Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Uenerabiles PatreS,Loquor nomine qUadraginta qUatuor episcoporum eX America La

tina.

Censemus schema de Ecclesia, prouti iacet, basim esse fructuosi laboris conciliaris. Nobis ergo in genere placet. Aliqua tamen animadvertere nobis fas sit quae utilia arbitramur evadant. l. Divisio cap. III in duas partes, quarum una efformabit novum caput si de populo Dei h et altera si de laicis is, optima nobis Videtur et quidem secundum ordinationem a commissione de laboribus Concilii coordinandis propositam in calce pag. I secundae partiS. Novum caput vi de populo Dei o secundum locum habeat, anteqUam de hierarchia tractetur, ob rationes heri dictas ab exc .mo Ioseph Gargitier, ep. BriXinenSi. Cum doctrina in hoc novo capite ponenda sumatur partim eX cap. III, animadvertendum arbitramur quod categoriae, quibus ibi doctrina eX-

ponitur, distinctae sunt ab illis quibus loquitur de sacra hierarchia in cap. II. Cum aUtem sacra hierarchia populo Dei ministret, nobis videtur optandum quod etiam doctrina de populo Dei iisdem exponatur categoriis, unde in novo isto capite sermo sit de populo prophetico, de populo sacerdotali ac de populo regali, sicut a nobis iam humiliter propositum fuerat in cap. VI alicuius rescripti ad commissionem de doctrina mense ianuario missi.

Insuper deest in schemate, prouti iacet, aliqua brevis dissertatio aspectus ecclesialis communionis in unitate, seu si koinoniae is, quod quidem magni momenti est, non tantum pro singulis fidelibus, sed etiam pro Ecclesiis particularibus ex quarum communione Unica eXStat

Sponsa Christi. Unde si in novo isto capite aliquid diceretur de hac vi koinonia is,

meliUS evaderet, nostro iudicio, totum schema. EXemplum tractationi Sistius communionis iam proposuimus in cap. II rescripti super citati, qui apud commissionem de doctrina eXStat. 2. Accedentes ad propositionem em .mi card. Frings de conscriptione alicuius capitis vi De Ecclesia in sanctis perfecta is, eXOptamUS Ut

etiam doctrina de Beata Maria Virgine in schemate de Ecclesia insera-

362쪽

CONGREGATIO GENERALIS XXXVIII

367tur. Gavisi sumus de nuntio heri prolato ab em .mo card. Agagianian. In

nostris enim regionibus Americae Latinae, pietas ac cultus erga Sanctissimam Dei Matrem saepius formas nimis separatas a Mysterio Christi eiusque Ecclesiae aSSUmit. Magni momenti ac utilitatis tum oecumenicae cum pastoralis pro omnibus esse arbitramur quod doctrina mariologica non appareat Ut

corpus qUoddam theologicUm a se, quasi independens, sed suum locUm obtineat in toto complexu nuntii salutis. Sic ditabitur et expositio doctrinalis de Ecclesia et expositio doctrinalis de Beata Maria Virgine. 3. Denique antequam de cap. I in particulari agatur, nobis videtur opportunum indicare aliquos defectus in descriptione mysterii Ecclesiae qui vitandi sUnt. Optimum est quod hoc mysterium trinitarie describatur et pluribus imaginibus scripturisticis illustretur; tamen ad hoc faciendum duplicem

desectum expungendum est, scilicet a) separare aspectus trinitarios Ecclesiae a sic dictis imaginibus scripturisticis, ac si daretur Una pars conceptualis et altera imaginativa, et b) non clare proponere quod ad unamquamque divinam Personam proprie Vel appropriate refertur unde confuse et improprie describantur aspectus trinitarii. Cum autem doctrina mysterii Ecclesiae maXima, qUa par eSt, Claritate exponenda sit, nobis visum est laboribus Concilii inservire proponendo aliquam redactionem teXtUS, quam Scripto trademUS. DiXi. Subsignati: Ad primum De populo Dei): Raul card. Silva; Alsredo Viola,

