Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

latam esse, deinde tantum omnibus apostolis, sed non sine Petro . Ut enim scribit Innocentius III ad patriarcham constantinopolitanum: vi Quod si omnibus etiam apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributum esse cognoscens ligandi et solvendi a Domino facultatem; ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa

plenitudine potestatis v PL 214, 7603.

Notandum insuper, duodecim illi, cum Christus eis tradidit potestatem, non fuisse acervum quoddam inorganicum, sed collegium seu corpus iam organice constitutum, capite scilicet constans et variis membris scf. Mansi, I2, 713-T1I; cf. etiam infra, n. B).

Nec dicatur, ex eo quod, Christo omnes interrogante, Petrus solus respondit, potestatem tunc collatam, collatam fuisse Petro personam duodecimorum gerente et proinde duodecimorum nomine exercendam, seu a Petro ut caput duodeci- morum. Etenim: a) ex eo quod omnibus interrogatis, Petrus solus respondit, satis apparet ipse eorUm caput HiSse.

b) Modus loquendi Christi potestatem conferentis ostendit eum Petrum allocutum esse non tamquam aliorum personam gerentem sed ut personam individuam: eum vocat nomine proprio, Simon, et nomine patris sui Bar Iona, quod sane nihil habet commune cum relatione ad duodecim: beatum affirmat ex eo quod Pater revelavit, non qUidem omnibus f secus dixisset: revelavit vobis) sed ipsi 4 tibi is . Dat ei nomen Petri quod indicat gradum singularem et quidem Unicum in Ecclesia cum agitur de rupe super quam aedificabitur aedificium ecclesiae supersi fundamentum apostolorum is et quod super hanc rupem ponebitur, de rUpe eX qua proinde totum aedificium firmitatem obtinebit Vatican I, discours du1I-VI-T03. c) Quod Petrus nomine aliorum respondet Christo ostendit eum caput etdUcem eorUm, mediatorem mediateur ne) inter eos et Christum; nullo modo autem

eUm recepisse potestatem nomine aliorum Ut Supra nec eXercere eorum nomine,

sed Christi nomine. Exemplum habebis ex parocho qui, data visitationis pastoralis

Occasione, episcopum alloquitur nomine fidelium, nullo modo autem auctoritatem Suam eorUm nomine eXercet, sed nomine episcopii.

B) Sedulo distinguendum inter collegium et collectionem aliquam individuorum, etiam inter se per fidei et caritatis communionem Unitorum. Collegium quidem est totum organicum, membris constans inter se diversi Set hierarchice connexis. Qua tale actionem habet propriam diversam ab actionibus singulorum membrorUm etiam simul agentium. Actionem hanc propriam collegii locum habere non potest ubi collegium non agit collegialiter, quod requirit actionem in solidum saltem membrorum eSSentialium. Unde nequit haberi collegium episcoporum apostolorum sUccOSSOrUm, niSi adest Petrus eorum caput nec actio collegialis si non in solidum cum Petro exer

Nec sussicit ad talem actionem simplex communio cum Romano Pontifice. Communio quidem, Ut indicat nomen, est connexio fidei, caritatis, oboedientiae, quae quidem requiritur Ut Unusquisque episcopus possit, etiam in Sua propria dioeceSi, manere Unitus Christo, per unionem ad suum Vicarium et ad alios Ecclesiae episcopos; nullo modo suffcit ad collegium constituendum. Si adhuc vis eXemplum,

552쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

habes sacerdotes Varios in uno congressu adunatos, in communione quidem cum oratore aliquo eos alloqUente; et eX alia parte capitulum quoddam actionem unam ossicientem ut una persona moralis).

