Casti Innocentis Ansaldi ... De authenticis Sacrarum Scripturarum apud Ss. Patres lectionibus libri duo ..

발행: 1747년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

& quorum alia Lectionem illam referre videntur , alia , quantum tamen satis est , alludere ad eandem .

Lib. III. Cap. 16. Non enim ex voluntate carnis, ne que ex voluntate viri, sed ex voluntate Dei Verbum ca-νο factum es. Lib. III. Cap. r 9 Cognoscit autem illumis, cui Pater qui es in Caelis revelavit, ut intelligat,

quoniam is, qui non ex voluntate carni=, neque ex vo

luntate viri natus es filius hominis, hic es Chrisus

filius Dei visi. Ibid. Cap. 2I. Uti non ex voluntate viari , sed ex voluntate Dei , adventum ejus qui fecundum hominem es intelligamur. Eodem Capite iam dixerat:

suoniam non ex voluntate viri erat, qui nascebatur. Lib. U. Cap. I. Et propter hoc in fine non ex voluntare carnis, neque ex voluntate viri, sed ex placito Patris manus cur vivum perfecerunt hominem, ut fiat Adam secundum imaginem S smilitudinem ejus. Obiter notandum vero, Irenaeum a doctioribus ac peritissimis harum rerum Viris haberi in citationibus sacri Textus diligentissimum , atque accuratissimum . Siquidem de Libris eius adversus Haereses agens Millius ita scribit num. Prolegomenon 36 7. Dolendum certe, is opus hoc haud pervenisse ad nos integrum : sic enimis habuissemus egregium plane specimen Textus Novi ,, Testamenti, qualis iam initio fere Novi Canonis ,, serebatur: cum Irenaeus accurate passim, & adis exemplaris sui fidem citet loca Sacri Codicis , etiam se integra haud raro Capitula,& bene largas περιοχάς; idque non ex una ct altera parte Novi Testamenti, is sed pene ex omnibus, etiam iis quae nondum rela- tae fuerant in Canonem, Epistola ad Hebraeos, Ia- cobi, secunda Joannis, & Apocabis ; hujus enim, is haud infrequenter hic citatae, Exemplar probati Dis simum ei ad manum fuisse certum est, cum hosis Libros scriberet. Vide Lib. V. cap. 3O. Haec ille,

212쪽

I97 addens, Graeca, maxima ex parte intercidisse, &in his quae supersunt, Epiphanium , aliosque quibus ea debemus, haud semper citasse loca Novi Testamenti Irenaeanum ad Teritum , sed nonnumquam ad Codices suos posteriores: in Latinis autem id unum Interpreti fuisse curae, ut Scripturae testimonia quareo in opere occurrunt e X primerentur verbis Interpretationis, quae Celtis suis, totique occidenti iam in usu erat, Italicae, si ve Vulgatae. Itaque quum Irenaeana, de qua sermo in praesens est , Lectio ex Italica prosecto derivata non sit; Critici huius opinione, inserendum est indubie , ad exemplar aliquod probatissimum Novi Testamenti, quale iam initio se. re Novi Canonis habebatur, ipsam esse referendam; ea maxime de caussa , quod frequenter adeo ad Le ctionem illam minus allusisset, non ignorans oppositam vulgatam Lectionem fuisse unam olim ab ortho doxis Ecclesiis ac Patribus, inque emendatissimis Co dicibus, probatam. Auctor Dialogorum de S S. Trinitate, qui Athanaso inscribuntur , & quos Vigilii Tapsensis ste tum esse ali qui putant, clarius ostendit ita se legi sie . Alter enim eorum qui ab ipso loquentes inducuntur , videlicet oriathodoxus , ut ostendat nomen Haterni Patris esse in Filio ac Spiritu Sancto, his utitur verbis: Sed ct ex Deo natum esse s Christum Joannes testatur . In sua venit,

oe fui eum non receperunt . Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potesatem filios Dei fieri credentibus in no mine ejus, qui non ex sanguine , neque ex voluntate caris nis, neque ex voluntate viri,sed ex Deo natus es. Non de nihilo ortam S.Ioannis Chrysostomi eandem pene dixerim phrasim ,ubi videlicet Homilia in Matthaeum alte. ra haec scripsit : Διά νύm διπλῆ γέγονεν η γέννοσις s

213쪽

τος χα, ται. Ideoque duplex Christi generatio fuit; θ quae similii nosrae esset , ct quae nos riam exsuperaret.