ob. de Salio; B. Pinera C., ob. de Temuco; Eladio Vicuna A., ob. de Chilian; Fr. B. Valen uela, ob de Antosagasta; Alberto Rencoret, argob. de Puerto Monti; Emilio Tagie C., arboΣ.- . Valparaiso; Marcos McGrath, CSC, ob. tit. de Ceciri,aUX. de Panama; Manuel Santos, ep. Valdi via; Roberto Caceres, ob . di Melo; Humberto Tonna, A. de Florida; Emanuel Sancheg, argob. de Concepcion; Augusto Salinas, SSCC, ob . di Linares in Chile; Armando Gutierreet Granter, ob. tit. de Pionia; Tomas A. Claves M., ob. David; Sergio Mendm Arceo, ob. de Cuer- navaca; Manuel Larrain E., ob. de Taica; Jorge Manrique Η., ob. de Oruro; Antonius Castro B., ep. Palmira; T. Eugenin, SSCC, ob. tit. de Gerisso; Miguel BalagUer, ob. tit. de Castet Minore; Marcelo Mendi harat, ob. c. de Salio; Juan Fr. Fresno L. , ob. de Copiapo; V. Boric, de Punia Arenas; Hector Rueda H., ob. de Bucaramanga; Alfonso Uribe, ob. aux. de Cartagena in Columbia: Migues AngelBuiles, ob . de S. Rosa in Columbia; Pedro Jose Rivera Mejia, ob. de Socorro y SanGil; Alejander Duran M., ob. de Ancud; Jose Rafael Pulido Mendeg, arch. Coad. de Merida; Bernardo Arango, ob. de Marranca Bermeja; Artum Duque Villegas, arg. de Manigales; Norberto Forero, ob. de Santa Maria; Luis Rodrigura, ob de Santa Crug in Boli via; Jose M. Carrigo V., ob. de Chitre: Miguel Antonio Messina, ob. aux. de Medellin; Rafael Sarmiento, ob. de Ocana; Francisco Gilimore, A. tit

363쪽

Ad secundum de B. M. V.): Raul card. Silva; Alfredo Viola, A. Salto in

gena in Colombia; Arturo Duque Villegas, argob. Manigales; Felde Santi ago BeniteZ, ob. -X. Asuncion; LUis Rodrigura, ob. Santa Crug in Bolivia; Norberto Forero, ob. Santa Maria; Miguel Angel Builes, ob. S. Rosa in Columbia; Jose M. Carrigo V., ob. Chitre; Pedro Jose Rivera Mejia, ob. Socorro y San Gil; Rafael Sarmiento, ob. Ocana; Tomas A. Claves M., A. David; Bernardo Arango, ob Barranco Bermeia; Francisco Gihmore, ob. tit. Auzia, vic. castr. in Chile; JUan DiaZ Plata, prel. nuli. Bertrania; Nejandro Duran M., ob. Ancud; Miguel Antonio Messina, ob. avg. Medellin; Η. Lara M., Vera Pag; T. Eugenin, SSCC, ob tit. Gerisso; Augusto Salinas, SSCC, ob. I inares in Chile; Al. Meninaca, ob. tit. Pinara; Guillermo Harti, vic. ap. Araucania; Luis Baccino, ep. San Jose in Uruguay.

Episcopus Buhohaensis Venerabilies Patres, Auditis vocibus plurium episcoporum Africae et Madagascar loquar.

Hoc schema de Ecclesia nobis placet, propter multas rationeS, et praesertim Doad nos: propter suam amplitudinem visionis secundum consilium Dei, et propter aptiorem praesentationem Ecclesiae - sive ad intra sive ad eXtra ut ex Sacra Scriptura et genuina Traditione Ecclesiae bene et clare elucet. Iam in praecedentibus relationibus, alii oratores elementa digna nostra aeStimatione immo admiratione optime notaVerVnt. Quorum

effatis plene adhaeremus et iisdem ' subscribimus. Attamen tria nobis dicenda videntur: Primo: quod missio essentialis Ecclesiae, qUae reVera eadem est quam missio ipsius Uerbi Incarnati et speciatim evangeligatio mundi, non satis elucet in dictis de ipso mysterio Ecclesiae.

