Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

explicite loquuti sunt de aliis sanctis viris et mulieribus card. Frings et card. Silva HentiqueZ, necnon ep. Gargitier, attamen perfunctorie et obiter tantum. Iam vero attente considerare debemus nos usque nunc nullibi, nisi breviter in schemate de S. Liturgia, egisse de sanctis, nec in posterum acturos esse de loco quem sancti occupant in Ecclesia, de eorum cultu, de communicatione inter nos et illos seu de eorum invocatione, de eorum imaginibus et reliquiis, de abusibus qui maculant ex hoc capite Ecclesiam, et fideles non paucos a cultu per Iesum Christum unicum Mediatorem nostrum Deo Patri debite tribuendo avertunt. Scimus existentiam non tantum possibilitatem sanctitatis historicae in Ecclesia ad essentiam ipsius Ecclesiae pertinere, quia actio Spiritus Sancti est indefectibiliter essicax et in sanctis suis mirabiliter se Deus manifestat. Sancti praeterea sunt complementum necessarium Christi in Corpore eius quod est Ecclesia et adimplent ea quae desunt passioni eius. Ecclesia hanc sanctitatem historicam magna cum humilitate sed etiam cum ingenti gaudio crebro proclamavit miraculis sancitam et in dies quam pluries per beatificationem et canonigationem proclamat quam plurieS.Cultus sanctorum in populo Dei a sacra hierarchia exercetur et fovetur et inter fideles quam maXime amatUr. Cum aliunde in schemate de Ecclesia nullibi de Ecclesia in caelis triumphante seu de regno Dei eschatologico, nec de nexibus inter haec duo stadia sermo sit, omnino necessarium mihi videtur hanc lacunam complere. Inseratur ergo caput de Ecclesia in caelis ubi ample de B. M. Virgine, prima inter creaturas redemptas, typo Ecclesiae et Matre fidelium agatur, nec non et de aliis sanctis qui magno cum heroismo vitam in baptismate receptam coluerunt et ideo eXemplum nobis praebent et incitamentum et preces nostras coram Deo

commendant.

Haec tractatio aliunde suadetur ex fine pastorali huius Concilii et simul ex fine sic dicto Oecumenico. PaStoraliter etenim omnes qui de instructione populi nostri recta, Verbo Dei praecipue fundata, et de vero Dei cultu, de participatione nempe actuosa et conscia in actionibus liturgicis populi Dei congregati, ideoque et de dispositione interna locorum ad convocationem ipsius populi Dei functionaliter et symbolice accommodatorum, curamUs, indigentiam maximam principiorum ab omnibus bene cogni

Oecumenice vero loquendo fundamenta sanae doctrinae de sanctis et eorum cultU, modo nostris temporibus accommodato, animadversionibus bonae fidei non catholicorum adamussim consideratis, si in memoriam et ad trutinam sollemniter revocentur, magni emolumenti erunt, praesertim si limites et modi dicti cultus conciliariter assignantur.

382쪽

CONGREGATIO GENERALIS XXXVIII

Em. mi Praesides, venerabiles Patres, Paucis omnino verbis me nunc expediam, scilicet dicendo quod inmensura totius possibilitatis ratio habebitur a commissione conciliari de doctrina fidei et morum de propositis a singulis venerabilibus Patribus. Proposita evidenter sunt varii valoris, quaedam sunt etiam discUtibilia et quaedam sunt de quibus, ut puto, discussio aptius fieret dum de singulis capitulis agetUr. Sed qualitercumque sit, his diebus habebimus examen apud commissionem conciliarem ut videatur quomodo hoc schema ita potest emendari et emendationes proponi. DiXi. Exc .mus P. D. PERICLES FELICI, secretarius generalis:

