Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

dubio constare deberet hanc doctrinam Ecclesiae ad essentiam metaphysicam rerum referri, Ut supponit schema, et non ad aliquam practicam applicationem alicui situationi concretae, certi temporis historici propriae, in quo datur aliqua forma status determinata quae, decursu temporis, mutare poterit squod multi defendunt). Caput X. Pag. 74, linn. 4-I, T-8, 12. Sed hoc mandatum missionarium non suit datum solummodo apostolis eorumque successoribus; tota Ecclesia est missionaria, quia omnes christiani ratione baptismi obligantur ad propagationem Evangelii. Pag. 74, linn. 2T-28. Haec verba sonant ac si missionarii exempti essent a legibus civilibus nationum, dum nullibi in hoc capite sit mentio de obligatione missionariorum erga leges et auctoritates etiam non Christianas. Pag. TI, linn. 1-38. Tota haec pagella est sat dura, etiam dicerem offensiva pronationibus non christianis qui missionarios recipiunt. Optimum esse potest sublineare libertatem Ecclesiae praedicandi Evangelium. Sed modus videtur imprudens et unitateralis. Uni lateralis, quia Unice considerat iura Ecclesiae quae videntur definienda contra potestatem saecularem. Sed in conditionibus sic dicti si pluralismi is mundi hodierni, loqui de hac libertate nemo potest quin simul facie ad faciem intueri debeat problema de iuribus libertatis conscientiae religiosae individualis; et proinde problema de libertate ceterarum religionum, et consequenter problema de coeXistentia cum consessionibus non-catholicis et religionibus non christianis. Haec sunt problemata acutissima et actualissima in universa Ecclesia pro quibus Sancta Synodus lumen asserre debet. Praeterea mpositio videtur imprudens. Magis loquendum videtur de firmo desiderio Ecclesiae collaborandi in sic dictam vi promotionem is illorum popUlorum per Evangelium, quod tot beneficia assert generi humano; de eius sincero respectu erga patrias traditiones et leges, de gratitudine erga populos qui, more nationumeXcultarum, libertatem Ecclesiae concedunt.

Episcopus Iacensis

In genere.

a) Optimum fundamentum. Schema constitutionis dogmaticae de Ecclesia optimUm fundamentum praebet ad studium et discussionem doctrinae Concilii in hac materia, quae, inter themata diversa doctrinalia, principem locum obtinet. b) Progressum significat. Schema doctrinam tradit egimiam, recipiens et in unum redigens dicta magisterii ordinarii; quoad alia, insuper, progressum significat notabilem, ratione habita ad praecedentia Concilia: in specie, ad Concilium Tridentinum quoad doctrinam de episcopis, ad Vaticanum I quoad omnia de Ecclesia argumenta. Quaedam schematis capita memoranda sunt

1. In cap. I, laudanda doctrina de Ecclesiae natura, qua dupleX elementum harmonice eXponitur, mysticum simul et sociale. 2. In cap. III et IV, agit de episcopis et de collegio episcopali, apostolo

532쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

rum collegii successore. Complet, igitur, a Concilio Vaticano I traditum de Summo Pontifice, Petri succesSore. I. In cap. VI, nunc primum Oecumenicum Concilium loquitur ex professo et cunctanter de laicis ac de eorum responsabilitate et participatione in munere pastorali Ecclesiae. q. Consuetam de evangelicis consiliis ac de religiosis doctrinam eXponit,

modo tamen organico et concreto.

I. Alia etiam sunt in schemate doctrinae capita, quae noviter includuntur, scilicet, de auctoritate et oboedientia, de publica opinione, de oecumenismo, de habitudine inter civilem societatem et Ecclesiam etc. c) Plura corrigenda. Plura tamen sunt a fundamento emendanda, alia addenda, alia tollenda, nonnulla accuratius eXponenda, novo articulorum ordine in genere et in capitibus singUlis. In genere, duo haec pro schemate universo notabimus: 1. Urior doctrinalis. Apprime definiendus valor doctrinalis assertionum

quae nUnc, prima Vice, a magi Sterio proponUntUr.

