Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

EXC. MUs P. D. MAURITIUS BAUDOUX Archiepiscopus S. Bonifacii

Prooemium. Patribus Concilii invitatis ad commentaria de schemate de Ecclesia proponenda, Volumus, in quantum fieri potest, hoc magni momenti opus,

perficere. Haec itaque sunt animadvertenda quae commissioni de schematibus recognoscendis submittenda arbitramur.

I. Introductio. Ut munus Concilii Vaticani II recte prosequamur, prae oculis habemus illa memorabilia verba Ioannis XXIII diversis vicibus prolata cum primam

sessionem Concilii Oecumenici inauguraret et postea clauderet, et cum nuntio in die festi natalis D. N. I. C. dato et mentem suam circa scopum Concilii plane patefactam, declararet. si Neque opus nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam capitibus praecipuis doctrinae ecclesiasticae disceptetur, atque adeo fusius

repetantur ea, quae Patres ac theologi veteres et recentiores tradiderunt, ... D.

vi Etenim ad huiusmodi tantum disputationes habendas non opus erat, ut Concilium Oecumenicum indiceretur. ... A. A. S., I4, 1962, p. 791).1. EXinde, ea doctrina Ecclesiae quae iam a superioribus Conciliis elaborata fuerat, ideoque veluti repetitio hic adest, omnino de schemate tollenda est. Insuper, omnis qualiscumque articulus fidei vel doctrinae Ecclesiae ab omnibus satis nota in hoc Concilio tractanda non eSt. V. g. maior pars elucubrationis de membris, de magisterio, de relationibus inter Ecclesiam et Statum, de auctoritate et obedientia, ... 2. Ad mentem Papae Ioannis XXIII schema funditus recognoscatur, Semper prae oculis habendo scopum Concilii.

Q. . . Oportet Ut haec doctrina certa et immutabilis ... ea ratione perveStigetur et eXponatUr, qUam tempora postulant nostra. Est enim aliud ipsum depositum fidei, seu veritates, quae veneranda doctrina nostra continentur, aliud modus, quo eaedem enUntiantUr, eodem tamen sensu eademque sententia n ibidem, p. 792. II. Observationes circa schema de Ecclesia a commissione praeparatoria propositum 1. Quoad structuram totius schematis. Structura et ordo schematis originem

ducit a conceptu mere iuridico Ecclesiae, cum e consideratione Ecclesiae biblica et patristica potius prorumpere deberet, quod quidem melius Ecclesiae mysterium illustraret, ita ut in singulis capitibus realitas mysterii deinceps pervadat, disserendo V. g. de populo Dei, de collegio apostolorum et episcoporum, de Sacerdotio ministeriali et de regali sacerdotio fidelium, de omnium hominum ad perfectionem

vocatione, etc.

2. Quoad mentem in schemate exhibitam. Textus nimis in abstractiones immergitur, ita ut doctrina sub aspectu nimis scolastico proponatur; magis negati VeqUam positive, magis auctoritative quam persuasive quamplUrimum res traCtatur; dominatio et potestas magis quam servitium humile hierarchiae affirmantur; defendendi munus potiusquam doctrinam evangelicam placide in Spiritu proclamandi prae oculis eXhibetur.

472쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Modus materiam tractandi mentem omnino iuridicam prae se fert, ita ut virtus dynamica et vitalis mysterii Ecclesiae in umbra relinquatur, immo ad considerationes iuridicas coarctetur. Passim, instantia maior quam par est in Ecclesiae iura defendenda oppositionem in potestatem civilem sapit, cum potius erga omneS bonae voluntatis homines benevolentia et misericordia Ecclesiae exoptetUr. Nonne sub aspectu statico et velut obiectum purae contemplationis Ecclesia generatim proponitur Θ Haec est tamen realitas omnino vivens, Semper in semetipsa crescens, inter homines ad maiora appetens et usque ad statum Christi plenitudinis quotidie progredi quaerens. 3. Quoad doctrinam in schemate elaboratam a in Pag. 11, lin. 26. Sanctitatis Ecclesiae datur declaratio incompleta neque sexibilis quoad realitatem. Nonne ratio habenda esset status inchoativi et progressivi sanctitatis prout existit inter fideles Θ Item, nonne delineanda etiam esset sanctitas sicut invenitur in ceteris christianis ph) Doctrinam schematis de membris Ecclesiae nihil novi quoad substantiam assert, nisi solemnem declarationem doctrinae communis in Ecclesia acceptae. Tamen modus loquendi, mente iuridica imbuta, videtur portas claudere et ulteriores inquisitiones theologicas prohibere.

