De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

144 De Vita B. Gregoria

atque externarum rerum strepitus, & varietates sese identidem colligebat, abdebatque in

quamdam animi solitudinem , atque ab exteriore homine ad eum, quem Paulus Vocat interiorem , facile se recipiebat. Externum quoque secessum, ac solitudinem sacram aliquando captabat. Ab urbe digresses colligendi animi causa rus interdum petebat , ubi ne domo quidem prodiens curis sepositis omnibus, divinis se totum dabat: tum quasi instauratis animi viribus ad pastoralia munera , & consuetos labores alacrior, ac veIuti

recens descendebat , exemplo Moysis quod

Ecclesiae Pastoribus commendat Gregorius , P sorat. pari. a. cap. ) Tabernaculum intrantis Crebro , atque exeuntis, ut intus a Deo disceret , quae foris populum edoceret. Per annos praeterea singulos semel, ut minus, in Semin Tii aedes , aut Religiosorum coenobia ad dies aliquot secedebat, quo sacris exercitationibus , divinisque rebus diligentibus incumberet. Ibi distractum curis pastoralibus animum accurata superioris temporis discussione recolligens , labe omni animi abstersa , ad majorem se vitae Persectionem excitabat, ac vehementius in divina intendebat. Hoc ipsum salutare institutum Clem, populoque suo commendatum maxime voluit, ac in

172쪽

Ba badiis Lib. II. Cap. R. 14s

utraque quam rexit Ecclesia mirifice propagavit . Edixerat enim , atque in morem induxerat , ut ecclesiastici homines singulis annis unum Convenirent in locum, quo vocem Domini ad Cor loquentis audirent , ibique ad octo ut munus dies piis occupati lectionibus, atque meditationibus mentem diligenter emolerent, a teactae vitae labes sedulo eXcuterent, ac veterem hominem expoliantes cum actibus suis novum: induerent , qui earum eXercitationum

fructus esse solet praecipuus. Quotidianae rerum divinarum Commentationis Seminarii sui alumnis auctor ipse , insiti tutorque suit. Ad eam facile exercendam Certas praeceptiones tradiderat, eique vacantibus non semel aderat, & quem inde fructum quisque cepisset sedulo interrogabat. Ad eam cum omnes vehementer hortaretur, tum maxime verbi Dei ministros, quorum eloquentiam sine jugi oratione inanem verborum strepitum esse aia firmabat. Crucifixo magis quam libris studendum dicebat, idque suo demonstrabat exemplo; nec enim ab humanae artis praesidiis, sed a divinae sapientiae sente ea promere, atque haurire solebat, quae suis in concionibus , privatisve colloquiis in auditorum mentes, & corda aeternarum rerum documenta ingerebat. Κ CA..

173쪽

i 6 De Vita B. Gregorii

De animarum saIutis zelo, ac pastorali selicitudine. CVm in omni vitae parte , & adtione Caroli Borromaei vestigia presserit Barbadicus, ac divinas omnes ejusdem virtutes assequi imitatione contenderit, non alia tamen propius ad eum accessit , quam pastorali solicitudine, ac zelo animarum, qua potissimum laude IIoriosus ab Ecclesia Carolus praedicatur. Quam quidem solicitudinem omnibus, qui ceteris praesunt, sed Episcopo in primis commendat Apostolus,

Rom. cap. 1 a. qui praes inquit in solicitudine;

cum ex ipsa viati ex fonte omnia sere, quae ad pastorale munus pertinent, ossicia deriventur. Neque enim tantarum momenta rerum, quibus fides , religio , pietas , disciplina , Ecclesiae Tegimen, animarumque salus continetur, sine magna Pastoris selicitudine perfici possunt, ac sustentari, cum ea sit veluti spiritus, quo ext riores vigent aetiones, atque animantur. Iam quantum Gregorius ea virtute praestiterit, quam vigil, ac solers in grege tuendo fuerit, quam navus, atque solicitus in ovibus ad aeternam salutem deducendis , explicari paucis non potest, cum singula vitae ipsius momenta solicitudinis hujus exemplis, ac documentis consignati sint. Epi-

