Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

392쪽

ANIMADVERSIONES SCRIPTO TRADITAE

QUOAD SCHEMA DE ECCLESIA IN GENERE

394쪽

ANIMADVERSIONES SCRIPTO TRADITAE

QUOAD SCHEMA DE ECCLESIA IN GENERE '

Episcopus Clusinus et Plentinus

Commissioni expertorum toto corde ac sincero animo gratias ago pro optimo schemate de Ecclesia quod Patribus praebuerunt examinandum. Sit hoc verbum minimi ex patribus ad eorum solacium: bene impenderunt tempus ad hoc opus explendum. Nam si attenderent tantum ad observationes propositas concludere possent in amaritudine animi in cassum se adlaborasse et nihil boni fecisse. Observationes plerumque propositae Sunt ad optimum in materia subiecta adsequentam; quandoque vero, alii alia perSaepe contraria requirentes, obserUationes hoc unUm probaverunt, expertos mediam ac auream tentaSSe Viam. Et reVera, schema dat episcopis et sacerdotibus argumenta n a ac fecundissima pro catechesi ad populum, dum Ecclesiam repraesentare poSSUnt non sub adspectu iuridico, tamquam societatem baptizatorum, Ut in Veteri catechismo, Sed in mysterio eius intimae constitutionis uti Corpus Christi mysticum, uti familiam Dei, et aliis imaginibus ex Evangelio depromptis. Et hoc plene videtur respondere optatis Ioannis XXIII, cui in corde erat praesentandi mundo Ecclesiam uti sponsam sine macula aut ruga; et Pauli VI, qui inter fines optatos et a Concilio adsequendos posuit si noVam conscientiam Ecclesiae in cordibus christianorum, Ecclesiae, nempe, uti familiae Dei, de qua omnes baptizati aeque participant, et ad mius vitam omneSconcurrere possunt precibus, oblationibus, eXemplis et operibuS . At in n. 10, in quo agitur vi de non christianis ad Ecclesiam adducendis

praeter argumenta allata, si Christum pro omnibus mortuum eSSe, et omnia bona existentia apud homines posse considerari tamquam praeparatio evangelica et lumen a Deo datum ... h, in lin. 16 post verbum si intendit is bonum mihi videretur et aliud argumentum ponere, quasi exemplificationem veritatis iam adfirmatae; nempe: Q Homines enim, anima naturaliter christiana dotati, quaedam prosequuntur bona, quae eos nobilitant, eisque ad ' Huiusmodi textus lecti non sunt quia Patres vel, scripto exhibito, loqui

non petierunt vel iuri loquendi renuntiaverunt.

395쪽

Deum sternunt viam: unitas gentium absque originis disserentia, communicatio bonorum, solidarietas in calamitatibus, pax universalis et iustitia. Haec bona in Ecclesia novum acquirunt robur et faciliori consequuntur itinere per Iesum Christum, qui homines suo sociavit sanguine et Deum hominibus uti Patrem acquisivit D. Haec Vel similia verba constituunt argumenta, ni fallor, hominibus nostri tempori S eorumque menti, magis aptata, psychologice et historice loquendo. Verba quae sequuntur: Qui, Chri Stum etc., Ut capUt-Versum novum, poni

Episcopus Comensis Ad schema de Ecclesia globatim consideratum quod attinet, haec mea desideria humillime secretariae generali eiusdem Concilii per scriptum p

1. De Maria Virgine, vera Matre Ecclesiae, potius quam in schemate distincto, disseratur in toto decursu schematis, ita ut appareat qualis vere est, Mater Corporis realis Christi et Mater Corporis mystici: ipsa enim genuit Ecclesiae fundatorem; ipsa praebuit materiam sacrificii permanentis Novae Legis; ipsa cum Ioanne adfuit oblationi a Christo Deo Patri pro Ecclesia peractae; ipsa, post Ascensionem, apostolos praeparavit ad receptionem Spiritus Sancti; cum ipsa primi credentes erant perSeVerantes in oratione, in fractione panis et in doctrina apostolorum, ut clare patet α libro

2. Inter argumenta quae primatum probant principis apostolorum maxime clarescant passus biblici de quibus quasi unanimiter usi sunt Patres, i. e. : si TV es Petrus et Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ... tibi dabo claves regni caelorum D. . . et si PaSce agnos, pasce ΟVeS D, ad fideles et episcopos Significandos, secundum interpretationem Patrum et Doctorum.

