Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

debent ideoque simul considerandae sunt. Immo hic si corporis v non satis sensu

biblico sed primarie in conceptu alicuius organismi visibilis intelligitur. c) Terminus vi militantis is potest intelligi ab acatholicis in sensu intolerantiae.

d) Hoc schema loquitur, in multis locis, acsi Ecclesia esset aliqua essentia abstracta, non vero vivens in vicissitudinibus historicis. e) Loco termini vi rex v pag. 9, lin. 23ὶ dicatur si pastor is et loco si gUbernii , pag. 10, lin. 6) autem vi ministerium D. De cap. II: De membris Ecclesiae militantis eiusdemque necessitate ad salutem.

a in Titulus huius capitis debet esse: De Ecclesiae necessitate. Et in alio capite sermonem instituat de membris Ecclesiae, hae duo satis disparata sunt. Quae hoc in capite exponuntur, habent ordinem inversum ac ordo tituli. h) Cum adhuc disputetur inter theologos de membris Ecclesiae, primo evitetur terminus vi membrUm n Ecclesiae, secundo melius esset contemplari diversos casus, in quibus aliquis diverso modo, perfecte vel imperfecte, Ecclesiae Christi incorporari poteSt. De cap. III: De episcopatu ut supremo gradu sacramenti Ordinis et de sacerdotio.

a) Schema dicit: si Sancta Synodus declarat episcopos, etiam sola vi sacramenti suscepti, presbyteris, in hierarchia nempe ordinis, superiores esse is spag. 20, linn. 19-21), sed tacet de natura interna disterentiae inter episcopum et simplicem sacerdotem ratione potestatis in Ordinatione acceptae. b) Fortasse etiam presbyteri in quadam collegialitate considerari pOSsent. Presbyteri non sunt singuli cooperatores sui episcopi tantum, sed quasi si Sena' tum D SUt episcopi ConstitUUnt, caritate inter se et cUm episcopo coniuncti. De cap. IV: De episcopis residentialibus. ain Schema recte dicit potestatem episcopalem esse si poteStatem propriam,

ordinariam η pag. 2I, lin. 2I), immo esse si iuris divini se pag. 2b, lin. 28), ita

ut episcopi omnes dicantur esse si vicarii Christi pag. 22, lin. Tin et una cum capite si UnUm SUbiectUm plenae et sUpremae potestatis in universam Ecclesiam n pag. 24, lin. 2 T). Haec vero potestas episcopalis a schemate videtur sub n. 1 I negari et ad territorium dioecesanum restringi et ad aliquam sollicitudinem pro tota Ecclesia limitari. b) In cap. VII, ubi est sermo de magisterio ipsius collegii episcoporumcUm ei VS capite, Schema dicit, etiam eXtra concilium Oecumenicum, collegium, licet di SperSUm, cum et sub capite eius, munus magisterii infallibilis exercere poSSe. In cap. III et IV, quod munus vocatur potestas iurisdictionis squae complectitur et magisterium et regimen pastoralet. Sed huiusmodi iurisdictio in universam Ecclesiam, ut iam dictum est, sub n. 1 I negari videtur. Quid dicendum est de hac OXpositione apparenter contradictoria PDe cap. V: De statibus evangelicae acquirendae perfectionis. a) Ut schema quidem dicit statum perfectionis non esse intermedium inter clericalem et laicalem conditionem, vocatio religiosa dirigi potest ad clerum et ad laicos. Fundamentaliter sunt in Ecclesia duae categoriae hominum iuris divini, i. e. clericatus et laicatus. Ideoque hoc caput ponendum est immediate post cap. VI. b) In schemate accuratius loquendum esse videtur etiam de vita christianOrum qui consilia evangelica prosequuntur extra communitates religiosas. Schema