Cum plures vel etiam multi episcopi inter se concertant ad normas similes in sua quisque dioecesi ponendas habes quidem decisionem concertam, non collegialem; quae concerta non habet vim in unaquaque dioecesi nisi illam quam proprius episcopus huius dioecesis ei confert, nullam autem in dioecesibus in quibus episcopi proprii eam non promUlgant. Si autem aliqui, etiam non multi, episcopi regulariter convocati in concilio plenario et simul cum legato Papae aliquam legem pro natione serant, lex illa, etiam renuentibus aliis episcopis, vim habebit obligatoriam in omnibus dioecesibus huius nationis. Procedit enim non actionis plurimorum concertae sed Vere alicuius collegii qua talis agentis et vim habentem pro omnibus ad quos auctoritaScollegii se extendit Actio autem vere collegialis episcoporum locum habere nullo modo potest dum abest Papa sadesse potest sive per se sive per legatos sive legem a congregatione latam auctoritate sua firmando) cf. Mansi, 32. 1110 in C) Qua ratione vel titulo aliquis constituitur membrum collegii episcopalis pSola consecratione episcopali, scit . , an missione canonica pPraenotanda 1. Consecratis episcopalis seu gratas supremus sacramenti ordinis confert, sicut omnis ritus sacramentalis, si quod significat . Significat autem, tum eX materia quae est impositio manuum, tum eX forma cuius haec sunt verba essentialia: si Comple in sacerdote ministerii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti rore sanctifica , s Const. Sacramentum ordinis 30-11 - 194T; A. A. S., 1948, pag. T) Dam verba prima impoSitionis manUUm QAC-cipe Spiritum Sanctum is illustrant, collationem aliquam Spiritus Sancti, ad spiritualem qUamdam potestatem conferendam, vi cuius consecratus habet si poteStatem aliquam spiritualem n et quidem instrumentalem seu ministerialem, quae, Ut ait D. Thomas, si nihil est aliud quam potentiam activam tradendi ea quae pertinent

Consecratione igitur episcopali consecratus constituitur in SUpremo gradu hierarchiae spiritualis et fit potens consequendi ea quae sunt huius sacri ministerii

scilicet sanctificandi fideles virtute Spiritus Sanctii et eos recte docendi cum

assistentia eiusdem Spiritus Sancti), non confert autem mandatum poteStatem

Haec enim consecratio nihil apparet aliud esse quam continuatio in episcopis missionis Spiritus Sancti apostolis factae in die Pentecostes. 2. MiSSis autem canonica e contra apparet continuatio missionis Filii transmissae apostolis tum quando eis datur potestas ligandi et solvendi tum quando dixit eis Christus ante Ascensionem 4 Sicut me misit Pater et ego mitto VOS...

euntes ergo docete ... D.

Non est quidem sicUt potestas ordinis, potestas instrumentalis sed auctoritativa secundum illud S. Alberti Magni: vi Missio confert auctoritatem In Luc. IV, 17, ed. Boxguet, XXI, 366), auctoritatem quidem et ad subditos stigandi) et ad illos ad quos dirigitur missio somnes gentesin, et implicat imperium eXercendi

actus necessarios ad missionem implendam factus ad quos ponendos consecratio confert potentiam). His in memoriam revocatis

553쪽

1ὶ Sola ordinatio nequit constituere aliquem membrum collegii episcopalis, suprema auctoritate in Ecclesia praediti. Etenim a) collegium est totum organicum cum vinculo hierarchiae subordinationis inter sua membra. Consecratio autem episcopalis constituit aequales nec dat inter eos vinculum subordinationis; b) consecratio episcopalis dat potentiam aliquod munus ministeriale egercendi, non dat munus, dat gradum hierarchicum, non dat auctoritatem in aliquos Subditos, nec, Ut aiunt, si mandatum n. Non subditos, quia non dat iurisdictionem, nec indicat ad quos mittet cum non implicat de se missionem. V. g. nec sacerdoS sua ordinatione sola habet auctoritatem sed solum gradum hierarchicum, nec fidelis, baptismo et confirmatione aggregatur ipso facto actioni catholicae sed requiritur mandatum quod correspondet missioni scf. Pius XI, Letire du 13-XI-28 au Card. Beruam, Le Laicat, n. 473, voir le texte latin cite en note). Potest sconsecratio episcopalis) quidem ossicium caritatis imponere erga eos qui indigent bonorum

spiritualium et qui potestatem accepit potest seipsum ultro offerre ad eos sublevandos; non autem ossicium iustitiae quae erga solos concreditos obligat. c) potestas ordinis episcopalis sa consecratione collata) potestas est instrumentalis constituens aliquem ministrum sinstrumentum animatum) ad quosdam actus mercendos. Non autem dat potestatem propriam qualis est potestas suprema ecclesiastica cuius gaudet collegium episcoporum in solidum agens cum succeSSOre Petri. Potestas iurisdictionis est potestas regendi nomine proprio, supponit miSSiOnem. Potestas ordinis requiritur quidem ad munus rite obsequendum sunde can. 333ὶ sive ad sacramenta administranda sive ad assistentiam Sancti Spiritus ad fructuose

docendum.