2. Canonica a theologicis distinguantur. Agitur de vi constitutione dogmatica D. Inde necessaria est accurata distinctio inter elementa eiusdem theologica Dae, nempe, attingunt constitutiva Ecclesiae immutabilia seu de iure divinoin et canonica squae Varia esse possunt iuxta ordinationem Ecclesiae in. Quatenus fieri possit, modalitas theologica sustineatur in conceptibus et formulatione, absque

conmigtione cum canonicis.

Cap. I: De Ecclesiae militantis natura.

l. In n. 1, ad finem, Ecclesiae constitutio describitur tanquam fructus redemptionis. Etiam explicite notandum proponimus mysterium Verbi IncarnatieSSO Supremum eXemplar et legem ipsius Ecclesiae structurae, divinae simul et humanae. Hoc modo, Ecclesia visibilis omnibus patebit tanquam signum essicax eiusdem internae realitatis ses. Enc. Mystici Corporis, et n. 6 huius capitis).2. Clarescat etiam melius et connexio et subordinatio externi elementi socialis elemento interno. 3. Desideratur insuper declaratio magis explicita finalitatis eschatologicae Ecclesiae militantis, vi cuius nullum ex elementis ipsius plene intelligitur, quin cognoscatur praesentem Ecclesiae statum in terris inchoationem esse consummationis in caelis. In specie. 1. N. 1, linn. 14-1I. Verbum vi redemptores h bene sonabit auribus fratrum Separatorum Θ2. N. 2, lin. 23. Ubi dicitur si praeconiis is, forsan melius diceretur vi magistri , ex parallelismo cum lin. 19. I. N. 2, pag. 10, lin. T. Loco si iugiter perdurabit is ponatur si omnibus hominibus patebit , quia perduratio exprimitur verbis vi ad finem usque saeculi n lin. I), et nova hac formulatione manifestatur Ecclesia ut signum inter nationeS.

4. N. 4, linn. 2I-2 T. Loco vi ex omnibus tamen figuris ... principem locum 'ponatUr si ... insignem l Um n, quia forsan aliae figurae exprimunt melius naturam Ecclesiae.

533쪽

I. N. I, pag. 11, lin. 6. Supprimatur verbum vi iuridicis h. 6. N. I, pag. 11, lin. 23. Loco si virtute fidei h dicatur simpliciter vi fide is,

ut discussiones Vitentur. T. N. 6. Non clare exprimitur relatio inter hierarchiam et charismata. Para- graphum integram reformetUr.

8. N. T, linn. 23-24. Dicatur simpliciter si Ecclesia catholica n, quin addatur vi Romana n. Quia de sacto Ecclesia catholica est Romana, sed disputatur an sit de iure divino. Cap. II: De membris Ecclesiae militantis eiusdemque necessitate ad salutrm. 1. Relate ad nn. 9-10, opportunum videtur praescindere a claΙSificatione membrorum, maxime disputata et theologice immatura. Melius videtur modos diversos insertionis Christo clare exponere, ita ut insertio haec non detur absque vinculo aliquo cum Ecclesia. Aliunde, clare exprimatur realis insertio omnium baptizatorum, etiam separatorum, in Ecclesia, ita ut unio haec inter Ecclesiam et baptizatos non sit simplegVotum aut pura potentia, prout de non christianis praedicatur. Haec insertio crescit in quantum fides plenius habetur et Ecclesiae constitutio recognoscitur. Serventur dicta in n. 10, linn. 20-29.2. N. 9, lin. 1 I. Loco si in ordine iuridico is dicatur vi in ordine sociali n. 3. N. 9, lin. 18. Loco si proprio sensu is dicatur si pleno sensu n; in lin. 21

melius etiam si plene membra D. 4. N. 10. LocUtio vi Spiritus Sanctus ... etiam extra venerandum illud corpus agit D, nonne est explicanda pCap. III: De episcopatu ut supremo gradu sacramenti ordinis et de Sacerdotio. Observatis generalis. Caput hoc ex inopinato advenit, sine ulla conneXione cum capp. I et II, ubi de natura et necessitate Ecclesiae. Priusquam de episcopatu agatUr Ut SVpremo gradU Sacramenti Ordinis, eXponatur

