De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

134 Gregorii dis quoque inscriptas habebat: Ad hunc finem,

Gregori , ad hoc unum creatus es, ut Deum ames,

ut Deo servias . Haec aliis quoque, praesertim ecclesiasticis viris subjicere , atque inculCare

solebat. Eo contendebant vota ejus omnia, a

que ita spectabant consilia , Curae, ac labores , ut nefas esse duceret quidquam aliud praeter Deum quaerere , aut praeter ejus gloriae incre mentum optare. Nihil propterea in humanis erat, cujus vel desiderio tangeretur, vel pos sessione gauderet, vel assiceretur jaftura. Ne illam quidem, quae consequi Virtutem solet, mentis deleetatio, aut eas, quas viri saneti ex intima cum Deo conjunctione percipere inte dum solent, caelestes suavitates, ac spirituales delicias amabat, Vel Opetebat , Veritus nempe , ne de puro , quem uni Deo debebat, amore , praeter ipsum res alia partem ullam decerperet sibi, atque usurparet. De divinis perseetionibus ut cogitabat identidem , ita mira quadam suavitate Colloquebatur . Deum in Creatis omnibus rebus praesentem intuebatur , ac nihil tam leve, & exiguum illiusso aspeetui obiiciebat, quin continuo in eo ipso Dei Maiestatem, Sapientiam, Bonitatem, aut aliquod divinitatis attributum Contemplaretur,

unde amoris in Deum argumenta depromeret e Praecipuo tamen amoris sensu commovebatur,

162쪽

Barbadici Lib. II. Cap. IV. I 3sdum effusam in se consideraret frequenter, aC secum ipse reputaret divini Numinis largitatem. Dicebat in terris reperiri neminem, qui de as.

siduis, amplissimisque in se collatis beneficiis

saepius quam ipse praetermissae gratiarum actionis culpam incurreret, & negligentius id Deo ossicium praestaret. Verba ejus omnia hunc amorem spirabant, quo ad divinam bonitatem cognoscendam, diligendamque inflammare omnes voluisset. Nemo fere cum eo agebat, quem ille non aliquo charitatis stimulo percitum, atque Commotum abs se dimitteret; quod tum maXime contingebat, cum ad populum, aut Clerum pro pastorali munere verba saceret pNam ab eo, quo intus aestuabat, charitatis igne tot erumpebant quasi scintillae, quot verba, quibus audientium animos suavissima, ac mirabili vi in Dei amorem rapiebat. Quo a teneris assuescerent pueri ad divini amoris actus jugiter eliciendos , eorum ipse formulam conscripserat, quam in catecheia Parochis, & Magistris acceptam memoriae commendarent, ut quum adolevissent, eam diuturna consuetudine tritam facilius in cor alte insererent, atque identidem ex animo expromerent.

Exul tabat in primis, gestiebatque animo vehementer , si quando efferri, atque amplificatri quoquo modo divini Nomiuis cultum, S: gi I riam

163쪽

136 Se Vita B. Gregoriiriam vidisset, vel intellexisset. Hanc ille unam ita gerebat in oculis , ut testem amoris sui sanguinem pro ea tuenda , Vel propaganda millies

prosundere paratus esset. Contra Vero angeb tur animo vehementer, 8c acerba quadam tristitia tabescebat ob illatas per hominum scelera Deo injurias, quarum vel levissimae propulsandae causa mortem ipsam, hilari promptoque animo subiisset. Si quando in homines flagiti sos, aut impios incidisset, qui aut obscoena ,

vel contumeliosa in Deum evomerent , atque coniicerent , zelo incredibili incensus . ac toto Vultu exardescens, quantum voce, & aue Oritate valebat, in eos invehebatur, quo offensi Numinis majestatem vindicaret. Sed cum d testabilem blasphemandi consuetudinem eo im- Pudentiae processisse animadverteret, ut ad eam Convellendam, aut cohibendam vix satis diligentiae , auctoritatisque a se adhiberi posse intelligeret , Venetorum Senatui audior fuit, ut severissimas adversus blasphemos leges conderet , aC Promulgaret, quo execrabile scelus saltem menarum metu a Christiana Republica turbaretur. Peccata demum omnia ita aVe sabatur , ut non aliud in terris malum se vid Te . RC Cognoscere assirmaret, hisi divinam OL

fensam . Tum illud se intelligere haud posse is dicebat, qui cubitum ire, ac somnos securos

164쪽

Barbadici Lib. II. Cap. IV. 137 trahere quispiam posset lethali crimini obnoxius , ejusdemque .sibi conscius. Ea nimirum erat ipse animi puritate, ut ne dum vel leve peccatum, sed quodvis ejus periculum , ac speciem ipsam horreret, atque defugeret. Qui diu , ac familiariter cum eo versati sunt, atque in hominis vitam paullo diligentius inspexere , nihil umquam in ejus dictis, aut faetis reprehendendum , castigandumque observarunt. Sed di ii, qui aures confitenti dabant, gravissimi viri Andreas Trono Ordinis Praedicatorum, &Dositheus ab Angelis Carmelita excalceatus jurati assirmarunt, se peccatum lethale in eo mullum offendisse, quo in Baptismo susceptam innocentiae stolam commaculasset.