Etenim ex muliere nasci nobis competit; nasci autem Izon ex sanguine , non ex voluntate viri oe carnis, sed ex Spiritu Sancto , generationem nos exsuperantem oefuturam praenuntiat, quιe ex Stiritu nobis concedenda erat. Tomo VII. pag. 22. Edit. Maur. Clarius tamen Joannes Damascenus Lib III. de Fide orthodoxa Cap. I. Edit. Michaelis nostri Lequi en , his verbis:

mutatione de Spiritu Sancto, oe Sanaeta Maria semper Virgine Deique Genitrice fa tum es : Deique oe hominum mediator exsit solus ille in homine; benignismur,nsn ex voluntate, aut concupiscentia, aut congressu viri, aut generatione cum volu taIe conuincta, intemerato Uirpinis utero conceptus, sed de Spiritu Sandilo, ac trima illa Adami tro furitione. Haec loca, si aliquantulum illustrentur , optimam adferre videntur posse. universo Commentario nostro lucem . Quid tandem si laudatorum Patrum allegationibus apertissimum ac pulcherrimum addam Augustini testimonium,in quo lo. cus ille Ioannis, iuxta Tertullianaeam Lestionem clare,

evidenter , ac marifice producitur R Habes illud in Libro Conicisonum VII.Cap. 9. ubi Sanctus Paterie plurima

214쪽

I99 in Platonicorum Libris invenisse ait, Doctrinae Christianae Consentanea , quae AE terni Verbi Divinitatem proderent, tametsi non ita eiusdem Incarnati humilitatem: & ita fatur: Et primo volens ostendere mihi, quam resipas superbis, bumilibus autem des gratiam, quanta misericordia rua demonstrata sit hominisus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum es, ct habitavit inter homines: procur. si mihi per quendam hominem, immanissimo inbo turgidum, quosdam Platonicorum Libros ex Gr.eca Lingua in Latinam verso oe ibi legi, non quidem his verbit , sed hoc idem omnino multis, oe multiplicibus suaderi rationibus , quod In principio erat Verbum, oe Verbum erat apud Deum , oe Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum fis Ia funt, oe βne ipse fa Ium es nihil. Quod fa Ium es in eo , vita

es , ct sita erat lux hominum, oe lux in tenesris lucet , ct tenebrae eam non comprehenderunt. Et q tia hominis anima , quamvis te stimonium perbibeat de lumine, non es tamen ipsa lumen, sed Verbum Dei Deus es, lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat,

ct mundus per ipsum fa Itur es , ct mundus eum non cognovit . siria vero in sua propria venit, ct fui eum

non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit

eis potesatem filios Dei fieri, credentibus in nomine eis jus , non ibi legi. Item ibi legi, quia Deus Verbum ,

non ex carne , non ex sanguine, non ex voluntate Uiri, neque ex voluntate carn/r, sed ex Deo natus es;

sed quia Verbum caro factum es, ct habitavit in no

iis, non ibi legi. En monumentum Sole clarius, ac evidentia ipsa evidentius; quod non tempus eda N , non Editor impotens ausus est diruere; monumentum,

