Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

mutari proinde seu augeri minuique) valens penes solius, ut liquet, R. Pontificis

arbitriUm. Hucusque dicta validissime corroborari innotescunt funius tametsi ad instar

exempli) Benedicti XIV insequenti sententia in suo vi De Synodo Dioecesana n cf. Deng., n. 14I8 ad calcem): vi Ceterum, quidquid sit de hac difficili et valde

impleXa controversia, omnibus in confesso est, irritam nunc fore Confirmationem a simplici presbytero latino ex sola episcopi delegatione collatam, quia Sedes Apostolica id iuris sibi unice reservavit D. His etenim tanti Pontificis verbis, luce clarius intelligi datur antecedenter ad reservationem a R. Pontifice factam, valere epi Opum, in sua quemque dioecesi, simplicem sacerdotem delegare ad sacramentum Confirmationis ministrandum. Merito igitur, de omnibus id genus quaestionibus, penes eiusdem Pontificis mentem, idipsum adserendum censetur, quod de ceteris difficiliore tam praeclare assirmavit. 2. Vi solius episcopalis consecrationis, nullus umquam episcopus festo Romanus) ullum triplicis potestatis seu muneris): docendi nempe et sanctificandi et regendi, in consecratione acceptae, obtinet usum, non modo licitum, Verum etiam, prout res ferat, validum; seu, verbo, nullus umquam Episcopus, vi Solius epiSCO- palis consecrationis, ullam iurisdictionem nancisci dicendus est. I. Interea, quoad consecrationem episcopalem, quasi intra parenthesim, attendere eSt quod, quamquam vi certum est sui recenset ' nota ' Α, ad cap. III schematis constitutionis dogmaticae de Ecclesia) saepe datam esse consecrationem episcopalem subiecto qui nondum erat sacerdos se, hodie nihilominUS, i. e. , postquama sel. rec. Pio Papa XII determinata est forma episcopatus in solis verbis: si Comple in sacer te tuo ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti rore sanctifica is, omnino irrita foret episcopalis consecratio ei data, qui sacer S non Enet. q. Quoad iurisdictionem autem episcopalem, omnino advertere est quod Si ac rata, Ut par est, loquendi ratione uti velimus in eius collatio tantummodo sonat commissionem seu porrectionem Seu assignationem subiectorum, in quae licite, immo etiam, prout res ferat, valide exercere possit ac debeat episcopus praefatam triplicem potestatem, vi consecrationis habitam. Simile porro quid videre est in collatione iurisdictionis, qua eget simpleX sacerdos Ut valide quemdam a peccato absolvere queat. Nam, cum episcopus dio 2-cesanus) alicui sacerdoti hanc iurisdictionem confert, non ei dat potestatem remittendi vel retinendi peccatum, sed ei tantummodo assignat subiectum, in quod eXercere valeat praefatam potestatem, sacra ordinatione receptam. Unde, cum a peccato absolvit simplex sacerdos, hoc non facit nomine Episcopi, ne idem nomine Summi Pontificis, sed revera sui forma sonati vi in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti D. Ceterum, poenitens, a simplici sacerdote absolutus, quandoque est ipse' met episcopus, immo idem Summus Pontifex. I. Quoad modum vero secundum quem obtineat quis episcopalem iurisdictionem seu praefatam subiectorum assignationem), duo imprimis attendere iuvat

1) quonam videlicet pacto candidatus fiat quis ad ipsam accipiendam; 2) a quonam demum ipsam revera accipiat. Ad primum dicendum quod, quantum eX se est seu antecedenter ad reSerVR-tionem seu determinationem in a R. Pontifice factam, candidatus fieri quis . potuit ad episcopalem iurisdictionem, sive in Romana sideoque in universa in sive in alia

482쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

Ecclesia habendam, multipliciter seu alia atque omnino alia ratione, Ulputa, deSignatione praedecessoris, Voce populi, electione cleri et sic adhuc forsitan porro. Semel autem supposita reservatione s seu determinatione in a R. Pontifice exercita, nulla alia deinceps ratione, ut patet, quis umquam fieri potuit vel potest veri nominis candidatus ad episcopale munus exserendum, sive in Romana sideoque in

universa) sive in alia qualibet Ecclesia. Ad alterum continuo dicendum quod a) candidatus ad Romanam seo ipso ad universam) Ecclesiam regendam squique ille intelligitur qui legitimae sui designationi assentivit), ipsam iurisdictionem in Romanam seo ipso in universam) Ecclesiam nonnisi divinitus obtinet seu immediate a Deo semper recepit et est recepturus; bin candidatus autem ad quamcumque aliam Ecclesiam regendam, ipsam