364쪽

CONGREGAΤIO GENERALIS XXXVIII

Secundo: quod conditiones nostri temporis ita Urgent, ut notio vere ecclesiologica de missione elaboranda sit, radicitus fundata in ipso Ecclesiae mySterio.

Tertio: quod natura et vocatio populi Dei melius enucleantur, ut missio Ecclesiae pro totius mundi salute profundius et clarius intelligamr. 1. Ad primum quod attinet, optamus quod functio missionalis Ecclesiae melius et UceScat. Etenim teXtus schematis quemdam defectum maXimi momenti prae se fert. Nam schema intendit si missionem Ecclesiae univerSalem instantius declarare n; sed elementum essentiale huius missionis, Scilicet evangelizationem, fere silet. Cum Ecclesiae mysterium non potest adaequale concipi sine referentia ad missionem evangeligandi mundum, clare eXprimatur quod Ecclesia, missa ad mundum eadem missione fungere debet quam Filius a Patre accepit, ita ut per eam opus Christi in decursu saecUlorum conti metur. Grinius res Se praebet si formulationes investigamus. Nobis videtur quod saepe formulationes nos ducunt ad contemplandam Ecclesiam si in suo facto esse is, modo statico: sane Ecclesia Dei, his in terris non est tantum si in facto esse is, sed vi in fieri n. Animatur enim dynamismo interno, quo tendat non tantum tensione eschatologica ad con- Summationem in Deo, sed etiam tensione missionaria ad populum Dei

augendum.

2. Quibus notatis, non satis apparet huius schematis necessarius aspectus missionarius. Attamen prae oculis habemus, venerabiles Patres, quando de functione missionali Ecclesiae loquimur, non agitur tantum de missionibus sic dictis exteris sed de tota Ecclesia. Evangelizatio, utpote Ecclesiae missio fundamentalis, sibi ipsi coegiensiva est. Nostra aetate, Ecclesia praesens est in omnibus sere orbis regionibus. Quamquam magnopere prae oculis Semper habere debemus disserentias locorum et conditionum, tamen ubique terrarum inveniuntur coetus hominum, qui, eXtra Ecclesiam degentes, Christum Salvatorem adhuc ignorant, aut Christi obliti sunt. Missio igitur ubique invenitur. Optamus ut demissione sic intellecta sermo fiat in ipso schemate de Ecclesia et quae

dictura sint, Valeant pro Ecclesia Universali. Missio ubique neceSSaria est. Ecclesia, Ubique missionaria sit. I. Denique tertium Votum emittimus: ad melius eXarandam naturam Ecclesiae et in maiorem lucem missionem eius essentialem dignoscendam, nobis VidetUr necesSario profundius tractare de populo Dei, de mysteris foederis Deum inter et homines initi. Quapropter instanter petimus ut in effectum ducatur notatio a commissione de laboribus Con-

365쪽

cilii coordinandis inducta, initio cap. III huius schematis, scilicet ut novum cap. II conficiatur cuius scopus erit de populo Dei in genere

tractare. Dixi. In textu scripto tradito: ' plene.

EXC. MUS P. D. MAXIMUS HERMANIUR

Archiepiscopus Uinnipegensis Ucrainorum Em. mi ac reν. mi Patres conciliares, Schema hoc novum de Ecclesia placet secundum modum. A) Placet nempe 1. Propter indolem scripturisticam, utendo scilicet expressionibus scripturisticis; praesentando Ecclesiam sub forma profundarum imaginum Scripturae Sacrae ut: vinea plantata a caelesti agricola, familia, templum, domus Dei, habitaculum Spiritus Sancti, et sic porro 2. Propter usum frequentiorem traditionis Ecclesiarum orientalium, per recurSum nempe ad doctrinam talium Patrum orientalium ut: S. Ioannes Damascenus, S. Cyrillus Alexandrinus, S. Ioannes Chryso-StΟmUS, Origenes, S. Ignatius, S. Irenaeus, S. Basilius Magnus' I. Propter insistentiam formalem in charactere collegiali episcopatus Catholici, consecrando huic quaestioni totum nn. 16 et 1 T. q. Propter eius Spiritum Oecumenicum, qui positive affirmatur in agnitione coniunctionis cuiusdam Ecclesiae cum christianis non catho

lici S ...'