1. Potestas data apostolis a Christo sordinis, iurisdictionis); speciatim potestas sacerdotii christiani, quae aliquo modo secum fert missionem sanctificandi, regendi, docendi. 2. Principium successionis potestatis apostolorum in Ecclesia. I. Huius potestatis distributio gradatim sepiscopi sub Petri successore, presbyteri, ministri). q. Agatur de Romano Pontifice prout in Conc. Vaticano I in ante expositionem de episcopiS.I. Doctrina de episcopis melius in ordinem redigatur, acta in Unum quae incapp. III et IV. 6. De presbyteris et diaconibus agendum post expositionem de epiScopiS. Quae de presbyteris in n. 12 dicuntur, pauca sunt omnino et indirecte tradita. De diaconibus nihil dicitur in schemate.

Praecipuae assertiones. Caput hoc asserit at Sacramentalitatem consecrationis episcopalis; bin Characterem episcopalem, vi cuius episcopus si numquam SimpleX Sacerdos fieri possit c) Inammissibilitatem potestatis confirmandi et ordinandi;

534쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

di Superioritatem episcopi relate ad presbyteros, vi sola vi sacramenti Suscepti. . . in hierarchiam ordinis h; e) AnneXionem potestatis magisterii et regiminis consecrationi s de his etiam in cap. IV, n. 14). His assertionibus, schema longe superat magisterium Conciliorum praecedentium scf. Conc. I ridentinum sess. 24, cap. 3 et cap. 4, can. 73. Forsitan Ecclesia possit conditiones invalidantes ponere exercitio potestati Sconfirmandi et ordinandi, ut accidit in exercitio aliarum potestatum Sacramentaliter receptarum.

Accuratius exponenda superioritas episcopi relate ad presbyteros ratione Sacramenti ordinis, quia eiusdem interpretatio potest esse conneXa cum potestate Ecclesiae in sacramenta. Omnibus perpensis, suffceret assirmare sacramentalitatem episcopatus, abSque ulteriore determinatione. Corrigenda. 1. Quatenus caput hoc plene servetur, prout est, interna formulatio melioranda.

2. N. 11, linn. 4-I. Asseritur potestatem docendi et gubernandi sinatura sua arcto Vinculo coniunguntur cum potestate sanctificandi, quae in sacramento ordinis confertur is; immo, in cap. IV, linn. 1-I, dicitur: si sacra ordinatio summi gradus sacerdotii cum munere sanctificationis munera quoque magisterii et regiminiS... tribuit n. Hoc clarius explicandum. Nam, quid dicendum de episcopis mere electiS, sine consecratione, et de episcopis auxiliaribus ΘΛ. N. 12, si De presbyteris is reformetur et collocetur post tractatum de episcopis, proUt dictum est. Cap. IV: De episcopis residentialibus. Observanda in genEre. 1. In hoc capite, modo singulari, inveni Untur assertiones quae eX SenSucanonico in dogmaticum vertuntur, ut eX dicendis patebit.

2. Schema procedit ab episcopis residentialibus singillatim ad collegium epi-

Scopale, cum processum inversUm suadeant et ipsa Ecclesiae constitutio et materiae ordo, tam logicus quam historicus.

Configuratio possibilis. Ideo interna capitis configuratio ita disponi posset: a) Initium sumat ab assirmatione collegii apostolici, ex quo concludat eXistentiam collegii SUccessoris, nempe episcopalis, unum idemque collegium temporis decursu continuatum cf. Mi. 28, 18-20; n. 16 schematis, Enn. 22-2I) b) Unde, eadem est positio Petri respectu collegii apostolici et positio Summi Pontificis, Petri successoris, respectu collegii episcopalis. c) Inde, eXplicentur facultates collegii apostolici quatenus collegium sae- versae a facultatibus apostolorum personalibus) quae ipsae erunt facultates collegii episcopalis. d) Facultates hae solidarie exercentur et respiciunt fines Ecclesiae Universales cf. Mi. 28, 18-20; n. 4T schematis, linn. 1-T).eὶ Quoad exercitium huius facultatis solidariae, inde ab Ecclesiae initio distributio territorialis orta est cf. Rom. 1 I, 203.