Etsi commode distinguitur inter membra et non membra Ecclesiae, supernaturalis realitas adhaesionis hominum in Christo valde occulta remanet et comprehensionem rationis prorsus eXcedit.

Ut fiat exhaustiva explanatio acatholicorum habitudinis ad Ecclesiam, hoc problema satis intricatum per longum et latum tractari deberet, neque videtUr eius solutio in praesenti urgenda. C) Pag. 12, n. T. Concilium deberet ita tractare de Ecclesia ut doctrinam iam notam iterum eXponere cogi non videatur. Praeterea, modum loquendi hic adhibitum, si quis scopi Oecumenici Concilii meminerit, ossensionem praebere

manifestum CSt.

d) Cap. III. De episcopatus sacramentalitate: melius videtur nihil definire nisi Vera Urgentia necnon et materiae plena maturitas habeatur. Quod si Concilium hoc punctum definire velit, textus ipse clarius et manifestius id significet

quam enuntiatio qUae in commissionis praeparatoriae schemate invenitur. e) Pag. I 8, n. 24, lin. 30: si ... operositas. . . licet nec auctoritatem paSto rum implicet, ... D. Mirandum nobis plane videtur quod si operositas is sacerdotii regalis possit exerceri ulla implicatione pastorum auctoritatis; vera enim doctrina invenienda est in propositione contraria.

f) Pag. 39, lin. II: si in quo sincero labore... v. Haec finalitas nequit obtineri nisi laicus ipse prius informetur praedicatione sacerdotum et eiusdem mXilio

conformetur. Hic ergo inserenda esset additio et complementum Sic eXaratum: si ... quae finalitas) a laicis accipienda est in efformatione propria, ministerio et moderatione et praedicatione sacerdotum essecta n. g) Pag. 40, Enn. 10 s. : si ... sacerdotes adiuvent in rebus mere religi OSiS... quae participatio nomine actionis catholicae usu venit M. Miramur quod hic textus affirmet Actionem Catholicam restringi ad res religiosas neque posse exerceri nisi relate ad eas, miramurque partes membrorum ActiOnis Catholicae consistere tantum in sacerdotibus adiuvandis.

h) Cap. VII: de Ecclesiae magisterio. Quantum ad essentialia hoc caput reassumit dogmata Conc. Vaticani I. Attamen hoc schema inordinate procedit:

473쪽

de hoc magisterio enim separate non est agendum, sed occasione eXpositionis de episcopatus sacramentalitate et collegialitate, et ita quidem ut tota auctoritas in Ecclesia insita manifeste appareat ut servitium sensu biblico acceptum.

quae vi de opinione publica in Ecclesia is enuntiatur; de qua vi opinione is alio prorsus loco tractandum esse videtur. ) Cap. IX: de relationibus inter Ecclesiam et Statum. Prout confectum, hoc schema nihil novi prae se fert. Immo, non satis in eo ratio habetur realitatis ipsius societatis vi pluralistae is hodiernae. Ut vera collaboratio promoveatur cum societate civili, oporteret ipsum schema formulam induere quae consentanea sit cum christianae tolerantiae principiis. q. De modo loquendi in schemate: a) Sermo latinus maiore simplicitate praeditus adhibendus est, ut doctrina Concilii sit aestu facilior. Loquela simpleX, minime conquisita, aeque idonea est ad verum clare eurimendum. h) l) Adhibeatur locutio minus imperatoria ad significandum vi potestatem , sici 1UUm D; V. g. pag. 66, lin. II: potestas utrobique adhibita non est

aequiparancia. V eS si min1Sterium D, si munus D, si missio is et Similia metius ah1rmarent ossicrum Eccles1ae cie qua dic agitur.

tivus et intempestive a logeticus.