Multi Patres petierunt an in hac secunda periodo Concilii iisdem privilegiis frui possint ac in prima periodo. Responsio est omnino assirmativa. Itaque possunt celebrare Missam vespertinam, quando mane fuit vel sessio vel congregatio; habent facultatem audiendi confessiones et eamdem facultatem dare possunt etiam suis secretariis si velint. Ηabent etiam privilegium antimensii, et omnia privilegia in universum Uae fuerunt concessa in prima periodo huius Concilii. Nunc, quoad suffragationem nunc habendam. De mandato moderatoris haec communico: disceptatione expleta de principiis generalibus schematis, fit nunc suffragiorUm actio, Seu SUssragatio, an Schema gene ratim seu globatim Sumptum placeat, ita ut transitus fieri possit ad disceptandum de singulis capitibus. Si responsio maioris partis, nempe qUinqUaginta UniUS SUpra Contum, erit Placet, eXaminabUntUr postea eX ordine Singula capita, propositis, si res ferat, etiam diversis subdivisionibus. Si vero responsio erit Non placet, schema remittetur ad commissionem vel commissiones competentes, Ut de dictis rationem habeant. Suffragiorum actio in hoc casu fiet tantum per Placet et Non placet. Quaeritur igitur, audiant omnes: si Placetne schema de Ecclesia generatim vel globatim sumptum, ita ut transitus fiat ad capita singulaeXaminanda Θ D. Suffragatio, ut stetur praescriptis Ordinis, fiet per schedulas. Patres scribant suum votum stylo Sibi tradito et non alio, quia secus machina

383쪽

mechanographica non operatur; itaque scribant stylo sibi tradito, ita ut signum scrux, linea vel aliquid huiusmodi in ambitum seu fines areolae

selectae non transgrediatUr.

Gratiast Et nunc repetitur diversis linguis. Versio gallica

P. D. Ioannes Villot, subsecretarius in La discussion des principes generauX G schema de Ecclesia etant terminee, it Va eire procede maintonant au vote sur te schema considere dans Son enSemble, a Savoir: si Ce schema dans son ensemiae plait-il a J Assembleede telle sorte que i 'on misse passer a la discussion des divers inapi tres Θ h.

Si la majori te repond Placet sil s 'agit ici de la mollie des viax plus une),les divers inapi tres seront examines dans l'ordre ou iis se trouvent actuellement preSenteS, Ordre Di pourra eire remis en question a propos de la discussion Chapitre par Chapitre. Si la majorite repond Non placet, te schema sera renuoye a la commiS- Sion OV aUX commiSSions competentes potar qu'elles tiennent compte des

Le vote en parest cas se sest seulement par Placet ou Non placet. La question est donc: vi Placetne Schema de Ecclesia generatim vel globatim sumptum, ita ut transitus fiat ad capita singula examinanda Θ n. Que les Peres umillent bien ecrire avec te crayon qui est a leur disposition et de teste sorte que te signe scroix ou ligne horizontale) ne depasse pastes limites ta petit carre qui est destine a te receViar. Versio anglica P. D. Ioannes Κrol, subsecretarius in May Ι have Your attention pleasel Since est Who have requested the opportunity have spolien, We shali noWUΟte On the acceptance or reiection of the schema de Ecclesia. The specificquestion of the balloting is: ' Does the schema de Ecclesia in generat meet With your approves as suilaiae matter for further discussion es iis particularchaptos and decrees Θ 'The vote is si ly a Placet vel a Non placet Vote. You are astad to use

instruments Will not register on the tally machine. The maia si uid beWithin the square of y r choice.

The question mill be resolved by a majori ty vote, that is I0 per centplus 1. Ιf the Νon placet voles exceed I 0 per cent, the schema mill be

384쪽

voles are Placet, the schema mill be used as matter for discussion os iis particular Chapters and decreeS.

