnorum Congregatione , magno id festum apparatu celebrari volebat: Seminiariensibus autem , ac fami-
Iiaribus suis parvum ipsius Virginis ossicium quotidie recitandum indixit. cho sacros, ac sestos ejusdem Virginis dies praeveniebat ipse, jejunium, pane dumtaxat, vinoque definitum, ab iisdem quoque servari praecepit. Signo viSedito , quo ter in die salutare Virginem Fide'
149쪽
les monentur , aperto ille confestim capite . quocumque demum in loco esset, ut ut sordido, ac lutulento , positis genibus angelicam salutationem devotissime recitabat. De divinar Natris laudibus cum publice, tum privatim incredibili pietatis sensu verba identidem faciebat, ut omnes ad eam colendam , ac diligendam accenderet.
Cum reliquos Caelites, tum praecipue Sanctos Carolum Borromarum , Franciscum Salesium, Philippum Nerium , ac proprios Bergo- mensis, & Patavinar Ecclesiae Patronos religiosissime venerabatur. Singulari tamen obsequii, atque amoris sensu erga eos assiciebatur , quos primo loco nominavimus Episcopos Borromaeum , atque Salesium , quorum moreS , atque virtutes in se transferre studebat. Ac Francis cum quidem Salesium non coIuit modo, sed in amore, ac deliciis semper habuit. Divina ejus scripta quod uti memoravimus a CIarissi. tum Praesule Fabio Chisio inter cetera christianae vitae instituendae documenta adoIescens accep- rat) assidua manu contriverat, multaque eK . ipsis hauserat memoriae adeo infixa, ut ea in succum , quod dici solet, & sanguinem transfudisse videretur. A primo Bergoniensis Episcopatus exordio, quo Gregis sui mores componeret , eique parabilem, ac temperatam evan-
150쪽
gelicae persectionis viam ostenderet, ejusdem is Salesii Philotheam imprimendam, vulgoque 1
gendam curavit. Carolum vero Borromaeum , praecipuum
sibi constituit vitae, ac solicitudinis Pastoralis exemplar, ad quod se prorsus fingeret, ac conformaret . EJus vitae lector assiduus: hanc iter quoque faciens in sinu gestabat, ejusque in mensa lehionem quotidie adhibebat. Aeta praeterea Mediolanensis Ecclesiae familiaria sibi omnino fecerat, eaque in Seminario suo perlegi continenter volebat. Ex ipsis tanquam ex ditissimo rerum Ecclesiasticarum penu ea sere promebat, quae ad Ecclesiae suae regimen & Cleri in primis institutionem maxime utilia, ac necessaria videbantur . Ad Mortales sanctissimi Archiepiscopi exuvias rite colendas Modiolanum proficisce , tur identidem, ipsumque Seminarii sui Patronum delegerat, palam proposita alumnis ejus dem Imagine, cui erat inscriptum : Disciplinis tua ipsa nos docebit: quibus Rhe rebus effectum est, ut sancti illius Antistitis zelum , solicitudinem , Charitatem , sapientiam , animi constantiam, ceterasque virtutes ita sit aemulatus, atque assecutus, ut Caroli spiritum in Gregorium migrasse vulgo diceretur, ac Mediolanenses ipsi assirmare non dubitarent, se habere quidem , Carolum mortuum, Bergomenses vero eumdem