I. In loco principali ponatur SS. Eucaristiae Sacramentum, Semper praesens in Ecclesia ad unitatem fidelium ess mandam sive in sacrificali oblatione Missae sive in participatione fidelium ad eandem mensam. q. Ad Ecclesiam in terra designandam, praeferatur vocabulum vi Ecclesia militans v et in memoria revocentur fratres qui fere semper in uno vel in altero loco persecutionem patiuntur nomine Ecclesiae Christi, ut hodie patet in ea quae a Pio XII v. m. definita fuit si Ecclesia silentii n. I. Maxime recolatur mysterium Pentecostes, de quo Ecclesia ortum duxit, praedicante Petro et praesentibus apostolis.

396쪽

ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑΕ - DE ECCLESIA IN GENERE

3EXC. MUs P. D. CAMILLUS PLACIDUS CROUS Y SALICHs

Episcopus tit. Cratiensis, vis. ap. Sibundo'enyis Post caput ultimum schematis de Ecclesia convenientes et opportunae essent - Uti Videtur additiones: De Ecclesiae membris in purgatorio detentis; et de eiusdem Ecclesiae membris in aeternitate cum Christo regnantibus et Deum in caelo glorificantibus. Rationes Sunt 1. Ut tota Ecclesia appareat in tribus suis statibuS, nempe: ut peregrina et militans in terra; Ut patiens et purificationi subiecta in purgatorio; et ut gloriosa et regnans in caelo. Visio solummodo Ecclesiae in terra peregrinantis partialis est; et si non loquitur de termino huius peregrinationis, visio Ecclesiae incompleta manet. Terminus peregrinationis est intima, gloriosa et aeterna coniunctio cum Deo in Christo Iesu vi in laudem gloriae gratiae eius Eph. 1, 6).2. Ratio pastoralis valde suadet ut de Ecclesia triumphante et etiam de Ecclesia patienti agatur; quod evidens est, et quod si Sanctorum commUnionem is multum fovere poteSt. I. Etiam id commendare videtur ratio Oecumenica: ut tota Ecclesia bene, et non incompleta tantum, agnoscatur, in sua triplici dimensione eX- posita.

EXC. MUs P. D. CAESARIUS D 'AMATO Episcopus tit. Sebastenus in Cilicia, abbas S. Pauli de Urbe

Humilis abbas S. Pauli de Urbe, ep. tit. Sebastenus, quae sequuntur in simplicitate cordis et sermonis tibi pandit. Tuum, si tibi placuerit, esto hanc paginam transmittere quibus competit, vel dilacerare. Quae de episcopis titularibus in aula protulit ex .mus ep. MonacensiSin Principatu vero fundamento theologico innixa mihi videntur; immo et ego de hac re aliquid dicere voluissem, sed spatium investigandi et recogitandi mihi non obvenit.

Pauca tantum trado.

Forsitan in nostra venerabili Ecclesia latina plus attenditur potestas iuri S- dictionis quam potestas Ordinis sacri. Hoc maxime displicet cum cogito de episcopis qui in Romana Curia Summum Pontificem adiuvant, vel de his qui suam dioecesim reliquerunt, vel aliam non habent nisi titularem. Evenit ut isti episcopi diminuti se sentiant coram episcopis residentialibus, qui non

Semper nec OmneS eos honorare satagunt ut decet.