Uersio germanica P. D. Villelmus Kemps, subsecretarius)Da nun die globale Dishussion des Schemas de Ecclesia ingestatossenist, findet jelgi die Abstimmung stati, ob das Schema als Ganges Zustimmungfindet und man insolgedessen liberget en hann gur Beliandiung der ei elaenΚapite l. menn die absolute Mehrheit mit Placet stimmi, Werden die engesinen Κapites der Rethe nach bellandest; menn nichi, mird das Schema gurii ἄν-wiosen an die betressenden Κommissionen, um die Ausstellungen auiguar-belten. Bel dieser Abstimmung handeli es sita nur um die Alternative Placet oder Νοκ placet. Die Vater benutgen bei der Aussiillung der Sti Zetreiden magneti schen Bleisti t. Angukreugen ist eines der aus dem Stimmgettes vorgeseben Kasichen. Uersis arabica P. D. Philippus Nabaa, subsecretarius in

385쪽

Uersio his panica P. D. Casimirus Morcillo, subsecretarius Terminada la discusion de los principios generales dei esquema de Eccle-

Sia, Se Ua a proceder aliora a la volacion de la totalidad det mismo, esto es: si place a la Asamblea, para pasar a la discusion de cada uno de los capitulos. Si los votos de la mayoria - la mitad mas uno - son favorabies aleSquema Se procedera at estudio y debate de cada uno de los capitulos. Si

Se pregunta, pues, a los Padres: e Aprueban los Pad res Conciliares eles ema de Ecclesia en generat de modo que ya se meda pasar at estudio de los capitulos pLos Padres deben escribir su voto o pape leta con et lapiZ magnetico yen et lagar o casilla senalado para esto, de manera que no eXcedan los limites de la casilla. Muinas gracias l Interuallum 14 momentorum . EXc .mus P. D. PERICLES FELICI, SecretariuS generaliS Dum officium mechanographicum operatur, et Speramus bene, aliqua nuntia communico venerabilibus Patribus. Primum nuntium est triste, quia eXc .mus D. Thomas PothacamUry, arch. Bangalorensis in India, gravissimo morbo correptus hic Romae et morti proXimVS, nostras preces postulat. CommittimUs em .mo P. D. Card. Valeriano Gracias ut nostra vota eXc. mo praesuli velit porrigere.

Communico pariter congregationes generales omnibus diebus haberi praeter sabbatum et dominicam. Si autem sabbato et dominica aliqua caerimonia habebitur, praesertim a Summo Pontifice, ob aliam rationem, Patres vehementer rogantur Ut assistant; sed congregationes generales sabbato et dominica non habebuntur.

Tertio communico themata seu schemata, quae commiSSio de coordinandis rebus Concilii, adprobante Summo Pontifice, statuit hac periodo

esse tractanda, Si tempUS SUppetet.

Primum schema est de Ecclesia, quod nunc tractamUS. SeqUitUr schema de B. Maria Virgine, Matre Ecclesiae. Dein, fere ad complementum disciplinare tractatus dogmatici de Ecclesia: De episcopis et regimine dioeceseon. Postea, de apOStolatu

laicorum. Dein, de Oecumenismo. . . Si tempuS Suppetet.

386쪽

CONGREGATIO GENERALIS XXXVIII

391 Aliquid aliud nuntiabo, postquam noverimus exitum sussragationi S. Interea velint Patres venerabiles eXspectare, et claudetur haec congregatio qUando praeses id iusserit. Interuallum 2I momentorum .

Moderator: Faveant omnes audire. Loquitur eXc.mus secretariUS generalis. SecretariuS generalis: Communico exitum sussragationis circa schemade Ecclesia in UniVerSUm: PraesenteS Votantes 2.301

Di Xerunt placet 2.251 non placet que placet iuxta modum, quod est votum nullum in hoc casu ISussragia nulla, quia votum non est bene eX- preSSUm 24 Itaque schema est admissum ad ulteriorem disceptationem. Antequam disceptatio incipiat, lego aliquam notulam quam eXarmit relator Schematis, em.mus card. Michael Bromne vi Commissio conciliaris de doctrina fidei et morum examinabit observationes omnium venerabilium Patrum. Non sunt omnes aequalis momenti et quaedam sunt disputabiles. Quaedam quoque potius respiciunt unum vel alterum capitulum schematis. De singulis ratio uti oportet habebitur h. Digi. Moderator: IuYta votum congregationis, fit transitus ad disceptationem de singulis capitibus schematis de Ecclesia. Incipit disceptatio de prooemio et cap. I.