iurisdictionem vel immediate a Deo sita priscis olim temporibus) vel immediate a R. Pontifice sita deinceps hodieque) accipit, prout nihil prorsus vel econtra nonnihil iuxta superius dicta, heic ad primum) sibi resernarit idem R. Pontifex. ViX monendum ducimus episcopalem iurisdictionem olim divinitus immediate datam, haud aliter R. Pontificis imperio subiectam exstitisse, et quidem item divinitus, atque illam, quae ab eodem Pontifice immediate deinceps processit et procedit. 6. EX omnibus denique, et quidem solis, episcopis, portionem dominici gremgis, immediate sibi s sive divinitus, ut olim, sive a R. Pontifice, ut deinceps hodieque in commissam, pascendi ius et officium habentibus, necessario coalescit EccleFiadscens, capite sane eodem R. Pontifice. T. Quae mox Ecclesia docens considerari potest, sive per orbem dispersa, Si Vein Oecumenico Concilio coadunata. Alterutro e tamen modo Spectata, sibimet reapse eadem usque manet, quatenus Videlicet, sive per orbem dispersis, sive in Oecumenica Synodo coadunatis episcopis, - utrobique, inquimus - cum R. Pontificis primatus nullum umquam hiatum patitur eiusdemque personalis infallibilitas ex cathedra loquentis usque intacta perSeVerat, tum ipsummet episcoporum Corpus, eidem R. Pontifici, ceu capiti, unitum, infallibilitate indesinenter pollet. 8. Constat igitur et unum dumtaxat in Ecclesia obtinere subiectum Supremae iurisdictionis, Romanum dico Pontificem; et infallibilitatis econtra salvari duplex:

eumdem R. Pontificem, cum ex cathedra loqUitUr, et episcoporum CONUS, Si Veper terrae partes dissusum, sive in Oecumenica Synodo coadunatum. 9. Constat insuper necnon confestim hocce duplex infallibilitatis subiectum inadaequate dumtaxat inter se distingui, propterea quod eiusdem episcoporum corporis si Ve per orbem dispersorum, sive in oecumenico coetu conSedentium)caput, Vi primatus, necessario eXsistit idem R. Pontifex.10. Quanam vero ratione ad invicem convinciantur omnimoda unicitas Subiecti supremae iurisdictionis et vera duplicitas stametsi inadaequata dumtaxat), subiecti infallibilitatis, probe sciteque proponi nobis innotuit supra laudato articulo: De subiecto infallibilitatis conciliaris. Et re quidem vera, citati articuli doctrina, tametsi ad unam explicite faciat Oecumenicam Synodum, implicite nihilominus, immo praesuppositie, ad corpus

etiam facit episcoporum, prout sunt per orbem dispersi. Vix enim, aut ne ViXquidem, adserentam occurrit Unum idemque esse episcoporum corpus, Siue in Oecumenica Synodo consedentium, sive per omnes tractus terrae commorantium 11. Ceterum, cum omnimoda unicitas subiecti supremae iurisdictionis, tum

483쪽

vera duplicitas stametsi inadaequata dumtaxati subiecti infallibilitatis conciliaris lucidissime patefiunt ipsis formis, secundum quas promi noscuntUr dogmatica Conciliorum Oecumenicorum decreta et ConStitutionOS. Praefatam etenim omnimodam unicitatem potentissime signat illa, inde a saeculis quae usu venit, forma: si Nos, sacro approbante Concilio, definimUS ... D. Nam, Q Nos is, utpote subsequenti inciso: si sacro approbante Concilio is contrapositum, evidenter pro Q Ego D stat seu pro R. Pontifice supponit.

Praefatam porro veram duplicitatem ulterius inculcat illud, item a saeculis usurpari solitum: vi Sedentibus Nobiscum et scon iniudicantibus universi orbis epi

12. Ad huiusmet iam verae duplicitatis sutique inadaequatae, subiecti insallibilitatis) causam speciatim quod attinet, omnino recolere iuvat luculentissima verba quae fecit clarissimus Gasser, Briginensis episcopus, cum, in priore Vaticana Synodo, de infallibilitate ageretur decretorum Concilii Oecumenici a Pontifice confirmati. Aiebat enim Brixinensis: vi Causa huius rei non ea est, quae CX hoc ambone aliquoties, dolens dico, indicata fuit, ac si omnis infallibilitas Ecclesiae sit sita in solo Papa, et a Papa derivetur in Ecclesiam et illi communicetur. . . Vera ratio ... eX eo repetenda est, qUod Christus hanc infallibilitatem toti Ecclesiae magisterio, i. e. , Apostolis simul cum Petro promiserit is scs. Coll. Lac. VII, 403). 13. Superest tantum, coronidis instar, aquilinis velut obtutibus contemplari omnimodam impossibilitatem schismatis totalis, vi cuius R. Pontifex tandem inveniretur solus vel exigua dumtaXat episcoporem corona circumdatUS.