535쪽

Ex dictis sequitUr 1. Potestas ordinaria collegit. Collegium episcopale gaudet potestate solidaria ut tale collegium; unde potestas haec est ordinaria seu ex ossicio, quod aperte traditur in schemate, n. 16, lin. 29. Tamen, ibidem, schema exercitium potestatis ordinariae collegii restringit ad modum extraordinarium, nempe ad Concilium Oecumenicum. Hoc autem illogicum videtur; immo, minime concordat cum his quae in n. 30 dicuntur de magisterio, ubi iteratur dogma Concilii Vaticani I, quod secum fert exercitium ordinarium potestatis in collegio episcopali Deng., 1792). Nec haec restrictio adeo consonat cum verbis in n. 47, pag. 76, linn. 1 SS., Ubi obligatio praedicandi evangelium in universo mundo tribuitur si ad corpus paStorum simul cum Christi vicario, quibus omnibus in commune Christus mandatum dedit imponendo commune ossicium n. Cf. etiam D. 1 I, pag. 24, linn. 2-3. Credimus a Concilio Vaticano II nec omittendum nec obumbrandum principium possibilitatis exercitii ordinarii, quamvis principii applicatio dissicultate non

careat, eiusdemque formae in decursu temporis diversae esse possint.

2. Sollicitudo universalis. Cum agatur de potestate collegiali, solidaria, singuli episcopi, collegii episcopalis membra, partem habent in vi sollicitudine omnium ecclesiarum v s 2 Cor. 11, 18ὶ, quam fuse describit schema in n. 1 I. Tamen, descriptio haec est mera repetitio praxis canonicae vigentis, quin theologice eXpO- natur relatio inter talem sollicitudinem et potestatem collegialem, de qua in n. 16. Sollicitudinem collegii esse verum ossicium ignorari non potest. Saltem non praepropere quaestio definiatur; unde verba vi etsi potestas iurisdictionis non est D

pag. 24, linn. 8-9ὶ omitti debent. Similiter, theologice interpretandum illud: vi nisi ex participatione Romani Pontificis is stinn. 4-T), ita ut non eXcludatur collegialis potestas. Pari modo, in n. 47, pag. 76, linn. 1-6, principium collegiale

dogmaticUm missionis promUlgatur, et quidem respiciens si ad corpus pastorum simul cum Christi vicario is, tamquam si commune mandatum D ... si imponendo Commune ossicium is, eX quibus conclUditur: si omneS ergo epiScopi . . . Simul cUm SUO capite huius apostolici muneris ... sint solliciti B. E contra, in subsequentibus eiusdem numeri, huius mandati adimpletio universaliter et eXclusive resematUr Romano Pontifici, iuXta normam canonicam vigentem scan. 13I0).3. Relationes Pap collegium. Pari vi et harmonice concordes duo haec stabiliri debent et primatum Summi Pontificis et episcoporum collegium. a in In collegio primatus competit Papae, Petri successori, quem ChristuS,

si ut episcopatus ipse UnUs et indivisus esset. . . instituit . . . UnitatiS principium aCvisibile fundamentum n Conc. Vaticanum I, Deng. 1821ὶ. Primatus admittendus, quoad extensionem et signiscationem, prout in Conc. Vaticano I exponitur. b) Eodem modo, admittenda existentia et ossicium collegii episcopalis, quodsi Una cUm capite suo, Romano Pontifice, et numquam sine hoc capite, unum Sub tectum plenae et supremae potestatis in universam Ecclesiam creditur n. 16,

linia. 26-28). c) Duo haec bene distinguenda: origo potestatis collegii et essentialis subordinatio eiusdem Papae. Theologi tradunt collegium apostolicum continuo perseverans in collegio episcopali, cf. n. 16, lin. 24ὶ recepisse immediate a Christo potestatem, Petro subordinatam, attamen non mediante Petro scf. Mi. 18, 18;

d) Dicitur in n. 16, linn. 33-38: vi nemo episcoporum ... ad hoc collegium pertinere potest, nisi dedita opera vel consensu tacito a Successore Petri ... in idem

536쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

assumptus sit n. Haec sententia, sundamentaliter vera, formaliter est canonica.