inquam, quod nullum Barrani effugium, nullus Rigalis N tianus,

215쪽

tianus, aut Priorianus poterit aboIere temerator. Statuitur hac ex allegatione Versio Africana , iam olim Tertulliani tempore in usu habita, nondum Augustini aetate antiquata . Noscitur ex Hipponens s citatione Lectio Codicis a Uulgato diversi , in tempore exscripta : nec enim ad sensum, aut memoriter Ioannis verba is allegasse dicendus est , qui Evangeli. cam doctrinam non quidem his quae citat verbir , sed aliis loquendi modis, Platonicorum in Scriptis se invenisse testatur. Deinde quum cetera prioris Capitis Joannis commata ex Codice Christianorum , seu ex phrasi Evangelica citet; illud etiam comma, quod in quaestione ell, non quod ad sensum pertinet, verum potius quod ad verba ipsa spectat, allegaste nemo dubiis tabit . Dixeram in Dissertatione de Loco Joannis aliter atque habet Vulgata a nonnullis Patribus te to , Tertullianum Lectionem hausisse ab aliquo probato tunc temporis Exemplari, quod, antiquissimi instar Ueronensis Codicis Evangeliorum adhuc tum reliqui, ita legeret :nui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carni1 , neque ex voluntate Viri, sed ex Deo natus es. Acutissimus Barganus animadvertit , apud Tertullianum non

legi ex sanguinibus , sed ex sanguine. Rursus priore

eiusdem Septimii testimonio, nempe cap. 19. non exsanguine, nec ex carnis voluntate , nec ex viri, sed ex Deo natus es; posteriore vero, nempe cap. 24. non ex

funguine, neque ex carnis oe Viri voluntate, fea ex Deo natus es; quae quidem sunt, ut ait, diversa, & si non intra, extra mutata certe, sed levissime,lit fatetur, reabsque ullo sensus detrimento . At c subdit pag. 42. cusor fidelis, rigidusque corticis satelles, quot sunt in in Bibliis etiam Latinis Literae, tot sacramenta reputans , modum hunc citandi religioni duceret. Quare, si mi Dissiligod by Corale

216쪽

s milibus exemplis , quae variationes tantum in litterulis aut syllabis repraesentant, pergit demonstrare, haud ita infirmi timidique animi fuisse Tertullianum, ut divina oracula paulo aliter , quam in Codicibus prostant, in Adversarios recitare piaculum iudicaret. Si testimonium Damasceni vidisset vir doetus, exemplis confirmatam credidisset abs se adoptatam doctrinam illam de Patribus explicationes suas verbis Scripturarum immiscentibus , aut nonnulla omittentibus, aliqua etiam adiicientibus: unde credi posset, a mim de veteri illa apud Patres Lectione vel in Codi cum corruptissimo somnianda . Fallitur ille tamen , ut ego arbitror, vehementer , haud distinguens primum, inter allusiones, atque citationes, interque diversitates I ectionum , si ita loqui fas est , essentiales substantialesque , & accidentales varietates. Non omnis ex bcriptura mutuata phrasis, citatio est; verum ex emphasi , verbisque Scriptoris , ex modo quo Sacra verba legimus exposita , an aliquis tunc recitetur textus, non sponte caecutienti patet per se. Illa laudatorum Patrum , Sic enim scriptum esse contendunt: Et quid utique tam exaggeranter inculisca Oit: Sed oe ex Deo natum esse Joannes resatur : E-bioni respondit, & smilia; quid aliud, obsecro, ostendunt, nisi manifestam citationem Θ Haud ita , fateor, res se habet, ubi tantum fit alluso; aut ubi consulto ex Scripturae verbis ac sententiis tertium quid conte-Xitur , uti in Agiographica olim Veterum Rapsodia ;aut expressa in Paraphrasi , in qua Gregorius Neocaesariensis apud Graecos, apud Latinos Titelrnannus eX- celluerunt maxime. Sed id ad nostram non pertinet Quaestionem; licet, uti vidimus, diversa adeo inter se fuerint Sacra Veterum Exemplaria,ut alluso, addi-