572쪽

APPENDIX - ΑΝIMADVERSIONES SCRIPI AE DE ECCLESIA 577 videtur potius abstractam naturam vitae perfectionis describere, quin eius realigatio concreta in circumstantiis concretis statuatur. Sunt quoque personae in sic dictis institutis saecularibus quae Vivunt in spiritu paupertatis, castitatis et oboedientiae, etsi votis religiosis non nuncupentUr, et quae laborant multum pro Deo et Ecclesia. De cap. UI: De laicis. a) Fere exclusive hoc caput schematis considerat laicos sub respectu cooperationis eorum cum apostolatu hierarchiae Ecclesiae. b) Post sermonem de s. hierarchia, statim sermo fiat de laicis ut iam dictum est. Cum habeatur discussio inter theologos de termino silaicus is, in titulo expresse mitetur terminus iste. Alibi autem eum adhibere potest, si commode describi nequeat. Potius si populus christianus is simpliciter adhibeatur. c) Cum laici sint elementum constitutivum Ecclesiae, magis positiUe OSten' dentur eorUm statUS et dignitas ut populus Dei N. T. d) Ut consonantia habeatur et inutiles repetitiones evitentur, habitudo huius capitis ostendatur ad schemata de apostolatu laicorum praeparata a commissione praeparatoria de apostolatU laicorum, et de confraternitatibus praeparato a commissione praeparatoria de disciplina cleri et populi christiani. De cap. VII: De Ecclesiae magisterio. a) Sermo sit de hac re statim post caput vi de episcopis residentialibUS D. b) Quaestiones adhuc disputatae inter theologos, vel aperte relinquendae vel cautius dicendae Sunt.

c) De auctoritate theologorum spag. I0, linn. 19-263 non deberet fieri

sermo hoc in capite. Missione canonica etc. possent quidem theologi participare in munere doctrinali ipsius hierarchiae spag. I0, linn. 26-293. Eorum auctoritas utique specifice differt ab auctoritate episcopi. Auctoritas mere doctrinalis spag. I0,li nn. 19-26), est auctoritas humana, quam etiam laici eruditi possunt habere. Attamen Valde commendantur labores theologorum ad progressum cognitionis fidei assequendum, ita Ut evangeligatio necessitatibus temporis bene respondere poSSit. De cap. VIII: De auctoritate et oboedientia in Ecclesia. a) Generatim loquendo, schema bene loquitur de ista materia tanti momenti. Cum haec materia habeat intrinsecam connegionem cum capite praecedente, potuisset agi hac de re in ipso capite praecedente. bin Exoptatur ut in hoc capite magis spiret animus collaborationis inter eOS, qui hierarchice inter se distingUUntUr. De cap. IX: De relationibus inter Ecclesiam et Statum. Hoc caput hanc materiam tractat potius in ordine ideati. Ideoque vix habere potest Valorem practicum pro nostra aetate. In statibus Asiae, exceptis Insulis Philippinis, maxima pars civium neque sunt catholici neque christiani. Etiam in sic dictis statibus christianis, maior pars civium non pertinet ad Ecclesiam catholicam sui in Anglia, V. S.A., Germania, etc.). In ceteris statibus praedominanS CSSevidetur character laicalis status et voluntas admittendi quamlibet religionem. Ideoque inutile esset nimis insistere officiis religiosis potestatis civilis. Loquendum potius est de iusta libertate conscientiae, de libertate cultus et apostolatus eiUSqUe fructibus, et de obligatione catholicorum cooperandi ad bonum commune. StatUS hodierni huiusmodi sermonem intelligere possunt et uberiorem frUctum cooperationis Ecclesiae obtinere Valent. De cap. X: De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium omnibus gentibus et ubique terrarum.

573쪽

Ex iam dictis de natura Ecclesiae et de eius necessitate in cap. I et II, patet obligatio Ecclesiae annuntiandi Evangelium omnibus gentibus. Attamen, si Verotractari oporteat de hac materia, omnino prorsus alio modo exponenda videtur quam fit in schemate, cap. X, pagg. 74-T6. Expressio in schemate est unitateralis et inadequata et sic ostendere potest animum populorum et guberniorum non christianorum, quorum hospitalitate missionarii catholici gaudent. Schema intendere supponitur inculcare et defendere iura Ecclesiae contra potestatem saecUlarem. Ista suppositio falsa est relate ad populos et status non Christianos, in quibus, uti in Iaponia, missionarii omni libertate gaudent et religio etiam catholica, sicut ceterae religiones, Variis privilegiis legalibus fruitur. Debemus gratum animUm eXhibere erga talia gubernia et nationes. Modus loquendi autem in schemate adhibitus