EXC. MUS P. D. IOANNES DE CAMBOURGEpiscopus tit. Eutymentis, aux. Bituriconsis Schema nobis propositum nimia abundantia certe floret; praeterea articulatione necnon et idea centrali caret. Quid retinendum sit Θ Imprimis aliqua consideratio vi de Ecclesia in se ipsa D; deinde tractandum est de si episcopatu is, Dae quaestio evacuari non poteSt, tum quia Vaticanum I eam non potuit absolvere, tum quia a fratribus separatis valde pectatur; tandem de laicis si qui etiam sunt Ecclesia n.

Sub quanam idea centrali Θ Schema videtur seligere ideam Corporis mySti Ci ... propter hoc a pluribus Patribus impugnatum fuit in aula conciliari quod non adaequatur mysterio Ecclesiae; dissicultatem secum fert quando de fratribus separatis sermo fit: Hi enim amici Dei non sunt nisi per gratiam capitalem Christi, et tamen

tra eiusdem CorpuS manent. Patres quidam notionem vi servitii animarUm propOSUerVnt, quae Uera eStlicet non mihi videtur anterioritatem omnimodam habere; consequenS eSt si miS-sioni v quae a Christo Ecclesiae concredita est, scit. salutem a Christo acqUisitam ferre omnibus hominibus, ut omnes salvi fiant per ipsam. Ideo optarem Ut tanquam nexum eligeretur idea illa secundum quam Ecclesia est via salutis, continuatrix missionis salvificae Redemptoris nostri. Idea fundamentalis est, circa quam consideratio de Ecclesia in seipsa fieri potest, quacum facile connecti possunt capita de episcopatu et de laicis. ordo dicendorum: Animadversiones et aliquas propositiones faciam pro tri-

484쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

bus capitibus: de Ecclesia in seipsa, de episcopatu, de laicis. Quae retenta erunt

cum ignoro, considerationes addam circa omnia fere capita nobis proposita, necnon et B. V. Mariae schema. I. De Ecclesia in Se USa. Textus sequens non est meus; elaboratus est a plurimis theologis quibus Galliae episcopi rogaverant adnotationes circa schema et explanationes ad laborem suum adiuvandum. Cum vero mihi satis placet ideamque centralem teneat quam memoravi supra, hic eum substantialiter propono. Cum etiam ab aliis episcopis proponi possit, fortasse alicuius utilitatis est quod indicantur mutationes vel omissiones quas feci, in totu a theologis marato. Ideo locum ubi omissio facta est indicabo per signum XJ et mutationes sublineando vocabula introducta. En teXtUS. 1. Ecclesia ut finis salutis. Aeterni Patris consilium in Christo revelatum et adimpletum communicatio est omnino gratuita et libera divitiarum sapientiae et sanctitatis generi humano, non ut plane singUli coram se mavis habitudine connexioneque seclusa, Sanctificandi consisterent, sed ut eX multitudine advocati, novum genus electum, regale sacerdotiUm, gentem Sanctam constituerent sub uno capite Iesu Christo. Quae commUnitas gratiae et amoris ipsa est sancta Ecclesia, in consilio aeternae sapientiae omnium prima condita, quia propter ipsam mundus creatus est Ηfrm.

Uis. II, 1), et in novissimis temporibus manifestata, ut innotescat principatibUS et potestatibus in caelestibus per eam multiformis sapientia Dei s Eph. I, 103. Haec Ecclesia, iam ab originibus humanae generis adumbrata per societatem

protoparentum in iustitia originali, X), in electione sXὶ populi Iudaici et in foedere antiquo mirabiliter praefigurata et praeparata, per missionem Verbi et Spiritus Sancti a Patre iam plene operata eSt. Etenim Verbum Dei naturam humanam quam sibi coniunxit de Maria Virgine et vivificavit per resurrectionem ab inseris, non introduxit per Ascensionem in X) gloriam, nisi ut vitam divinam sanguine suo acquisitam communicaret Ecclesiae sponsae ad ostensionem immensae dilectionis suae. Et iam dextera Dei exaltatum, non accepit a Patre promissionem Spiritus Sancti, nisi ut essunderet illum, tanquam sUvium aquae vivae, qui suscitaret novam creatUram, paradisum scit. Viventium.

Nunc per hanc actualem Verbi et Spiritus operationem Ecclesia semper crescit Usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi. Spiritus enim in cordibus fidelium et in Ecclesia tanquam in templo habitat, ut sint omnes superaedificati Super fundamentum apostolorum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino Eph.

