Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

EXC. MUs P. D. PRIMUS GASBARRI

Episcopus tit. Thennesiensis, aux. UeliternuSUenerabiles PatreS, Schema dogmaticae constitutionis de Ecclesia nobis discutiendum transmisSUm, praecedenti Si conferatur, apparet profecto magis organi cum quoad materiam digestam et in singulis partibus affatu pastorali abunde informatum. Forte quis dixerit' schema Vetus in praesens o

ferri si sicUt argentum probatUm, separatUm a terra, purgatum Septi OS D. . .'Etenim doctrina quae antea proponebatur resumitur de relationibus si eXcipiantur quae inter Ecclesiam et Statum dicta erant), sed iterum 'modo melius adhaerente proponitur, sive senSUi theologico, Sive methodo quam hodie praeferunt' exponendae ecclesiologiae quae non ahierarchica constitutione Ecclesiae ad regnum vel populum Dei vel Corpus Christi mysticum, sed e converso a Regno vel Populo Dei vel Corpore Christi mystico ad hierarchiam progrediatur) necnon modo conformi votis a Patribus priore Concilii tempore eXpressis, Scilicet a pastorali et indole biblica et patristica redolente. Quae vero in altero fasciculo, in calce pag. I, notantur de Voto commissionis de laboribus Concilii ordinandis, quae praesentem conStitutionem cenSUit esse per quinque capita ordinandam, in hunc ordinem adducta, scilicet de Ecclesiae mysterio, de populo Dei in genere, de constitutione hierarchica Ecclesiae, de laicis in specie, de vocatione ad

sanctitatem in Ecclesia, apparent opportuna et conservanda, rationibus iam addUctis, nempe sensus theologici et methodologiae in tractatu de Ecclesia. Nam mysterium Ecclesiae est mysterium Corporis Christi mystici. QVod si unum et indivisum sit oportet, secundum illud Apostoli: multi unum corpUS SUmUS in Christo ... , multitudinem quoque membrorum eXcipit qUae inter se connectantur et mutuo sibi auxilio Veniant. EXinde, sive constitutionis hierarchicae Ecclesiae, sive distinctionis in Ecclesia inter fideles et hierarchiam scatet necessitas et conSeqUenter

argUmentorum tractandorum ordo.

Velim tamen saltem notare circa factam in schemate propositionem mysterii Ecclesiae, ne appareat' arcana et hominibus quasi incomprehensibilis ut hesterna die audiebamus, bene temperari per figuras biblicas in n. 6 primi fasciculi descriptas, Ecclesiae, quae reddunt bene ima-

372쪽

3TTginem Corporis mystici visibilem.' Munera autem quibus Christus hierarchiam Ecclesiae ditavit dona sunt ministrationum seu servitii ad salutem fidelium, qui ad ministerium aedificationis Corporis Christi vocantur in spiritu validae cooperationis et compositae disciplinae. Virtus igitur qua Corpus Christi mysticum alitur et firmatur cari

Iamvero aestUs flagrantis caritatis totum schema pervadit, cum iam a limine asseratur: si dilatata caritate Ecclesia cor suum universis hominibus totique mundo pandit is, et, quae in aliis capitibus Sequuntur propositum confirmant, imaginem proferendo conspicuam Unitatis et caritatis Ecclesiae, in qua membra non sibi Unice vivunt sed aliis quoque opitulantur, atqUe omnia sibi invicem adiutricem operam praestant ad aedificationem totius corporis, cuius capiat est ChriStUS ex quo totum corpus, congrUO Ordine compositum et glutine caritatis coniunctum,

Haec de modo propositionis doctrinae in schemate valent. De doctrina Vero ipsa Velim submisse considerare unum, cum plures iam '' fuerint notata circa textum emendandum vel perficiendum, quae non

convenit repetere.