graviter offendere potest animos populorum et guberniorum non christianorum. In schemate, nulla mentio fit de obligationibus missionariorum erga societates civiles non christianas, earum legitimas auctoritates et leges et consuetudines. Immo aliqua expressio in schemate ita sonat ac si Ecclesia se conSideret eXemptam a legibus civilibus. Totum schema alio modo consciendum est. EX una parte demonstrantam est munus Ecclesiae Evangelium annuntiandi omnibus populis cum omnibus suis beneficiis, ex alia parte appellandum est ad libertatem conscientiaeqUam Omnes gentes modernae eXcultae agnoscere et tueri profitentur. Simul parum loquendum est de iuribus Ecclesiae, et declaretur sincera aestimatio Ecclesiae erga populos non christianos voluntasque contribuendi ad eorum progressum et felici

tatem.

De cap. XI: De oecumenismo. Quae dicuntur, generatim loquendo, theoretica et plus minusve auctoritativa sunt. Schema continet etiam quaSdam eXpressioneS, quae aliquomodo offendere possunt animum fratrum separatorUm. Redactio huius capitis committatur secretariatui pro fovenda unitate christia

De B. Maria Virgine, Matre Dei et Matre hominum. Schema in genere mihi placet. Sed mihi videtur sermo de B. M. V. fieri debere in eadem constitutione

de Ecclesia, tamquam complementum tractationis de Ecclesia et sine intentione definiendi nova dogmata. Nam B. M. V. est typus et membrum praeeminens Ecclesiae utpote Mater Dei et hominum, specialibus privilegiis exornata./

EXC. MUs P. D. IOSEPH ZIMMERMANN

Ad cap. I. Verissima de corpore Christi mystico doctrina vix recte intelligi

posse videtur, nisi prius sermo fiat de corpore mystico in genere et de corpore mystico Adae in specie. I. De corpore myStico in genere. Corpus mysticum distinguitUr a corpore physico et a corpore morali. Corpus ph7sicum quod in casu supponitur vivum), pluribus partibus materialibus comi Subsignavit etiam: Petrus MaisVoka, ep. NagoyaenSiS.

574쪽

ΑPPENDIX - ΑNIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

positum, unico per Se animatur principio vitali, quod actiones membrorum in bonum totius dirigit ita, ut membra qua talia propria individualitate careant. Membra non sunt pro se sed pro toto. Succus in plantis, sanguis in animalibus totum corpus physicum pereassit. Signum, unitatem corporis physici demonstrans, praeter

unitatem eXterne apparentem est Unicum systema circuitus sanguinis, Unicum systema nerVorum, ordinata Organisatio membrorum, quae evidenter in bonum totius et speciei operari cernuntur. Signum vitae corporis physici est nutritio, incrementum, propagatio, Sensatio, motus ab intrinseco etc. Membrum a corpore physico abscissum, cum ratione essendi pro se careat, Vitam per se perdit. Membra essentialiter operari in bonum totiris non mimitur eo, quod accessorio modo Seu accidentaliter adhibeantur in bonum aliorum). Corpus morale habetur, si plures personae sese in associationem quandam plus minusve arcte coniungUnt ad finem aliqUem communiter attingendum, puta ad musicam colendam. Membra corporis moralis individua cum dignitate personali manent et una commUni idea quasi principio vitali connectuntur, quin libertatem amittant. Membra corporis moralis primo et per se non sunt in bonum totius, sed tota associatio est in bonum singulorum. Membrum igitur a corpore morali discedens perdit quidem rationem membri, sed nec vitam neque individualitatem. Item patet, rationem essendi corporis moralis esse bonum uniuscuiusque membri non mUtari eo, quod finis associationis statuatur cura infirmorum vel aliquid huiusmodi, quia persona individua sibi hunc finem proponit et ad hunc finem melius

assequendum membrum sit associationis). Signum unitatis corporis moralis est tum communis et visibilis cooperatio membrorum in finem, tum ordo associationis certis legibus statutus cum praeSide, Secretario est.