174쪽

Barbadici Lib. II Cap. VI. I 7

Episcopale munus animarum negotium appellare consueverat, quarum custodiam gravissimum sibi, ac sermidandum onus existimabat , cum pro singulis vadem se apud Deum , spons remque conititutum esse intelligeret. In ea igitur semper cogitatione defixus , nihil aliud spectabat, quam earum salutem, ad quam ita se . suaque omnia conserebat, ut commodi, quietis, ac vitae ipsius suae negligens prorsus, ac fere immemor novas quotidie vestigaret juvandi gregis rationes. Rus rei causa solicitudinem suam vix ullis terminis circumscribebat, ubique Ecesesiae suae locorum aliquid agebat, vel moliebatur, semper intentus omnibui quasi singulis, atque ita singulis, quasi universis . Ubi de rebus adgregis salutem pertinentibus ageretur , diei,

noctisque momenta omnia idonea esse voluit, atque opportuna . Stans, ambulans, sanus , aegrotans, prandens quoque, aut coenans FC-clesiae ministros, animarumque curatores inde-ses iis audiebat: Ut autem sigillatim oves Cognosceret, &, quod est boni Pastoris, nominatim quoque vocare posset , earum censumst quovis Parocho accurate descriptum ob oculos habere voluit, ut ea quasi compendiaria ratione gregem aspiceret, atque lustraret unive sum . Singulorum propterea mores ita cognitos, exploratosque habebat, ut in eorum quemquφΚa eX

175쪽

348 De Vita B. Gregori;

extemplo , ac tuto, si vellet, animadvertere posset. Flagitiose in primis viventium nomina , R ea, in quibus maxime haerebant, Vitia, gravesque consuetudines in Commentarium conje cta servabat: Tum vel ipses ad se arcessitos paterna charitate arguebat, obsecrabat, obtest hatur, ne divina abuterentur diutius longanimitate , ac patientia , sed tandem revertereniatur ad cor : ve, datis ad Parochos literis eorum zelum urgebat , & operam, ut omni qua possent ope, & industria eos ad sanitatem revocare

niterentur.

Ne ulla aegrotantibus in vitae discrimine positis ad bene moriendum subsidia deessent,

de hac re Parochos continenter monebat. In urbe vero singulorum , qui eo in periculo versarentur, ad se nomina, & statum deserri praeceperat , neque ut To aretur expectabat sed ad omnes visendos , Iuvandosque ne vocatus quidem ultro accurrebat . Familiaribus, ac domesticis suis edixerat, ut si cujuspiam e vita smigraturi necessitas posceret , interdiu , noctuque importuno quovis tempore ipsum monerent , ne ulla juvandi animas occano sibi elaberetur . Valetudinaria, ac nossecomia, pau-Perum tuguria, tabernas , & casas ut ut sordia

hus , situque horridas frequens obibat, tam incensis erga abjectos , ac depositos studio, ut

176쪽

horae intiportunitas, neC Inmborum contagio, nec odorum foeditas hominem deterrerent.

vel impedirent , quominus omnia cnorituris Praestaret christianae charitatis ossicia , atque alumenta salutis . Et pauperes quidem non Praesentia sublevare dumtaxat sua instituerat, sed eorum etiam inopiam medicamentis, Cibariis, eleemosynaque juvabat, & morti jam Proximos sacramentorum subsidio, sanctissimis monitis , constitutisque ad vitae exitum Preci-hus Coeninmiebat.

Intempesta quadani nocte Antiatur, haud procul ab Epita li palatio jacere hominem

jamjam moriturum siclopi glande transfossum ἀCommotus Cardinalis visi in tunio , sed ma sis animae periculo, metuensque , ne sacramen tiorum, & Sacerdotis ope destitutus miser ocri cumbat, extemplo stae servis , sine facibus cli mo excedit , ad jacentem advolat, praebet aurres .constenti, ac bene comparatum spiritum ad aeremitatem transmittit. Orsus dum in suo apud Threstum Collegio versaretur, rogatus

ut proxime moriturum in Estensi oppido, quod inde millia passuum tria fere abest, pastorali

praesentia, ac benedictione recrearet, cu opulli ad obeundam viam suppeterent equi, Vergeretque aestivus sol ad meridiem, Gregorius Pedes iter consecit , aegrotantem adiit . nec an

177쪽

is o De Vira B. Gregorii te reliquit., quam postremum morientis spiriatum excepisset.

Eodem juvandi animas studio prostitutas

foeminas, ac voluptatum coeno misere infixas e sordido corporis quaestu ad honestam , 8c pudicam vitam traducendas curavit. Earum vero complures sanitati restitutas , ne peccandi consuetudine, aut egestatis obtentu ad ingenium redirent, domicilio ad id constituto excipiebat. nonnullas matrimonio jungebat , omnes demum aere stoliberaliter sustentabat. Adolascentulis puellis a profanis amoribus, ac liberiore cum viris agendi licentia revocandis operam non minorem impendit; Nam quo pravam, & p riculi plenam consuetudinem aboleret penitus is atque convelleret, monitis, ct cohortationibus, tum edictis, ac pastoralibus literis egit IPar hos, concionatores, atque apostolicos

viros, parentes denique ipses in solicitudinis

suae partes vocatos continenter urgebat, ut

conjunetis simul studiis, id mali genus prohiberent omnino, atque exturbarent. Virgines. , quae divitum paterent insidiis, quod minus tuto , ac diligenter in paterna domo custodirentur, e parentum, aut propinquorum manibus abduehas nobili alicui adjungebat matronae, ejusque curae, ac vigiIantiae committebat, donec in matrimonium collocarentur. Orphanas

