Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

462쪽

APPENDIXANIMADVERSIONES QUOAD SCHEMA DE ECCLESIA

Archiepiscopus BituricensisI. Animadversiones generaleS.

1. Schema magni pretii quod nobis propositum est, blandius et aptius ad persuadendos homines huius temporis esset si tota doctrina exposita ab hac veritate essentiali fidei nostrae illuminaretur, scit. vi Deus charitas est IO. 4, 16). Etenim, saepissime homines huius aetatis praecepta divina considerant tanquam decreta tyrannica sarbitraria) Omnipotentis et exinde facile obligationibus sibi impositis reluctant. Melius ad oboedientiam dispositi essent si intellexerint voluntatem divinam nihil esse nisi caritatem Dei quae nos prosequitur. Haec

caritas vult nos eXimere ab omnibus si alienationibus is, ut ita dicunt, scit . a Servitute peccati, mUndi, divitiarUm, egoismi Ut, per imperium in passionibus nOStriS, libertatem nostram interiorem sine qua vera libertas non mistit, posSimus acquirere; Vult nos ad propriam eXcellentiam cooperari per eXercitium omnium Virtutum; vult vitam suam nobis dare in caritate Christi, ut cum eo, in gloria et beatitudine aeternitatis veram Vitam acciperemUS. Auctoritas Dei caritas est. Qui ei se subiicit bonum suum optimum invenit: qui contra eam se rebellat ad dedecus et calamitatem seipsum damnat. Ita, auctoritas Dei VidetUr esse servitium amoris. Propter quod Christus-Deus

qui est ReX Amoris, veniens in hunc mundum noluit ministrari sed ministrare Mi. 20, 28). Unde, omnis auctoritas quia a Deo est, tanquam servitium ad bonum generale considerari et esse debet. Sic Christus dicebat apostolis suis quibus opus suum redemptionis demandabat: si Si quis Vult primus esse inter vos, semus

omnium sit n. Sic etiam antequam Petro totum ovile suum concredisset, de eo triplicem declarationem amoris vindicabat.' Huiusmodi animadversiones in duas distribuuntur classes, quarum prima reSpicit schema de Ecclesia discussum in prima Concilii periodo et continet animadversiones ad secretariam post diem 28 februarii 1963 cf. Acta Synodalia..., via. Ι, pars IV, pag. 366) missas; classis vero altera congregat animadversiones scripto exhibitas quoad schema de Ecclesia emendatum a commissione de doctrina fidei et morum, atque ad

Patres diebus 22 aprilis et 19 tulit 1963 missum.

463쪽

In hoc lumine caritatis Dei melius apparet causa profundior obligationis et huic submissio sacilior redditur. Praeterea illi qui, in nomine Christi, auctoritatem detinent, melius intelligunt nullam superbiam ex illa potentia sed potius magnum timorem hauriri posse ratione sublimitatis concrediti muneris et ponderis responsabilitatis gravissimae. Mihi igitur peropportunum apparet totam materiam schematis illuminare, sive per aliquod prooemium, sive per additiones in textu, ita ut unusquisque intelligere possit Ecclesiam Christi esse opus caritatis Christi in bonum omnium hominum. 2. Mihi videtur necessarium diversis capitibus schematis aliam dispositionem dare Ut melius appareat vinculum vitale quod inter ea eXistit. Oportet enim primatum dare, ut ita dicam, ontologiae christianae potiusquam descriptioni structu

rarum.