Relationes inter Ecclesiam et Statum, quae in schemate praecedenti considerabantur, in praesenti omittuntur. Etiam schema de Ecclesia, pro Concilio Vaticano I apparatum, in tertia parte - cuiuS tamen tractatio notis causis omissa fuit - considerabat Ecclesiam in suis ad societatem civilem relationibus. Sacra haec Synodus, Concilii Vaticani I vestigia premenS, resumit, SUO modo, primam partem schematis de Ecclesia propositi in praecedente Concilio Vaticano, suam facit doctrinam eiusdem Concilii de visibili Ecclesiae Capite, eamque complere per doctrinam de episcopis, sUcceSSoribUs apostolorUm, qui cum successore Petri, Christi vicario, domum Dei viventis regunt, intendit. Qua de causa argumentum de relationibus inter Ecclesiam et Statum nunc reponitur 9 Non enim in aliis schematibus nobis transmissis si-cUti V. g. accidit pro matrimonio christiano, cuius in Concilio Vaticano Itractatio proponebatur in schemate de Ecclesia et nunc suo reservatur schemati - tractatUr, DantUm Scio, argumentum.

Quod pro bono Ecclesiae et animarum salute Summi, etiam in prae-SenS, momenti certo est. Et qUidem non solum sub aspectu stricti iuris publici ecclesiastici sed etiam ossicii pastoralis, cuius in primis inram habet Concili Um. Nam de re agitur quae salutis omnium fidelium magni intereSt, non illorum tantum qui in locis versantur ubi regimina sunt iam constituta qUae dignitatem personae, exercitium libertatis, professionem religionis

373쪽

adverSantUr, et tempora praeparant Sceleste renovandi, si possibile fuerit, vulnera in Corpus Christi mysticum quae feroces persecutores tulerunt.

Neque silentio praetereundum catholicos non paucos, Di in regionibus ab instanti erroris propagatione infectis degunt, ancipites aliquando inter novum ordinem socialem antichristianum et doctrinam ...'' Ecclesiae quasi aestuent, ad alteram partem Dandoque etiam tradUcentes adiumenta caritatis, quae mater Ecclesia hominibus qui opinione labuntur porrigit. Quis non intellegit maximas nunc temporis et periculosissimas haereses his verbis designari, nempe Status sic dicti ethici et communismi athei quae bellum Ecclesiae Christi ultro intulerunt et inferunt ΘTractatio ergo de relationibus inter Ecclesiam et Statum in. . .'' Schemate vel forte in alio separato, si melius placuerit, non Solum non Videtur aliena, sed exspectationi respondet christifidelium, immo plurimorum Patrum conciliarium qui occasionem Concilii optimam autumant

argumento tractando.

Ex dictis patet schema exhibitum apprime '' ad discussionem validum iudicari.

In textu scripto tradito: in dicerem. y Ps. 11, T). ' deest. ' quae nunc praefertur. ' deest. M Rom. 12, Ii. y fiat. ' deest. ' visibilis. '' plura hesterna die. yy socialem. yy hoc. '' deest.

EXC. MUS P. D. LEO ARTURUS ELCHINGER

Episcopus tit. Antandrinus, coad. ArgentinenSis Em. mi Patres, venerabiles Fratres, Qualitates huius schematis a pluribus Patribus iam enarratae fuerunt, et laudibus istis plene concordes sumus. Gaudium nobis est Ut sessio ista secunda ' initium sumat cum tegiis sic respondentibus communi, Ut puto, eXSpectationi noStrae. Plures iam fecerunt animadversiones circa ordinem materiarUm traC-tandarUm. Vice mea, circa ordinem istum aliquas propositiones, si fas eSt, e nctabo. Scopus pastoralis huius Concilii requirit ut descriptio Ecclesiae appareat in Unitate SVa organica, integrans omnes essentiales Ecclesiae mysterii aspectus, Ut semper requirit fidei catechesis. Capita praesentis

374쪽

CONGREGAΤIO GENERALIS XXXVIII

379 schematis, prout iacent, feliciter iam aliquam inspirationis unitatem praebent, praecipUe post decisionem commissionis de laboribus Concilii coordinandis inserendi post cap. I novum caput de populo Dei in genere.

Attamen, optandum Videtur hanc unitatem organicam schematis in quaestionibus maximi momenti adhuc adimplere. 1. Caret hoc schema aliquo prooemio tractante de Verbo Dei revelante. Verbum Dei ab origine et incessanter fundat et convocat Ecclesiam. Ad hoc prooemium elaborandum, elementa certe inveniri possunt in schemate de divina revelatione. 2. In conneXione cum capite de populo Dei, inseratur caput de traditione in Ecclesia. Vita Ecclesiae etenim, de generatione in generationem, Spiritu Sancto eam gubernante et inspirante, a Verbo Dei custoditur et ipsa Ecclesia Verbum Dei custodit; a Verbo Dei nutritur et ipsa Ecclesia Verbum Dei incessanter enucleat; a Verbo Dei regitur et ipsa Ecclesia Verbum Dei fideliter ministrat; a Verbo Dei tandem ad

consummationem dispensationis divinae ducitur et ipsa Ecclesia omnes homines ducit ad Verbum Dei perfecte cognoscendum. Haec est enim vivida et vivificans Ecclesiae traditio, cui in nostro schemate confessionem optamUs dare.