Vita Christi resuscitati in membra Ecclesiae dissunditur ut cum Christo Unum CorpUS efiiciant, qUi de uno pane participantur, et veritatem facientes in caritate crescant in illo per omnia, qui est caput Christus Eph. 4, 1 in. Haec Ecclesia fideliter in terris, sponso adiuvante, militat et perenniter in

CaeliS, ipSO coronante, tri Umphat, in communione sanctorum omnes filios Dei amplectanteS. 2. Ecclesia ut instrumentum salutis. Ecclesia Christi non tantum amoris et gratiae commUnitate, Sed etiam medio-rUm gratiae acqUirendae compage constat.

Quae res, Ecclesia scilicet societas visibilis et mysticum Christi Corpus, haud

485쪽

binae sunt, sed una tantum quae humano et divino se praefert aspectu, quae ergo ob analogiam non parvam incarnati Verbi mysterio assimilatUr. Etenim sicut in Verbo incarnato natura humana ut vivum instrumentum di- Uinae eiusdem naturae pro nostra et totius mundi salute inservit et in caelis in- Servire perseverat, ita Ecclesia societas, praeconis, sacerdotii, regni charismatibus exornatur ut spiritui Christi in aedificatione corporis Christi serviat. Docet Sacra Synodus hoc instrumentum non esse nisi unicam veram Iesu Christi Ecclesiam, cui Christus tanquam dilectae sponsae donatione irreversibili Veritatem et sanctitatem suam ad omnes homines praeconandam et communicandam credidit, quam X) B. Petro et apostolis eorUm e succeSSOribUS paSCendam tradidit et sub illis in vivum instrumentum et salutis SacramentUm columnam

et firmamentum veritatis I Tim. I, 1 Ii erexit.

Per hanc Ecclesiam sub electis a Christo pastoribus constitutam usque ad finem saeculi bonus Pastor oves quaerit, sanat et agregat; et in hac Ecclesia oVes congregatas lacte verbi pascit, pane Vitae roborat, misericordiae suae subsidiis confovet, Sapienter gubernat, contra insidias diaboli defendit. Quae visibiliter Ecclesia multiplicibus elementis constituta, quorum Singesa gratiae media sunt et omnia simul efformant illam quam Christus in apostolis fundavit institutionem, non invenitur nisi ubi haec gratiae media omnia et singula inveniuntur, id est in Ecclesia catholica et romana. Attamen elementa quae per se de ipsa sunt constitutione verae Christi Ecclesiae, possUnt nihilominus alibi persistere, per partes dumtaxat vel modo incompleto.

Ecclesia insuper, cum per se ipsa sXὶ est signum in nationibus elevatUm vi et divinae suae legationis testimonium irrefragabile n cf. Deng. 1794), in modo tractandi cum hominibus imbutam esse debet evangelico spiritu paupertatis, hU- militatis et caritatis, ita ut homines, qui Iesum quaerunt, etiam in visibili suo

aspectu spiritum Iesu dignoscantur. I. De relatione inter utrumque avectum.

Reapse et sine restrictione ad veram Christi Ecclesiam pertinent illi tantum, qui integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta agnoSCUnt, et in compage visibili eiusdem cum capite eius, Christo videlicet eam regente per Vicarium suum, iunguntur: ii igitur qui regenerationis lavacro abluti, Veram fidem profitentur catholicam, Ecclesiae auctoritatem agnoscunt, nec ob gravi SSima delicta a corporis mystici compage eX toto seiuncti sunt. Nec tamen haec pertinentia ad Ecclesiam illum salvat, qui in fide, spe et caritate non vivit, sed peccans in sinu Ecclesiae si corpore is quidem, sed non si corde is remanet scs. S. Augustinum3, neque si in Domino moritur cf. 1 Thess.

Unde omnis gloriatio de solo nomine catholico eXcluditur. Memores ergo Sint omnes Ecclesiae filii conditionem suam eximiam non propriis meritiS, Sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam; cui si cogitatione, Verbo et opere non Cor respondent, nedUm Salvetur, severius vero iudicabuntur. Cum omnibus illis qui baptigati christiano nomine decorantur, sed integram fidem vel unitatem communionis sub Romano Pontifice non profitentur, EccleSia, pia mater Omnium, semetipsam Scit plures ob rationes coniunctam. QVamquam enim carent totali fide catholica, amanter tamen credunt in Christum, Filium Dei salvatorem, baptismo indelebili signantur, immo omnia aUt

486쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

saltem qUaedam sacramenta agnoscunt et accipiunt, et fide et devotione erga sanctissimam Eucharistiam necnon amore erga Dei param semper Virginem eminent. Fidei illi communi in Christum accedit: eiusdem consecrationis sacramentalis participatio; orationum aliorumque beneficiorum spiritualium communio; immo quaedam in Spiritu Sancto coniunctio, quippe qui non solum donis et gratiis intra catholicam agat, sed sua VirtUte etiam in eis operatur, si revera et Sincere Deum quaerint, ita ut omnes Christi discipuli Ecclesiae, modo a Christo stabilito, incorporentur.