a) Libenter opto Ut primus locus expositioni mysterii Ecclesiae detur. Duo periti Concilii, rev. D. Philips et P. Danielou hanc expositionem tentaverUnt inscripto ubi tres partes distinguunt: 13 Ecclesia ut finis salutis; 2ὶ Ecclesia ut instrumentum salutis; I) De relatione inter utrumque aspectum. Hoc opus mihi valde placet. Attamen, quando agitur de si fratribus separatis v et vi de infidelibus M, mea sententia, non sufficienter insistitur in absoluta necessitate si bonae fidei , ut Corpori Christi mystici, quis, per gratiam sanctificantem, vinculum indirectum et quasi vitale acquirere possit. b) Immediate post hanc generalem explicationem mihi videtur opportu miractare de constitutione collegii apostolorum, in unione cum Petro et sub eius auctoritate. Christus, sic ab initio, Ecclesiae suae structuram suam eSSentialem dedit ut homines, per magisterium, ordinem sacramentorum et iurisdictionem hierarchiae constitutae, possint vivere in lumine fidei ex caritate Christi. c) Deinde, tractaretur de collegialitate episcopatus in unione et sub aUctoritate eius capitis. Sic melius appareret quomodo, inter episcopos et Summum Pontificem non sunt solummodo ligamina iuridica sed etiam et praesertim vincula vitalia, sicut in

corpore humano caput et centra nervorum intime connectuntUr.

Episcopi nihil nisi in unione et sub auctoritate Summi Pontificis decernere possunt. Sed Summus Pontifex per episcopos qui sunt socii et adiutores operis sui, possibilitatem habet profundius cogitandi, cum auxilio Spiritus Sancti, omnia problemata quae Ecclesiae intersunt et inveniendi media aptiora ad extendendum

in toto orbe terrarum regnum amoris Iesu Christi. Sic, in analogia corporis clarius apparet quomodo episcopatus cum Papa capite SUO Vitaliter unitus, Unus cum eo, vitam et Unitatem tradit toti organismo.

d) Deinde necessarium mihi videtur tractare de primatu successoris Petri, ostendendo quomodo Summus Pontifex caput collegii episcopalis, ad aedificationem et eXtensionem corporis Christi, stabilitatem, unitatem, firmitatem in fide, lumen, fortitudinem et gubernationem Ecclesiae praestat. Postea, relationes inter episcopos et Summum Pontificem qui est caput totius collegii bene explanarentur, dicendo quid potestatis accepti, saltem radicaliter in consecratione, singuli episcopi possident, quamvis eXercitium huius potestatis semper ligatUm, limitatum, retentUm esse possit m auctoritate Papae cui pertinet iudicare summo imperio de omnibus quae ad bonum Ecclesiae et animarum

spectant.

e) Postea de sacramentalitate episcopatus tractaretur, indicando etiam

464쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

quomodo unusquisque episcopus collegio episcoporum, propter characterem in consecratione receptUm, qUasi ontologice inseretur, ut ad sanctificationem mundi M-caciter possit laborare. f) Deinde necesse est dicere, et quidem sat effuse, de sacerdotibus secundi ordinis seu presbyteris, demonstrando magnitUdinem et momentum eorum muneris, simulque arcta ligamina quibus episcopis suis uniuntur, tam ordine intologico propter characterem sacerdotalem, quam ordine cogitationis et actionis propter auxilium allatum primo pastoris cum quo gravem responsabilitatem animarum

ferunt.

g) In fine, de laicis tractaretur et de statu eorum in Ecclesia, determinando cum diligentia quid est regale sacerdotium ab eis in baptismate susceptum et quomodo a sacerdotio ministeriali se secernit; dicendo etiam auxilium quod episcopis et presbyteriis suis tam in ordine cognitionis mundi quam in ordine apostolatuSet consecrationis rerum possint afferre. II. Animadversiones particulareS.

1. Quoad cap. III ubi agitur de episcopatu in n. 12 libenter adderem verba

sequentia quae eX scripto a DD. Martimori et Danielou exarato, scit. si Plenam potestatem sacerdotii, id est sacrificii missae offerendi et sacramentorum administrandorum, apostolis suis et suis successoribUs episcopis per ordinationem transmiserunt. Ad participationem huius potestatis solius est episcopatUs per Sacramen' tum ordinis assumere, Sive totaliter alios episcopos, sive partialiter presbyteros D.