2) Minis autem canonica dat auctoritatem in subiectos et ad alios ad quos missio dirigitur. Unde ad aggregationem ad collegium proprie dictum, i. e. iuriSdictione praeditum, requiritur: a) sive missio canonica qua aliquis deputatur ad ecclesiam regendam in tali dioecesi - ipso facto aggregatur collegio eorum qui in solitam cum SUccessore Petri supremam potestatem accipiunt in Ecclesiam sad hos actus supremos requiritur tamen actio in solidum cUm Summo Pontifice, secus est actio membrorum

collegii, non est actio collegialisi; b) missio aliqua specialis qua quis potentia episcopali pollens vocatur ad

partem aliquam sollicitudinis universae sive in concilio sive eXtra concilium. Ad argumenta in sensu Opposito propOSita. 1. Ex Scriptura: Petrus nomine aliorum respondet Christo, ergo poteStatem Suam eXercet nomine aliorum. R. : Iam supra, in A, responsum dedimus. Cf. Relatio

episcopi Calvensis in Vaticano I, die J I iunii 1870.2. Arguitur ex primitiva Ecclesia et ex missione itineranti Timothei et Titi. R. : Nullo modo probat actionem collegialem sed tantum auctoritatem apoStolorum delegatam esse legatis qui visitationem ecclesiarum et episcoporum residentialium essecerunt sicut hodie delegati apostolici in regionibus missionum. I. ArguitUr eX conciliis. R. Argumentum valet, sed tantum ad probandum collegialitatem episcoporum a) in conciliis coadunatorum; b) in solidum agentium

cum Petro aut saltem eX eius approbatione vim eXpectantes suarum decisionUm. Etenim vero a) primum exemplum actionis collegialis sensu stricto apostolorum, et quidem Unicum, est Concilium Hierosol. in quo Petrus praesidebat. b) Qui

hoc argumentum asserunt concedunt decisiones conciliorum particularium non

554쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

habere vim eX seipsis sed ex promulgatione uniuscuiusque episcopi in sua dioecesi. Quod denotat actionem quidem concertam ut supra notavimus nullo autem modo

collegialem sensu iam dicto. q. Textus assertur Encyclicae Fidei donum Pii XII. R. : a) Hic agitur de dilatatione Ecclesiae in regionibUs missionum, scit erga nondum baptizatos. Non potest proinde agi de stricta iurisdictione quae nequit existere nisi in subiectos Ecclesiae. Ecclesia enim non iudicat de iis qui foris sunt. Neque proinde de collegialitate sensu stricto. h) EXpressis verbis invitantur episcopi ad caritatem exercendam et opem praebendam operibus missionalibus sive S. Sed is sive episcoporum inditionibus missionum positorum. Non de actione collegiali obliganti ad rationem reddendam in iustitia. c) Idem apparet ex his quae ab episcopis eXpectantUr, Scit.

ut sacerdotes et munera sponte praebeant ad missiones augendas. Quae quidem sunt opera caritatis nullam actionem collegialem importantes. In summa. In schema de episcopis, bene distinguenda: a) Quae ab ordinatione seu consecratione episcopali conferuntur; quae amissione canonica, sive in ecclesiam particularem, sive ad opem praebendam actioni communi aliorum episcoporum, sive praesertim Sanctae Sedis.

h) Quid intelligitur per actionem collegialem, quid per actionem con

certam.

cὶ Quaenam sit potestas episcoporum in solidum cum Papa agentium, quaenam sine Papa, sed tantum in communione cum ipso manentium.

Archiepiscopus tu. Sugdaeus Cum in secundo schemate, distributo mense decembri 1962, agitur de usu auctoritatis, haec proponUntur. Inter Ecclesiam Romanam ceterosque christianos, divisiones fundantur in quaestione auctoritatis, quippe quae istis appareat vel usurpata, Vel maggerata, vel abusibus plena. Unde suggeritur Concilium debere statim, Ut rem Summi momenti, tales abusus investigare, ut l) fiducia habeatur Concilio; 23 appareat Concilium serio velle reformationes instituere; Ii via aperiatur tum sacerdotibustum laicis filialiter exponendi necessitates suaS atque qUerelaS. Ergo: 1) Rogetur Concilium suffragium ferre de instituenda commissione ad hunc finem assequendum; cuius commissionis scopus sit 2) accurata eXaminatio curiarum matrimonialium, et Rotae Romanae et curiarum dioecesanarum. Haec res nimis urget quam ut expectetur revisio Codicis Iuris Canonici); I, examinatio administrationis iuris, in causis et criminalibus et contentiosis; q) investigatio S. Ossicii: cum sibi vindicet auctoritatem supremam, cuius decisioneS non raro Vicarium ipsum Christi implicant, num revera aut habet aut meretur fiduciam talem qualis omnino necessaria est in omni gubernatione bona. Num mutato nomine ab vi Inquisitione, ad vi S. Ossiciumn s 1908) revera mutata est methodus essentialis P Licet hodie vitam ipsam libertatemque tollere neqUeat, quid tamen de iure quodam non minus fundamentali bona fama pNum modus agendi secreto aut fiduciam aut reverentiam promovet λ Quomodo modus agendi comparari potest cum programmate Dominico suti citatur in sche-