Theologice et historice constat Summum Pontificem partes habere in electione et depositione episcoporUm, sed non absoluta necessitate, quia de facto in multis defuit. Indubium est nullum episcopum collegio incorporari ipso renuente. Sed quaeri potest: talis interventio est conditio an causa incorporationis pq. De episcopis singillatim

a) Titulus generalis cap. IV, ex dictis iam in cap. III n. 11, linn. 3-I) et

in ipso cap. IV n. 14, linn. 1-I) de consecratione episcopali, non apte restringitUr ad episcopos residentiales. b) Placet sententia in n. 14, linn. 1-3 contenta. c) Loco citato et in n. 30 sit distinctio inter consecrationem, quae potestatem confert, et missionem, quae confert eius exercitium; quae distinctio clara est parte canonica, minime autem accurata ex parte theologica . Clarius determinantam esset Utrum missio conserat proprie exercitium potestatis, an sit sola

conditio ad eius exercitium. Talis distinctio indisserens ex parte canonica, ex parte theologica momentum habet; quia si aestimatur simplex conditio exercitii, sensu stricte theologico missio ipsa consecrationi tribueretur. Quod additur de concessione missionis et de diversis eius formis, eXaretUr iuxta exposita de incorporatione collegio episcopali. Corrigenda in Specie. l. N. 13, linn. 19-20. Verba si potestas iubendi per leges conscientiam obligantes is explicanda ratione aliqua theologica . Declaretur insuper, Utrum agatUr tantum de legibus declarativis praeceptorum divinorum, an etiam de legibus constitutivis mere ecclesiasticis.

2. N. 14, lin. I. Verba vi quibus iurisdictio constat o tollenda; nam bipartita vel tripartita divisio potestatis episcopalis in scholis disputatur. Tandem, ex dictis in cap. III et IV, titulatio huius cap. IV sit: De episcopi S.Cap. V: De statibus evangelicis adquirendae perfectionis.

Notanda in genere. 1. Caput placet, in quantum forma organica et ecclesiologica eXponit ea quae parata scimus in Conc. Vaticano I, at forma apologetica.2. Multa tamen hic memorata sunt canonica, et amandanda potius ad schema de religiosi S. 3. Huius capitis fundamentale elementum sint consilia evangelica, tamquam essentiale consectarium sanctitatis in Ecclesia, quin praevaleat instantia circa Status perfectionis. Possibilis capitis distributio. In genere, hanc proponimus distributionem. Initium sat a vocatione omnium christianorum ad perfectionem, vi sacramenti bapti

Sic sternitur via ad consilia evangelica, forma canonica profeSSa, tamquam materia propria huius capitis. Vel alio modo; materia capitis sit vocatio generalis ad perfectionem, consilia autem evangelica tanquam modus peculiaris huius perfectionis. Intitulatio capitis esset: vi De sanctitate in Ecclesia is vel vi De perfectione christiana n.

537쪽

Notanda in specie. 1. Terminologia vi status persectionis is est potius canonica. 2. N. 1 T, linn. 9-12. Aliis verbis significetur quod intenditur locutionibus vi sine proprio is, o in castitate v, vi oboedientiam eius ad Patrem D. Nec paupertas semper est carentia bonorum, nec de castitate sed de caelibatu agitur in Mi. 19, 11 - 12, nec oboedientia ad Patrem, sine addito, est consilium evangelicum. I. N. 18, pag. 33, lin. 10. Loco si saepe quoque is ponatur vi individuatim et

in vita communi is, ne nimis vita communis praeferatur.