Experto crede Rupertol

397쪽

Contra praxim orientalium, in ipso iure liturgico latino non paUca reservantur episcopo loci, qui utique potest plura concedere epiScopo eXtraneo, sed potest etiam denegare, et quidem non alia de causa quam ad propriam iurisdictionem et dignitatem tuendam, ut videtur. Unde fit ut si quis concedit, contradicit aliquando praxi finitimorum episcoporum; si non concedit recΟ-gitandum venit illud si summum ius summa iniuria n. Libenter legi quae proponuntur in schemate de episcopis et de dioecesium regimine praesertim in cap. I, B in pag. 36. Addere tamen vellem ut episcopi omnes ubique benedicere valeant populum, tam intra quam eXtra eccleSias, Ordinario loci non praesente. Si opus esset adderem expresse quod sacellum domesticum episcopi eYtranei, etiam mere titularis vel auxiliaris, ordinarius loci non potest nec debet visitare. Ut etiam apud orientales dignitas patrum cardinalium integre honoretur, et apud populum nostrum latinum ipsorum S. Romanae Ecclesiae principum episcopalis dignitas clarius pateat, cupio quod cardinales, qui sedem residentialem non regunt, titulum aliquod episcopale habeant et in suis subscriptionibus adhibeant, ita ut, verbi causa, dicatur: si N.N. diaconus cardinalis S. Apollinaris et arch. tit. Serdicensis D. Quoad ius, non historicum omnino, sed mere consuetudinarium Ritus Romani ut tanta insignia liturgica reserventur ordinario loci, exopto ut haereservationes minuantUr. E. g. baculum pastorale, quod in consecratione sua

acceperUnt, omnes deferre possent cum in pontificalibus procedunt; item antiquum ornamentum episcopale quod formale vel fibula vocatur non esset prohibendum mira dioecesim vel episcopis titularibUS. Praecipue Suggererem Ut episcopi omnes mira territorium, si hoc habent, et etiam in Romana Curia, moZZetiam Supra mantelletium deferant. Absonum enim videtur, saltem mihi, ut eodem prorsus habitu induantur praelati Pontificiae Domus, sacerdotes simpliciter, et Summi Sacerdotes . CruX et annulum de facto non apparent nisi attente et a prope inspicientibus, et pileolum ac birectum deferre non solum

ante Summum Pontificem, sed et in ipsis Capellis Papalibus Pontifice ab-

Sente, neScio de qua mysteriosa causa, episcopi prohibentur.

Ad modum Appendicis haec sequentia dicam:

1. Antiquorum ordinum regularium episcopi, immo et Oardinales, Vestes induunt utique praelatitiae formae, sed coloris typici religionis suae. Attamen scio, et in ipsa aula conciliari conspicio aliquos episcopos religiosos in habitu coloris violacet. Hoc valde displicet. . . Dede s profecto non eSt sed meritum esse religiosum. 2. Pluribus abbatibus, moderno tempore, et credo non a Sacra Rituum Congregatione, concessum est privilegium deferrendi pileolum et birectum coloris violacet. Hoc quod concesserat Codex Iuris Canonici, non displicet in casu abbatum nullius, seu egercentium iurisdictionem ordinariam in proprio territorio. Verumtamen non placet in casu aliorum abbatum, vel de regimine tantum, vel etiam mere titularitam squod quoque conceSSUm est).

398쪽

ΑNIMADVERSIONES SCRIPΤAE - DE ECCLESIA IN GENERE

De facto aliquae abbatiae et aliqui abbates tot meritorum onusti sunt et tantum ab hominibus honorantur et aestimantur ut iuste ab Apostolica Sede beneficiis cumulantur. Si isti per pileolum et birectum ab aliis abbatibus distinguendi sunt, multo magis ab episcopis qui consecrationem adepti sunt erunt diversificandi. Ergo alium colorem seligant officiales Romanae

Curiae concedentiS. Excellentissime Domine, habe me eXcusatum et considera me celeriter et sine adiutorio noctu scripsisset Gratias tibi humanissime ago.