217쪽

tio, praetermissio , Paraphasis etiam nobis nune esse videatur , quod olim pura putaque omnino erat a Iiquando Codicis alicujus, aut plurium Lectio. Denique, non omnis mutatio dici potest nova Lectio; suntque Clarissimi Scriptores, qui diversitatem Lectionum ex sola sensus diversitate repetendam ducunt; aut faItem nonnulli sunt Variantium Collectores , qui huiuΩmodi tantum in Syllogis recensent. Has appellare possumus essentiales, vel si placet, formales, substantialesque Lectionum diversu ates; quae ex opposito in syllabarum aut Litterarum permutatione sitae sunt, accidentales Varietatulae . Ut-ut igitur accidentalibus hicce, & nihili, ut ita dicam, diversitatibus, aptare suorum velit Criticorum doctrinam Barzanus; non quadrat illa tamen Lectionibus quae sensum mutant, uti ea est , de qua fit sermo praetens . Non enim fit transtus ab adoptiva filiatione multorum ad filiationem adoptivam unius, sed a spirituali Credentium regeneratione ad generationem aeternam Verbi, quae infinitum distant. Itaque quum adeo impudentes Patres credendi nullo modo sint, ut verba se ostendentes referre Spiritus Sancti ac Evangelistae, aliter tamen adeo referant, ut sensum demum mutent, ac infinita diversitate mutent ; consequitur procul dubio, ex Codicibus ita olim legentibus illos, si non praecise verba, sententiam tamen , in qua diversitas vera Lectionis sita est , ac sensum saltem derivasse. Hoc tamen opus, hic Iabor est, respondet Adve farius , ostendere primum scilicet, Patres illos ita, uti ego arbitror, legi me. Itaque laborat valde, ut Lectionem Ioannis illam natus es a Ualentinianis inventam fuisse evincat ; dein eosdem Haereticos fuisse contendit Sacrorum Tex tuum Corruptores; quod tamen adversus Tertulliani mentem videri non inficiatur ,

218쪽

tur, qui sensum , tametsi non Litteram, Valentinum corrupissequeritur. Nec prosccto is erat Tertullianus, qui facile Corruptoribus Scripturarum parceret , ut abunde ex acerrimis ejus patet adversus Marcionem querimoniis. Haud movit vero doctum Virum, allatum a me altera in Dissertatione Morini doctissimi effatum; Versionibus nempe ab Haereticis elaboratis utiliter ac iure optimo usos esse Sanctos Patres, ut

ad hominem ac scelicius digladiari cum ipsis possent. Sed Morino adjungendus est Christo rus Matthaeus Psamus in dissertatione de variis Novi Testamenti Lectionibus, cuius in Capite XII. hunc inter reliquos statuit relate ad easdem Canonem : Lectiones, in Evangeliit spuriis, ct Haereticorum Libris exstantes, non omnino rejiciendae; cum aliquando genuinam Librorum

Nοιi Testamenti Lectionem ostendant. Effato inde confirmando plurima adsert, eaque apertissima eXempla. Ceterum duo adfirmat illustris Adversarius, quibus e. go subscribere non valeo. Alterum est, quod cum Rigallio,&, qui eum imitatur, Priorio, legendum contendat apud Tertullianum nati sunt, non natus es, idemque apud Vigilium Tapsensem velit iuxta recenistiorem Maurinam editionem; quo ex salsissimo principio mirifica inde sibi fingit ratiocinia. Alterum , quod si legere apud Septimium velimus natu1 es, concipere minus valeamus, quae subinde in contextu eius. dem orationis sequuntur.

Ego igitur se brevissime : Interpretes celebriores Tertulliani, aut qui illo de loco aliquid dixerunt, Laurentius de la Barre, Rhenanus , Pa melius, Ioannes Ludovicus de la Cerda, Grabius, doctissimi reliqui, Caput illud Xl X. Septimii adversus Valentinianos prae conceptum habent incipere re ipsa: Quid est ergo:

Non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex

219쪽

2o voluntate Viri, sed ex Deo natus es. Quo itaque arca no fultus M S. quo venerandae antiquitatis, ac probatae fidei fultus Exemplari audet Rigaltius immutareae legere: suid est ergo: Non ex sanguine, neque ex voluntate carui1, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt R Sic enim scriptum esse contendunt: Non ex