I. In fine capitis vel post caput de vocatione ad sanctitatem in Ecclesia, necesse est Ecclesiam manifestare in animatione et orientatione sua eschatologica, qUa recapitulatur in Christo, Regi saeculorum immortali, omnis ista creatio. In nostris temporibus materialismo impregnatis et in desperatione positis debemus manifestare in Ecclesia spei christianae profunditatem et actUOSitatem, et oculos omnium hominum conVertere ad adimpletionem divinae dispensationis in adventu Domini. q. Quomodo melius et perfectius concludere constitutionem dogmaticam de Ecclesia Christi quam instituendo in ista constitutione caput de B. Maria Virgine P Non minuimus, e contra, conditionem et momentum B. Mariae, postulando ut de eadem Virgine non tractetur in aliquo Schemate separatim. Vocatio enim singularis Mariae ei datur in populo Dei, qui est Ecclesia, et omnes aspectus essentiales mysterii Ecclesiae inveniuntur in ista personali vocatione B. Mariae. Ad nutriendam ac tuendam pietatem credentium incorporare debemus quod spectat ad

Mariam tam in doctrina de Domino Iesu quam in doctrina de Ecclesia

Domini. Conclusio mea, Venerabiles Fratres, dubitationem quamdam vult

praeVenire circa Votum noStrum proXime emittendum.

Votum nostrum, salvo meliori iudicio, significabit quod ad examen

quattuor capitum nobis iam propositorum devenire possumus. Votum istud tamen nullo modo reiciet aliquas novas considerationes circa or-

375쪽

dinem materiarum propositarum, nec etiam insertionem aliquorum capitum de novo adlaborandorum.' Dixi.

In textu scripto tradito: ' deest. y In nomine Claudii Flusin, ep. St. Claude; Pauli Ioseph Schmiti, ep. Metet; Petri Boillon, ep. Verdun; Pauli Seitz, ep. KOn

EXC. MUS P. D. ARMANDUS FARES

Archiepiscopus Catacensis-episcopus Squillacensis Uenerandi Patres conctiliareS, Mihi intentio non est de schemate parato de Ecclesia in hac secunda redactione aliquid dicere, sive comparationem instituendo cum illo de quo in prima sessione huius Concilii disceptatum est quod certe posset etiam utilitatem asserre ad ostendendum, ex notatis disserentiis, in quo progresSus factus sit, saltem sub quibusdam reSpectibUS, in ratione determinationis materiae ' sive ordinem materiae tractatae enU-cleando ita ut clarius appareat quid sit Ecclesia. Notum tamen est omnibus in constitutione hac dogmatica de Ecclesia Christi maximum laborem in eo positum esse, et etiam adhuc ponentam, Ut simul, qUamdiu est possibile, conciliari possint in expositione doctrinae ordo theologicuS et ordo gnOSEOIOgiCus. Omnes scire desiderant sen ordo gnoseologicus qui respondere debeteXigentiis humanis, praesertim hodiernis in omnes scire desiderant' quid reapse sit Ecclesia sen ordo theologicus, en mysterium salutiS, abSCOnditum a saeculis in Deo, revelatum et perfectum a Filio, quod urgetur continuo a Spiritu Sancto in Ecclesia et per Ecclesiam etc.). Hinc cogitavi non esse abs re, si meum unum desiderium Patribus conciliaribus exponerem, iudicio ipsorum supponendum, videlicet se-

Partem materialem schematis quod in manibus habemus considerando, servata qUidem diviSione in diversa capita, Sicut mnc proStat licet diversa ratione ordinanda, UnicuiqUe nUmero praemittenda eSSet quaedam propositio declarativa doctrinae quam Concilium tradere vult. Huiusmodi propositiones ne sint tamen simplex indicatio materiae, sicut nunc in schemate sUnt illa Verba initio cuiuscumque numeri poSita et ' postea in redactione desinitiva auferenda; sed sint vera propositio doctrinae, ita ut cuicumque textum legenti sive sit Pater conciliaris,