555쪽

mate II ex Mi. 18, 1I-1 T) quoad iustitiam p caritatem p Ius ne quis damnetur inauditus p Nonne debet auctoritas christiana vitare vel umbram suspicionis actionis arbitrariae et tyrannicae p I) Pars Iaicorum in Ecclesia. Examini subiciatur et ius et ossicium filialiter repraesentandi ea quae pertinent ad fundamentalia quatenus SUnt Sponsi et sponsae, parentes, iurisconsulti, scriptores, editores, etc. 6) Privilegium fori. Exemptio clericalis a iurisdictione civili de facto finem fere habet; sorte debet Commissio pensare num debeat et de iure aboleri, eo quod a) sanctiones mere ecclesiasticae vix videantur hodie essicaciam habere; bin tales sanctiones aedificationem vix augeant in regionibus ubi sanctiones civiles vere essicaces sunt contra quemlibet abusum auctoritatis; c) vitari debeat rixa inter civilem et ecclesiasticam legem, qualis hodie viget in Anglia, ubi catholicus si a praelato infamiam patitur, excommunicationi subiacet si sibi vindicat ius quod cuilibet alio apertum

est. Tin Stricte eXaminetur, nullo habito personarum respectu, libertas communicationis inter ipsum Summum Pontificem suosque episcopos. Immo Dalem reSponsabilitatem habeant cardinales congregationibus praesecti circa ea quae subditi sui faciant.

Episcopus tit. Aus ensis In cap. I: De Ecclesiae militantis natura. N. 1. In hac paragrapho omnino retineatur mentio de peccato Adami protoparentis necnon de redemptione per oblationem Christi. Haec enim essentialia sunt mysterio Ecclesiae militantis super terram. Christus missus est in hunc mundum et fundavit Ecclesiam non tantum ut diffunderet divitias sapientiae et sanctitatis, sed imprimis Ut genus humanum misere delapsum a peccato redimeret. Omissio huius muneris redemptivi, sub specie cuiusdam reditus ad theologiam Patrum orientalium, constitueret graViSsimam amputationem in doctrina fidei de Christo Salvatore et de ipsa Ecclesia.

N. 2. Optime asseritur Unigenitus Filius Dei factus homo esse novum capUt totius generis humani cum triplici magistri, sacerdotis et regis per se et per electoSa Se praepositos eXercituro munere. Sed peropportunum videtur addendum esse tale munus non tam in quadam praelatione honorifica quam in humili servitio sive ipsi Christo sive toti communitati christianae reddituro. In finem huiusmet par. 2 brevis mentio fiat de Ecclesia triumphante ad quam constituendam, natura sua, Ecclesia militans ordinatur. Quae caelestis Ecclesia, praeter membra Ecclesiae militantis quae in statu gratiae de hac vita decesserunt, omnes angelos bonos, omnes sanctos qui ab Adamo usque ad ipsum Christum ViXerunt, immo omnes homines etiam non baptigatos qui, cum speciali gratia Christi, sincere Usque ad mortem adimplere desideraverunt voluntatem Dei, amplec

tatur.

N. I. Retineatur etiam expressa mentio de visibilitate Ecclesiae militantis super terram. LoqUendo de connexione interna membrorum spag. 11, lin. 8) declaratur quod talis conneXio non solum conformitatem, sed realem participatiOnem naturae ac vitae cum Christo implicat. Parabola etenim vitis ac palmitum ostendit Vitam supernaturalem non tantum imitare vitam ipsius Christi, sed ab ea derivari ut a fonte proprio. In eadem pag. 11, lin. 22, post verbum si aegrota n, addatur si vel etiam qUasi

556쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

mortificata n. Sic Concilium apertam relinquet controversiam de modo loquendi circa hunc punctum. S. Thomas ipse, III Pars, q. 8, art. I ad 2, illos christianos qui vi peccatis subtantur is comparat cum membris mortificatis qui adhuc moveantur aliqualiter ab homine. In cap. II: De membris Ecclesiae militantis. N. 9. Quamvis conservanda sit doctrina ex Litteris Encyclicis Pii XII Mystici Corporis, non tamen strictior illius interpretatio in Concilio promulgetur. Libertatem theologis relinquatur circa modum loquendi de vi membris is Ecclesiae militantis. Ad hunc finem obtinendum, ita emendatur textus schematis spag. II, lin. 143:4 Etsi plures relationes reales mistunt in ordine iuridico et sacramentali, immo exsistere queUnt in ipso ordine gratiae sanctificantis aliorumque donorum Supernaturalium, quibus omnis homo baptizatus cum Ecclesia connecti poteSt, et, SenSulatiore et incompleto, membrum eius etiam vivum dici queat: tamen ii soli, ex antiqua traditione pleno ac proprio sensu Ecclesiae membra vocantur, eX Dibus ipsa Ecclesia, ut est una et indivisibilis, indefectibilis et infallibilis, in unitate fidei, sacramentorum et regiminis, coalescit. Ii igitur plene et proprie membra Ecclesiae dicendi sunt, praeter Omnes pueros quocumque modo valide baptizatOS ad aetatem rationis nondum perventos, homines adulti qui, regenerationis lavacro

ablati. . . etc. . . . compage Seiuncti sunt. Sensu latiore et incompleto membra, etiam

viva, Ecclesiae adhuc dici possunt alii adulti baptizati qui, speciali Dei gratia, vitam spiritualem in corde retinent. Volo autem ad Ecclesiam ordinantUr ... etc. D. Certum etenim videtur homines, qui baptismum validum inter sectas haereticas receperUnt, remanere, pleno sensu, membra viva Ecclesiae usque dum ad aetatem rationis pervenerint, et ipsimet, Usu rationis adepto, remanere adhuc membra viva etsi sensu incompleto) eiusdem Ecclesiae quoadusque gratia baptismalisper peccatum grave et VoluntariUm destructa non sit in eis. In cap. III: De episcopatu. N. 11. Recte enuntiatur sacramentalitas ordiniSepiscopalis. In cap. IV: De episcopis residentialibus. N. 14. Pag. 23, lin I): Expungantur verba vi quibus iurisdictio constat is . Haec sententia enim, quamvis vera et Satcommunis inter auctores, adhuc controvertitur. Facilius ab omnibus admitteretur haec formula: si munera quoque magisterii et regiminis in quibus, saltem pro parte, Iurisdictio collocatur h. Etenim recentiores theologi non pauci putant O Smagisterii episcoporum, de iure divino, extendi ad ipsos infideles super quos tamen nullam habent iurisdictionem. Placet valde distinctio inter vi potestas is quae confertur et quidem iure di-Vino, per Sacram ordinationem, et si exercitium is eiusdem potestatis, quod licitum

fructuosumque non est sine missione a regimine supremo accepta.

N. 16. Plura dicenda essent de collegio episcoporum. Retineatur principium fundamentale iuXta quod actus vere collegialis episcoporum haberi non poteSt sine participatione actuali Summi Pontificis, sive per seipsum, Sise Saltem per delegatum. Sub n. 16 unice tractatur de collegio universali episcoporum, Sive de Concilio oecumenico, cUius potestas est ordinaria et de iure divino. Exercitium tamen huius potestatis, coadunationem consensUmque omnium epiScoporum una cum Romano Pontifice in uno eodemque actu cooperantium complectens, non niSi extraordinario modo fieri potest, ut ipsa experientia demonstrat. Si vero de aliquo collegio particulari episcoporum v. g. unius nationiS, Vel provinciae) ageretur, actus vere collegiales adhuc exerceri possent dummodo SUm-

557쪽

mUS PontifeX, sive per seipsum, sive per delegatum, conventui praefuisset. Quam vis tales actus collegiales frequentius faciliusque exerceri possint, non tamen Videntur unquam constituere modum ordinarium eXercendi munus sive regiminis, sive magisterii in aliqua parte Ecclesiae. Actus tandem a sola congregatione quorumdam episcoporum eliciti setiamsi omnes in communione cum Sede Apostolica permanent in per se nunquam dici possunt collegiales. Effectum suum etenim non obtinent nisi per eXpressam approbationem Summi Pontificis vel saltem, pro unaquaque dioecesi, episcopi proprii. Tales vero approbationes iam amplius non sunt actus collegiales.