Presbyteri qui ab episcopis etc. 2. Ad cap. IV. De solis vi episcopis residentialibus u in hoc capite tractatur.

MUnus episcopale videretur eis unice pertinere. Atqui, ex consideratione totuum liturgicorum in consecratione episcopi apparet singulos epiScopos, ex ea, miSSionem accipere praedicandi evangelii et sanctificandi mundum. Pro eo gratia Dei rogatur ut bene missionem adimplere possit. Exinde, meo iudicio, necesse est concludere omnes episcopos, in consecratione, dignitatem et missionem episcopalem saltem radicaliter accipere, etsi missio sua nondum sit determinata in concreto ab eo qui est pastor omniUm paStorum. Nonne episcopi titulares quorum numerus attingit, immo superat, numerum episcoporum residentialium, ex ipsa consecratione sua, collegio apostolico pertinent et, ex hoc titulo, ius in concilio sedendi habere debent pQuapropter mihi placeret si, in hoc capite verba sequentia quae sunt R. P. Le-cUyer introducerentur: vi Quos ipse Christus qui non venit ministrari sed ministrare sMi. 20, 20-28) voluit usque ad finem temporum successores apostolorum in munere pastorum ad aedificationem et in ministerium Ecclesiae suae eosdem Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei Act. 20, 28). Itaque episcopi, ipSa ordinatione sacra, regiminis poteState gaudent, qua, gratiis et charismatibus ad pastoralem eorum missionem necessariis, sacramentaliter muniuntur et collegio episcoporum Summo Pontifici unito participes fiunt, quae potestas Super determinatam partem populi Dei non exercetur nisi, ordinatione Ecclesiae, iuriS- dictio conferatur. Haec ordinatio fieri potest per legitimas consuetudines etc. D. I. In par. 1 I eiusdem cap. IV, dicitur episcopos non habere potestatem si in universam vel in aliam Ecclesiam ac sibi commissam nisi ex participatione Romani Pontificis - quod quidem est verum. Attamen, etsi episcopi non nisi Voluntate Summi Pontificis, exercitium huius potestatis habeant, tamen hanc potestatem,

465쪽

saltem radicaliter ex sua ipsa consecratione, possidere videntur. Quapropter, sormulae vi nisi ex participatione potestatis Romani Pontificis is hanc aliam substituere vellem: vi Potestatem non habent nisi in communi coniunctione cum Romano Pontifice et debita ei subordinatione ... D tamen orga etc.

q. Quoad cap. VII. Mihi videtur insufficientem in hac parte dari distinctionem inter magisterium et iurisdictionem. Etenim iurisdictio non nisi solos baptigatos respicit. Sed primUm munus apostolorum et eorum successorum est docendi evangelium omni creaturae. Preces quae in consecratione episcopali proferUntur hanc missionem indicant et pro ea bene implenda gratiam Dei rogant. Ideo opto inclusionem in hoc cap. VII textus seqUentis a R. P. LecUyer redacti : si Unicuique episcopo qua legitimo apostolorum successori ex Dei institutione, per donum Spiritus Sancti, quod consecratione accipit, et vi missioni Sapostolicae, ossicium et ius competunt, tum evangelium praedicandi eiusque pra cepta cum auctoritate proponendi, tum invigilandi ut depositum fidei ab apostolis transmissum fideliter servetur, tum eX ineXhausto revelationis thesauro nova et

vetera proferendi sMi. II, I2ὶ animarum bono accommodata. Itaque episcopi per orbem dispersi vel in particularibus conciliis congregati, licet in assibilitatis

praerogativa non polleant, sUnt tamen catholicae doctrinae veri doctores et magistri authentici; pro Universa et omni creatura testes ex ossicio evangelicae veritatis; in concilio Oecumenico adunati cum capite suo, Romano Pontifice, Una cum ipso supremam exercent docendi potestatem et in definitionibus solemnibus in allibilitate gaudent D.