B) Attamen schema hoc laborat quibusdam defectibus propter quod

non placet et emendari deberet. Primus defectus huius schematis, et maximus in nostra humili Opinione est silentium schematis de regimine ... collegii episcopalis super Ecclesiam universalem. Loquitur saepe de collegio episcopali, utitur saepe adiectivo si collegialis is, sed nunquam clare declaratur regimen Ecclesiae et Ecclesia universalis etsi est sub una potestate, sed deberet

exerceri in duplici forma, forma Summi Pontificis ut Capitis Ecclesiae, ut Capitis collegii episcopalis, et collegii episcopalis cum Summo Pontifice ut suo Capite. Tale principium absolutum necesSarium videtur in constitutione dogmatica Ecclesiae, ut postea in constitutione vel potius in decreto de episcopis possit elaborari aliqua forma concreta talis regiminis collegialis Ecclesiae.

366쪽

CONGREGAΤΙΟ GENERALIS XXXVIII

371 Principium hoc fundatum q1. In Scriptura Sacra, ubi Christus dat' potestatem plenam et universalem Super universam Ecclesiam tum toto collegio apostolorum cum Petro et eiUS SuccessoribUs, tUm Petro, capiti collegii apostolorum, cum

2. Haec potestas plena et Universalis super totam Ecclesiam tum totius collegii apostolorum cum Petro, tum Petri, capitis collegii, cum apostolis, debet' exerceri sub utraque forma in tota vita Ecclesiae, non tantum tempore Concilii Oecumenici, et non tantum in aliquibus occasionibus extraordinariis. δ' 3. Limitatio istius potestatis collegialis universalis ab episcopis collegii apostolici esset renuntiatio vel potius '' recusatio a parte episcoporum missionis eundi ad omnes gentes et docendi omnes gentes; '' et hoc esset contra praeceptum formale ipsius Domini. 4. Consequenter duplex haec forma istius potestatis - unius quidem sed quae posset exerceri in duplici forma praedicta '' super universam Ecclesiam, deberet '' semper exsistere in tali forma et exerceri tali modo, quibus optime salus generis humani obtineri possit. Aliis verbis potestas ista potest exerceri per, ex. gr., quoddam Collegium vel potius consilium apostolicum quod repraesentaret totum episcopatum

catholicum, sub praesidentia Summi Pontificis, Capitis collegii episcopalis. In decreto de episcopis posset, ex. gr., dari quaedam propOSitio formandi tale consilium apostolicum, compositum ' ex Summo Pontifice ut Praeside Consilii, ex omnibus patriarchis Ecclesiarum orientalium ut

membri S, eX em.mis ac reV.mis cardd. Ordinariis locorum, ex episcopis delegatis ab Unaquaque conferentia episcoporum nationali, et eX epi SCOpis Vocatis e terris missionum, ubi adhuc conferentiae episcopales natio

Secundus defectus magni momenti istius schematis est praesentatio nimis abstracta, irrealistica formationis Ecclesiae Christi, istius vi plebis is vocatae ex Iudaeis et Gentibus, istius vi novi populi Dei is ...'', qui si non secundum carnem, sed in Spiritu ad unitatem coalesceret ...' In recta descriptione formationis Ecclesiae, istius novi populi Dei, perutile hodie esset omnino clare assirmare quod unio ista christianorum in Spiritu, aedificata super Petrum et apostolos, instructa omnibuS mediis aptis unionis socialis, non destruit tales uniones ordinis naturalis, ut sunt: familia,'' unio nationalis, civitates, uni politica, et Sic porro. Ita ut humanitas tota posset clare videre Ecclesiam non esse aliquem superstatum, cui Omnes debent aliquid sacrificare, sed contra quod ει-