4. N. 18, linn. 13-2I. Est repetitio eorum quae in n. 1T, pag. 22, linn. 6-T; n. 18, pag. II, linn. I-11. I. N. 19, pag. 34, linn. 13-28. Quae dicuntur de exemptione religiosorum et de eorum relationibus ad hierarchiam, sunt potius canonica, et melis pertinent ad schema disciplinare. p. IX: De relationibus inter Ecclesiam et Statum.

Notanda in gEnere. Caput refert doctrinam classicam, at moderate loquitur, viam apertam relinquens diversis applicationibus iuxta mutabiles circumstantias et adiuncta diversa.

In nn. 40-41 thesim exponit, in n. 49 hypothesim, et in n. 44 falsum laicismum

damnat.

Doctrina haec summae gravitatis et momenti consideranda ob varias modernas opiniones eam impugnanteS. Sunt qui hypothesim vertant in thesim. Contra hanc sententiam Valent rationes intrinsecae, optime in schemate expositae; valet etiam iuge et formale magi- Sterium postremorum temporum, cuius documenta inveniuntur in notis capituli

Alii nolunt hanc doctrinam proponere propter praeiudicia ordinis pastoralis;

attentis enim circumstantiis regionum suarum, credunt non dari condiciones in societate civili thesi favorabiles. Immo, attento rerum statu mundiali, thesis, i UXta ipsos, vim suam amisit in nostro mundo.

Certe, in pluribus mundi regionibus impossibilis hodie evadit constitutio Status catholici. Forsan etiam bonum commune ipsius Ecclesiae possit commendare adaptationem statuum catholicorum subsistentium ordinationi in ceteris imperanti. Haec, tamen, est qUaestio prudentialis et circumstantialis, dilucidanda in casibus particularibus, non modo generali; unde aliena est omnino a schemate, Ut nobis videtur. Sunt multi, etiam ex nostris, qui non bonis oculis considerant status catholicos actu eXistentes propter non levem errorem circa traditionalem doctrinam, quam nec intelligunt nec historice apte e licant. In quacumque hypothesi, nullatenus admittendum doctrinam Ecclesiae, hac in re, definiendam esse habita ratione mere opportunitatis. Ecclesiae ossicium est, non confirmare positiones de facto imperfectas, sed viam ostendere Superioris realitatiS. Insuper, non pauci duo graViter confundunt, Utique intime conneXa, at non identica, nempe: a) libertatem religiosam, libertatem conscientiae, iura, ut dicunt, humana et b) constitutionem ipsam status. Nonnullae declarationes et observationes, in lucem editae, quas prae manibus habuimus, quaestionem limitant cum pro-

538쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

blemate libertatis religiosae; quae quidem solutio est admodum simpleX circa materiam Vere impleXam. Omnibus perpensis, Concilium maneat in ordine doctrinali; principia proponat necessaria et Uni Uersalia, qUae semper et Ubique valeant. Haec sint fundamenta vera et immutabilia declarationis conciliaris, non suppositum pragmaticum Vel sociologicum, quod respicit melius provisionem practicam, schematis disciplinaris vel dispositionis particularis propriam.

Archiepiscopus mirobiensis Pag. 11, linn. I-20: pressius declaretur natura unionis quae existit inter Christin et membra eius, utrum sit moralis tantum an aliquid maius. Lin. 24: eXponatur quomodo peccata unius membri reliqua offendant - utrum malo exemplo tantum an ob aliquam unionem internam inter membra mistentem. Talis explanatio ad applicationes pastorales desideratur. Pag. 12, lin. 24: decretum fiat ut designatio si catholica apostolica romana is in catechismis, manualibus theologiae ceterisque libris ad usum scholarum atque in praedicatione adhibeatur, secus doctrina intenta ad populum non essective perveniet sc . notam IO). Pag. 1 I, lin. 26: doctrina enuntiata explicitius declarari debet inserendo intextu schematis id quod continetur in nota I, nam multi catholici doctrinam devoto ingrediendi ecclesiam male intelligentes existimant acatholicos facile salvari posse atque ideo forte suam ascriptionem Ecclesiae verae non satis magni faciunt. Pariter eXpedire videretur ea quae in nota 11 continentur in teXtu schemati Sreferre ut doctrina magis eXplicite reddatUr. Pag. 1 I, lin. 20: in luce ponenda est excellentia unionis inter membra eccle- Siae et USqUe praestantia super omnia vincula naturalia atque proinde illustrare ligamen magis intimum inter catholicos diversarum gentium quam inter catholicos et acatholicos eiusdem nationiS. Pag. 23, lin. T: in locum verborum si regimine ecclesiae Supremo is reponantur verba vi Vicario Christi h - ad excludendas Congregationes RomanaS. Pag. 24, lin. T: ob eXperientiam vastam et variam qua gaudet collegium episcoporum redactio novi codicis eorundem animadversionibus subiici omnino debet.