Corpus m7sticum tum corporis physici tum corporis moralis elementa in se coadunat ita, ut partim cum eis consonet, partim ab eis discrepet. Ad huius rei intelligentiam adducatur insigne corporis mystici naturalis exemplum, Dod est familia. Membra familiae non coniunguntur inter se quadam idea tantum, sed realitate physica, quae est tum copula genitorum tum generatio prolis, qua transmittuntur dispositiones hereditariae et constituitur unio sanguinis. Finis quoque familiae invenitur non libere electus, sed natura praefinitus: generatio prolis et mutuum adiutorium. ConiUges enim natura sua ad hunc finem aptantur. EX altera parte membra corporis mystici familiae personae sunt, propria dignitate et libertate gaudentes, sicut habetur in corpore morali. Omne membrum proprio principio vitali animatur, quod tamen eiusdem speciei est. Propter hanc dignitatem humanam membra familiae non sunt in bonum totius familiae tantum, sed totum quoque est in bonum uniuscuiusque membri personalis. Signum visibile unitatis corporis mystici familiae invenitur compleXum, nempe similis constitutio corporalis, indoleS, saepissime et facies filiorum et genitorum, vita communis sub uno tecto et victUS in Una mensa, mutuum in caritate adiutorium et praeprimis ordo in familia vigens, qui item non arbitrarie, sed eX natura rei StatUitur, quo pater est Caput cum omnibus capitis iuribus et ossiciis. Corpus hoc bene nuncupatur mysticum ob tensiones in corpore hoc eXSistentes, quae non quidem ratione sed praxi tantum solvi possunt. Membra familiae simul etenim ligamine physico generationis et sanguinis iuncta et propria individualitate separata sUnt; Voce Sanguinis ad mUtuum adiutorium Vocantur et voce individualitatis ad vi sacrum egoismumn impelluntur; finis membrorum est bonum familiae simulque finis familiae est bonum singulare membrorum; singula membra

575쪽

proprio animantur principio vitali sc. anima), attamen omnes animae Unius eiUsdemque speciei sunt sc. imitationes concretae seu realisationes Unius animae rationis in Deo), etC. II. De corpore mystico Adae. Corpus mysticum Adae est ipse Adam simul cum toto genere humano ab eo descendente. Quae de similitudine et dissimilitudine familiae singularis respectu corporis physici et corporis moralis dicta sunt, modo ampliato de hoc mystico Adae corpore seu de familia gentium valent. Quare enarrationem singulorum omittere liceat. Quoad signum unitatis generis humani notandum est, hoc inveniri inaequali omnium hominum constitutione in essentialibus et in societate diversimoda ab hominibus in civitatibus, in nationibus, immo et in toto terrarum orbe impulSUnaturali fundata. Societas universalis, omnes homines et nationes complectenS, evidens esset signum unitatis generis humani. ordo civilis cuiusvis formae ita

necessario CVm genere humano connectitUr, Ut anarchia contra natUram sit.

Corpus Adae mysticum ab initio miseram subiit ruinam. Hoc ut probe intelligatur, sciendum est, protoparenti non tantum finem naturalem datum fuisse, sc. multiplicationem generis humani et dominium terrae, sed Deum primo homini etiam communicationem vitae divinae tribuisse eumque cum omnibus descendentibus ad vitam aeternam vocasse. Per Adae peccatum et ipse et omnes generationes mysticum corpus formantes cum eo, denudati sunt in supernaturalibus, vulnerati in naturalibus. Propter leges peccati, erroris et mortis post primum peccatum vigentes et propter dominationem satanae generi humano impossibile erat et est, finem naturalem et beatitudinem naturalem propriis viribus consequi, qUΟd de fine supernaturali per se patet. Non datur redemptio propriis viribus seu autosoteria. Hominibus nostri temporis instanter inculcandum est, eorum pugnam individuam et communem contra leges peccati, erroris, doloris, calamitatis et denique mortis optimam esse, sed si paradisum terrestrem D Vane et frustra eXSpectari. Addendum est, conamina ad validam omnium nationum unionem instituendam omnino laudandaeSSe, et multa mala, ut bella, fames etc. ita supprimi, sed et hoc medium inefficax ad omnimodam pacem et felicitatem hominum adducendam esse sine redemptione per Filium Dei incarnatum, qui regnum Dei appetentibus etiam cetera bona promittit. Quis est membrum mystici corporis Adae Θ Distinguendum est inter corpus ipsum et eius signUm. Signum supremum Unitatis corporis mystici Adae esset Societas seu status omnes homines complectens, sUbdivisos in regna, communitateS, familias. Sed, proh dolor, regnum contra regnum surgit et Unio omnium regnorum per saecula omnino non eXistens ea non pollet auctoritate et virtute, Ut signum clarum unitatis generis humani elucescat. Membrum igitur corporis Adae mystici qua talis omnis omnino homo est, a capite per generationem descendens. Haec membri ratio amitti nequit. Omnis homo per se membrum quoque signi huius corporis mystici Adae, societatis nempe nationum esset. Sed G una parte hoc signum deficit, ex altera parte plura regna separata eXSistunt, immo vivunt etiam homines, quos nullum regnUm ut cives suos agnoscit. Sic fit, ut quis membrum perfectum generis humani sit, sed membrum certi alicuius regni omnino non sit.

576쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

III. De corpore Christi mystico. Iesus Christus. Filius Dei, naturam humanam, quoad corpus origine Adamitico formatum, assumpsit. Sic vere membrum generis humani evasit. Sed hac sua in corpus mysticum Adae insertione non eo ipso illud redemit, sed omnibus et singulis generis humani membris viam ad salutem aperuit, vocans illos, ut ipsi tamquam capiti novi corporis Coniungantur. Quae coniunctio non fit per generationem et nativitatem carnalem, sed per regenerationem et novam nativitatem in aqua

et Spiritu Sancto. Baptismo omnis homo, pro posse in Christum credens, fit palmes in vite Christi, charactere indelebili insignitur, gratia habituali Christi perfunditur, eius corpore et sanguine nutritur, mandatum Christi accipit, quod est caritas. Sic non totUm Adae mysticum corpus in novum Christi mysticum corpus transformatUr, sed singula corporis Adae membra sub Christo capite noVUm corpus mysticUm Supernaturale essormant. Christus Dominus corporis sui mystici signum visibile voluit societatem ordinatam, po Sitiva voluntatis actu et expressis verbis Ecclesiam fundans. Hanc Ecclesiam suam instituit ut signum demonstrativum unitatis corporis sui mystici, Undans eam super Petrum, primatum tenentem, et collegium apostolorum in unione cum Petro. Quod igitur in corpore mystico Adae misere perditum est et Vario tentamine appetitur, in corpore mystico Christi indefectibiliter per voluntatem capitis habetur, perfecta societas eXterna. Christus Ecclesiam suam triplici ornavit munere, sc. munere regendi, sua auctoritate fulcito et in Petro unito,

ut unitas fidelium in operatione haberetur; munere docendi, infallibilitate dotato,

ut unitas fidei in veritate servaretur; munere sacerdotali, virtute Spiritus Sancti repleto, Ut Unitas sacrificii et sacramentorum exsisteret. Ita Ecclesia non tantUm signum demonstrativum unitatis corporis mystici Christi sed etiam signum effectivum huius unitatis efficitur. Baptigati in fide et sanctitate servantur et aUgentur, lapsi reconciliantur, omnes homines ad salutem invitantur, ut ita in dies crescat et aedificetur corpus Christi. Hoc signum Christi in gentibus est Ecclesia una, Sancta, catholica, apostolica. Haec Ecclesia ita cum corpore Christi mystico coniuncta CSt, ut Signum sacramentorum cum gratia significata et essecta. Ecclesia est corpus

Christi mysticum visibile. IV. De membris Ecclesiae ad cap. II schematis).

Omnino tenendum esse videtur, omnem hominem rite et valide baptizatum, Vero et proprio Sensu esse et manere membrum mystici corporis Christi, etsi membrum mortUUm, si propria culpa gratia sanctificante careat. Cum unica Ecclesia

a Christo Domino fundata signum unitatis corporis sui mystici sit, baptizatus omnis eo ipso non solum membrum huius corporis, sed etiam membrum Unius Ecclesiae fit. Alvero dum ad rationem membri mystici Christi baptismus sussiciat, ad rationem membri Ecclesiae utpote signi visibilis huius corporis ultra requiritur, ut baptizatus fidem huius Ecclesiae profiteatur, communionem Sacramentorum vivat et regimini huius Ecclesiae qua tali se subiciat. In corpore mystico Adae, i. e. in genere humano naturali, signum visibile unitatis huius corporis ob defectibilitatem hominum valde ossuscatur et Dasi de-