Ut autem illa Spiritus Christi ad corporis Christi augmentum operatio Uberi rem conseqUatur esseCrum, Ecclesia precari nunquam desinit, ut fratres separati internis divinae gratiae impulsibus ultro libenterque concedentes, voluntatem Christi, Di Voluit unum gregem et imum pastorem, plene nobiscum perficiant, et abundantius muneribus et salutaribus adiumentis Ecclesiae penitus gaudeant. Ecclesia, insuper, ut omnes qui ad fidem christianam nondum pervenerunt ad regenerationem sX) perducat, instanter operatur. Ad omnes enim homines missa est, qui sanguine Domini obiective redempti, ad regnum eius vocantur et diriguntur. Neque Ecclesia ab orando et praedicando quiescere potest, donec omnes in

ea incorporentur.

Licet enim illi, qui sincero voto, etiam inscio, veram Ecclesiam Dei et Christi quaerunt per gratiam ipsius salvari possint, beneficio tamen agnitionis Christi et glorificationis Patris in terris non locupletantur et gravioribus periculis e onuntur. Quapropter Ecclesia indesinenter impellitur, ut omnes non baptizatos ad Corpus Christi adducat, et sic via salutis pro eis latius pateat. II. De episcopatu. Schema nobis exhibet de episcopatu doctrinam quae mihi videtur valde incompleta et parum consentanea tUm praxi antiquae Ecclesiae et hodiernis Graecorum Ecclesiis, tum ritu consecrationis episcoporum prout nunc adhuc iacet. FortaSSe consequens est cUm titUlo cap. IV: de episcopis residentialibus, qui certe con- notat mercitium iurisdictionis super populum determinatum, episcopo aliqUO a romano Pontifice commissum, saltem in Ecclesia occidentali. Sed est-ne vera quaestio tractandaὸ Episcopatus ut sacramentum directe refertur ad Christum et quaestio praecise est: Quid per episcopatum Christus communicat, scit. gratiarum et poteStatUm, ei qui sacram supremi sacerdotii ordinationem suscipit. QVod si ita tractatur, responsio valebit aequo modo pro episcopis residentialibus necnon et titularibus horum numerus dimidiam partem catholicorum episcoporum constituit): omneS SUCCOSSO-

res apostolorum dicuntur et reapse SUnt.

Unde mihi perplaceret quod incipiatur a considerationibus de apostolorUm collegio et missione ac potestatibus ipsis concreditis, successoribus transmittendiS. Postea affirmaretur successio collegii episcoporum collegio apostolico; aliquis homo

collegio aggregatur per sacram ordinationem, quae opportUne declararetur Supremus sacramenti ordinis gratas.

Deinde explanandum est quid electo in episcopatum Christus per ordinationem Confert: gratia et potestates, quae eum faciunt pastorem in servitio populi Dei per participationem ad regale sacerdotium Christi. De suprema ordinis potestate non videtur adesse dissensio. De magisterii et regiminis muneribus non adest perfecta consensio et schema spag. 23, lin. T; pag. 24, lin. 6ὶ insinuare videtur quod episcopi radicaliter has potestates tenent e Petri successore, et non tantum qUOad

487쪽

eXercitium. Sed hoc non est consentaneum traditioni uti apparet in historia Ecclesiae, in Consecrationis episcoporum ritu v. g. in praefatione: da ei claves regni

caelorum ... tribuas ei cathedram episcopalem, ad regendam Ecclesiam ... sis ei auctoritas, potestas... - formulae traditionis annuli, Evangeliorum et mitrae - quae pariter dicuntur in consecratione episcopi titularis ...); necnon et in documentis, uti

recenter in Encycl. Fidei donum . cf. schema pag. 30; n. 14 la sua qualita di legit- timo successore degli apostoli per istituetione divina lo rende solidamente responsabile della Chiesain.