Fuit & illud incensi in Deum studii argumentum , quod otii, & quietis impatiens aliquid semper ad ejus gloriae incrementum vel

moliretur, vel ageret, nutim ejus rei causa molestiam timens, nullam defugiens curam , laborem nullum detreetans. Cun ue divinae charitatis indoles ea sit, ut magna operetur,

ac multa, sed eadem parva existimare sileat, &pauca, id quoque in Gregorio singulare fuit, quod cum muneris sui partes omnes cumulatissme implesset, nihil adhuc se egisse putaret, &quae satis erant laboranti, amanti non viderentur esse satis. Nam eorum, quae jam egisset sere obli-

165쪽

138 De Vita B. Gregorii

oblitus ad nova semper animum intendebat, satis ossicio suo. facere se non posse arbitratus, nisi ad majora conniteretur. Quare inclinata jam aetate homo, ut qui corpori dura semper imperaverat, mollia Vero nunquam indulserat, jam valetudine, ac viribus fractus, modum

tamen laboribus nullum statuebat; Sed quasi onera ipse sua non sentiret: mi munus, aiebat, fungitur suum, ei nihil es grave, ac molestum ;Rursus: Plus quisque potes quam phse se credar,

nec ille agit quantum debet, qui se egisse arbitratur quantum potuit. Se ipsum quoque velut inertem, desidiosumque Coarguens, dum labore, ac lassitudine pene deficeret, excitabat ad opus, atque dicebat: Episcopo quiescendum non es: quies nora in Caelis erit. Amantium denique illud cum sit, ut unum. idemque velint aut nolint, ita se Deo Gregorius , suaque onmia plene subjecerat, ut nihil Optaret, aut mallet, quam quod illi magis luberet. Ab ejus voluntate cum ita in prospexis

penderet , ac in adversis, quemcumque res haberent eventum, in divina eadem voluntate , aCprovidentia suavissime quiescebat. Medicinam hanc malis omnibus adhibebat cum ad se ipsum

in adversis sustentandum,tum ad erigendos alios, quos tristes, animoque dejedios videret. Nam eonquerentibus grave quidpiam, ac permole-- stum,

166쪽

Barbadici Lib. II. Cap. V. 139ssum, quo premerentur,exprobrabat animi imbe cillitatem christiano homine indignam, dicebatque facere ipsos Deo injuriam , qui quod is voluisset, nolle ipsi viderentur. Ex hoc autem voluntatis suae cum divina conformandae studio, atque assuetudine manabant, quasi rivuli ex fonte, mira illa hominis aequabilitas, Cordis paX,&. tranquillitas , quam nulla perturbaret rerum adversitas, nullus commoveret insperatus eventus ; quae quidem ex diffusa in ejus corde per Spiritum sanctum charitate, exterius quoque in ejus oculos, vultum, & verba redundare Videbantur.

CAPUT T

De orandi, contemplandi sudio.

M Agni amoris indicium est oratio, aiebat

Chrysostomus, Hom. 26. in Act. Aps. Nam, quae hominem Deo conjungit, charitas, ejus consortii, & familiaritatis expers esse nullo modo potest, & quorum mutuus est amor, mutua quoque debet esse consuetudo . Qua igitur ferebatur Gregorii in Deum charitas, tanto eum orandi studio incendebat, ut a congressu& collocutione cum Deo cessare non posse vide retur. Vitae suae rationem omnem bifariam partitus erat: in actionem videlicet, ct contemplationem , quarum studia diversa cum sint . qui

167쪽

r o De Vita B. Gregorii

qui facile utrumque componat, persed eque allequatur, supra humanam agere imbecillita tem aestimandus est. Res autem ita disjunctas, operosas, & graves seliciter adeo in se conjunxit, ut vel hoc uno Ecclesiae Pastoribus esse possit exemplo, quod sedulo inspiciant, atque imitentur . Inter quotidiana pastoralis muneris, &charitatis ossicia susceptum a puero institutum

semper retinuit, ut certa ad Commentandum , precandumque Deum temporis spatia servaret, quae neque externa ulla occupatio, neque ulla Curarum moles interciperet.