EXC. MUS P. D. PAULUS GURPIDE BEOPE Episcopus Flaviobrigensis

Circa schema de Ecclesia in genere, paucis verbis meam sententiam eXWimere Vellem. Approbatum est schema de Ecclesia, quod semper optimum Consideravi. Incommoda quae in praecedenti schemate signata fuerant, nempe quod esset extra modum iuridicum et scholasticum persecte vitantur. Insertur etiam correctiones propositas perpensius consideratas fuisse. Maxime laudandum novum schema quatenus in ipso peroptime chara ter pastoralis, biblicus et patristicus ostenditur. Constanter S. Scripturam ut fundamentum earum quae duae dicuntur sumit, et per lectiones SS. Patrum sollerter hominos praeteritae et hodiernae aetatis connectit. QVamVIS nimis eXtenSum appareat, agendo de constitutione dogmatica conciliari, tamen eius eXtenSio nobis placet, nam Daestio de Ecclesia ut praecipua inter omnes quaestiones conciliares ut fundamentum aliarum ceterarUm disciplinarum consideranda eSt. Demptis quibusdam minoris momenti de quibus in praecedenti agebatur, in hoc non parum profectum est. Structuratio quinque capitum G quibus constat optima videtur et ut ita dicam insuperabilis. Sermo adhibitus in ipso optime accommodatur modo loquendi fratrum Separatorum, et aptissimUs est ad nuntium christianum homini hodierno, etiam non credenti, manifestandum. Stylo conciso, parco et pleno unctionis gaudet.

REV.MUS P. D. CORNELIUS HEILIGERS

Superior generalis S.M.M. Praeceptum caritatis erga proximum omnibus imponitur; ab apostolo Ioanne, uti comprobatio dilectionis erga Deum, exhibetur si Io. I, 17; 4, 20), atque fidelis huius praecepti adimpletio, tam assectiva quam effectiva, tessera salutis a Domino nostro extollitur Mi. 14, 3I-403.

399쪽

Caritas, per auxilium quod indigentibus filiis praestatur, quam maxime

matri convenit. Ut clarior appareat vultus Ecclesiae quae in praesenti schemate variis sub imaginibus inter quas: si Dei familia n atque si omnium Mater et Magistra is proclamatUr, eius munus Caritativum atque obligatio opera misericordiae tam spiritualis quam corporalis exercendi et promovendi eX- pressius in luce ponenda SUnt. Missio exercendi opera caritatis insita habetur in ipsa Ecclesiae constitutione. Dominus noster, Ecclesiae Conditor, si pertransiit benefaciendo et sanando omnes h Act. 10, 383. In prima missione apostolis collata Dominus eisdem curam infirmorum praescribit: si Curate infirmos , si c. 10, 9). Dilectio uti conditio et anima regiminis ecclesiastici a Domino migitur cf. Io

Exercitium caritatis ab apostolis tamquam in missione a Domino accepta insertum habetur, pro qua explenda adiutores sibi adiungunt et diaconos instituunt Act. 6, 1-6). Ecclesia iam a primis temporibus et constanter decursu Saeculorum muneri et obligationi opera misericordiae exercendi per innumeras institutiones Xenodochia, hospitalia, domos orphanis destinatas), et per fundationem atque approbationem piorum coetuum fidelium et religiosorum institutorum satisfecit et ita sensus caritatis et misericordiae in ipsa societate et inter

populos dissudit.

Ecclesia, peculiari et proprio titulo, pauperibus et egenis cui VS e generis devincitur, quod praesertim nostro tempore quando adsistentia etiam a civili societate et ab aliis institutionibus exercetur, prae oculis habendum est. Nunc sicuti Semper est Mater pauperum et egenorum uti in aula conciliari a pluribus ardenter commemoratum est. AdSi Stentia eX Oaritate procedens semper affatu religioso inspiranda est et cum simplici philanthropia confundi non poteSt. Quapropter quam maXime in votis est sollemniter proclamare mUnus et ossicium Ecclesiae per suos ministros aliosque religiosos viros ac muliereS necnon laicos, quibus ad hoc mandatum Ecclesia committere valet opera misericordiae spiritualis et corporalis egercendi et promovendi: nempe curam