Oportet ergo quod hae potestates bene eXponuntur ac modi quibus eXercentUr, collegialiter scilicet, et, quia collegialiter, non sine Romano Pontifice, Petri Successore. Nam collegium nihil est sine capite. Postquam ita exposita est quaestio de potestatibus episcoporum relate ad universam Ecclesiam, logice tractatur de ordinaria episcopi residentialis potestate in suam dioecesim, stabiliendo modum quo ei greX assignatur, scilicet explicita determinatione nunc pro occidentali, sic dicto implicito consensu pro aliis et temporibus praeteritis, a Romano Pontifice facta, vel dato, utpote collegii episcoporum capite et totius gregis Pastore. InSU- per memoratur potestas plena, ordinaria, quam Romanus Pontifex habet in uni

VerSa terra et sUper episcopos, quae potestas episcoporum potestati non contradicit, uti Mons. Zinelli exposuit in Concilio Vaticano I. Cum hac agendi ratione, textus nobis propositi sub capp. III, IV, VII et VIII difficillime componuntur. Quapropter aliquos textus infra propono humiliter, quos

in diversis documentis a theologis exaratis inveni, licet non omnem materiam

pertractant. En totUS.

l. De collegis apsStoli . Christus Dominus salvator, Ecclesiae suae regimen instituens, si fecit ut essent duodecim cum illo D. Durante vita sua publica, primam missionem salvificam inaugurans si Vocavit duodecim: et coepit mittere illos binos, et dedit illis potestatem spirituum immUndorum D. Tandem post resurrectionem, conVocatis Undecim in Galilaea vi locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in

terra. Euntes ergo docete omnes genteS, bapti Zantes eoS ... docenteS COS SerVare . . .

et ecce vobiscum sUm omnibus diebus, Usque ad consummationem Saeculi n. Apostoli itaque collegialiter - cum Petro apostolo et sub eius suprema auctoritate a Domino sunt vocati, electi, in ministerium missi aptaque potestate instructi; et apostolorum constituunt collegium cui iure divino episcoporUm collegium SUCCedit, in quo perS erat. 2. De suprema poteState collegii episcoporum. Hinc Sacra Synodus declarat collegium episcoporum - quod authenticum non est nisi cum episcopo romano et sub eius Suprema auctoritate - plena SUpremaque potestate in Ecclesia Universali gaudere. Talis est, secundum catholicam fidem, conditio permanens et ordinaria collegii episcoporum, ita ut unUsquisque episcopus per manenter evadat membrum et quasi pars supremae potestatis ecclesiaSticae.

Illa realis episcopatus dispersi conditio collegialis, si sese in synodis particularibus vel in conserentiis episcopalibus quodammodo iam manifestat, plene tamen non exprimitur nisi in conciliis oecumenicis sXὶ, ubi episcopatus coadunatUS Una cum SUmmo pontifice solemniter iudicat atque determinat in re doctrinali et regi minis pro universa Ecclesia.

488쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

I. De Sacramentalitate epiSCOpatuS. Declarat praeterea Sacra Synodus quod nullus baptizatus successor fit apostolorum nec collegio episcoporum aggregatur, nisi per sacram ordinationem Seu consecrationem secundum Ecclesiae traditionem seu consuetudinem receptam. In qua

consecratione, Christus Dominus principaliter, sicut in aliis sacramentis, operatur, largiens gratiam Spiritus Sancti ad opus aedificationis corporis sui. Proinde Sancta Synodus declarat episcopatum esse vere et proprie gradum supremum sacramenti ordinis et episcopos, sola vi sacramenti suscepti, presbyteris, in hierarchia nempe

ordinis, superioreS OSSO.4. De munere sanctificationis.

Apostoli plenam potestatem sacerdotii, id est Sacrificii missae offerendi et Sacramentorum administrandorum, a Christo Domino acceptam suis successoribUS episcopis per ordinationem transmiserunt. Ideo ad huius potestatis participationem solius est episcopatus per sacramentum ordinis assumere sive totaliter alios episcopos, Si Ve partialiter presbyteros. Presbyteri, qui ab episcopis ad ipsorum societatis et operis adiumentum ordinantur et in quos Veluti paternae plenitudinis abundantia transfunditur, licet sacerdotii apicem non habeant, tamen sacramento recepto veri sunt sacerdotes. I. De munere magisterii. Collegium episcoporum, una cum Romano Pontifice, sive in sua conditione dispersa, sive ubi adunatur in conciliis oecumenicis, habet in Ecclesia auctoritatem doctrinalem supremam, cui nulla alia auctoritas superior, sed aequalis tamen ea

est quae Romano Pontifici ut capiti huius collegii eodem iure divino donatur. Adsistentia enim divina gaudet, qua ab errore servatur X in quando si sive solemni iudicio D, sive si ordinario et universali magisterio is quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur tanquam divinitus revelata credenda proponit sc . Denet. 1792), aut qUae CUm eadem reVelatione necessario coniunguntur ad fidem pertinere docet. Eadem divina adsistentia concreditur, tum collegio episcoporum Una cum Romano

Pontifice, tum Romano Pontici ex cathedra loquenti. Xὶ.Itaque episcopi singillatim sumpti vel in particularibus conciliis congregati in- fallibilitatis praerogativa non pollent. Unicuique episcopo, qua legitimo apostolorum successori ex Dei institutione, Xὶ officium et ius competunt tum evangelium praedicandi eiusque praecepta cum auctoritate proponendi, tum invigilandi ut depositum fidei ab apostolis transmissum fideliter servetur, tum ex ineXhaUSto revelationis thesauro nova et Vetera proferendi, animarum bono accommodata.