Singulis diebus antequam illucesceret ternas , aut quaternas horas ante Crucifixi imaginem in genua flexus transigebat, mente plerumque in Christi cruciatus, & mortem defixa; quod

quidem orationis genus familiare omnibus praesertim ecclesiasticis viris esse cupiebat, ac magnopere Commendabat, nullum esse aliud argumentum praedicans cum ad meditandum facilius , atque suavius , tum ad permovendos animos, atque in Dei amorem inflammandos magis accommodatum , praesertim cum illud unum virtutum omnium documenta, & exempla complectatur. Primo mane cum familia universa in privato sacello divinarum rerum meditationi horam tribuebat e mox in cubiculum secreto oraturus se

168쪽

Barbadici Lib. II. CV. V. I Irecipiebat; horarum ibidem divini ossicii pensum selvebat; tum ad sacrificandum multa precesse Comparabat, ac re divina peraeta multus erat in gratiis agendis. A prandio, atque sub vesperam discutiendae conscientiae, & communicum familiaribus orationi horam iterum tribuebat . Ad multam praeterea noetem, aC totam

aliquando , inter ipsos pastoralis visitationis labores , rigidissima quoque hyeme , modo in genua abjectus , modo in frontem provolutus , tamdiu in divinarum rerum cogitatione haerebat, dum gravi lassitudine, ac somno dejectus fatigatos artus brevi quiete reficere cogeretur, quam sedens plerumque, vel capite in sinum deflexo brevissimam capiebat; qua orandi serma, atque assiduitate ejus genua durissimo, ingentique callo obducta , post mortem observata sunt. Cum autem sub vitae exitum contractis vi frigo- Tis manuum nervis, nec sibi vestes facile induere posset, nec ad id nocturno tempore manu

aliena uti vellet, iis detretistis, ad plures horas medio in cubiculo nulli innixus subsellio, aut

fulcro, quo se regeret, ac sustentaret, recto pectore , & contenta cervice orando perstabat, totius corporis statu sane incommodo, ac vale

tudini periculoso; qua re tandem a familiaribus eXplorata, ac deprehensa, ne diutius e lectis prosilire pergeret, adhibita medicorum auctoritate cavendum fuit. '

169쪽

14a De Vita T. Gregorii . Quid autem suum illud in conclave receptus, quid in placido noctis silentio, remotis arbitris. ac sola conscientia teste in Deum abditus, mente

ab humanis rebus abstraeta Commentaretur,

quae misceret cum illo colloquia, quibus afflueret supernis deliciis, quos conciperet, esse reique divini amoris sensus, conjecturis assequi facilius est, quam explicare dicendo. Tradidere tamen familiares nonnulli, qui diligentius ho.

minem observa8ant, auditum aliquando ex imo Corde suaves gemitus, ac veluti amantis suspiria trahere, repertum uberrimis lacrymis persu sum, ac toto corpore ita defixum , ut accedentes ne videret quidem, neque interpellantes audiret , quod hominis extra se rapti, animique divina patientis indicium est. Interdum visus ardere oculis, ac toto vultu flammescere eo nimirum incensus , qui sanctis viris in meditatione rerum divinarum exardescit igne. In matutina familiae precatione cum, uti solebat, aliquando versaretur, accidit, ut horrifico terraemotu civitas universa, atque sedes

in primis Episcopales jam vetustate labantes

soncuterentur . Attoniti, pallentesque famili res omncs trepidare primum, ac palpitare, tum vitae quisque suae consulere, ac praecipiti fuga e sacello dilabi, ne ruina opprimerentur . Ad Gregorius in ea Consternatione immotus , &

170쪽

Burbadici Lib. II. Cap. V. I 3 supplex orando perstans, atque in divinae misericordiae spem animo erectus trepidantes Ceteros voce , & exemplo firmabat. Psalmum quinquagesimum recitans nondum absolverat , cum repente pacato solo, sublatus est omnis periculi iuetus. Quare eodem in loco orare pergens divinae pro accepto beneficio misericordiae, ac bonitati gratias, quas potuit, maximaε egit. Jam praeter definita orandi tempora , vacuas ab e ternis occupationibus horas fere omnes in preces conserebat. In prosperis, in adversis , in dubiis, & arduis rebus ad orationem veluti .ad sacram anchoram, tutumque perfugium recurrebat, plus ei fidens quam diligentiae cuicumque suae, industriae, ac labori. Singulis sere momentis brevi aliqua precatiuncula jaculatorias vocant) Dei memoriam , atque amorem fovebat in se , vel excitabat. Sive domi , sive foris, sive solus, sive inter alios mente cum Deo versabatur , ut hospes plane in terris videretur. Neque tamen assidua haec cum Deo

conjunctio pastorali administrationi quidquam ,

vel ceteris negotiis, externisque curis detrahebat . Nam obvius, ac facilis erat omnibus ad

untibus , praesto singulis opem poscentibus, ad

negoti quaeque promptus, atque eXpeditus , nunquam in otio , semper in actione , nunquam suur, seinper alienus. Inter tot curas nimirum,

atque

SEARCH

MENU NAVIGATION