In cap. U. Nihil obiicitur, nisi forsan quod caput istud remitti posset ad constitutionem peculiarem de religiosis. In cap. IX. Quae dicuntur sub n. 42 circa ossicia religiosa Potestatis civilis omnino placent et retinenda sunt ad repellendam invasionem laicismi etiam inter

populos Usque nUnc christianos.

Item placet principium generale applicationis sub n. 43 enunciatum. Cap. X videtur remittendum esse ad unicum schema de unitate Christianorum.

Episcopus Uramaensis Desideratur nova redactio schematis de Ecclesia, quod melius respondeat normis a Summo Pontifice in sermone 11 octobris et iterum in ordine agendorum I decembris datis et votis multorum Patrum in Concilio expressis. Praesertim cUrandum est quod schema spiritu pastorali- cumenico redigatur sive quoad materiam tractandam sive quoad formam expositionis. Materiae praecipue tractandae erunt: 1 in de natura Ecclesiae, eiUSque necessitate et missione; 2) de structura essentiali Ecclesiae nempe de episcopis et depopulo christiano. I. De natura Ecclesiae.1. Ante omnia illustretur Ecclesiam esse mysterium-sacramentum in quod

populus Israel Nic. 4, 11 - 13) et gentes Eph. 3, 33 convocantur ad salutem obtinendam Didache, XI, 11; Const. Ap. I, 8, c. 1, n. 1). Ecclesia est realitas divina

originis caelestis sub signis visibilibus nobis communicata, nostram sanctificationem constituens. Per sacramentalitatem Ecclesiae etiam eius duplex elementum scit. charismaticum et visibile illustrari posset. Cum Ecclesia sacramentum cosmi-cUm sit, patet eius necessitas pro genere humano ita ut non baptizati non tantum voto subiectivo individuali sed ratione quadam obiectiva et quidem ut quid totum collectivum ad Ecclesiam ordinentur. 2. Deinde ope imaginum et figurarum biblicarum natura et aspectus eSSentiales Ecclesiae profundius explicari poSSunt. a) Populus Dei: qua figura consilium Dei aeternum in historia generis humani in realitatem deductum apte illustrari potest. Hisce relatio inter Ecclesiam

et regnum Dei explicanda est ut eius character socialis, culticus, sanctus et eSChatO- logicus appareat.

b) Corpus Christi: qua figura praesertim unio intima et stricta subiectio

558쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

Ecclesiae ad Christum eYplicatur. Omnino evitandum est ut explicatio ad conceptum secundarium alicuius organismi visibilis restringatur sed insistendum est in aspectu primario doctrinae paulinae Corporis Christi qua illustratur participatio

nostra in passionem, mortem et resUrrectionem Christi, maxime in coena eucharistica, Sacramento centrali, sacramentaliter realigata.

c) Sponsa Christi: Qua imagine illustratur aspectus praesertim eschatologicus et vocatio Ecclesiae de Ursu temporis magis magisque se perficienda et etiam se purganda Ut tandem aliquando coram Patre apparere possit vi sine ruga et

macula D.

d) Hae imagines et aliae ut domus, templum Dei, grex, OviIR Columnaveritatis se invicem complent ideoque simul considerandae sunt, neque obliviscendum est agi de imaginibus et non de conceptu abstracto. 3. Tandem breviter et sobrie firmiterque assirmetur Ecclesiam esse in statu terrestri societatem visibilem et hierarchicam, usque ad finem mundi permansuram,

unam, Sanctam, Catholicam et apostolicam. II. De necessitate Ecclesiae ad salutem. 1. Ex ipsa natura Ecclesiae elucet eius necessitas ad salutem. Nemo enim Salvatur nisi per coniunctionem cum Christo Salvatore. Haec autem coniunctio non