Verba vi monet is, si amonet D n1m1S connotant mentem clom1natricem. Melius esset uti verbo si mVitare D, si incitare P, etc. q) Verbum si ius is saepius quam par est adhibetur. Nonne meliuS utem dum esset Verbis si missio D, si Servitium D Zo) Pag. 16, Enn. 18-21, et alibi. Videtur quod locutiones vi fratres Separati v aut vi seiuncti is etsi idoneae sint Iratribus ceterorum coetuum chriStianorum designandis, non tamen ad perfectionem attingunt. Interrogetur ergo Secretariatus de Unitate qui absque dubio locutiones magis oecumenicaS Osterre poterit, C. g. qui christiano nomine gloriantur, ceteri in Christo credentes, fratres eX Reiormatione orti, et Similia. d) Pag. 16, lin. I. si sub Romano Pontifice is: verbum vi sub is auctoritatem Summi Pontificis conspicue et eximie designat, sed nonne simul intimum ministrationis et caritatis ligamen cum fratribus in episcopatu constitutis in umbra religat ΘNonne partes vivificantes Romani Pontificis in episcopatus et Ecclesiae activitatibus melius indicantur per sequentes locutiones, pleniore significatione praeditas: ej- Scopatus coadunatus Una cum Petro, vel duce Petro, collegium episcopale adunatum Una cum capite suo, epiScopatUS in communione cum Petro, vel Una cum

Summo Pontifice cf. pag. 49, lim. 19, I 0 et II).

e) Pag. 16, Enn. 21-2g: Q. . . ut fratres separati internis divinae gratiae impulsibus ultro libenterque dociles se praebendo, ab eo Statu eXire StUdeant... Det pag. 82, lin. 12: si ad Unitatem redeant... D. Hae locutiones et similes nimis offensivae sunt erga alios fratres christianos, neque aptae sunt ad unitatem promovendam. Insuper catholici numquam desinant, ut nec ipsi vi internis divinae gratiae impulsibus ultro libenterque dociles se praebendo is, Viam ad unitatem parent et cum aliis christianis proseqUantur.

474쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

N. B. Supradictae animadversiones criticae de schematis doctrinae expositione aut de verbis adhibitis relate ad ceteros fratres christianos nullo modo ex irenetico sed utique eX Oecumen istico animo oriuntur, duce ipso B. Paulo dicente: si ... hoc indicate magis, ne ponatis offendiculum fratri ... h Rom. 14, 13); si Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est si Cor. 8, 11). III. Acceptatio propositionis ab em .mo card. Suenens allatae. Quo celeriUS et securius attingantur scopi Concilii, VolUmus consensum nostrum absque restrictione hic declarare cum ratione generali cui titulo De Ecclesia ad intra et ad eXtra, auctore em .mo card. Suenens, et in II congregatione generali prolata, die

4 decembris 1962.

Haec ratio optimam directionem generalem instituit fundamentumque aptissimum suppeditat toti schemati de Ecclesia. Ut Vero accuratius sensus noster circa quaedam singularia puncta declaretur, cum omni debita reverentia aliqua puncta submittimus, quae magni ducimus et quae noStro Sensu partem integralem elaborationis novi schematis de Ecclesia constituere debent. IV. Themata maiora proferenda et elucidanda in novo schemate conficiendo. Thema primum . Hoc thema Ecclesiam e oneret ut mysterium, conceptum in Deo ab aeterno, paratum in Vetere Testamento, perfectum in Novo, in Via progrediens ad perfectionem suam eschatologicam; deinde ageret de populo Dei congregato a Christo ad salutem consequendam. Ecclesia vere est praesentia Christi

continuata sub signis quidem, donec veniat Filius hominis sMi. 10, 26). Hoc

thema ageret etiam de Ecclesia in quantum instrumentum est salutis, et de modis quibus aliquis sit Ecclesiae, absque tamen distinctionibus iuridicis neque ullo modo constringendo doctrinam quae in theologia hodierna evolvitur. Thema secundum: Universi homines vocantur ad populum nΟUUm Seu gentem sanctam Christo duce est mandam. Hic populus Dei omnes baptizatos amplecti-tUr, qUi consequenter praediti sunt sacerdotio regali, quod est vera participatio cum sacerdotio Christi, quodque conservant ii qui vocantur ad alteram participationem, pleniorem et quidem specificam, in eodem Christi sacerdotio. Ain Missio autem hierarchica Ecclesiae appareat prout opus ministerii personam Christi gerens et velut pignus divinum continuae progressivaeque ConSUmmationis eiusdem gentis sanctae. Unde imprimis tractandum esse videtur de collegio episcopali cuius munus est una cum Petro eius capite, hoc serviti Um SeCUrumessicere