EM. MUS P. D. ERNESTUS CARD. RUFFINIArchiepiscopus Panormitanus Uenerabiles Patre1 conciliareS, Iam ab initio schematis, nimirum in introductione et in cap. I plura digna sunt quae laudentur et adprobentur; sed non desunt repetita et qUae, Ut mihi videtur, emendanda vel saltem aptiora reddi debent ut cum fine pastorali Concilii congrUant. Ad introductionem quod attinet, unum exopto: Ut sermo fiat clarior

atque concinnior.

387쪽

De iis autem quae cap. I continentur haec adnotare audeo Pag. 7, n. 2, lin. 22 legimus: si Haec Congregatio iUStorUm, etc. n. QVaenam est, quaeso, ista Congregatio Θ Etenim lapsos in Adamo, quos misericors Deus non dereliquit, Congregationem seu societatem conficere quis Vere proprieque affirmaverit Θ Porro, lapsi in Adamo, etsi auxilia ad salutem ab aeterno Patre accipiant, num omnes dici possunt iusti, ita ut simul sumpti Congregationem constituant iustorum p Usus quotidianus nos ' docet multos proh dolori - remanere peccatoreS. I in. 26 f., legimuS: si . . . omnes sua morte Christias in redimeret, fratresque suos in filios Patris constitueret n. Iamvero, si fratres sunt Christi, sine ulla opera iam filii Patris sunt; quin ipse Christus eos in filios constituat. Neque appellativum nomen si fratres , , in teXtu, de fratribus secundum carnem accipi potest, quia redemptio, quae ibidem commemoratur, extenditur ad omnes homines.

Pag. 8, lin. 4: si sancta Dei Ecclesia ante Christum fuit praefigurata

et praeparata, in novissimis temporibus non est solummodo manifeStata, ut in teXtu asseritur, sed condita vel constituta, i. e. ad effectum plene adducta.

N. 3, lin. 1 T, semper pag. 8: si ... Ecclesiam) aptisque mediis visibilis seu socialis unionis, s Christus) instruxit n. His verbis breviter

leviterque tanguntur dUae gravissimae veritates, qUae ampliorem Sermonem Certe mererentUr: 13 natura essentialiter socialis Ecclesiae; 2) eius Unitas, quae est Ecclesiae proprietas ac nota praecipua. Cur non affr- matur aperte id saltem: Ecclesiam Christi hisce in terris esse societatem genere SUO perfectam, a ceteris Omnibus Societatibus distinctam, eisque longe praestantem, ac Unitate fidei, Unitate instrumentorum sanctificationis et unitate regiminis coram omnibus facile splendescere pIbidem, lin. 18, legimus Christum aedificasse Ecclesiam si Super Petrum et apostolos n. Haec Petri et apostolorum consociatio in fundamento Ecclesiae sine ullo discrimine, quae pluries invenitur in schemate, nullo testimonio biblico fulcitur et in errorem inducere potest. Adorabilis Salvator noster uni Petro dixit vi Tu es petra hepha - et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam o. Si Paulus in epistula ad Ephesios ...' appellat apostolos fundamentum aedificii Dei; scit. Ecclesiae, id tantum VOlUit, eX conteXtU, Significare: apostolos, simul cum prophetis Novae Legis, primos adhaesisse Christo lapidi angulari, quasi murum fundamentalem, cui deinceps fideles, tamquam lapides vivi, superaedificati sunt ...'