2EXC. MUS P. D. GARABED AMA UNIEpiscopus Amathusius in Cypro

Schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia, in cap. XI tractat de oecumenismo, adhuc discutiendum. Schema de Ecclesiae unitate ut unum sint, iam discussum, plura bona habet de mediis oecumenis . Sed in utroque nulla allusio adest ad errores uniatismi tanquam forma apostolatus. Opportunum iudico hic, aliqua adumbrare de hac re et proponere iudicio Patrum conciliarium et commissionum qui operam dabunt

studio horum schematum. Status quaestionis. Animadvertendum quod error letalis commissus, saeculis anteactis, a missionariis catholicis in suo apostolatu in oriente pro unione instauranda, fuit ille qui venit sub nomine uniatismi: Forma unionis christianorum orientalium cum Ecclesia catholica inducens secum corruptelam theSaurorum rituI, institutionum disciplinarium et praxeos pietatis quae Ecclesiis Orientalibus tradita fuerant a Patribus.

Nullum dubium quod ignorantia rerum orientalium fuerit causa principalis talis deviationis in methodo apostolatus catholici. Sed etiam nullum dubium quod talis deviatio fuit Dialis pro fructibus apostolatus catholici, tamquam vermis in

radice arbori S. Cum intentus praecipuUs huius apostolatus esset instaurare unionem sedium orientis cum sede principis apostolorum, illa media occidentaligationis vel latinizationis non solum non poterant prodesse intentui prosecuto, sed impedimento erant ipsi. Nam huiusmodi error methodi obduruit orientalium animos et eos excitavit

466쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

ad resistentam, ad autodefensionem, immo suscitavit in ipsis sensum despicientiae erga Sedem Apostolicam cuius nomine missionarii loquebantur. Notandum sane

quod, si Graecos eXcipias, alii populi christiani orientis, prius nullam habebant rationem despicientiae erga Sedem Romanam: Armeni, Chaldei, Copti, Aetiopici,

etiam Simi. . .

Error methodi uniatismi multum contulit si hucusque Schisma Orientis, seu seri fautores eius, potuit se defendere contra praecones unitatis catholicae. Ideo uniatismus inscie dedit bona arma sautoribus schismatis in detrimentum veritatis a se praedicatae et defensae. Uniatismus cum esset enim mixtura veritatis catholicae de unicitate et unitate Ecclesiae a Christo Domino fundatae et formam eius falsificatam, fautores schismatis, nisi excessibus et deviationibus uniatismi, facile pomerunt inducere opinionem popularem ad resistendum invasioni latinorum et sic destruere efficaciam verbi missionariorum. Sic nata sunt tot praeiudicia, contra doctrinam unitatis Ecclesiae apud fratres separatos, quae adhuc hodie in grme

impedimentum erecta sunt in mentibus eorum. Uniatismus corrumpit ergo efficaciam optimorum conaminum atque tot et tantorum sacrificiorum meliorum filiorum Ecclesiae et ea reddit omnino vel quasi sterilia. De facto, post tot conamina pro Unione, incepta iam a saecUlo XIV, prosecuta usque hodie, fere per septem saecUla, fructus obtentus est nimis miserabilis: septem miliones omnes cathoIici orientalest

Post Benedictum XIV, Leo XIII per suam Encyclicam Orientalium dignitas,

methodum novam inauguravit. Saltem theorice posita fuerunt fundamenta novarum si Orientations is in Ecclesia pro missionariis orientis. Pontifices Romani qui SUCCOSSNUnt, perfecerUnt methodUm, maxime Benedictus XV per erectionem Instituti Pontificalis Studiorum Orientalium; quem secuti sunt Pius XI et Pius XII, et hodie Ioannes XXXIII Papa feliciter regnans. Sed ni fallor, nullibi adhuc uniatismus tanquam falsificatio methodi apostolatus catholici expresse et solemniter condemnata fuit. Concilium Oecumenicum Vaticanum II cum velit accuratius describere normaS Oecumenismi et promovere incepta pro unitate Ecclesiae extendenda ad omnes baptizatos, puto quod conveniat adiungere alios gressus in hoc sensu, ut futuri missionarii unitatis Ecclesiae ponantur in meliori conditione quam praedecessores eorum: uniatismus declaretur a Concilio tamquam medium ineptum