D Moine, ncque ex voluntate carnis, neque ex volunta.

te viri, sed ex Deo natus est. Debebat in Adnotationibus certe Exemplar designare aliquod, aut validum saltem & quod M,S. editorumque fidem Codicum superaret argumentum, quare a receptissima , imo evidentissima Lectione recedendum duceret. An ignorare semidoctus etiam potest , quantas adversus Rigallianam hanc methodum fecerint doctissimi Viri expostulationes 3 Ita Clericus quaestione inter Hieronymianas IX. Edidit olim Lutetiae Opera Tertulliani Vir doctissimus Nicolaus Rigalitur, oe meminit quidem MSS. Codicum, ex quibus singulos Libros emendarat; sed qhia in Notis rariorem mentionem fecit variarum

Lectionum, sitque hoc sumsit, ut judicium solus de iistferret, admissa in contextum ea, quae optima videbatur, sine ulla admonitione, multis Eruditis labor ejus minus placuit, o etiamnum hodie non pauci queruntur de Dietatoria auctoritate, quam sibi ipse attribuit, sine cujusquam ccnsensu. Ac sane sunt loca in Tertulaliano, quae emendatiora in prioribus Editionibus corrupisse videri queat ex deterioribus Codicibus; quae inter nullus dubito Lectionem esse, qua de agimus, seu nati sunt, verae ac genuinae incredibili audacia suppos t. m. Idem Clericus de Apologeti eo Tertulliani loquens , studio dc opera Sigiberti Havercampi edito, Tomo Bibliothecae Novo Antiquae XV. pag. ι 26. pro . lixiorem quandam memorans addatiociem, haec scribit: Il es surprenant, que Regauit, qui a volt vu lia CollationDisitigod by Cooste

220쪽

cet habile homme a fau d' aut res fautes dans son Ediation de Tertullien; comme celle de corriger quantitὸ δ' endrotis fur ses M . sanr en faire mention dans fesNotes ; os il auroit δε au molns rapporter ter Lecons des aut res Editions , asin qu on en vir la dispente. Idem de homine iudicium profert vel inter Orthodoxos Petrus Belli est rus in Libro de optima legendorum Ecclesiae Patrum methodo, Parte lI. Cap. 7. scribens: Rigaltius vir apprime doctus, sed alieni consui impatiens,

Tertulliano o Curiano supposuit quidquid fuae fati acere videbatur prurigini miram ubique Eruaitioneminentandi, parum attento Auctorum , quo1 vulgabat ,

proprio legitimoque sensu - Sequutus quidem est Rigal tii Lectionem, qua de agimus, Priorius ; verum, nec de ipso melius sentiunt emunctioris naris Critici. Philippe te Prieur, ait Clericus Bibliothecae Antiquae ac Hodiernae Tomo XIX p. 367. qui aeufoin de I Editionde que*ues Peres a Paris, ram soli des mauuaifes no- res de diverses endroiis; aux quelus il en Dignoit de Dracon, qui ne valoient pas mieux. Deinde Priorianam Tertulliani editionem , nonnisi iteratum Riga Ilii laborem esse , vix aliquibus ad calcem additis Pamelii notis, observarunt Eruditi Ephemerid Erudit. Paris. MDCLXVI. Quare nullum Rigallianae novitati ponisdus ex huiusmodi consensione accedere, nemo non videt . Flocci igitur facimus hanc arbitrariam vere , tuis multuariam, ac temerariam, nullo nixam fulcro , &contra Contextum, Rigallii ac Priorii Leetionem . Latinus revera Latinius, qui post Pamelii laborem, nonnullas Tertulliani maculas, ut ipse fatetur, emendandas suscepit, & ea quae sibi aliter commodiore vel sententia , vel numero legenda videbantur, scelicissime resti-

SEARCH

MENU NAVIGATION