Lin. 21 S. Q . . . Ut Sit pro Universis et singialis sacramentum visibile, etc. h. Quater in capite de quo agimias, Ecclesia VocatUr si sacramentum D. QUOd nomen, Ut omnes sciunt, iam dudum in catechesi christiana septem sacramentis proprie dictis reservatur; idcirco, ab indole

388쪽

CONGREGAΤIO GENERALIS XXXVIII

393 Concilii pastorali omnino dissonum est. Si quis enim hodie Ecclesiam

appellaret Sacramentum, obscurus in dicendo fieret et longas teneretur addere explicationes. Adnoto insuper hanc locutionem haeretice pluries adhibuisse Georgium Tyrreli, sacerdotem apostatam et moderni Starum veluti principem. Lin. 29 S. si ... per qUem Pater homines peccato mortuos in Christo resuscitat n. Sanctus Paulus hoc loco ' non loquitur de morte spirituali, sed de morte physica quae quidem introducta est in mundum humanum per peccatUm); et consequenter non agit de resurrectione per gratiam, ut insinuatUr in teXtU, Sed de resurrectione mortuorum. Lin. 32 s. : hic, et similiter pag. 9 inde a lin. 27, nulla est distinctio, equidem summi momenti, inter charismata, seu gratias gratis datas, de quibus apostolus qUater manifesto tractat . . . , et gradus hierarchicos, ad quos regimen et administratio Ecclesiae inde ab initio pertinuerunt, ut abhinc pluribus annis conatus sum demonstrare libro, typis edito,

La Gerarchia delia Chiesa negli Atti degit Apostoli e nelle lettere di

Pag. 9, lin. 13: si . . . de eius corpore Ut uno pane participamus D. Nescio cur testimonium paulinum invertatur. En verba apostoli: si Unum corpus SumVS omnes qUi de Uno pane participamus h. Nempe ideo Vnum corpUS SUmUS Omnes qUia de Uno pane, scit. Eucharistico participamus. Pag. 9, n. I, lin. 1 I S. si . . . non tantUm Ut corpora nostra per Sensibilia sacramenta Corpori et Us clarificato coniUngantur, etc. n. ASt, per sacramenta Novae Legis, praeter corpUS, etiam anima, scit. homo totUS, cum corpore et anima, contingitur cum Christo. Lin. 21: vi quem Christum) dedit Pater caput super omnem EccleSiam, etc. D. TeXtUS grae s , Secundum criticam rationem, aliud testatur: -ον εδωκεν κεφαλην υπερ παντα τῆ ἐκκλησία, si et ipsum dedit caput Ecclesiae super omnia is, non Super Omnem ECCIESiam, Super Omnia, υπερ παντα.

Lin. II f., et lin. 3T: si In diversis muneribus, praesertim qUando ministeriis sacrae hierarchiae exercentur ... n, et deinde ' si quae fideles

et imprimis praepositi Ei scit. Christo) ministrando suscipiunt vel,

Ut alii praeferunt, si operantur h). In Utroque loco praestantia praepOSitorum Ecclesiae, in comparatione fidelium. adverbiis si praesertim is et vi imprimis is non satiS SematUr. Pag. 10, linn. 12-14, legimus: vi hoc corpus - equidem mysticum Christum in terris Vere repraesentat eiusqUe actione germen et

initium constituit regni caelorum, ad quod Sperandum perducitur . QVomodo, qUaeso, potest dici Corpus mysticum repraesentare Christum in terris, cum ipsum Corpus Christi mysticum sit Christus totus p Pro-

389쪽

fecto insulsitatem non effugeret qui de se affirmaret repraesentare Seipsum tDeinde quid significat vi actione huius Corporis mystici constitui

germen et initium regni caelorum n, cum regnum caelorum sit, in ore

Christi, Ecclesia ab eo plene in terris condita pLinn. 14 et 1 I, legimus: Sicut Christus est si pleroma Dei is, ita Ecclesia est si pleroma seu plenitudo Christi in ea inhabitantis h. Haec audacisSima comparatio perperam omnino trahitur e Sacris Litteris. Ante omnia, S. Paulus non dicit Christum esse pleroma Seu plenitudinem Dei, sed in Christo inhabitare omnem plenitudinem divinitatis

corporaliter, το πληρωμια τῆς θεοτητος σωματικως, nempe esse Verbum Dei incarnatum. Insuper, penitus absonum est aSSerere EccleSiam eSSepleroma seu plenitudinem Christi in ea inhabitantis, quia Ecclesia est pars huius plenitudinis Christi, quae plenitudo est Corpus Christi mysticum integrum, cUius ipse Christus est caput, EccleSia autem est, Ut dictione S. Ioannis Chrysostomi utar, Capitis complementum, qUatenUS caput in corpore completur membris.