Vero

178쪽

Barbadiei Lib. II. Cap. VI III

vero , atque obscuro loco natas puellas, quae corporis , animique paterent incommodis, itidem matronae cuipiam muliebribus instituendas disciplinis , atque aere suo alendas commendabat .

Longum esset hoc loco singula persequi, quae animarum salutis studiosissimus Pastor huic rei procurandae excogitabat subsidia, atque alumenta parabat; eodem, quo ipse flagra

bat juvandarum studio animarum inflamma. re universos vehementer optabat. Hortabatur

itaque , rogabat, jubebat, ut in eo salutari officio se quisque fidelem, navumque ministrum praeberet, nec Episcopi solum, sed Dei ipsius

adjutorem praestaret:Omnes vero praeibat exemplo , incitabat vigilantia, ac labore, ut nullum desidiae, ac negligentiae locum relinqueret; Nam si quando necessitas postularet, Episcopum agebat, & Parochum , catechesim, &concionem obibat, Institutoris , atque adminustri partes implere non dubitabat. Mirabantur plerique tot rebus, atque laboribus eum vel cogitandis lassicerς ac si unus multorum animos

atque manus haberet. Is vero Cum tot, ac tanta

per se ipse perficeret, nihil a se actum putabat, dum quidpiam aliud pro gregis, animarumque salute adhuc agendum superesse existimaret; ut vere illud Caroli Borromaei dictum explex 4 verit:

179쪽

rsa De Vita B. Gr rarii verit: 'scopi vitam suam esse debere in agenti

Hanc porro solicitudinis plenam, atque la horis vitae rationem ab Episcopatus exordio susceptam ad mortem usque constanter retinuit. Cumque supremis vitae annis extenuatis jam vi xibus rogaretur a suis , ut a laboribus sibi tem Peraret, onerumque suorum partem in alios

transferret, illud ejusdem S. Caroli reponebat: Episcopum decet pro Ecclesia laborantem mori. Malale se sibi deesse, quam Ecclesiae: Nullam suae vel valetudinis, vel senei tutis rationem habendam esse, cum de animarum salute ageretur; Dus animirum,& ardens in ejus corde divina charitas studium illud fovebat,quo ad durissima quaeque, atque asperrima pro gregis salute non persere ida solum,sed ultro obeu uapataralam animum

confirmaverat. Hinc susceptos ejus causa labores ne sentire quidem videbatur,immo vero tantam ex ipsis voluptatem capiebat, ut ad novos subeundos alacrius incendi, ac roborari via

deretur .

De profusa in pauperes Iiberalitate. Uamquam Epistosn in egenos heneficentia ad justitiam pertinere magis videri possit, quam ad charitatem, cum EC-clesiae

180쪽

elesiae boborum dispensator, non dominus , id. largiendo pauperibus tribuat , quod ipserum est; ea tamen, quae sibi, suisque commodis

detrahere non dubitat, ut alienis rationibus serviat , ac necessitatibus consulat, rarae admodum, heroicaeque charitatis argumentum est .

Ac ea quidem benefaciendi disciplina ita Ba badicus excelluit , ut in eo charitatis genere pares habuerit paucos, superiorem sextasse neminem . Miseros omnes ita gerebat in oculis, ut se ipse cariores habere videretur. Quas enita ad personam, ac dignitatem tuendam opes, dcfacultates acceperat, ad illorum magis subsi dium, quam ad proprium usum , & comm dum referre solebat. Rerum quoque, ac ne cessitatum suarum dispendio sublevandorum inopum opportunitatem nullam praeteribat: α) : Quasi omnium Pater vivebat omnibus ιdeerat nemini , expanso omnibus gremio seratis. De quacumque tribulatione clamaretur ad rum p

propriam reputabat. c.

. Quo satiaret pauperum famem rei domesticae curatori edixerat, ut certis quaque hebdomada diebus mendicis omnibus ad Episcopales aedes confluentibus panem tribueret. nemini Vero quocumque loco, vel tempore stipem roganti negaret. Egenas similias, quas mendi

SEARCH

MENU NAVIGATION