1. De episcopatUS sacramentalitate: a) de munere sanctificationis; bin de munere magisterii hic inseri debet cap. X de necessitate annuntiandi Evangelium, disserendo de munere potius quam de iure Ecclesiae); c) de munere regiminis. 2. De episcopatus collegialitate: a) fundamenta historica Scriptura Sacra

et praxis antiqua Ecclesiae); b) Theologia de collegialitate; c) de collegialitate et

de primatu . B) De presbyteris. Sacerdotium vi secundi ordinis ex ordine episcopali esse et Vim exhauriens, si in quos veluti paternae plenitudinis abundantia transfunditur cf. pag. 20, lin. 23), et presbyteriUm episcopo unitum essOrmanS, si a quo Ut cooperatores aSSUmuntur, et cuiUs in pascendo grege vices gerunt cf. pag. 20, linn. 30 S.). C) De diaconibus. Proprius suus valor diaconatus muneri reddatur velut est

475쪽

ecclesiale servitium in participatione specifica cum ordine episcoporum cf. Act. 6, 1-6). Di De laicis. Hic inserendum est totum cap. V quod, prout iacet, nobis probatur aliquibus supradictis eXceptis. Thema tertium: De vocatione ad perfectionem in Christo. 1. Homines vocantur omnes ad perfectionem evangelicam in Christo, vi Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est y Mi. I, 48ὶ.2. Quidam homines sacerdotes vel laici in divinitus vocantur ad utendum mediis recognitis ab Ecclesia prout natura sua aptioribus ad ducendum ad eamdem evangelicam perfectionem. Thema quartum: Hoc thema ageret de Ecclesia vi ad extra v. Haec ultima ex considerationibus ab em .mo card. Sumens praebitis sumUntur).1. Dialogus cum fratribus nondum visibiliter unitis et relationes cum ceteris mundi religionibus. 2. Ecclesia relate ad Statum, agens de his relationibus in perspectiva totaliter alia atque in schemate praesenti, i. e. rationem singulariter habendo de pluralismo hodierno. Hic inserendum nobis videtur caput aliquod vi de tolerantia is ad mentem allocutionis Pii XII iurisconsultibus, 6-12-19I3 A.A. S., 4I fl9IIJ, D. 794 S.).3. Ecclesia et societas internationalis. q. Dialogus cum mundo hodierno. Et praesertim: a) si Quaenam ulterius dicenda habeat Ecclesia circa vitam ipsam personae humanae v. g. de inviolabilitate huius vitae, de eius conscia procreatione, de eius extensione in sic dicta explosione demographica) h; b) 4 Quaenam dicenda habeat Ecclesia de iustitia sociali V. g. quomodo definiendum est superfluum illud nostrum quod pauperibus debitum est Θ Quodnam est officium ... nationum, quae divitiis gaudent, erga ' tertium mundum ' vel erga nationes quae fame afficiuntur Θὶ h; c) vi Quaenam dicenda habeat Ecclesia de ipsa evangelizatione pauperum et de condicionibus m parte nostra requisitis ut nostrum testimonium ad eos perveniat et ab ipsis accipiatur ν; d) 4 Quaenam dicenda habeat Ecclesia de pace internationali et de bello. . . n.

EXC. MUS P. D. IOSEPH BONFIGLIOLI

Episcopus Ni triensis et Tropiensis Circa schema de Ecclesia in particulari velim aliquas animadversiones proponere uti sequitur 1. Ad cap. I. N. 1, pag. 9, lin. 1: Verbum si Unigenitiis deleatur cum sit superfluum et quasi tautologia cum vi Incarnati Filii is lin. q. N. I, pag. 11, linn. 17-20: sententia haec videtur non posse sustineri et ali gatio quae adducitur non est ad rem. N. 6, pagg. 11 - 12, lin. ultima et seq.: verba si falso Ecclesia... re disserre dicitUr is non satis clara sunt: cavendum est enim ne videatur assimari charismata, seu dona extraordinaria gratis data, propria et eXclusiva esse hierarchiae. 2. Ad cap. II. N. 9, pag. 1 I, lin. 18 inseratur: si vero, proprio et plano SenSU D.