et forma falsificata apostolatus catholici. Schema aliquod propono hic forma generica, tanquam adumbratio et suggestioqUae poterit inservire tanquam nucleus perficiendus ab aliis et inserendus in textu de oecumenismo constitutionis de Ecclesia. vi Sancta Synodus, exoptans mpedire, quantum in se est, SucceSSum ConRminum motionis oecumenismi et reditum ad gaudium bonorum et emolumentorum Unitatis Ecclesiae fratrum separatorum Ecclesiarum orientis, de methodo apostolatus Unionisticae apud illos promovendae, Sequentia statuit:

S 1. Clerus catholicus ritus orientalis et missionarii omnes qui operam dant, in auxilium orientis, sub Vigilantia Pastorum, in nobilissimo apostolatu UnitatiSEccleSiae, CaVeant praesertim ne, ducti a conceptionibus proselytismi ritualis vela falso conceptu de unitate quam Iesus Dominus noster voluit pro sua EccleSia, intacant fratres separatos ad repudium ritus proprii vel faveant adulterationi ipsius sive institutionum disciplinarium per indebitas confusionem praXis quae aliena sunt. Sciant immo operarii catholici mentem Ecclesiae esse potius inculcare

467쪽

respectum et venerationem rituum et institutionum omnium quando nihil continetur in ipsis inconciliabile cum unitate catholica n. 3 2. vi Et cum iniuria temporum, immutationes incongruae et adulterationes iam irrepsae sint in ritus, in disciplinares institutiones, in praxim pietatis, quasi apud omnes communitates catholicas orientales; et factUm est quod hae communitates in pluribus rebus discessae sint a Patrum institutionibus, constituentes sic se ipsas in scandalum et in impedimentum penetrationis authentici conceptus unitatis Ecclesiae qua confunditur cum variis formis uniatismi; haec Sacra Synodus cUpiens mederi huic malo, enixe commendat Praesulibus catholicis Ecclesiarum orientaliUm, Ut curent, consulta Sede Apostolica, evellere omnibus mediis vestigia Uniatismi a suis communitatibus; adhibentes salutaria remedia ad restituendum in pristinam puritatem ritus proprios, institutiones disciplinares et praXes Vitae spiritualis, sic constituentes se in exemplar fratribus suis qui aspiciunt potius pra-xim ipsarum quam verba et eXhortationes ad Unitatem D. Fateor formulationem schematis esse nimis imperfectam, sed ipsa proponitura me tamquam nucleus qui indiget sane perfectioni. Normae practicae datae in textu schematis de oecumenismo et in schemate ut unum sint sunt insussicientes. Deest in eis applicatio ad apostolos unitatis et ad

Ceterum reparatio aliqua in hoc campo urget ad pacificandum animos fratrum Separatorum. Quando vita et praxis communitatum catholicarum orientalium fiet conformis magisterio et instructionibus Sanctae Sedis, tunc eXemplum datum ab ipsis erit iam melior praedicatio. Fratres nostri separati non credunt amplius VerbiS nostris, quando vident modum nostrum concipiendi unitatem Ecclesiae in praxi differre nimis a magisterio ussiciali Ecclesiae Sanctae. Hic residet notas dissicultatis. Concilium Vaticanum ΙΙ potestne solvere hunc nodum p TUnc SOlUmmodo habebimus aliquem progressum post tot saecula infructUOSa.