Pag. 34, lin. 2I: exemptio laicorum, v. g. in Institutis Saecularibus certis et bene definitis limitibus circumscribi debet. Pag. 36, n. 21: optandum ut doctrina de sacerdotio laicorum magis explicite tradatur - ob rationes pastorales, Ut patet. Pag. 39, lin. 40: eXpediret ut normae dentur de relationibus fovendis vel minus inter catholicos et acatholicos relate ad societates laicales non religiosas, V. g Societas a Cruce Rubra vulgo: Red Cross), aut ut res iudicio episcopi relinquatur Pag. 46, cap. VII: in genere dicendum est declarationes explicitas de singulis desiderari ne scriptores catholici vires in controversiis dissipent sed potius ut veritatem profundius indagent.

539쪽

Pag. I0, lin. 1T: attentis erroribus utique rarissimis Romanarum Congregationum qUomodo exigi potest assensus mentis internus earum declarationibus ΘExplicetur sensUs exactus verborUm si de se D. Pag. I 1, n. II: optandum ut hic numerus s II in magis iuridice redigatur, minime excluso fine pastorali. Pag. II, lin. η: ob rationes pastorales optandum Ut verba vi non omnia namplientur atque in t tu schematis inserantur. Pag. I9, lin. 11: vis vi Vult is non videtur esse satis graVis.

Pag. 61, lin. 2I: quaeritur num argumentum n. 38 etiam religiosis appliceturὸ Item pag. 61, lin. 3.Ρag. 64, lin. 6: inculcandum est bonum temporale cum bono materiali minime converti sed bonum quoque spirituale includere. Pag. 64, lin. 16: includatur in textu schematis citatio a Leone XIII Enc. Litt. Immori. Dei et Sap. Christi) memorata in nota T pag. 693 de iure ecclesiae leges civiles iudicandi sub aspectu morali. Declaretur tale iudicium non cuilibet episcopo sed collegio seu conserentiae

episcoporum totius nationis competere. Pag. 64, lin. 32: expressio Ut redacta est minus negative. Inserantur in teXtuschematis citationes e Leone XIII et Pio XII in nota I relatae. EXHicetur, si non est iam factum, bonum temporale non esse mere materiale sed etiam et praesertim esse bonum morale. Et inseratur in textu citatio e

Leone XIII s Litt. Encycl. Libertas) in nota 13 exhibita. Pag. 76, lin. 1I: quid de acatholicis baptigatis p Sunt-ne includendi λ Cf. schema Ut Omnes tinum sint, pag. 262, lin. I .Pag. 86, lin. 2: in locum Verborum vi auotoritatis ecclesiasticae is substituatur verbum vi episcopi v. Tam grave iudicium Vicario Generali multoque minus paroechis competere non deberet. Forte rem conferentiae epiScoporum reServare eXpediret ad unitatem in agendo C SeqUendam.