Singuli episcopi ergo pro suis fidelibus sunt catholicae doctrinae veri doctoreSet magistri authentici, quapropter quae ab eis docentur, a subditis interiore religio-SOQUe assensu accipienda sunt, et ab omnibus christisdelibus tanquam divinae et catholicae veritatis testimonium veneranda scf. schema pag. 493.

6. De munere regiminiS.

Quos ipse Christus qui non venit ministrari, sed ministrare, voluit uSque ad finem temporum successores apostolorum in munere pastorum ad aedificationem et in ministerium Ecclesiae suae, eosdem Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei Act. 20, 28). Itaque episcopi ipsa ordinatione sacra regiminis potestate gaudent, qua gratiis et charismatibus ad pastoralem eorum missionem necessariis sacramentaliter muniuntur et collegii episcoporum Summo Pontifici unito participes faciuntur. Quae potestas super determinatam partem populi Dei non eXercetur, niSi

489쪽

ordinatione Ecclesiae iurisdictio conferatur. Haec ordinatio fieri potest per legitimas consuetudines, a suprema et universali potestate Ecclesiae non revocatas, vel per leges ab eadem auctoritate latas vel agnitas, vel directe per ipsum Petri suc

cessorem.

Episcopi insuper ita subsunt supremae potestati Romani Pontificis, ut ipse

exercitium eorum iurisdictionis ordinariae ampliare vel restringere possit, etiam subditorum exemptione; habet enim Romanus Pontifex super omnes alias ordinarias potestates principatum, et potestatem iurisdictionis immediatam et episcopalem. Longe autem a Vero aberrant, qui asseverant episcopos habere tantum delegatam potestatem, non Vero propriam et ordinariam cUm ipso ossicio episcopali coniunctam.

III. De Dicis. Textus in cap. VI proposito multa bona habet, sed nimio protrahitur. Unde

quaedam propositiones et emendationes, quae meae pure sunt, hic faciam, ad coarctandum totum fortasse utiles.

Ad n. 20. Textus e Vaticano I desumptus non mihi videtur directe praeparare ad conclusionem, sub linn. 18-19 positam. Libenter viderim illum omitti . . . et Si possibile, etiam totam paragraphum omitti. Ad n. 21. Etenim mihi videtur quod caput illud incipere possit ab idea si populi Dei h. Sub hoc numero tres sunt paragraphi. Pro prima ergo propono quod

incipiat a lin. 2I, sic: si Pastor aeternus Ecclesiam suam aggregare voluit Velut populum sanctum, qui in templum spirituale et sacerdotium SanctUm ... etc. D uSqUe

ad finem paragraphi.

In Srcunda paragrapho, optarem ut citatio S. Petri ad n. 23 remittatur; cognitio fidei pro nostris temporibus maxime necessaria est et urgeri debet; unde locum habet sub n. 23, et pro hac paragrapho, redactionem propono, sic: vi In aedificationem corporis sUi, ut faciens veritatem in caritate, populus crescat in Christo per omnia scf. Eph. 4, 11 - 16), sapienter Christus Dominus ministeria diversa disposuit, in primis sacerdotium hierarchicum, per quod aliqui constituuntur in iis quae sunt ad Deum cf. Heb. I, 1). Ceteri qui sacramento Ordinis consecrati non sunt, baptismate tamen et confirmatione Christo sacerdoti ita dicantur ut oratione, eleemosyna et abnegatione sui Deo spiritualia sacrificia offerant n. Tertia paragraphus logice sequitur. Optarem ut disserentia inter sacerdotium ministeriale et sacerdotium laicorum assirmaretur, sine praecisione, quia adhuc clarificari in posterum posset. Sic dicerem: vi Sacerdotium quod ab Ordinis sacramento derivatur et sacerdotium laicorum, licet maxime disserunt, suo peculiari

modo a Summo Sacerdote ... etc. v usque ad finem paragraphi.