367쪽

clesia iuvat omnes gentes esse perfectius et perfectius resilietare Suum finem naturalem et finem proprium nationalem. ''Tertius defectus est fere continuus usus expressionUm si collegium episcoporum cum Capite suo Romano Pontifice is, si corpUs episcoporum cum Romano Pontifice o, si omnes episcopi simul cum Papa v. Impressionem faciunt illae expressiones '' ac si Summus Pontifex esset eXtra collegium episcopale, et ac si posset exsistere verum collegiUm episcopale sine Summo Pontifice ...'' Propterea deberet clarius una vice pro omnibus dari definitio expressionis vi collegium episcopale n,'' declarando eXpressionem hanc semper per se designare totUm episcopatum catholicum simul cum suo

Capite Romano Pontifice, sine quo neque loqui posset quidem '' de aliquo collegio episcopali.

Quartus defectus . Vere frequens Usus in schemate locutionis si Romanus Pontifex is, si Romani Pontifices is; adhuc nimis videntur affirmare notam nimis' romanam Ecclesiae Christi. Conformior hodie 'quideretur spiritui oecumenico Ecclesiae uti potius eYpressionibus talibus ...'' ac vi Summus Pontifex is, vi Successor Petri is, vi Vicarius Christi is, si Caput collegii episcoporum n, si Pastor Ecclesiae universalis h. Tales locutiones essent magis ecclesiasticae, minus connexae cum discordiis historicis inter orientem et occidentem, inter occidentem catholicUm et Occidentem protestantium, et plus acceptabiles pro omnibus fratribus separatis. DiXi.

In textu scripto tradito: in civitas sancta, tabernaculum Dei cum hominibus, sponsa Christi, nova Eva, nova Ierusalem sn. 6)... y ... ' propter tales rationes ut baptismus et alia sacramenta, devotio ad B. Mariam Virginem, orationes, pia opera; et negative apparet per absentiam hostilitatis et condemnationum sn. 9). ' quidem. β collegiali. M Schema tangit quodammodo hanc

quaestionem in n. 1 T, linn. 11-27, ubi in lin. 14 et ss. dicitur, quod episcopus Q Ut membrum collegii, pro universa Ecclesia ea sollicitudine ex officio tenetur, quae, licet actus iurisdictionis non sit, summopere tamen confert ad Ecclesiae Universalis emolumentum n. Ut exemplum huius sollicitudinis ex ossicio erga Ecclesiam universalem in episcopo, schema, in lin. 17 et ss., adducit haec: 4 Debent enim omnes episcopi promovere et tueri unitatem fidei et disciplinae cunctae Ecclesiae communem, fideles edocere ad amorem totius corporis mystici Christi, praesertim membrorum pauperum, dolentium et eorum qui persecutionem patiuntur propter iustitiam sMi. I, 10), tandem promovere omnem actuositatem quae toti Ecesinsiae communis est, praesertim Ut fides incrementum capiat et lux plenae veritatis omnibus hominibus oriatur D. Sed haec sollicitudo non est propria muneri episcopi. Omnes sacerdotes, dia' coni, perSonae conSecratae Deo in vita religiosa, membra actionis catholicae, immo et omnes christisdeles debent hanc sollicitudinem erga Ecclesiam, Matrem Suam,

368쪽

CONGREGAΤIO GENERALIS XXXVIII

habere et eXercere. Nonne haec omnia proponuntur, plus minUSVe explicite, omnibus fidelibus in explicatione nostra catechetica gratiae sacramenti Confirmationis, Virtutis nempe militis ChristipVerum est, quod in fine horum exemplorum, schema addit aliquam sententiam, quae proprie refertur ad munus episcopi et quae sic sonat: vi Ceterum hoc sanctum est quod, bene regendo propriam Ecclesiam ut partem Ecclesiae universalis, essicaciter conserunt sepiscopi) ad bonum totius mystici Corporis, quod, ut