376쪽

uel theologus, vel fidelis, vel etiam non fidelis, qui tamen vult scire quid Concilium Vaticanum II edixerit de Ecclesia statim pateat et

doctrina et Sensus doctrinae, et colligatio doctrinae, et unitas corporis doctrinae qUae est ex divina revelatione, aptata tamen menti et etiam sit Venia verbo - mentalitati hominis hodierni: quae doctrina ab Ecclesiae summo magisterio profertur ad hoc: 1) ut catholici confirmentur in fide sen finis pastoralis); 2) ut fratres separati clare sciant ipsam fidem Ecclesiae catholicae sen finis oecumenicus); 33 et ut homines universi veritatem divinam de Ecclesia Christi attingere valeant et Dei opitulante gratia ad ipsam Ecclesiam suaviter allici, ut salutem aeternam inveniant, quae est in Christo Iesu sen finis missionarius). Abstineo ab exemplis adducendis. Puto tamen tali modo et partem materialem schematis et etiam partem formalem valde iuvari posse ad claritatem doctrinae et expositionis eiusdem doctrinae. Dixi.

In textu scripto tradito: ' doctrinae, etc. ' deest. ' deest.

Archiepiscopus D kartanuSUenerabiles Patres Concilii et carissimi Fratres Obserυatores, Nomine episcoporum Indonesiae, qui sunt numero triginta UnUS, in primo laudem exprimo, sed etiam quasdam observationes criticaS generaleS propono. Laudare in hoc schemate VolumUS 1. Ordo totius schematis conveniens videtur, dummodo secundum notam in fasciculo secundo, pag. I, pars prima cap. ΙΙΙ sci. a n. 2I US Uead n. 2I inclusi ve) ponitur ante cap. II. Ita enim procedens decretum prius loquitur de iis quae omnibus fidelibus totius populi sunt comm-nia, postea autem de speciali munere hierarchiae in populo Dei. Observandum tamen est, quod tunc facile non erit speciale munus laicorum ulterius determinare; muniis enim laicorum praecise erit commUne totius populi munUS. 2. Nobis placet cum card. Frings quod mysterium Ecclesiae inde ab initio exprimitur in categoria sacramentalitatis: Ecclesia ut signum ess caX salutiferae unionis hominum cum Deo et inter se. Hac enim categoria aptissime exprimitur intima connexio inter realitatem humanam et

377쪽

divinam in Ecclesia; et quidem sub categoria quae fidelibus omnibus familiaris est. Insuper sic suggeritur intima relatio inter sacramentum quod est Ecclesia et septem sacramenta quae ab Ecclesia celebrantur; haec enim Septem sacramenta sunt actus qui ab Ecclesia eXercentur, et quibus fideles vitae Ecclesiae inseruntur. Relatio autem haec eXpreSSiUS

significari deberet. 3. Laudamus cum D. Gargitier quod primo loco ponitur notio populi Dei, cum qua coniunguntur notio Corporis Christi ac ceterae imagines. Haec notio populi Dei videtur sub aspectu pastorali maXime

convenire, cum bene exprimat et nutriat conscientiam fidelium, seipsos in unione cum ceteris omnibus visibili constituere Ecclesiam. 4. Probamus etiam quod hoc schema in lucem ponit divinum episcoporum munus et ad hoc proficiscitur ex collegio universalis episcopatus. Sic enim auctoritas episcopalis authenticum suum Valorem obtinet, tam tamen praecavetur periculum alicuius particularismi episcopalis. Hoc etiam principio statuto bona invenitur Via, qua suprema aUctoritas et infallibile magisterium Romani Pontificis harmonice componatur cum auctoritate et magisterio episcopali. Ut tamen mox indicabimus, in hoc puncto quaedam Sunt in textu, quae emendatione indigent. Ad verum momentum episcopatUs in luce ponendum confert qUod docetur consecrationem episcopalem eSSe Sacramentum.