476쪽

APPENDIX ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLEs1Α 481N. 9, pag. 1 I, lin. 21 item inseratur: si Vere, proprie et plene D. N. 10, pag. 16, lin. T-8 inseratur: si singulari modo, eoque vero etsi non pleno D.

3. Ad cap. III.

Sub titulo vi De sacerdotio is integra materies ita disponatur tractando: primo de sacerdotio universali fidelium de quo in cap. VI, n. 21), clare quidem edicendo ipsum non tantum gradu sed etiam essentia et natura differre a sacerdotio ministeriali seu potius hierarchico; deinde de ipso sacerdotio hierarchico quod est vere et proprie Sacramentum, tribus gradibus divina ordinatione constitutum, nempe diaconatu, preSbyteratuet episcopatu qUt Singuli sunt Vere sacramenta), prout in Schemate habetur, sed forte melius ordine vi ascendenti n. In particulari pressius tractandum est de presbyteris; de diaconis quoque aliquid explicite dicatur, quod acceptum erit illis Patribus et theologis qui favent restitutioni diaconatus stabilis. Haec tamen propositio de diaconatu stabili, qua talis, nec matura, nec opportUna adhuc videtur. Ad cap. IV. In exitu huius capitis, vel alibi, mentio facienda est de episcopis titularibus, saltem eos aequiparando residentialibus circa ius sedendi in Concilio Oecumenico,

mutando opportune tenorem can. 223 C.I.C.

Ad capita V et VI.

Integra materia retractetur in schematibUs quae sunt propria. Ustum Conclusivum: Bonum videtur ut mentio congrua habeatur de habitudine B. Mariae V. ad Ecclesiam prout est Corpus Christi mysticum.

Episcopus MolinensisI. Observationes generatra. 1. Omnes cooperatores huius schematis valde laudamus. De doctrina in seipsa considerata nihil dicemus. Attamen fatemur quod hoc schema sic traditum non tantum multos catholicos sed etiam acatholicos vel forte non baptizatos graviter deciperet. Etenim sensum pastoralem non sapit. Nimis iuridicum apparet, id est notiones definiendi v. g. cap. II) vel iura et obligationes determinandi uniuscuiusque christiani secundum locum quod tenet in Ecclesia praeoccupatum. Videtur hoc schema consequentias oecumenicas ipsius articulorum redactioniS non satis percipere. In multis articulis sv. g. T, 8, 9, 10 etc.) nihil reprehensibile detegitur; fratribus nostris christianis nondum unitis ut negativi apparebint. Utinam ingens opus oecumenicum iam inceptum non sistanti Deest Unitas. Ligamen inter undecim capitula non statim prae oculis habetur. Iuxtaponuntur positiones inter se difficulter congruentes V. g. pag. 48,linn. 10-203. Ratio facile intelligitur. Auctores praecedens concilium Oecumenicum absolvere voluerunt. Punctis iam in doctrina catholica traditis novas positiones addiderunt sed ultro progredi debemus ita ut doctrina profundius perspiciatur et vultu novo induatUr. 2. Ideoque novam schematis redactionem postulamus ad mentem allocutionis

477쪽

Romani Pontificis Ioannis XXIII die 11 octobris, i. e. stylo novo, biblico, evangelico, pastorali. Ad hunc finem obtinendum humiliter suggerimus ut consilium

Virorum peritorum recipiatur. EX alia parte, neXus profundus inter commissionem theologicam et commissionem de unitate valde optandus. 3. Proponimus ut in hoc schemate de Ecclesia constitutio de B. Maria Virgine Matre Dei et hominum inseratUr. II. Animadversiones peculiareS.