dicit S. Basilius, etiam est corpus Ecclesiarum D. Hoc omnino Verum est, sed hoc esset omnino verum etiam si episcopi eSsent tantum Vicarii Romanorum Pontificum exercendo hanc sollicitudinem eorum nOmine, cUm SUbmi Ssione Vicaria eorum regimini. Ad talem sollicitudinem, hoc modo CXercendam, omnino non esset necessaria illa potestas universalis collegialis

quam Christus dedit collegio apostolorum dicens: si Data est mihi omnis potestaSin caelo et in terra, euntes ergo docete omnes gentes ... Mi. 28, 18-20; m. 16,1I-16); potestas vicaria ad hoc omnino sinceret. Ergo, Schema hoc quaestionem illam cardinalem collegii episcopatus catholici neque clare ponit, neque, timide et obscure positam, sussicienter solvit. Propterea quaestio illa, Summi momenti pro hac materia, explicite deberet in hoc schemate proponi et clare, in lumine Scripturae Sacrae et antiquae traditionis Ecclesiae,

adaequale Solvi.

Principium rectae solutionis istius quaestionis deberet fundari in hac realitate Novi Testamenti

J Christus Dominus dedit. ' Mi. 28, 18 20; Mi. 16, 18-19). ' deberet

exsistere et de facto. '' deest. 'Τ omnibus episcopis collegii episcopalis ad suas Ecclesias particulares esset idem ac remissio totius istius potestatis collegialis in manus successoris B. Petri et . yy deest. '' universalis. λ' debet in Ecclesia. '' optimo modo semper coordinari debet. Talis optima coordinatio duplicis formae istius universalis, in Ecclesiam Uni-Versam, potestatis pro hodiernis temporibus, nostro humili iudicio, posset obtineri per institutionem cuiusdam consilii apostolici, compositi. δ' Consilium hoc apostolicum, repraesentans quodammodo totum collegium epi Sco' pale Ecclesiae, ageret sub auctoritate Summi Pontificis, Capitis collegii, et haberet plenam et Universalem potestatem in universam Ecclesiam, servata semper plena et universali potestate Summi Pontificis, successoris Petri, in totam Ecclesiam Christi. Ad exsecutionem istius potestatis collegialis collegii episcopalis, adesset Romae duplex secretariatus, cum variis Congregationibus: 1. Secretariatus pro Ecclesiis orientalibus; 2. Secretariatus pro Ecclesia ritus latini, vel rituum latinorum.

yy n. I). y' n. I). δ' unio familialis δ' unio civilis. E contra, formatio

EccleSiae, Societatis ordinis supernaturalis, etsi socialis et visibilis, assumit illas UnioneS ordinis naturalis, quodammodo eas sanctificat et elevat in dignitate, utendo illis ut instrumentis ad adipiscendam illam unionem supernaturalem in Christo. Hoc faciendo, Ecclesia conservat et perficit omnes valores individuales, familiales, nationales et politicos omnium hominum, essendo quodammodo cultrix propriae eorum mentalitatis, nationalis cultUrae, propriae creationis artisticae, propriorum rituum, traditionum et di Sciplinae. . . Talis assimatio esset peropportuna, praesertim hodiernis temporibus, Ubi nationes omnes de die in diem apparent plus consciae propriae dignitatis nationalis

369쪽

et missionis cuiusdam particularis ex voluntate Divinae Providentiae in familia populorum, quia tunc Ecclesia non tantum non appareret Ut societas quaedam supra statUs et nationes, cui omnes aliquid de bono suo nationali necessarie sacrificare debent, sed econtra, omnes nationes videre possent in Ecclesia Christi istud lumen veritatis, istum fontem caritatis, et istud vinculum unitatis, sine quibus nulla natio posset esse revera magna et fortis. yy deest. V nn. 16, 17, 18). V in initio cap. II, ubi agitur de constitutione hierarchica Ecclesiae in genere, et de episcopatu in specie, opporteret semel pro semper clare definire expressionem si collegium episcopale is scollegium episcoporum). δ' deest. V deest. λβ deest. V in his casibus.