potest haberi sine coniunctione cum Ecclesia ut patet ex doctrina Corporis Christi. Ea quae dicitur de necessitate baptismi, asserenda est etiam de Ecclesia. 2. Omnes homines ergo ad Ecclesiam pertinere debent ut salventur, etsi de facto non omnes, Di salvantur, eodem modo ad eam pertineant. Gradus autem pertinentiae dissicile exprimitur terminis scholasticis qui praecisionem exigunt. Ad evitandam discussionem interminabilem, potius describantur concrete et sine istis terminis varii casus, qui diversimodam relationem hominis ad Ecclesiam spectant. Id facile fieri potest absque Ulla obscuratione veritatis. I. Evitetur terminus si membrum Ecclesiae is, cum de eo disputent theologi Neque ponantur baptizati acatholici in eodem gradu cum non-christianis, qui Volomere implicito ad Ecclesiam referuntur sui fieri videtur in schemate pag. 1 I, Enn. 30 sq.). Exhibeatur potius positive vera unio supernaturalis, etsi imperfecta, baptizatorum acatholicorum bonae fidei cum Christo Capite, quae quoad rem ab omnibus theologis catholicis agnoscitur Summ. Theol. ΙΙΙ, q. 8, a. I et a. 6). Ag ScantUr etiam dona supernaturalia extra Ecclesiam visibilem a Deo hominibus sinceris Christumque amantibus collata. Quae dona sunt apud ipsos vestigia Ecclesiae.

q. Declaretur etiam ardens desiderium Ecclesiae Matris ut omnes qui christiano nomine gloriantur, cum ipsa perfecte uniantur. Deinde asseratur SincerUS animUs apostolicus Ecclesiae erga homines non-christianos, annuntiandi nempe

ipsis si Evangelium gratiae Dei h Act. 20, 24ὶ et inserviendi voluntati Dei salvifi

cae erga COS.

III. De episcopis et de sacerdotibus. l. Apud catholicos et apud multos etiam acatholicos magna habetur eXSpeC-tatio quod Concilium Vaticanum II completurum sit doctrinam Concilii Vaticani Ιcirca sacram hierarchiam per ampliorem tractationem de episcopis. 2. Expositio initium sumat ab institutione collegii 12 apostolorum, cui Chri-StUs sacraS potestates contulit et cuius caput Petrum constituit, prout refertur in

559쪽

Novo Testamento. Cui collegio 12 apostolorum successit collegium episcoporum unitorum cum suo capite Romano Pontifice, successore Petri. 3. Cum de praerogativis Romani Pontificis peculiariter actum fuerit in Concilio Vaticano Ι, nunc fusius de episcopis agendum est. Ostendatur ergo quod Sacrae potestates a Christo Domino collegio apostolorum collatae, in collegio episcoporum perseverant, debita distinctione facta inter potestatem ordinis et illam iurisdictionis; et quomodo per consecrationem episcopalem legitime acceptam habetur insertio sundamentalis et sacramentalis in istud collegium. q. Ostendatur ulterius quomodo episcopi ut successores apostolorum set quidem non singulorUm certorum apostolorum, sed membrorum collegii apostolorum) eXerceant sacras potestates erga portionem gregis Christi singulis ut veris paStoribus commissam et quomodo collegialiter et uniti cum capite collegii habeant munus doctrinale-pastorale pro universa Ecclesia, quod munus maXime apparet in Concilio Oecumenico, etsi non unice ad hoc limitetur. Haec positive et lucide eXponantur, ita ut plena luce appareat figura episcopi catholici: et ut summi sacerdotis, veri doctoris ac boni pastoris populi sui, et ut membri totius collegii episcoporum collaborantis ad aedificationem universalis Ecclesiae. I. Desideratur insuper ut etiam in textu doctrinali habeatur mentio de principio generali structuram iuridicam Ecclesiae respiciente nempe de organo centrali regiminis et de conferentia episcopali. Unde sequentia proponuntUr

a) Cum regimen iuris divini collegiale Ecclesiae extra Concilium Oecumenicum minus visibile evadat, maxime expedit ut quoddam organum permanenS, episcopatum univerSum quodam modo repraesentans, instituatur ita ut eXercitium