Ain Capp. I-II schematis spraecipue arti. 7, 8, 9, 10).1. De par. T disceptabimus non ad doctrinae rectitudinem sed timemus ne assertio tam acuta acatholicis dicere videatur: si ipsi, catholici romani unicum Christi corpus sumUs, Vos aUtem de hoc corpore non esti S D. His perpensis, si hoc capitulum integrum manet, duplicem mutationem SUggerimUS, scit. quod VocabUlum si romana is supprimatur in vi sola iure catholica romana nuncupatur Ecclesia D et teXtum sic redactum appareat in linea praecedenti si quamque post resUrrectionem suam apostolis cum eorum capite Petro et successoribus tradidit gubernandam D. 2. In cap. II controversia theologica de si membris is Ecclesiae eludatur. Theologi de doctrina consentiunt, de usu vocabuli dissentiunt. Ligamina omnium hominum relate ad Ecclesiam clarescere malimus. Schema describere posSet: eoS, qui pleno sensu Ecclesiae incorporantur; eos, qui simul et diversis aspectibus Ecclesiae religantur et nondum in ea perfecte inseruntur: orthodoxae, anglicani, proteStanteS; eos, qui nondum christiani ad Ecclesiam ut novum Dei populum Vocantur. I. Ecclesiae descriptio a consilio Omnipotentis salvifico pendere debet secundum traditionem tam orientalem quam occidentalem quae a mysterio pauliniano derivatur ut novum genus electum, regale Sacerdotium, gentem Sanctam, conStituatur sub uno capite Iesu Christo. Clarescat quoque characterem eschatologicum Ecclesiae quae fideliter in terris, sponso adiuvante, militat et perenniter in caelis, ipso coronante triumphat, incommunione sanctorum omnes filios Dei amplectentes.

Firmiter delineatur notam insimul et indesinenter spiritualem et visibilem unicae Christi Ecclesiae.

B) Cap. III: De episcopis.1. Secundum Vota in aula expressa capitulum unicum omnibus episcopis consecretur sine distinctione inter residentiales et titulares. Omnes enim episcopos gravat onus pastorale quod eX ipsa episcopatus essentia nuncupatur. 2. In schemate laudabiliter exponitur doctrina de sacramentalitate episcopatus. E sacramentalitate autem omnis tractatus de episcopis findatur et conse entias huius definitionis enucleari oportet quoad triplicem potestatem id est: munus regiminis, mimus sanctificationis et munus magisterii.

E sacramentalitate quoque deducitur quod a Deo directe substantia episcopatus accipitur ideoque potestas episcopalis nullo modo participatio est Romani Pontificis potestatis, etiamsi iurisdictio in territorio determinato a Sanctissimo tribuitur.

I. Desideramus ut dilucide assirmetur quod apostoli collegialiter cum Petro apostolo et sub eius suprema auctoritate a Domino sunt Vocati, electi, in ministerium missi apta e potestate instructi; et apostolorum constituunt collegium cui iure divino episcoporum collegium succedit in quo pers erat. Proponimus quod Sacra Synodus declaret collegium episcoporum cum epi-

478쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

scopo romano et sub eius auctoritate plena supremaque potestate in Ecclesia universali gaudere. Concilium Oecumenicum expressio huius potestatis suprema et extraordinaria constituit sed Unus isque episcopus permanenter evadat membrum et quasi pars supremae potestatis ecclesiasticae. Illa realis conditio collegialis episcopatus dispersi in synodis particularibus vel in conserentiis particularibus iam

manifestatur, plene tamen non eXprimitur.

4. Ordo capituli modo satisfacienti non evolvitur; satius esset e collegii episcopalis potestate ad Romani Pontificis primatum procedere non e contrario. Concilii Vaticani I definitionibus plene adhaeremus; e praesenti Concilio eX-pectamUS Ut enucleatur relatio inter Romanum Pontificem infallibiliter docentem et EccleSiam. I. Expectant presbyteri omnes quod in tractatu de episcopis locum habeant ut clarescat neXUS preSbyteratus et episcopatus; presbyteri, qui ab episcopis ad ipsorum societatis et operis adiumentum ordinantur, in quos veluti paternae plenitudinis abundantia transfunditur. 6. I andem optamus ut hoc capitulum non verbis potestatis sed ministerii et caritatis redigatur. Certe habet episcopus potestatem sanctificationis, magisterii et regiminis sed ista potestas ad serviendum accipitur; si ministerium is, si onuS sunt magis apta vocabula ad definiendum quod episcopus adimplere debet cum humilitate et caritate de quibus exemplum praebeat vitae simplicitate et cura humilium et pauperum.

1. Laici baptizati pleno sensu populum Dei seu Ecclesiam efformant, capitulum autem sapit quod Ecclesiam primum constituit hierarchia secundario laici. Postulamus ut Clarius sacerdotium universale baptizatorum doceatur. Stupet nota pag. 42: si Est textus sic redactus Ut appareat indoles tum metaphorica, tum analogica sacerdotii universalis n; non cohaeret cum Pii XII assertione docente quod ambo peculiari et originali modo a Christi sacerdotio plene participant. 2. Sacerdotium ministeriale munus constituit quod luce sacerdotii universalis melius intelligitur. Est munus ad sanctificationem fidelium ordinatum, ad populum

sacerdotalem essormantam. Hic aspectus in schemate non apparet.

3. Ad Evangelii lumen diffundendum laici partem activam habent quam in

capitulo non rigorose eXprimitur. Associationum Actionis Catholicae missio specifica non determinatUr. 4. Non sussicit de relationibus inter Ecclesiam et Statum disserere, primum oportet de ipsis relationibus inter Ecclesiam et mundum ansam praebere, deinde hoc fundamento nisUm, commercium inter Ecclesiam et Statum praecise delinea-

D) Cap. U: De statibus evangelicae acquirendae perfectionis.1. Consilia evangelica tam clericos quam laicos respiciunt, ideoque hoc capitulum hic locum non habet sed post tractatum de hierarchia et populo fideli. Iure divino duo ordines exstant in Ecclesia, clerus scilicet et laicatus, vita consiliorum

alterutrum attingere poteSt.

2. Religiosi in Ecclesia partem habent ut vitae caelestis testes et apostoli Christi et Ecclesiae. Hoc punctum omnium mentibus reVOCetUr. Ein Cap. VIII: De auctoritate et oboedientia in Ecclesia. Opportunum videtur hodie obligationem oboedientiae revocare, sed capitulum hoc obiecto dedicatum superfluum videbitur.

479쪽

Oboedientia e capitulo de episcopis melius proflueret quatenus episcopatus relate ad exercitium auctoritatis et ad oboedientiam fundamentum theologicum praebet. Elementa huius doctrinae etiam in capitulo de laicis incorporari possunt quatenus laicus oboedientiam specificam praestat. Constitutio de Beata Maria Virgine. 1. Credimus expressionem vi Maria Mediatrix is sedulo vitari non eo quod doctrinam erroneam exprimeret sed una parte propter fratres nondum Unitos pro quibus macula apparebit relate ad unicam Christi mediationem; ex alia parte propter fratres ipsos catholicos quorum fides de hoc puncto debilis evadat. 2. Optamus, secundum desideria undique profecta quod exploretur themavi Maria Ecclesiae figura D.

TEXC. MUs P. D. MATTHIAS LEONARDUS TRUDO BRANs

Episcopus tit. ComensisHisce litteris, infrascriptus Mgr. Mathias L. T. Brans, ep. tit. Comae, eminentiae Vestrae velit communicare sequentes quas habet annotationes relate ad schemata constitutionum et decretorum, series secunda, de Ecclesia et de B. Maria Virgine. Quoad structuram generalem schematis desideraretur maior Unitas organica,qUa res cohaerentes non omnino separatim tractantur. In schemate, prout nunc

est, seiunctim agitur de episcopatu scap. III i, de episcopis residentialibus scap. IV), de Ecclesiae magisterio scap. VII) et de auctoritate scap. VIIIJ, intra quae capita ponuntur caput V de statibus evangelicae acquirendae perfectionis et cap. VI de Laicis. Capp. VII et VIII deberent tractari immediate post Capp. III et IV. Bona StructUra esset e. g. haec: 13 de natura Ecclesiae; 2ὶ de necessitate Ecclesiae ad salutem de membris postea agatur oportet); I) de membris Ecclesiae in genere; de membris Ecclesiae in specie: de hierarchia sub quo titulo omnia tractantur quae attinent ad clericos, i. e. ad Summum Pontificem et collegium episcoporum eorumque potestatem, magisterium et ordinem) et de laicis; de statibus evangelicae perfectionis forse etiam de B. Maria Virgine); q) de relatione Ecclesiam inter et christianos non-catholicos necnon religiones mundi; Ii de relatione Ecclesiam

inter et Stat .

Quoad specialia, cap. IV non placet. Indoles collegialis regiminis Ecclesiae

non sussicienter agnoscitur. De facto tractatio de episcopis initium sumit a munere episcoporum individualium et tantummodo sermo est in fine sn. 16) de collegio epi Scoporum tamquam Una cum capite et numqUam sine capite, uno Subiecto plenae et supremae potestatis. Potius incipiendum est ab hoc uno subiecto potin StatiS Supremae ne una ex parte primatus Summi Pontificis nimis a collegio separetur, alia ex parte collegium Ut tale practice habeatur tamquam iuris mere ecclesiastici. Evitetur quoque contradictio: in cap. VII, ubi sermo est de magisterio collegii episcoporum sub eius capite, merito dicitur quod etiam extra concilium oecumenicum, totum collegium, per mundum dispersum, sub eius capite potest me

cere magisterium infallibile; hoc munus in capp. III et IV merito vocatur potestas iurisdictionis. In cap. autem IV n. 1 Ii haec iurisdictio in totam Ecclesiam quoad episcopoS eXpressis Verbis negatur, recte si agitur de episcopis singulis set de facto

480쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

de singulis ibi agitur) sed minus recte si de collegio episcoporum ageretur et de

tali collegio ageretur oportercti). Deinde minime placet cap. IX, ubi res tractantur modo nimis abstracto et irrealistico. Clare ibi agnoscatur principium tolerantiae: licet falsa non habent iura, tamen persona qUae Secundiam propriam conscientiam falsa putat esse Vera, ius habet ut attestetur quae pro conscientia habet ut vera, usque dum offendit libertati aliorum. Status non habet ius imponendi subditis aliquem conceptum vitae humanae sed promoveat conditiones aptas ut exercitium libertatis omnibus securum sit. De cap. X eadem dicenda sunt. Non placet quia simili modo ac in cap. IXres tractantur nimis abstracte a si omnes homines iam essent catholici. Nullus sermo de libertate religionum aliarum et ecclesiarum non-catholicarum. Multa dicta offendunt populis illis, qui propriam religionem et traditionem habent, si non cum magna prudentia etiam libertas religiosa clare assirmatur. Et haec sunt principaliora quae puto esse proponenda ut opus emendationis facilius reddatur.

Archiepiscopus-episcopus Mariliensis De hahitudine R. Pontificis ad episcopos viceque νσω. Venerabilibus Confratribus, tria, quae prostant, schemata, Ecclesiae conStitUtionem spectantia, in unum refundentibus, eniXe commendandus nobis videtur articulus: si De subiecto infallibilitatis conciliaris v, a monacho brasiliensi Norberto AntUnes metra O. S.B. anno proXime elapso editus, tum in urbe S. Pauli hic in Brasilia apud vi Revista de Cultura Teologica n mense aprili), tum in Urbe Roma apud ephemeridem vi Oikoumeni hon mense iunio). Nam, prout humili nostro iudicio censetur, praefatus articulus SUSceptam Sum mi momenti materiam dilucide pertractat, i. e. , subiectum infallibilitatis conciliaris, etiamnUm quidem sui optime nostis) sub iudice positum, accurate determinare mincit.

Quo sane fit ut ad integram habitudinem R. Pontificis ad episcopos, viceque

proinde Versa, plenissime capessendam, quam maXime faciat citatus articUlas. Eiusdem exemplar vobis modo transmittimuS. Hancce porro commendationem, Summa cum reverentia, facientibus, liceat nobis, pari collaborationis studio, subsequentes insuper considerationes, ad nominatam habitudinem R. Pontificis ad episcopatum, necnon vicissim, apprime Spectantes, perquam breviter proponere, vel potius, quadantenus Saltem indigitare, eorumdem venerabilium confratrum criterio scite sapienterque inspiciendas. l. Quantum Romanus Pontifex in sua urbana, immo, vi primatus, in universa valet Ecclesia, tantum in sua quisque dioecesi susque, Ut par est, eXcepta per

sonali infallibilitate) valet episcopus, et quidem quoad potestatem et docendi et sanctificandi et regendi, nisi idem R. Pontifex, primatus iure usus, quid sSive quoad liceitatem, sive, prout res ferat, quoad validitatem) sibi reservarat.

Quae porro reServatis, decursu saeculorum, magis in dies, de facto obtinens, praesens tandem Corpus Iuris, in sua utique mere ecclesiastica parte, ConStituit,

SEARCH

MENU NAVIGATION