Episcopus tit. CaecisitanuS, aux. PanamenSisCap. IV: de iis qui consilia evangelica profitentur. Nimis celeriter intrat caput in medias res; et ex eo oriuntUr tot ac tantae confusiones relate ad perfectionem eiusque media varia, Ut appareat clari US persectio ipsa sit vocatio omnium christianorum. Propono ut 1. Scribatur clara paragraphus de hac universali vocatione ad perfectionem. Hic possunt citari sensu exacto textus varii S. Scripturae. Sicuti citantur in textu praesenti, ambiguitatem producunt: quia non exclusive applicari possunt religiosis neque aliis qui si consilia evangelica profitentUr n. 2. Deinde ponatur paragraphus de consiliis et de eorum origine historico in evangelio et de constitutione vi status perfectionis is ab Ecclesia. Sic potest melius intelligi sensus proprius huiusmodi status necnon eius magnae dignitatis, sine eX- clusione aliorum a via perfectionis suidesis textum episcopatus Germaniae pag. II,

540쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

fectionis magis quam de ipsa perfectione seu de amore erga Deum et proXimVm. Clarius proinde fiat distinctio. Status, sicut vota, immo ipsa consilia, sunt tantum media ad perfectionem. Status persectionis oritur ex prosecutione consiliorum sub obligatione votorum, quibus status constituitur. Disserentia inter laicos et ii qui consilia profitentur, praecise est status seu via, forma specialis et facilior persectionem prosequendi. Omnis ergo confusio inter statum ipsum et ipsam perfectionem Videtur egeludere a perfectione omnes qui non in statu persectionis inveniuntur: V. g. lim. 13-14. Iterum iterumque sumitur in textu si professio is seu vi status quae SVnt media persectionis) pro ipsa perfectione, quae exinde videretUr propria tantum religiosis. Amplius dicam: clare affirmetur distinctio inter media status in et ipsam perfectionem, quia nimis in ascetica religiosorum praesertim monialium insistitur in regula sicuti ex eius tantum materiali exsecutione haberetur. De par. η, lin. 32. Videretur poni haec via uti unica via consiliorum, et Unica quae ad persectionem caritatis duceret. Evidens est ut omnes christiani non tantum ad persectionem debent conduci, sed etiam aliqua via consiliorum, etiamsi non per canonicam professionem. Ideo melius dicendum si ad ipsam pertinet hunc specialem consiliorum statUm eX votis ortum, qui expeditius etc. v vel quid simile. Lin. 39: eadem ratione ponatur si canonice dicata n.

21EXC. MUS P. D. DANIEL MANNIX

Archiepiscopus Memurnensis

Animadυersiones generales. Votum in schema de Ecclesia generale: non placet,

1. Schema magis sapit documentum legale quam proclamationem fidei religiosae Spiritualem, immo et evangelicam; nimis enim tractat de aspectibus iuridicis Ecclesiae, qUae fere mclUSi Ve repraesentatur ut Societas iuridica potius quam par ticipatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Ipsum etiam baptisma magis Videtur considerari quasi fundans relationem iuridicam cum Ecclesia, quam Ut Nova

Creatio. 2. Schema nimis praeoccupatur cum dominio et iuribus Ecclesiae, potestatem et guberni Um con piscentis, SicUt si reges gentium is qui vi dominantur eorum et Semper si qUaerunt quae sua sUnt D. Tonus schematis quandam duritiam, quandoquidem forsan et superbiam, suggerit, magis aliquando redolens si tibi dabo potestatem hanc Universam et gloriam illorum is, quam si Discite a me, quia miti Ssum et humilis corde D. I. Schematis vi data v magis videntur esse dicta pontificalia recentiora quam verbum Dei in Sacris Scripturis, et scripta Patrum; methodus procedendi magis hauriri videtur ex logica formali quam theologia biblica; magis scatet conceptibUS neo-scholasticis quam imaginibus biblicis; abstractionibus pariter scatet, tam ConceptUum qUam Verborum, quae Valde alienae sunt menti Anglo-Saxoniae, Africanae et Asiaticae, immo et ipsi Sacrae Scripturae. q. Ideo, ne aspectus pastorales negligamus, schema debile fundamentum provideret catechesi, praesertim herygmaticae.

I. Figura Ecclesiae fere unica adhibita est Corpus Christi mysticum; nimis

SEARCH

MENU NAVIGATION