EXC.MUS P. D. GABRIEL GARRONE

Archiepiscopus TolosanuSUenerabiles FratreS, In animo non est criticam instituere de schemate, cui libenter assentio, sed quaedam asserre ad ipsum complendum et perficiendum, iuxta sensum plurium episcoporum Galliae quibus in genere hoc schema

placet utpote votis consonum a Concilio in priore sua seSSione eX- preSSiS. Plura etiam ex his quae hic dicentur, ex recenti, tam gravi et praeclaro Summi Pontificis sermone, novam nobis videntur et urgentem accepisse opportUnitatem. Animadversiones nostrae ad quatuor puncta referuntur:

l. Gratias agimus pro schemate de B. Maria inserendo in medio Schemate Ecclesiae: hoc erat in votis, hoc ' in bonum cedit schematis Ecclesiae, in qua B. Maria traditionaliter et theologice insertam esse constat, et in bonum schematis B. Mariae, quippe quod, ruptis istis conne-Xionibus ...', aequilibrium suum perdere posset. 2. Ad definiendam Ecclesiam in consideratione veniat, et imprimiS, imago et conceptus vi Regni Dei o. Etenim multi defectus, qui nuper etiam sunt expressi, nonnulli defectus' in schemate explicationem et remedium accipiunt statim ac ' advertitur absentia thematis Regni Dei

in schemate noStro.

a) Deficiens est enim in hoc schemate dimensio eschatologica Ecclesiae; Ecclesia non satis apparet, uti nuper dictum est ' ut in spe tota Spirans et tendens ... , impetu inde apostolico et missionario erecta Statica, ut ita dicam, remanet Visio Ecclesiae, quae ' de facto tamen et essentialiter Onamica est. Τ' b) Item missio evangelizandi in periculo est ut fiat veluti acci-

370쪽

375 dentaliter ad Ecclesiam addita, dum Ecclesia ex seipsa definitur ut

instrumentum Regni. Amittuntur etiam tot divitiae in themate Regni caelorum inclusae, V. g., inter alia, i Ste eVangelicus sonus qui sonus est Domini, nec alius datur qui ad omnes homines, quod admodum intendimUs, pervenire umquam pOSSit.

I. Videretur defectus gravis quod in schemate de Ecclesia absens sit declaratio de Traditione; et aliunde angustiae insuperabiles praevidentur oriturae in schemate de revelatione si de revelatione tractaretur non praehabita tali luce. Dissicultates acerbae, quas nuper passi sumus, necnon liceat dicere δ' - de hac re theologiae veluti ...'' stagnatio nonne eX hoc Veniunt quod Traditio independenter ab Ecclesia considerata fuerit ita ut

ad nescio quam miseram et incertam propositionum collectionem inconscie reducatur pDum patet ante oculos Actuum Apostolorum visio: si Erant perseverantes in doctrina apostolorum, in communione fraternitatis, in fractione panis et orationibus is ...' ; ad integram traditionis vivae notionem necessario conferunt omnia et singula huius mirabilis et perdurantis visioniS. Hic est traditio vera et plena. Hic est etiam Ecclesia.

Censere et dicere liceat nullam spem alibi forte inveniendi, in die

Domini, modum praesentandi doctrinam nostram de Scriptura Sancta talem ut in eam nobiscum tandem fratres nostri comenire pOSSint, ut in diebus antiqui S. q. De collegialitate plurimum expectamus: clarius et eXpressius dicatur, eX Scriptura et Traditione Apostolica, ordinis nostri unitas, qua ipse primatus Summi Pontificis clarior etiam nobis '' evadat. Haec Sunt Vota nostra generaliora quae attentioni Concilii submittere visum est et qUae per diversa capita cum praecisione pOStea proponere conabimUr... δ' In textu scripto tradito: in Liceat saltem evocare votum, etiamsi iam satiS- factum, quod schema de B. Maria in medio schemate Ecclesiae inseratur: hoc enim.' cum Ecclesia. ' deest. ' cum. β huius thematis. ' nostro. y deest.

SEARCH

MENU NAVIGATION