Ad n. 22. Quia dissicile datur definitio, fit descriptio; bene. Sequentem redactionem, brevem, propono: vi Sacrosancta Synodus hic sub nomine laicorum intelligit fideles, qui baptismate ad populum Dei appositi, in saeculo commoranteS,

solis Vitae christianae reguntur normis communibus; quae normae eos non liberant ab evangelicae perfectionis obligatione, sed Connotant illam ab eis non prΟ- sequi in Ordinis hierarchia nec in statu religioso ab Ecclesia sancito D. Ad n. 23. Quia impossibile sit omnia dicere, cum tamen obiectum huius paragraphi maximi momenti sit, sic dicerem, maiora notando: 4 Ut Dei et Christi voluntati responderent, laici iura et ossicia illa habent quae ad omnes et singulos christifideles, sola vi nominis christiani, pertinent et in accepto baptismo radicantur. In primis ius et ossicia habent, ut Deo se devoveant dilatando spatia caritatis et Ei cultum exhibeant, sacrificium Eucharisticum participantes et etiam in eo

490쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

actuose agentes; ut de fide sUa testimoniUm verbo et scriptis reddant et sint semper parati ad satisfactionem omni poscenti eos rationem de illa quae in eis est spe scf. I Pet. I, 1 I), Ut Secundum capacitates suas opus salutare Ecclesiae etiam operose participent, caritatem praesertim eXercendo, qua proximos amant ea dilectione qua ipse dilexit nos. Unde ius habent a pastoribus adiumenta ad salutem necessaria, in primiS Sacramenta, accipiendi, eisque necessitates et desideria sua

reverenter patefacere pOSSUnt D. Et sic satis ...

Ad n. 2ή. Haec paragraphus de materia nova in documentis conciliaribus tractat, et Valde rapectata. Certe, primo aspectu, prolixa apparet. Sed abbreviatio textus mihi difficilis videtur et insuper, cum laicis destinatur, forse parum opportuna esset. Unde tantum modificationem initii propono. Sic: vi Cum autem laici salutarem Christi missionem non quidem auctoritate sed dilectione continuant et continuare debent, Sacra SynodUs eis valde commendat illam operositatem, nomine apostolatus laicorum insignitam, quae, licet nec auctoritatem pastorum implicet. .. linn. 31 SS. . . . Usque ad finem paragraphi primi. . . et postea n. 24 in universum. Ad n. 2I. In pag. 40, a lin. 21, videtur iura Ecclesiae vindicari in respectu ad terrenam civitatem. Unde melius sub n. 26 ponerentur. Quapropter tres priores paragraphos tantum ibi retinerem, primam et secundam sine mutatione, irritam utique cUm mutationibUs, quia si Actio Catholica is, tam in formis quam in obiectis suis, etiam mUtationibus subiecta est. Dicerem sic: si Pastores dein Ecclesiae ius et nonnunquam obligationem habent commonendi laicos ut sacerdotes adiuvent in rebus mere religiosis, etiam eX mandato et cum Vera missione canonica, adlaborando in coetibus ad hoc ordinatis, nomine Actionis Catholicae insignitis, quae, pro locorum et temporum diversitate, ad vitam et incrementum Ecclesiae fovenda, a legitimis pastoribus excitantur vel approbantur n. Et sic satis pro hac paragrapho

tertia...

Ad n. 26. Ut, sub hoc numero, quae in ultima parte n. 2I dicuntur, reaSSU-mantUr, et breViUS, Sic, meo iudicio, procedere possumus: si In mundo a Deo creato et Christi passione redempto, humana societas suis propriis principiis ad finem suum immediatum, bonum scilicet temporale commune, praesertim per laicorum operositatem perducenda est. Unde filiis suis laicis Ecclesia commendat ut libenter in politica societatis ordinatione partes suscipiant, ad bonum commune temporale efficaciter et apte promovendum, et in ea, pacis ac cooperationis inter cunctos homines bonae voluntatis studio, activam et faustam praesentiam merceant, ad prosperitatem tum propriae nationis, tum totius communitatis internationalis. Eos item admonet ut ex una parte confusionem vel indebitam permiXtionem religionis et Ecclesiae cum rebus mere civilibus sedulo vitent; et ex altera parte totali separationi earumdem vel immo oppositioni societatis terrenae contra Deum eiusque Ecclesiam legitime adversantur, memores omnem activitatem humanam, etiam in re profana, Dei legibus subesse sita pro n. 26 et fine n. 2I). Meminerint praeterea fideles Ecclesiae ius et officium esse mandatum caritati Snon solum verbo sed etiam exemplo praedicare, dignitatem hominum omnimode promovere. Quapropter Ecclesia laicis suis eniXe commendat ut, per Suam operOSitatem, libertatem ei procurent mercendi opera misericordiae; ut opera socialia et talem conditionis vitae ordinationem promoveant, quae iustitiae et aequitati in dies melius congruat, secundum principia christiana de re sociali a magisterio pro' posita; ut tandem satagant ut institutiones et opera culturae, qUaecumque Sint,

SEARCH

MENU NAVIGATION