infirmorum, adsistentiam orphanorum et aliorum indigentium, auxilium illis qui in societate difficultatibus opprimuntUr praestare etc. Qua de causa aliquae additiones praesenti schemati inseri deberent: Cap. I, Π. I, pag. 9, lin. 32, post verba: si ... augmentum Dei h Col. 12, 19)addere: vi Harum ministrationum fidele exercitium etiam per opera misericordiae a Supremo Iudice praemio coronabitur cum pronuntiabit quod indigentibus fecistis, mihi fecistis Mi. 2I, 3I-40ὶ. ...Ιn diV SiS... D. Loco cit. lin. II, post vi Rex is addi posset: si Medicus noster D.

Inter munera epiScopor , opportunum, immo necessarium videtur addere munus praesidendi mercitio caritatis, vel simpliciter vi caritati h. Ideo in n. 18, pag. 29, lin. 14, post verba si ministerium nuncupatur ... is addendum

400쪽

ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑΕ - DE ECCLESIA IN GENERE

est: si atque SonSUS et caritatis opera in bonum cuiuslibet generis indigentium

secumfert D.

N. 21, pag. 31, lin. 40: Novus numerus addendus esset ita concinnatus: si De episcoporum munere praesidendi caritati n. vi Cuilibet pastori, uti vices gerenti Dei qui caritas est 1 Io. 4, 8-163 munus et onUs incumbit opera caritatis, tamquam distinctivum signum quod a Domino nostro suis discipulis datum est cf. Io. 1 I, II in in Ecclesia fovendi ac regendi titulo peculiari in favorem pauperum et indigentium quos Semper Ecclesia secum habebit Mi. 26, 11) eiusque quodammodo hereditatem ac

patrimonium ConStitUunt D.

Sancta Mater Ecclesia mysterium Christi exprimere et vivere pergit, qui dixit: si Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos Mi. 11, 28).

Archiepiscopus CapetOwnensis

Cum schema nostrum tractare intendat de Ecclesia in universim, et quidem maxime sub lumine renovationis pastoralis quae nostris diebus tam necessaria apparet, videtur mihi quaedam circa illud observanda et quaedam proponenda DSSe. Mea igitur sententia, par. 1I de presbyteris et diaconis in valde incompleta remanet, praeSertim ubi de presbyteris est sermo. In cap. III schematis fuse tractatur de laicis et de eorum loco et functione in Ecclesia; cur non idem fit et amplius pro presbyteris P Cur de presbyteris tam eXigue agitur, cum munUS eorum tanti momenti sit ut Concilium propositum sibi pastoralem finem attingat Θ Cogitate, venerabiles Patres, nos episcopos esse tantum bis mille qui Π- gentOS, preSbyterOS aUtem, si providi cooperatores ordinis nostri is ad plura Centena millia adnumerari. Quare Omnino aSSentio proposito iam facto ut specialis sectio schematis depresbyteratu instituatur. Item toto corde assentio proposito ut munus episcopi pastoralem ductum presbyteris praebendi clare in schemate delineetur. Sed etiam longius procedere vellem. Etenim, ista proposita in effectum deduci non poterunt nisi munus presbyteri in tota oeconomia evangeligationis et curae pastoralis clarissime in luce ponatur. Et sane, licet epi Scopus paStor sit principalis, maXime, Ut iam praeclare dictum est, a presbyteris dependet. Ipsi enim vinculum constituunt inter episcopum et fideles, populum Dei. Episco-pUS non poteSt CSSe ubique, Omnia per seipsum facere, omnes personaliter Videre. Presbyterorum est munus episcoporum pastorale ad gregem ferre, ut ita dicam; et vicissim presbyterorum est populi necessitates et indigentias episcopo patefacere, immutationes in methodo pastorali opportuno tempore proponere - Uno Verbo, omnia agere qUae ad mediatorem inter episcopum et populum Spectant.

SEARCH

MENU NAVIGATION