I. Felici modo sermo est prius de universali ad perfectionem Vocatione, ita ut Status perfectionis appareat tamquam modus specialis huius

vocationis universalis. Alia tamen etiam in hoc textu sunt, quae nobis videntur omnino emendanda, qUOrUm haec schema ut totum Spectant:

1. Clarius et expressius significari deberet Ecclesiam, dum mysteri Um SUUm propriUm enuntiat, non loqui nisi humiliter et ex oboedientia fidei. De seipsa loquitur, non ut modo humano seipsam eXaltet, Sed solummodo quia fide divina credit, mysterium suum ad homines salvandos et ad Deum glorificandum conferre. Expressior humilitatis professio totiam teXtum pervadere optamus. Huc refert, quod in toto teXtu nostro aspectias eSchatologicus non satis in lucem ponitur. Recte quidem dicitur Ecclesiam actione Christi constituere vi germen et initium regni caelorum n, sed hoc principium ulterius evolvi deberet et totum textum

permeare.

2. Non satis apparet illud, quod inter praecipua Ecclesiae munera est, scilicet ut in terris peregrinans Patrem in Christo et per Christum glorificat fide, spe et caritate, cultu liturgico eXpressis. Mentio cultus divini in integro schemate vix fit. Tamen illud ossicium cultuale Ecclesiae est fundamentum decreti de Liturgia, et constituit principale quoddam

378쪽

CONGREGAΤΙO GENERALIS XXXVIII

383ossicium totius populi Dei, et motivum quo praecipuo multi religiosi moventur. Ratio huius omissionis forsitan est, quod in hoc schemate iam non fit mentio clara de praesentia Christi in Ecclesia. Doctrinam tamen hanc iam approbavimus in cap. I de Liturgia.

I. Adhaeremus, nos episcopi missionarii, ex toto corde voto, a card. Frings iam e resso, ut munus missionale Ecclesiae in luce po

natur.

Suo tempore inter alia de incorporatione in Ecclesiam, de diaconatu, de relatione inter collegium episcopale et Romanum Pontificem, de assensu magisterio debito, de notione laici, verba facere speramus. Di Xi. EXc .mus P. D. PERICLES FELICI, secretarius generalis: Rogantur omnes venerabiles Patres ut ad sua loca redeant, quia infra quadrantem horae habebitur suffragiorum actio circa schema de Ecclesia in universum seu globatim sumptum.

Episcopus tit. GermanicianenSis Uenerabiles PatrES, Schemati de Ecclesia, in genere sumpto, ConSentanea menS n Stra seu motio ' - sequenti modo brevissime eXprimi posset.

Multo plus quam olim, hodie felicis apostolatus una eY conditionibuS sine qua non reduci videtur ad fiduciam nullo modo ambiguam homini

tribuendam, magi S. Historiae etenim universae, si ultima tantum decennia attente eXaminarentUr, quaestio poneretur an homines in potestate constituti, clerici non eXcepti, doceantur experientia etiam dolorosa, fiduciam homini tribuere aequam. Exempli gratia: nuper in Occidente manuales operarii incapaces reputabantur qui sua propria regerent negotia. Sed nunc, de facto, magna Saltem ex parte, ab operariis manualibus regitur res oeconomica; at, proh dolori, saepe mente evangelica vel ignota vel spreta. In Asia evenerunt dolorosae diversae eXperientiae. Nunc alio in campo dicuntur africani esse, ac multas per VenturaS

generationes fore, minoreS...'

379쪽

Em. mus Moderator . Faveas, venerabilis Pater, loqui de themate lorator: submissa voce J Loquor de themate. . . loquor de schemate. . . elata voce RelinqUO... parolam.

In textu scripto tradito: in suggereret aliquam motionem quae. y infantiles. Dictum hoc est falsum; sonat tamen ubique quasi in montanis repercUSSavox. Additur quod occidentales permulti benefactores, obliti, ut videtur, beneficiorum ipsismet a Domino multa per saecula concessorum, periculoSe Saepi US proclamant se a non occidentalibus bene meritos esse. Quod est verum, sed nullum confert quasi primatum, seu quoddam ius primogeniti. Maxima pars orbis revera aliquid morae habet iuxta historiae fortuita. At hodie illis in regionibusn-a Via progrediuntur res multo breviori illa multisaeculari dicta nobis bene

nota. Hoc sat mirum phaenomenon oculis multorum apparet Valde periculosum.