DemUm pag. 11, n. T, sinn. T-10. Societas visibilis in Ecclesia et w3sticum Christi Corpus habentur quasi duo elementa, huma m et divinum, quibus Ecclesia coalescit. Quod quidem non placet, quia quemadmodum Pius XII, Pauli apostoli et SS. Patrum, praesertim S. AUgUStini, Vestigia premens, lucide in Encyclicis Litteris MFstici Corporis Christi . . ' et Humani Generis ...' docet: Corpus Christi mysticum et Ecclesia unum idemque est; aliis verbis Ecclesia, ut Christus eam condidit, est ipsUm Corpus mysticum, a quo igitur nullatenus distinguitur. Quapropter una eademque Ecclesia est adspectabilis seu visibilis societas cum vita invisibili per inhabitantem Spiritum Sanctum,

qui est eius anima. DiXi. In textu scripto tradito: in non. y s2, 203. δ cf. 1 Cor. 3, 10 s.).' loco ibi laudato. δ 1 Cor. 12, 8-10; 28-30; Rom. 12, 6-8; Eph. 4, 1; cf. 1 Cor. 14, 26). ' Roma 1921. y deest. ' deest. ' deest. λ' 1943).

14 EXC. MUS P. D. IOANNES CAROLUS ARAMBURU

Archiepiscopus TucumanenSiSUenerabiles PatreS, Quamvis n. I in pag. 9 bene se habeat, tamen videretur desiderandum quoddam elementum alicuius momenti.

390쪽

CONGREGΑΤIo GENERALIS XXXVIII

395Nam ibi apparet Iesus Christus mortuus et resuscitatus mittens Spiritum Sanctum, et ita tamqUam constituens suum Corpus mySticUm.

Ibidem Christus praesentatur ut diffundens suam vitam in membri Sper baptismum et per sui panis participationem. Praeterea per instrumentum ministerii suae Ecclesiae Christus est aedificans suum Corpus mysticUm in tempore. Videretur dicendum quod in hoc n. I de Ecclesia ut mystico Corpore Christi esset opportunum et magni momenti exprimere breviter aliquid de puncto centrali vitae christianae, nempe de Unitate sociali christianorum in Corpore mystico per Suum Speciale SacramentUm ad hoc, i. e. per S. EUcharistiam. De hac unitate efficienda per Eucharistiam non datur specialis eX- pressio. Et in hoc Concilio magni momenti habentur ea omnia quae ad unitatem fovendam ducunt, sive inter fratres nostrae Ecclesiae sive inter fratres in Christum credenteS. S. Thomas de hoc pane Eucharistico dicit: vi In hoc sacramento est aliquid quod est sacramentum tantum, ipsa species panis et Vini; est aliquid quod est res et sacramentum, scit. Corpus Christi verum; et est aliquid quod est res tantiam, scit. Unitas Corporis mystici, Sine qua

Et ita possumus dicere unitatem quod est signum Ecclesiae, et desideratum magnum Christi orantis, veri sicari in Eucharistia, quia haec et significat et causat unitatem Ecclesiae. Hoc modo praesentatur intima et essentialis relatio inter Ecclesiam et Eucharistiam. Conci Udendo ergo propono ut in hoc schemate, quando loquitur de pane eucharistico, non solum praesentetur Christus ut vi reficiens turbas is, Sed expresse et clarius manifestetur essicacia ipsius quoad unitatem socialem Corporis mystici Christi fovendam et tuendam Et ad hoc postulo ut in n. I, pag. 10, lin. 10, ante Verba si quia etc. D scribatur haec locutio: si in sacramento Eucharistiae unitas Ecclesiae maxime Verificatur is, aut aliud simile. Dixi.

In textu scripto tradito: Τ deest.

Moderator: ProXima congregatio generalis erit die crastina, hora 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION