Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

T. Romanus Pontifex, qui et Supremus quapropter dicitur, habet supremam, plenam, et immediatam iurisdictionis potestatem in universam Ecclesiam, in omnes ac singulas peculiares ecclesias, in omnes ac singulos pastores et fideles cf. ibid. cap. 3). Ipse Oecumenica Concilia convocat, ordinat, confirmat. 8. vi Romanus Pontifex, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollet, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit B cf. ibid. cap. 4ὶ; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones irreformabiles sunt, nec alicuius aut coetus aut personae consensu indigent Vel Sanctione. Summus autem Pontifex vi privatae revelationis nullam ita docet veritatem. Quod definit, hoc videt, hoc quaesivit et invenit, assistente Spiritu Sancto, in Ecclesiae sensU et episcopatus doctrina. p. III: De Ecclesiae senatu. 9. Senatus Ecclesiae seu Sacrum Collegium dicitur coetus ex praecipUiS constans episcopis, patriarchis scilicet et cardinalibus, cui praeficitur Romanus Pon

10. Iure praecedentiae in senatu Ecclesiae prae ceteris gaudent venerabiliores Orientalium patriarchae, sequenti ordine: Constantinopolitanus, AleXandrinus, Antiochenus, et Hierosolymitanus. Ceteri vero patriarchae cardinalesve, linia ordinem eorum electionis. Senatui praeerit, si abest Romanus Pontifex, quem ipse designaverit.

11. Senatus Ecclesiae privatum consilium est Summi Pontificis in universa Ecclesia regenda. Quem Pontificem cum de omnium orbis regionum statu et Sententia certum facit, omnium episcoporum sollicitudinem et collaborationem in unius et catholicae Ecclesiae bono promovendo manifestat. Quapropter SummUS PontifeX, Saltem qUinto quoque anno, senatum Ecclesiae convocat in consistorium plenarium in quem omnes senatus Patres conveniunt ad vitam Ecclesiae per totum et per partes inspiciendam. Quod consistorium plenarium Summus Pontifex regulatet sancit.

12. Defuncto Summo Pontifice, senatus Ecclesiae ei dat successorem secum dum legitima statuta. Cap. IV: De regionalibus episcopatus institutionibus 13. Episcopus eXtra suam peculiarem ecclesiam intervenit ut membrum institutionum hierarchiae, ut sunt varia concilia vel cetera vi coordinationis organa D. 14. Ius agnoscit iurisdictionem conservatam aut acquisitam a quibUSdam episcopis ultra eorUm peculiares ecclesias. Qui episcopi sive metropolitae sunt, Si Vepatriarchae et autocephales archiepiscopi. 1 I. Congregatio peculiarium ecclesiarum apud Orientales fit in patriarchatu, hoc est in communitate peculiarium traditionum a pecUliari iure recta. Nec patriarcha se supponit pro residentialibus episcopis, nec pro Summo Pontifice, sed cum auctoritate, metropolitis adiUvantibus, cohaerentiam patriarchalis communitatis providet. Nihil enim aliud est patriarchatus, nisi determinatae regionis episcopatus, Unificatus in persona praesidentis aut in synodo episcoporum, et omnibUS

522쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

sacultatibus ab apostolis obventis sine canonica obice pollens. Autonomia Vero est ecclesiastica, salvo primatu Romani Pontificis.16. Secundum canones Conciliorum, orientales patriarchatus ita primum locum post Romanam Sedem in Ecclesia tenent, ut eorum actualis ordo sit sequenS: Constantinopolis, Alexandria, Antiochia, Hierosolymae.1 T. Pastoralium necessitatum causa, Ecclesia potest novos patriarchatus aut novas regionales autonomias creare, eis peculiare ius tribuens quod nec episcoporum residentialium praerogativis obstet nec Summi Pontificis.18. Propriae traditiones antiquorum patriarcha tuum non impediunt qUominus, novis rerum conditionibUs attentis, sibi sormam novam dent; immo eaedem traditiones vocant in primis ad unitatem iurisdictionis in Orientalium territoriis

reducendam.

Cap. V: De episcopis residentialibus. 19. Ad Evangelizationem et ecclesiasticam vitam provehendas cuilibet episcopo residentiali circumscriptum est territorium suum, et solus est qui iurisdictionem

ordinariam necnon propriam in suam pecUliarem ecclesiam permanenter eXerceat.

20. Cum episcopus iure divino caput sit ecclesiae suae peculiaris, in ea debet praecedere omnibus, nisi suis propriis superioribus in hierarchia, scilicet suo metropolitae, Suo patriarchae saUt archiepiscopo, aut primati), et Summo Pontifici vel eius legato a latere. 21. Quaedam facultates, intuitu unitatis in Ecclesia, ablatae sunt ab episcopis residentialibus et reservatae Summo Pontifici, aut patriarchae. Sed bonum Universalis Ecclesiae cum non possit fundari super imminutionem peculiarium ecclesiarum, haec prudens potestatis limitatio in immodicam disciplinam non licet

devenire.

Episcopus Flaviobrigensis Agnitis optimis meritis schematis de Ecclesia, aliquas animadversiones imprimis in genere facimus, deinde in specie.

Animadversiones in genere. 1. Schema de Ecclesia est valde iuridicum, multum interest ut non Sit nec tam iuridicum neque omnino dogmaticum, debet enim esse maXime paStorale. 2. Habet paragrapha nimis longa. AUferantur vocabula scholastica. I. Aegrotat de nominato vi triumphalismo n. Ecclesia catholica, de facto, non tantum est Ecclesia sanctorum sed etiam Ecclesia peccatorum et non adeo quia aliqua membra in peccatis Versantur sed quia omnes peccatores sumuS, ut SaCra

Scriptura ait, Liturgia repetit et historia experientiaque cotidiana testantur. Non modo pauci christiani a Concilio peterent ut quandam publicam confessionem humiliter coram faciem terrae faciat, quod pergratum Deo esset et multum ad aedificationem hominum conferret, hierarchiam catholicam fateri nomine proprio populique catholici, non a culpa procul abesse in malis mundi, praesertim in christianorum schismate. Et hoc quidem salva sanctitate Ecclesiae, quia si Ecclesia coram

523쪽

Universo mundo se ut sanctam agnoscit, etiam ut poenitens apparere debet propterea quod nulla est sanctitas in hoc mundo quae non sit signata sigillo poenitentiae.

4. Simili modo non absonum foret aliqua dicere de Ecclesia pauperum, qui prae aliis Christi dilecti sunt. Oportet etiam de sobrietate et simplicitate in tota vita Ecclesiae loqui. I. Habeat quoque Concilium erga fratres extra catholicam Ecclesiam errantes, erga iudaeos et infideles verba salutationis et plena verae caritatis. 6. Schema laborat spiritu misericordiae quo oratio instaurationis Concilii Ioannis XXIII innotescit.

T. Paternitatem spiritualem in exercitio auctoritatis inculcet. 8. Quaedam problemata modo aliquanto negativo agitantur. Nimis tractatur de prohibitis, et vitio indigentiae urbanitatis, praesertim erga fratres non catholicos laborat. Non adest ratio ut si qua porta clausa sit iterum claudatur, quod fortasse signum securitatis in doctrina non esset. Animadversiones in specie secundum diversa capita.

Caput I.

Pag. 9, lin. 14. Vox si redemptores h aliquatenus miranea et non conSona traditioni videtur. Substituatur Voce si cooperatores D.

Pag. 9, lim. 19-23. Disputatur inter theologos de tripartitione vel bipartitione munerum Christi. Vitetur haec terminologia et loquatur simpliciter de missione Christi a praepositis participata. Pag. 9, lin. 22. VOX vi gubernare is locum det expressioni magis traditionali si pascere is Ecclesiam Dei. Idem dicatur de expressione vi in apostolicitate gubernii pag. 10, lin. 6); mutetur in expressionem vi in apostolicitate ministerii v si ministerium apostolicum D). Pag. 9, tinn. 23-I1. Melius esset loqui tantummodo de transmissione muneri S salvifici Christi ad Ecclesiam, relinquendo tota haec quaestio ad caput de epi

Pag. 10, lin. 12. Verbum vi edicere is ambiguum est. Transeat si significat si conUocare n. Sed hic, ex parallelismo cum actione Moysi spag. 10, lin. 10) et ex ipsius verbi significatione ad calcem istius numeri spag. 10, lin. 24) si nUncupare 'Significare videtur. Nunc vero, non constat utrum fuit appellatio a Christo posita an primaeva commUnitas Novum Israel nomine vi ecclesiae is nominavit. Pag. 10, linn. 11 - 1 I. Tota haec alinea alludit ad fundationem Ecclesiae a Christo. Primum quaeri potest num necessarium omnino sit repetere hanc doctrinam sussicienter dilucidatam tam in Magisterio ordinario sci. Iusiurandum Anti- modernisticum, Denz. 214Iὶ quam in extraordinario Conc. Vat. I, Dena. 1821). Deinde, si talis doctrina denuo sanciri debet, innitatur in ipso conceptu Messiae qui secum necessario ferebat ideam Novi Populi: electi circum Electum. Nam magni momenti est munus messianicum Novi Populi Dei sublineare: mysterium Ecclesiae participat mysterium naturae Christi theandricae. Denique notandum etiam est momentum ipsorum Duodecim intra voluntatem Christi Ecclesiam fundandi, tanquam vices gerentium populi duodecim tribuum et simul tanquam nucleum Novi Populi, unde notetur continuitas Vetus inter et Novum Foedus. Fundatio Ecclesiae supra apostolos, non solum supra Petrum, ut

524쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

reducitur in schemate spag. 10, linn. 1I-1Jὶ est datum Scripturae iam notatum in Vat. I et in Iureiurando antimodern. Ioc. cit. supra in et in hoc puncto regredi non debet. Pag. 10, lin. 22, si Regnumn non simpliciter de Ecclesia si praedicatur sicut et reliquae imagines. Distinguendum enim est vi Regnum Dei is, ideale elevatum, possessio Patris ab eius in terris realigatione, Ecclesia, quae multas miXtiones, inqUinamenta, peccata sustinet.

Pag. 10, linn. 2I ss. Abhinc totum cap. I reducitur ad analysim unius imaginis: Corporis Christi.

Notandum autem est quod ad naturam Ecclesiae penitus explicandam, reliquae figurae quae in fontibus habentur etiam evolvendae sunt. Praesertim illa populi Dei quae valde scripturistica est, quae ideam continuitatis cum populo Veteris Foederis servat, quae periculum nimiae fusionis membrorum cum Christo periculum iam in Enc. M7stici Corporis damnatum) vitat, quae in explicatione peccati in Ecclesia valde adiuvat, quae fundamentum eorum quae sequuntur circa populum Christianum esse debet. Pag. 10, lin. 36. si eo ipso ... cernitur n. Haec forma argumentandi nullatenUS admitti potest. In toto n. I fiunt nimiae deductiones logicae cuiusdam imaginis qua Paulus utitur tanquam analogia et non univoce. Deest in hac parte geminUS sensus biblicus huius imaginis corporis. Non adhibet hic Paulus sensus ordinarius imaginis corporis, secundum quem potest appellari corpus omnis societas humana membris composita. Et proinde non recte deducitur ad id eam visibilitatis.

Pro Paulo Ecclesia Corpus Christi est quia mysteriose mystice) sed realiter et intime identificatur cum corpore glorioso Christi in caelis triumphante, me'

Haec identificatio non est plena sed inchoata. Ideo non agitur de corpore iam facto sed si in fieri n. Ecclesia est Corpus quod crescit dum, incarnata in hac historia humana, adimplet vocationem et missionem quae ipsam historiam humanam transcendit: instaurare omnia in Christo. Pag. 10, lin. IT. Ecclesia non est stricte vi oculis is cognoscenda, Sed meliUS perientiae obVia , qUia Sensu strictissimo et proprio Ecclesia si visibilis non est. Terminologia quae invenitur in manualibus valde ambigua est. De cetero,

haec proprietas Ecclesiae iam sufficienter innotescit in Magisterio Ecclesiae. Schema repetit phrasim Encyclicae Ustici Corporis, n. 14, quae vicissim est citatio Leonis XIII, Satis cognitum, A. S. S. 28, 710). Pag. 11, linn. I-10. Hoc paragraphum valde obscurum et indeterminatum

apparet. Nullatenus admitti debet talis separatio inter connegiones eXternaS-iuridicas et conneXiones internas-spirituales. Potius apparere debet quomodo CommUnio membrorum in Christi amore etiam in aspectibus egiernis et socialibus manifestatur.

Pag. 11, lin. 14. Nomen si anima is Spiritui Sancto applicatum non placet. Non invenitur in Scriptura et praeterea habet periculum suggerendi unitatem substantialem sicut illa naturalis quae datur inter animam et corpus hominis scf. pag. 11, linn. 14-1I: si in capite et in membris inhabitans, eius est Anima n; si inhabitat in membris ut Anima, dici deberet vi Anima hominis iusti ni). Sufficeret loqui de inhabitatione Spiritus in homine et in Ecclesia tanquam in templo suo. Praeterea Spiritus appareat velut Christi instrumentum in opere sanctificationis quia, secundum Pauli doctrinam, Spiritus est Spiritus Christi.

525쪽

Pag. 11, lim. 24 ss. His verbis non solvitur problema de peccato in Ecclesia Sancta. Sanctitas essentialis, de qua schema, est tantum sanctitas eschatologica ab Ecclesia hisce in terris tantum imperfecte participata, quia peregrinamur a Domino. Sanctitas, sicut et reliquae Ecclesiae proprietates, realiganda est, eSi quaedam vocatio divina quae fieri debet. Hinc, peccata membrorum Vere afficiunt sanctit2tem Ecclesiae. Nunc locum dari deberet spiritui evangelicae simplicitatis et humilitatis, agnoscendo errores reales in historia Ecclesiae commissos, monstrando simul quomodo omnibus opUs sit instare in exigentiam sanctitatis ut Regnum Dei citius adveniat. Etiam in hac parte schema videtur loqui de Ecclesia nimis vi essentialistico modo, obliviscendo dimensionem historicam, structuram temporalem EccleSiae. Pag. 12, Enn. 22-2I. Introducenda est idea aedificationis Ecclesiae super fundamenta apOStolorum ac SUccessorum eorum, et non tantum super petrinUm fundamentUm.

Pag. 12, lin. 24. Tollatur adiectivum vi romana n, ne videatur definiri romanitas qua talis ut proprietas institutionis divinae. Caput II.

Titulus esse debet ordine inverso, magis logico. Praeterea non apparet ratio tractandi sub eodem titulo seu in eodem capite utramque quaeStionem, inter Senon tali unitate conneXam. Cum loquitur de necessitate Ecclesiae ad salutem, priusquam agatur de aSpectu salutis individualistico, incipi debet loquendo de eius necessitate ad salutem totiUS generis humani qua talis, seu de Ecclesia unico fonte salutis pro genere adamitico - aspectus collectivus salutis. Pag. 1 I, linn. I-9. Ne videatur solvi quaestio sat intricata et discussa in theologia de salute parvulorum sine baptismo decedentium, statuatur simpliciter parallelismus inter necessitatem baptismi et Ecclesiae, sine ulterioribus determinationibUS. Cum loquitur de voto baptismi et Ecclesiae, indicari deberetur quomodo ipsum desiderium homini internum et subiectivum mutat realiter - quamvis inchoatiVe et imperfecte - ipsam siluationem obiectivam hominis relate ad gratiam set gratia semper est gratia Ecclesiae l). Ne secus videatur simplex subiectiva mutatio substituere necessitatem obiectivam ordinationis ad Ecclesiam. In quaestione de membris, Concilium vitare debet solvere controversiam actualem theologicam de appellatione membri in Ecclesia. Omnes theologi concordes sunt circa siluationem realem seu obiectivam diversarum categoriarum hominum relate ad Ecclesiam. Sed disputatur quoad no

men si membrum D.

Sunt qui teneant qualitatem membri esse indivisibilem neque gradus admittere.

Alii vero non admittunt talem positionem quia nimis si apri Oristica Stabilitur simpliciter a priori quid requiratur ut notio membri alicui personae applicari possit) quia nimis iuridica applicat ad litteram realitatibus supernaturalibus quaedam comparatio cUm corpore humano in. Hi theologi, sistentes in efficacitate baptismi qui hominem inserit in Christum et in Ecclesiam, defendunt conceptum membri esse analogum, rationem membri non esse in indivisibili et ideo distinctionem a schemate factam inter membrum si vero et proprio sensu is et membrum

526쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

6 voto non esse eXhaustivam. Diversae sunt habitudines hominum ad Ecclesiam quae diversos casus statuunt. Omnes isti pertinent ad Ecclesiam si vero sensu is contra pag. 1 I, linn. 18, 20-21) quamvis non si pleno et perfecto sensU D. Scit. sunt membra Ecclesiae si vero et proprio sensu is sed secundum analogiam attributionis intrinsecam, secundum maiorem vel minorem sed intrinsecam pertinentiam

ad unicam Christi Ecclesiam. Consequenter: describantur positive diversi gradus pertinentiae realis ad Ecclesiam, ConSiderando siluationes concretas, et successive loquatur: a) de illis qui sine ulla restrictione ad Ecclesiam pertinent scatholici). Sed haec plenitudo pertinentiae non suffcit ad salutem, nisi quis plenam communionem cum Christo habeat in Spiritu Sancto et gratia; b) de illis qui sub diversis respectibus pertinent et separantur ab Ecclesia fratres separati). Ut simul nobiscum quaerant realigationem voluntatis Christi de uno grege sub uno pastore et ita detur integratio illorum Valorum positivorum quos possident in plenitudine gratiarum et mediorum salutis quibus Dominus Ecclesiam suam insignivit et quibus in Catholica frui possunt; c) de illis qui nondum christiano nomine gloriantur sed qui sunt membra in potentia, ut ait S. Thomas. Etenim post redemptionem Christi, siluatio religiosa generis adamitici essentialiter mutata est. Ecclesia habet ut propriam missionem totum genus humanum Vocare in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Capitu III et IV.Capp. III et IV non deberent esse separati, sed uniti sub titulo de hierarchia populi Dei.

Initium sumere deberet a munere sacerdotali Christi quod, cum sit unicum, participatur in collegio apostolorum. Ageretur successive de vocatione Duodecim quos instituit ut collegium, quia apostoli non ut individui vocantur sed ut membra collegii; de eius unitate in Petro firmata; de missione ad omnes gentes; de participatione missionis et potestatis Christi ut fierent fundamentum Ecclesiae.

Quae cum sit perennis, ergo apoStoli transmittunt sua munera certis SucceSSOribus qui Ecclesiam iam fundatam pascunt et regunt. Et ita collegium episcoporum succedit collegio apostolorum in eorum miS-Sione, propriam aUctoritatem exercens sub capite visibili, totius episcopatus vinculo visibili unitatis. Hic et non in sine totius tractationis agi deberet de collegio episcopali. Postea veniret locus tractandi de natura sacramentali episcopatus. Consecratio episcopalis est culmen sacramenti ordinis et confert plenitudinem sacerdotii, et proinde auctoritas episcopalis, tam doctrinalis quam pastoralis, intime unitur cUm eius potestate sanctificandi in ipsa consecratione recepta. Et hic tradatur doctrina schematis pag. 20, linn. 6-1I. Pag. 20, linn. 1I-19. Haec tollantur e textu, quia hodie multi sunt theologiasserentes, sub luce solidorum argUmentorum historicorum, Ecclesiam posse ponere conditiones valoris etiam validae administrationi sacramentorum. Postea agatur de muneribUs episcoporum in genere: hierarchia ut ministerium servitii pro populo Dei. Notari debet potestatem hierarchicam in Ecclesia aliquid transitorium esse quod tantum ad stadium viae pertinet. Dum popuIUS Dei in via est, crescit et pervenit ad virum perfectum mediante hierarchiae sacro ministerio. Omnis potestas in Ecclesia consertur non pro se ipsa, sed ad aliquam missionem: est servitium amoris erga Ecclesiam. Ideo hierarchia ministrat populo

527쪽

Dei panem evangelici sermonis, transmittit gratiam per sacramenta, pascit eUm ut gregem a Christo commiSSUm. Nunc veniret tractatio de singulis muneribus episcoporum. Quae tractatio Ut sit organica et completa includere deberet totam quaestionem de munere doctrinali et de auctoritate quae hodie ad cap. VII et VIII scf. quae ibi dicuntur).

De munere pascendi quaedam sunt dicenda quae non placent in schemate. Pag. 23, linn. 1-T. Hic solvitur quaestio inter theologos disputata, non dogmatica et aliunde sat obscura, scit . quod ordinatio confert iurisdictionem sed omne exercitium talis iurisdictionis invalidum esse potest. Quod difficulter intelligitur. Pag. 23, linn. T ss. Et hic videtur solvi alia quaestio etiam legitime disputata Utrum potestas episcopalis episcopi residentialis derivetur a potestate Romani Pontificis an talis potestas participetur immediate a potestate collegii - sub capite constituti l - supposita designatione personae a Romano Pontifice sancita. Pag. 24, linn. 2-10. Iurisdictio episcoporum in totam Ecclesiam explicite negatur quod inde ab initio capitis innuebatur spag. 22, lin n. 6-T), restringendo potestatem episcopalem ad territorium dioecesanum, quod est aliquid mere ecclesiastici iuris. Consequenter regimen collegiale totius Ecclesiae negatur et reducitUr ad aliquam sollicitudinem sat vagam pro tota Ecclesia spag. 24, linn. T-83. Hoc est falsum quia totum collegium sub capite, licet dispersum, eXercet sua munera in totam Ecclesiam. Ius divinum singulorum episcoporum fundatur in iUre divino collegii episcopalis qua talis. Singuli enim episcopi participant potestatem ipsius collegii haec potestas, ut patet, non potest considerari abstractione facta a potestate capitis ipsius collegii), et habent suam potestatem formaliter Ut membrum collegit. Hoc collegium regit totam Ecclesiam ante omnem divisionem territorialem. Caput et membra habent idem territorium, scit. totam Ecclesiam, Sed reSpeCtiVe, Caput qua caput, membra qua membra Collegii; et hoc est iuris divini, dum divisio territorialis est iuris ecclesiastici. Hoc secum fert quod iure divino, ideoqUe semper, non tantUm intra Concilium Oecumenicum, sed etiam extra Concilium, collegium episcoporum sub capite suprema pollet in universam Ecclesiam poteState. Et cum dicitur Romanum Pontificem habere supremam potestatem in Ecclesia, subintelligitur de Summo Pontifice formaliter qua tali, i. e. qua capite collegii nunquam seorsim ab ipso collegio episcoporum, ita Ut in capite sit semper iam

Consequenter, singuli episcopi sunt primo et per se membra collegii regentis totam Ecclesiam, secundario pastores alicuius loci particularis. Ideo omnis episcopus, etiam titularis, dissert a simplici sacerdote ratione potestatis in ordinatione acceptae. Nam Vi solius ordinationis, ordinatus sit membrum collegii episcopalis et ideo participat ut membrum in potestate collegiali.

Pag. 24, linn. 28-32 et cf. pag. II, n. 1 Tin collegialitas regiminis Ecclesiae identificatur cum Concilio Oecumenico quod facit ut character collegialis ordinis

episcoporum mira Concilium evacuetur. Hoc est falsum quia practice negatur iUS divinum regiminis et magisterii episcopalis collegialis. Collegium vero episcopo rum est verum sUbiectum supremae potestatis in Ecclesia, et hoc etiam antecedenter ad omne Concilium Oecumenicum quod, qua tale, non pertinet ad structuram essentialem Ecclesiae. Ergo absurdum est dicere subiectum verum et vera potestate inStructUm, potestatem suam non posse mercere nisi si modo extraordinario pag. 24, lin. 30)

528쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

Subiectum tale non potest cogitari nisi cum exercitio ordinario propriae potestati S, ideoque nullatenus requiritur nescio quae permissio Romani Pontificis ut collegium episcoporum eXerceat actus proprios suae potestatis. Summus Pontifex non potest impedire actus proprios huius collegii quod est iuris divini. Sed hoc non opponitur veritati fidei secundum quam collegium semper et ubique suas functiones eXercet cum capite et sub capite, praecise quia non est tale collegium nisi quatenus cum capite et sub capite coalescit. Postquam factum fuerit de singulis muneribus episcoporum, agatur deinde depresbyteris, de diaconis et de ceteris ministris. Indicetur presbyteros in illa plenitudine sacerdotii et sacramenti ordinis Daedatur in episcopis imperfecte participare. Ut consequentia huius principii doceatur presbyterOS Umm co Us Unanime circUm episcopum efformare debere, quia Singulo episcopo in singulis dioecesibus sunt signum efficax unitatis. Ideo quaerant semper inter se simul et cUm episcopo, cuius sunt corona et Senatus, illam collaborationem in caritate quae erit causa unionis totius populi christiani. Pag. 20, linn. 29-30. Affirmatio haec de presbyteris minus recta Videtur, qUia sunt cooperatores collegii episcopalis. Locutio schematis refertur ad incardinationem sin presbyteris dioecesanis, cooperatoribus vi episcopi competentis hin et adeXemptionem sin religiosis, cooperatoribus Summi Pontificis 3. Sed incardinatio et exemptio sunt realitates iuridicae, non theologicae.

Caput V. Circa locationem huius capitis. Postquam in primis cap. locutum eSt de natura Ecclesiae et de membris in genere, agendum erit de variis Classibus membrorum, sc. de hierarchia de qua capp. IIΙ-IVin et de laicis scap. VI). Tantum postea agi deberet de hac exigentia vitae perfectioris quae assicere potest tum ministrOStum laicos; et ita appareret statum evangelicae perfectionis non constituere tertiam classem christianorum sed omnes talem statum profiteri posse. Simul notetur oportet talem vitam perfectiorem etiam eXtra communitateSpossibilem esse s cf. pag. 33, linn. 2-I, 26-33, ubi hoc ne quidem insinuatur). Caput VI.

In genere valde placet, tamen cap. V antecedere debet, propter rationes supra allataS.

Insuper brevis introductio oporteret de populo Dei laicis constituto. Pag. 37, lim. 9-10. Sed sacerdotium universale fidelium non est tantum metaphorai Pag. 37, linn. 2I-3I. De nomine vi laici n. Hic contradistinguuntur laici ab illis qui ad si statum religiosum is vocantur. Sed relate ad cap. V datur ambiguitaSin terminologia conciliari quae vitari debet. Supra spag. II, linn. 34-36) adhibeturalia acceptio laici, et etiam loquitur de vi statu perfectionis is, non de si statU reli

Caput VII.

De magisterio opportunius loqueretur in cap. de episcopatu, cum agitur de diversis muneribus collegii episcopalis. Pag. 47, linn. 6-11. Hoc si exclusive dicitur, ut primo intuitu videtur, non

529쪽

est verum, quia subiectum traditionis non identiscatur simpliciter cum magisterio. Infauste praescinditur hic et in reliquo capite a munere non solum passivo sed etiam activo totius Ecclesiae credentis in tradendo deposito fidei, utique nunquam sine magisterio ecclesiastico. Ita, quod asseritur pag. 46, lim. 32-53 est incompletum quia non tantum accipiunt fideles a magisterio, sed etiam datur influxus positivus fidei totius populi Dei in magisterium. Hic influxus non est auctoritativus Ut patet, sed nihilominus est valde realis, Ut monstratur in decursu historiae Ecclesiae. Hic est sensus charismatum, donorum nempe Spiritus quibusdam fidelibus in bonum Ecclesiae, quod bonum est imprimis bonum fides. Pag. 4J, linn. 1I-1T et cf. etiam pag. 48, ii . 22-2IJ. Ne videatur Concilium

hic solvere quaestionem in schola libere disputatam, de distinctione vel non distinctione inter fidem divinam-catholicam et fidem ecclesiasticam. Pag. 4 T, lin. IT - pag. I 0, lin. 2. Quaedam dicenda sunt in genere de ordine quo n. 30 procedit. Optime dicitur in introductione huius nUmeri: si quamvis a pluribus personis Vel organis eXerceatur, semper Unum et indivisibile est . Sumatergo exordium a subiecto uno huius magisterii collegialis, nempe a collegio episcoporum sub capite Romano Pontifice. Deinde agat de magisterio Romani Pontificis qui semper docet qua caput huius collegit. Postea et non in fine, de magisterio singuli episcopi qua membri collegii in propria dioecesi. Tandem loquatur de magisterio singuli episcopi qua singuli in dioecesi. Ita tota materia de subiecto magisterii melius cohaeret. Pag. 48, linn. 14-20. Quo clarius appareat primatum absolutum Verbi Dei, addatur his eXpressionibus tam episcopos, ut membra collegii, quam Romanum Pontificem, ut caput ipsius collegii, esse testes qualiscatos fides Ecclesiae, ideoque Semper manifestari debere ut servos submissos Verbi Dei. Pag. 48, linn. 21-22. Addatur in hac parte Romanum Pontificem ut cognoscat divinam veritatem in deposito fidei contentam, in consilium adhibere episcoporum collegium, quod vicissim testificat fidem totius Ecclesiae. Pag. 48, Iinn. 26-30. Cum loquitur de magisterio authentico Romani Pontificis i. e. de se non infallibili) schema loquitur nimis absolute cum exigat si intellectUS Obsequium is et non tantum voluntatis. Idem exigitur in casu magisterii authentici episcopalis spag. η9, lin. 41) et in casu Congregationum Romanarum pag. I0, linn. 16-18). Haec sententia particularis non admittitur ab omnibus theologis. Nam in casu magisterii non infallibilis potest accidere ut proponatur doctrina qUae in decursu temporis apparet falsa. Quo in casu exigeretur religi OSUS assensus intellectUs in non-veritatem. Praeterea, etiam pro illis qui admittunt talem assensum intellectualem, 3eberet distingui in his decisionibus magisterii inter

documenta doctrinalia et documenta disciplinaria quae non eXigUnt assenSUm intellectualem. Pag. q9, lim. 34-3I. Modificetur ita: si ea etiam citra sollemnem definitionem eo sensu qUO docentUr tenenda SUnt, et si tanquam diUinitus revelata. . . D. Et hoc quia multae Veritates olim videbantur a magisterio ordinario doceri et postea

apparUerunt Ut non si irrevocabiliter verae n.

Pag. I0, lin. 19 - pag. I 1, Iin. 1 I. Melius videtur de hoc argumento loqui in

schemate de traditione. Hic consensus omnium theologorum habet quidem magnum Valorem, Sed tantum tanqUam manifestatio traditionis Ecclesiae. Praeterea diss-cillimum est distinguere in casibus concretis quando theologi doceant si constanter et moraliter Omnes per plura saecula n doctrinam absque ulla censura spag. I 0,

530쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

hnn. 3I-36) et doctrinam si tali modo connexam cum deposito fidei ut sine temeritate ... negari nequeat cf. Comment. pag. Iq, liti. a et bin.

Caput VIII.

Ut totum schema magis organice procedat, materia huius capitis tractari deberet cum agitur de singulis muneribus collegii episcopalis sub eius capite, quia tantum sub hac luce theologica plene intelligitur. Pag. 60, linn. 22-24. Hoc est omnino verum. Forte in fine aliquid addi potuisset de siluatione subditi concreta non tantum mere possibili sed multoties in historia Ecclesiae veriscata; cogita v. g. de processu S. Ioannae ab Arcu in in qua

auctoritas etiam concreta iubeat actionem peccaminosam vel quae a subdito ut peccatum habetur conscientia invincibiliter erronea. Tunc subditus teneretur dictamen propriae conscientiae seqUi, etiam praeter mandatum superioris.

Caput IX. Pag. 6I, lin. 9. Hoc est verum si tale iudicium Ecclesiae sit iudicium infallibile. Sed non potest talia dici in casu iudicii prudentialis Ecclesiae, vel cum non ipsa Ecclesia sed aliqua auctoritas inferior Ecclesiae iudicat. Idem dicatur de pag. 66, lin. 1 T. Pag. 6I, lin. 34 - pag. 66, lin. 19. Si schema ipsum fatetur spag. 64, linn. 4-9,28-29; pag. 6I, lin. I) potestatem civilem finem non habere nisi ea quae ad felicitatem temporalem pertinent, quomodo componi potest cum hac affirmatione: si eos etiam adiuvare ut bona spiritualia ad vitam humanam religiose peragendam ... Dp

pag. 6I, lim. 39-40). Si hoc intelligitur eo sensu quod status non debet impedire quominus fideles

propriae conscientiae religiosae pareant, hoc Verum est. Sed directa prosecutio bonorum Spiritualium, post Christi adventum, nonne competit tantummodo Ecclesiae Θ Praeterea, hoc adiutorium esset possibile in casu civitatis terrenae QSO-lute christianae quae hodie non datur. Nam in societate pluralistica poteStas civilis debet tractare omnes cives eodem modo et tunc non erit facile principiis christianis inniti. Schema loquitur de aliqua siluatione abstracta quae non datur, qUasi totus mundus esset catholicus. Sed si schema debet esse pastorale non debet loqui de aliqua idea abstracta status ut sic, sed de statu sicut hodie proStat. Cogitari enim debet non de siluatione intra limites uniuscuiusque tantum nationis, sed de toto ordine mundiali. Pag. 66, linn. I-12. Societatem civilem debere Deo servire intra propri Umfinem, clarum est. Sed quid significat hic cultus socialis praestandus a societate civili qui in schemate contradistinguitur a cultu liturgico p Post institutionem Ecclesiae, tantum est cultus legitimus ille qui ab Ecclesia praestatur. Pag. 66, linn. 20-II. Schema loquitur nimis absolute de siluatione in Davi factum revelationis a civilibus acceptum sit n. Sed haec acceptatio nunquam erit totalis sed tantum maioris partis civium. Tunc illa plena libertas de qua Schema pag. 66, lin n. 31-32) nunquam exerceri debet contra iura inalienabilia minoritatis,

nempe contra iustam libertatem conscientiae religiosae, nec contra bonUm commune societatis suprastatalis vel internationalis, nec contra illud bonum commune

superius quod est bonum Ecclesiae universalis quod pati potest in aliquibus nationibus si in aliis libertas religiosa negatUr. Pag. 66, lin. 39 - pag. 67, lin. I. Affirmatio quae non probatur. Etenim absque

SEARCH

MENU NAVIGATION