Utique; apparet nihilominus tanquam fulgens digitus ipsius Creatoris, qui omnes aequo animo diligit homines, etiam illos horae undecimae operarios. Videtur Deus mederi huic supradictae morae. Non videtur ergo timendum, nec dolendum, sed peramanter totis viribus adhaerendum providentiali huic methodo hucusque insolitae. Ergo homini cuicumque, occidentali necne, fiducia multo magis est tribuenda, praeeunte Christo Domino, qui Petro et eius sociis agnos et oves concredidit pascendos, non obstantibus innumeris dissicultatibus quae Salvatori erant bene notae, non obstante insuper defectu experientiae. Nam quae sunt homini suis propriis relicto viribus impossibilia, non tamen talia evadunt Dei adiuvante gratia. SperatUr haec motio inserenda aliquo modo non tantum schemati de missionibus. Quia Ut patet convenit etiam fractionibus non parvipendendis occidentalium populorum, esset motio brevissime schemati de Ecclesia inserenda.

10REV. MUS P. D. IUCUNDUS GROTTI

Praelatus Nullius Acrensis et Puruensis Dilectissimi venerabilesque Patres, Et mihi omnium minimo et ex amplissima et longinqua Amazonia venienti liceat pauca dicere de schemate propoSilo. Certe multa inveniuntur digna laude; tamen: 1. Lingua adhibita multoties est dura et termini frequenter USUr

2. Modus exponendi non est perSpicUUS, multa plurieS repetuntur, non Satis patet conneXio inter partes, citationibus farcitur ita ut potius ad opus musivum comparari possit qUam ad OPUS natura SVa Umm. I. Quoad materiam. Schema autem iuxta quod divinum salutis consilium, quod totius tractationis est fundamentum et generali S StrUcrura, pro pastorali munere proponendum, iam a saeculis lucide et complete

380쪽

385 expositum invenitur in omnibus et singulis orientalibus Anaphoris Sacrificii Eucharistici, sive Byzantinis aut Syriacis, sive Armenis aut Ethiopicis; quibus concordant maiores Pontificalis Romani preces consecratoriae et ipse S. Gregorii Magni sermo cuius parvum fragmentum

citatur in cap. I dum e contra totus sermo esset attendendus prout legebatur hucusque in homilia tertii nocturni Dominicae Septuagesimae, scilicet: de consilio Dei in se; de consilio Dei in exsecutione ab Adamusque ad ultimum electum. Cum denique sanctitas sit de natura Ecclesiae, cap. V cUm cap. I undendum est ubi sermo est de natura Ecclesiae, vel immediate post ipsum collocandum esse VidetUr. Di Xi. Em. mus Moderator: Per modum eXceptionis, quia Sumus tantum

in altera congregatione huius periodi, loquatur ex .mus D. Sergi USMendeZ Arceo, episcopus Cuernavacensis in Megico, qui nuperrime loqui petiit.

11EXC. MUs P. D. SERGIUS MENDEZ ARCEO

Episcopus CuernavacenSis UenerabileS PatreS, Veniam loquendi petii ad hoc ut adhaererem petitioni tam card. Frings tam card. Silva Henriqueg, Ut schema hoc integretur cum tractatione de sanctitate in Ecclesia. In hoc enim capite tam de B. Maria Virgine potest agi, quam etiam de omnibus sanctis; quae tractatio valde utilis, immo, necessaria est, quia fundamentum solidum devotioni sanctorum omnibus fidelibus praebetur et etiam modi et limites huius devotionis possunt aSSignari. Finis huius tractationis tam pastoralis quam oecumenicUS potest considerari: pastoraliter enim, praesertim in nostris regionibus, neceS- sarium omnino puto ut hi limites et modi assignentur, quia nostri fide-leS maXime amant devotionem erga sanctos ita ut aliquando Christus unicus mediator obliviscatur; et oecumenice loquendo certissime adsunt rationes ad hoc ut fratres nostri non catholici non pauca contra Ecclesiam dicant propter has eXaggerationes. Di Xi.

Textus scripto tradituS:

Disserendum iudicatur a nonnullis circa sanctitatem historicam in Ecclesia, cum de Ecclesia in caelis agatur. Tractatio de B. M. V. inserenda proponitur, immo

SEARCH

MENU NAVIGATION