Primatus harmonice cum regimine collegiali componi possit. b) Ut regimen collegiale etiam in nationibus essicax evadat, valde desideratur conferentia episcopalis vel nationalis vel regionalis ut organum permanenSpotestate deliberativmexsecutiva praeditum. Necessitas instituendi tale organum iam clare patet eX schemate de sacra Liturgia fere unanimiter a PatribUs approbato. Aliunde ex eXperientia constat conferentiam episcopalem in can. 292 contemplatam cuius deliberationes vi carent obligatoria, non sussicere ad rem moderandam in hodiernis rerum adiunctis. Necessitas dicti organi magi me Urget in missionibus sicut in Iaponia ubi agitur de convertendo intero popUlo alicuius nationis. Tunc enim iam non sussicit ut singuli episcopi independenter et singillatim curam habeant de propria parva dioecesi, sed requiritur ut totae activitates missionales sub consilio aspectuque nationali ab omnibus episcopis collegialiter eXaminentUr, coordinentUr et promoveantur personis et mediis simul collatis. 6. Tandem sermo fiat de presbyteris ut adiutoribus episcoporum. Etiam haec expositio sit positiva et illustrans sublimitatem ordinis sacerdotalis, in Do etiam presbyteri sunt si ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei 1 Cor. 4, 1)pro salute populi, ita ut sacerdotes hanc declarationem Concilii legentes, in amore sanctae vocationis roborentur. Utiliter addi potest quod presbyteri, secundum antiquam traditionem constituunt quasi senatum episcopi vinculis intimis cum eodem uniti ad bonum Ecclesiae procurandum. T. Si quid ulterius dicendum videtur de magisterio, hic addi potest. Declaratio tamen sit brevis et concinnata, ne repetantur quae iam omnibus suffcienter notae sunt. Similiter si sermo faciendus sit de auctoritate et obedientia in Ecclesia, hic fieri potest breviter et positive exponens doctrinam de natura et dignitate

obedientiae. Evitandae sunt tamen enumeratio errorum et condemnationOS.

560쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

IV. De populo chriStiano. l. Post tractationem de sacra hierarchia statim sermo fiat de populo christiano. Non videtur hic locus esse tractandi de statu perfectionis sicut fit in schemate), quia status perfectionis non est aliquis gradus intermedius, divinitus constitutus,

inter clerum et laicos.

2. Ne sat definitio laicorum imprimis negative ut in schemate pag. IT, linn. 2I sq.), sed magis positive ostendatur eorum dignitas ut popuIi Dei. Quae dignitas peculiari modo resplendet in sacerdotio universali, quo omnes baptizati active participant in cultu et in opere sanctificationis mundi. Certe indicanda est distinctio inter hoc sacerdotium universale omnium baptigatorum et sacerdotium ministeriale per sacramentum ordinis collatum. I. Illustretur siluatio specifice laicalis seu vocatio laicalis i. e. vita saecularis ut talis in mundo, qua laicus legitimo fine mundano inseritur ex una parte, et nihilominus siluatio specifice christiana constituitur ex altera parte. Hoc magni momenti est ut nobilitas christiana in statu laicali appareat ita ut laici non se considerent massam sUbiugatam.

q. Tandem breviter tangi potest de apostolatu laicorum sub aspectu doctrinali. De hac re tamen consulendum est schema aliud ut discordantiae et repetitiones evitentUr.

V. De perfectione chriStiana. 1. Cum totum schema de Ecclesia non sit redigendum ad instar tractatus iUridici de variis statibus in Ecclesia, instituendus non est sermo specialis de Statu religioso in capite separato. EXpedit tamen expositio de perfectione christiana in genere, quae clericos, laicos et religiosos Spectat. 2. Ante omnia sermo habeatur de perfectione christiana quae consistit in caritate perfecta, ab omnibUS sive clericis sive laicis appetenda et acquirenda. Deinde eYplicanda sunt consilia evangelica tanquam media ad perfectionem si Veclericis sive laicis proposita ut media in se meliora non autem absoluta. I. Valor status perfectionis in quo publice profitetur observantia conSiliorum, ut via ad perfectionem ab Ecclesia agnita, recognoscatur et simul agnoScenda et commendanda est vita illorum qui perfectionem consiliorum extra communitateS religiosas proSeqUUntUr. q. Aspectus propheticus et eschatologicus illorum qui consilia evangelica si e intra sive eXtra instituta religiosa prosequuntur, illuStretur. VI. De relatione inter Ecclesiam et Statum.1. Si Concilium de hac materia agere velit, respicere debet statUS praeSenteS, quales in concreto de facto existunt; secus tractatio tota manet in ordine ideati et

abstracto sine valore pastorali pro nOStra aetate.

2. Exclusis qUibUsdam statibus, magna pars civium non sunt catholici in multis statibus. Unde inutile est loqui de ossiciis religiosis potestatis civilis. Potius loquendum erit de libertate conscientiae, cultuS, apostolatus eiUsque summo Valore pro prosperitate societatis civilis, de obligatione cooperandi ad bonum commune eX parte christianorum et de similibus. 3. Cum non agatur de relatione inter Ecclesiam et Statum sub omnibus aspectibus, titulus mutandus erit: De libertate religiosa.

SEARCH

MENU NAVIGATION