EXC. MUS P. D. CANDIDUS BAMPI

Episcopus tit. 1 Mensis, aux. Caxiensis Cap. I. Placet omnino hoc schema. Magis tamen placeret si ad breviorem et nitidiorem formam reduceretUr. De hoc cap. I multa omnino dicta sunt in prima Concilii sessione. p. II. Doctrina omnino placet. Non placet semper doctrinae eXpositio. Cur non adhibetur stylus simplex et clarus ut est stylus bonorum theologiae manualium, sine tot classicis inversionibus totque incisis. Incisa quidem uberius doctrinam e licant, lectionem tamen et comprehensionem dissiciliorem reddunt. Videatur e. g. definitio membrorum Ecclesiae. N. 9, pag. 1 I, linn. 20 ss.: Nonne brevius et clarius ita diceretur: vi Ii vere et proprie sunt membra Ecclesiae, qui sacro fonte renati, veram fidem catholicam profitentur, Ecclesiae auctoritatem agnoscunt, eique visibiliter et externe SUb-duntur, Sicque per Romanum Pontificem, caput visibile, invisibili capiti Christo

Domino in unum Corpus mysticUm iunguntur D.

Sicque non pauca alia clariore ac simpliciore modo pro fidelibus catholicis,

468쪽

APPENDIX - ΑNIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

pro fratribus separatis et pro omnibus veritatem de Ecclesia cognoscere cupientibus, enuntiari poterUnt. N. 10, pag. 16: Cur non clarius et modo magis explicito determinatur illa fratrum separatorum coniUnctio cum Ecclesia, illaque baptismalis consecrationis participatio, necnon et illa si aliqua saltem communio orationum, expiationum et spiritualium beneficiorum n. Hoc certe in bonum spirituale evaderet tum fratrum

separatorUm Suam cum Ecclesia communionem noscentium, tum essicacior esset stimulus fidelibus et praesertim sacerdotibus et religiosis sodalibus ad hanc communionem et coniunctionem cum Ecclesia ubique promovendam. Quae Vero in Iure Canonico traduntur de excommunicationis essectibus inhaereticos et schismaticos, quomodo illis separatis fratribus sunt applicanda Θ Licet enim in Christum credant, Eucharistiam adorent et B. Virginem devote Venerentur, Veritatem tamen catholicam, aliquam saltem, negant et poenas ecclesiasticaS non ignorant. CVm istis omnibus, sive bona sive mala fide ab Ecclesia seiunctis et contra Ecclesiam forsitan militantibus, quaenam possibilis est realis bonorum spiritualium commUnio, eX participatione baptismalis consecrationis profluentium ΘImmutatane manent quae in theologicis tractatibus traduntur Θ Quidque pro bono

unionis in scholis tradi debet pCap. III et IV. Placent. Nihil dicendum. Memorare tamen liceat, licet ad

Concilium non pertineant, quae sequuntur. Cur praelati episcopi, qui dissiciliora pro Christi nomine apostolica certamina sustinent, quique in praelaturis planam commodamque episcopis residentialibus parant viam, cur non gaudent favoribus et privilegiis saltem ecclesiasticis, utputa Missa in anniversario consecrationis etc., quibus residentiales gaudent episcopi P Quid minus sunt in Ecclesia, in apostolicis laboribus Θ Nonne vita illorum magis appropinquat modo vivendi apostolorum, cum sive pedibus sive equitando sive alio quocumque locomotionis modo, magnis cum defatigationibus, suas inhospitas regiones perlustrant pIdem dicatur de episcopis titularibus et auxiliaribus, quorum non pauci VireSVitam e totam pro gloria Dei et animarum bono dederunt, et nunc in lacrimis forsitan vitam ducunt amaram, a Deo tantum gaudium sperantes et premium. Nonne et pro ipsis superest mica panis P E. g., cum in primo memento Missae mentio sit Summi Pontificis et episcopi dioecesani, cur memoria non fieret etiam epiScoporUm coadiutorum et auxiliarium qui in eadem dioecesi adlaborant P Sint haec dicta non ut Concilii materia, sed pro memoria tantum. p. U: De statibus persectionis. Doctrina huius capitis omnino placet. Sed rUrsus cur stylus non adhibetur simplicior, sine ciceronianis inversionibus p Tam pulcher et lucidus est v. g. stylus S. Leonis Magni vel S. Hieronymi. Ita V. g. in linn. 14 et 1 I, pag. 33: vi quod in eo est ut Deus hominibus donetur homines-qUe Deo reddantur suo n. Nonne in conciliari constitutione melius eSSet: si et homines Deo svel Deo suo) reddantur hὸ Et alia similia. Sunt minima; sunt culices in caUda leonis. Verum est; sed in simplicitate melius elucebit doctrinae splendor, quaeque ab omnibus facilius intelligetur et iucundius amabitur. Liceat etiam adnotare quod sincerius latina lingua amabitur; documenta Curiae Romanae libentius accipientur et Venerabuntur. Non raro enim pretiosissimo stylo cum Sint redacta, cenSUrae subiiciuntiar tanquam vanitatem sapientia et a non paUciS Sacer dotibus non leguntur nisi in vernaculam linguam Vertantur.

Cum schema in hoc capite de legibus disciplinaribus non agat, nihil adiungam.

469쪽

Cap. UI: De laicis. Doctrina huius capitis pariter valde placet. Pauca adnotabo.

Pag. 39, linn. 21-22: non melius uteretur verbo si gelum is loco si navitatem ἈλNonne constanter Ecclesia fideles suos vocat ad apostolicum zelum p Nonne dicit Scriptura: vi Zelus tuus comedit me is p Puto quod multi sacerdotes quid sit si navitas is nesciunt, nisi in dictionario inquirant. Pag. 39, lin. 23: Nonne melius esset uti verbo si sanctification loco si consecratio nὸ Fideles quid intelligerent, lingua etiam vernacula, per si conSecrationem δεῖ Quid sit sanctificatio melius intelligent; et per sanctificationem melius etiam intelligent quomodo mundus etiam Deo consecratur, i. e. Deo seu di Vino servitio et cultui emancipatUr. Pag. 40, linn. T-8: ita etiam: ... quam in ordine si sanctificationiS v. Pag. 40, lin. 20: illud vi quae altare tangunt is nonne meli Us substitUeretUr his vel similibus verbis: vi quae in proventum religionis cedunt PCap. VII: De magisterio Ecclesiae. Clarius distinguatur episcopus ut theologus, qui SVas profert defenditque sententias, ab episcopo ut est testis traditionis et quasi os Ecclesiae, doctrinamque tradit a Deo revelatam et ab Ecclesia propositam, per unanimem saltem fideliUm consensum n.

Pag. I 1, lin. 38: illud vi incunabula fidei h quomodo verti potest linguis nostris Vernaculis lusitana, italica, gallicap vi os incunabulos da se ... gli incunabulidella sede. . . les incunabies de la fia ιὸ Cur ergo etiam latine non dicitur si prima fidei elementa n vel vi prima fidei principia is p etc.

Pag. I 1, n. II: Nonne alio modo textus enuntiari potest v. g. Vult igitur sancta Synodus ut christiani populi magistri et praeceptores omnes, sive laici sive praesertim sacerdotes et religiosi, diligentissime studio religionis incumbant et pari diligentia se praeparent ut semper doctrinam Ecclesiae certam et ad salutem necessariam, iuxta magisterii ecclesiastici edicta eXponant, omnem errorem profanasque VocUm novitates et falsi nominis scientiam devitantes n. Et ratio est quia hinc inde, in iis quae dicuntur si semanas de aper eiςOamento D aut o Semanas de cultura is aut si encontros de estudos is etc., ab oratoribUS qui tanquam periti sunt invitati, talia enuntiantur quae doctrinis traditionalibus Ecclesiae adversantUr. E. c. pauca referam: a) in conventu quodam magistrarum illius regionis instructioni destinato, Soror quaedam e longe veniens ut perita, discipulis haec inculcabat: vi Non dicamus quod Deus habitat in nobis; Deus enim est in caelo, in terra et in omni loco '; ignorans specialissimam per gratiam inhabitationem Spiritus Sancti in anima iusto-rUm, vitam communicantis divinam bin In collegio sub directione religiosorum, alumnis eXplicatur quod post mortale peccatUm non est necessaria confessio, sed quocumque in casu sussicit actus perfectae contritionis. c) In quadam domo religiosa, occasione alicuius cursus religionis pro magistris, multis adstantibus diversarum Congregationum Sororibus, morbida prO- fertur et probatur sententia: si eodem die unam audire Missam vel decem is idem

d) In cursu quodam instructionis pro religiosa formatione magiStrarum, docetur, et quidem a sacerdote, sine gratia Sanctificante nullum fieri posse actum Super naturalem. ResistentibUs et eXplicationem petentibus quibusdam Sororibus,

470쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

silentium imposuit et ut scripto sententiam suam exprimerent eXegit. Quandoque et bonus dormitat Homerus, nesciens sUpernaturale a meritorio distinguere. e) In quadam magna aula, occasione alicuius Hebdomadae culturalis sSemana Cultural) eminentiore loco magnis et resplendentibus litteris scriptum erat: 4 Sentimento acima de ragao hi Hoc vidi oculis meis. Praeter sacerdotes qui mecum adstabant, nemo alius errorem percepit. Et illa infelix inscriptio opus erat

directricis illius Hebdomadae Culturalis. Et quid non dicitur coram magistris nostris elementaribus, coramque fidelibus in iis qui vocantur si Semanas Biblicas se, de ipsa Sacra Scriptura, de inspiratione, praeteritis documentis traditionis Romanorum Pontificum, praesertim Leonis XIII. Quinam spiritualis fructus harum elucubrationum coram fidelibus i EX- clamandum quippe est: Proh dolori Cap. VIII: De auctoritate et obedientia in Ecclesia. EXpositio placet. Expositioni tamen detur semper maXima claritas. N. I 8, pag. 60 tamen notandum est aliquid. Agitur de relationibus praepositos inter et subditos. Bene quidem indicantur iura et obligationes tum superiorum tum subditorum. Omnis tamen Sacri Concilii admonitio maXimi est momenti. Sat commUniS, immo et communissima, est apud superiores et maxime apud superiorissas, acceptis personarum. Sic in pag. 61, linn. 1 ff., dicit tegius: si subditorum etiam mentes audire μ; nonne forsitan ita ampliari posset textus: si subditorum etiam benigne et patienter audire, sine ulla personarum acceptione, Ut in omnibus sibi iustum possit efformare iudicium h. Tota ascetica theologia talibus plena est admonitionibus. Verba tamen Concilii efficaciora evadent. p. IX: De relationibus inter Ecclesiam et Statum. Placet. Haec principia tamen eo magis certe placebunt et facilius acceptabuntur, quo clarius et enucleate

Cap. X: De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium etc. Placet iuxta modum, si modus adsit perpulchram hanc doctrinam adhuc clarius et lucidius conscribendi. Maxime laudanda et magni facienda sunt apud populum christianum quae dicuntur pag. 76, n. 47, linn. 20 ss. Bene noscant religiosi et religiosae, membra associationum religiosarum fidelesque omnes quid ab ipsis desiderat et exspectat Ecclesia pro redemptione animarum et Christi regni adventu. Cap. XI: De Oecumenismo. Placet et hoc perdifficile et complexum caput. Fides enim intemerata manere debet; caritas quae a fide avertit, non est caritas, sed potius proditio. Sicque nimia et arbitraria harum communicationum praXis seu frequentia, facile pariet indisserentismum, scandalum et perversionem in fide. Omnia valde placent; sed iuxta modum; si tamen modus inveniatur quo haec tanti momenti doctrina melius, clarius, brevius, tota tamen et integra in hac Concilii constitutione universo mundo osseratUr.

SEARCH

MENU NAVIGATION