StrUitUr, cUm Societas Omnium nationum vel non exsistat vel multa regna eius membra non sint, quamvis membra esse deberent. Membrum talis regni separati non eSt membrum nec alterius regni nec societatis universalis, qUamvis membrum

577쪽

gener1s humani semper sit. Ob eandem hominum, etsi baptizatorum, defectibilitatem signum quoque Unius corporis Christi in ratione signi non quidem destrui, sed minui potest et minutum est. Sunt enim in nomine Iesu baptizati, qui culpabiliter vel sine culpa, cum peccato sormali vel tantum materiali, singulariter vel

communiter unicam Christi Ecclesiam non agnoscant. Omnes hi, membra corporis mystici Christi semper manentes, Ecclesiae catholicae membra non Sunt. Non tamen ab Ecclesia separati sunt ut ramus ab arbore secatus vel Ut saXum a monte eXcisum Vel Ut fragmentum a vase abruptum; cum membris Ecclesiae

enim et ipsi membra corporis Christi mystici sunt. Immo cum partim etiam eandem fidem vel aliquas Ecclesiae veritates profiteantur, Vel omnia aut saltem aliqua Ecclesiae sacramenta credant et recipiant, vel etiam quandam auctoritatem in nomine Christi agnoscant, plus minusve etiam signa Unitatis Christi corporis sunt, quamvis utique dolendUm est, hos baptizatos signum unitatis a Christo capite desideratum offuscare. Hac deplorabili separatione occasio scandali tum fidelibus tum maxime infidelibus praebetur. Ecclesia catholica et aliae ecclesiae separatae non aequiparandae sunt regnis mundi ab invicem separatis, sed societati Supremae gentium, cui aliqua regna aggregata non sunt. Christus enim unam fundavit Ecclesiam, quae in ratione signi obscurari potest per separationem bapti-ZatorUm ab ea, praevaleri vero non potest ita, ut tamquam vera Christi Ecclesia dignosci amplius nequeat. Fatendum quidem est, etiam membra Ecclesiae catholicae a ratione signi perfecti deficere, si unicam fidem non fortiter constentur vel stulte salsa loquuntur, si sacramentis parum utuntur, si hoc vel illud mandatum hierarchiae despiciunt, si verbum Dei negligunt, si caritatem Christi non habent, si graviter peccant contra leges decalogi . Granum et giganta miscentur. Libenter insuper concedimus, fratres baptizatos separatos, uti membra corporis Christi mystici, cooperante Spiritu Christi virtutibus christianis excellere vel membra Ecclesiae catholicae, gratiam Christi respuentia, virtute superare posse et Superare. Cum vero dubitandum non sit, christianis omnibus valde prodesse, si eisdem quoad substantiam mandatis obligentur, si eadem fidei veritates omnibus infallibiliter

praedicentUr, si omnia sacramenta certe valida omnibus pateant, liquet Separationem non tantum scandalum pro mundo sed et detrimentum pro ipsis christianis esse, praeprimis pro Separatis. In cap. II, nn. 8 et 9, sermo est de vi voto is Ecclesiae. Verbum hoc multiplicem habet sensum. Clarius mihi dicendum videtur, axioma illud si Extra Ecclesiam nulla salus significare vi Extra corpus Christi mysticum, quod de se est Ecclesia, nulla salus v. Qui vero sine propria culpa Ecclesiae ut signo visibili huius corporis non adiunctus est, sed corpori Christi mystico per baptismum coniungitur, salvari potest. Qui vero sine culpa nec baptizatur, huic Corpori per actum caritatis perfectae, qui a Spiritu Sancto inspiratur et quo ab eodem Spiritu gratia Sanctificans donatur, adiungitur. Actus desiderii si sincere implendi voluntatem

Dei et Creatoris D SUHcere non potest, cum etiam peccator timore punitionis motuS hoc desiderare potest, quin sanctificetur. Hic actus caritatis seu deditionis perfectae praeprimis a Iudaismo et Mohametanismo suis asseclis commendari Videtur).

578쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

ditionis apostolicae centro-orientalis in Gallia Em .mus card. Gerlier, arch. Lugdunensis; oc .mi de Bagelaire, arch. Cham-beriensis; Socquet, arch. tit. Selymbrianus solim Vagadug.); Villot, arch. tit. Bosporanus scoad. Lugdunen.); LebrUn, ep. Augustodunensis; Ancet, ep. tit. Myrbnensis saUX. Lugdunensis); de La Chanonie, ep. Claramontanus; FOUrrey, ep. Bellicensis; F gerat, ep. GratianopolitanUs; DoZolme, ep. Aniciensi S; BontemS, ep. Maurianensi S; Magiers, ep. tit. Augustopolitanus saUXil. Lugdun.); SaUVage, ep. Annectensis, qui convenerunt Lugdunum, die 4 et die I februario, anno 1963, suas proprias observationes de Ecclesia et de B. Maria Virgine, postquam eaS

l. Putamus constitutionem dogmaticam de Ecclesia habendam esse Concilii Vaticani II laborum rem summam et cupimus eam quam perfectissime constitu

Itaque cupimus hoc schema iterum conscriptum esse, Secundum normaS ginnerales a Romano Pontifice datas cf. ordo agendorum. . . I dec.), habita ratione observationum quae iam in aula factae sunt et, earum observationum quas hodie praebemUS. 2 pimVS, praecipUe, hoc schema, quod maximum erit quod attinet ad visibilem omnium christianorum unitatem, conscriptum esse dicendi vere oecumenico genere, nullo manifesto detrimento authenticitatis doctrinae. Quam ob rem, cupi-mUS, Ut hoc schema conscribatur, sententias secretariatus de Unione christianorum fovenda rogataS ESS2. I. Scimus enim fore ut hoc schema diligenter legatur non solum a christianis sed etiam a multis hominibus quibus non eadem fides est ac nobis, quibus saepe sUnt praeceptiones adversus Ecclesiam, qui tamen eam magis cognoscere Velint. Necesse est igitur hunc teYtum vi ea ratione qua tempora postUlant nostra v S. S. Ioannes XXIII) scriptum esse, conservata semper perpetua cura eorUm qui

procul ab Ecclesia absunt et, ut statuant de ea, Concilii doctrinam eXspectant. Itaque cupimus commissionem textui huic scribendo ad consilium peritos, Sacerdotes vel laicos, adhibere, qui possint esse adiumento ad diligentius scribendum. q. Petimus ut hoc schema, universe et singillatim, Ecclesiae doctrinam praebeat, a Scriptura Sacra atque traditione graeca et latina, ut eo eXprimatur fides vivens Ecclesiae hodiernae. Nitendum est ut mysterium ipsum Ecclesiae in lucem proferatur, quod non potest simpliciter haberi simile formulae iuridicae, qua Ecclesia canonice ConStituitUr, quodam historiae suae tempore vel in quadam Ecclesiae regione. I. Quod ad ordinem qui servandus est in capitibus pertinet, petimus ut id adiungatur ad caput vi de episcopatu is, quod dicitur de episcopi magisterio et de eius missione annuntiandi Evangelium. Atque etiam petimus ut transferantur in schema de episcopis et dioecesesn

579쪽

regimine ordinationes pastorales vel disciplinariae, quae in nostra constitutione

dogmatica Sunt.

6. Petimus ut constitutio de Maria Virgine Matre Dei et Matre hominum misceatur cum schemate de Ecclesia. II. Observationes de diversis capitibus Cap. I: De natura Ecclesiae. Cupimus hoc caput Ecclesiae mysterium praebere totum; eo capite nos introduci in historiam salutis hominum, per Christum qui perficit in mundum consilium Dei Patris scf. Io. 11, Ist): eo capite nobis ostendi Christum non solum Ecclesiae suae conditorem, sed etiam solum et Uni Um caput, quoniam Christus ipse ipsam eam et docet, et sanctificat, et gubernat atque eo modo aedificat Corpus suum ad Patris gloriam; eo capite in lucem proferri partes Spiritus Sancti, qui et a Patre Filioque est missus, et Ecclesiae vivens unitatis sanctificationisque principium, et fons missionarii impulsus exsistit; eo capite nobis ostendi Ecclesiam non solum militantem his in terris, sed etiam ad ultimum Christi adventum spectantem; eo capite nobis intellegi institutionem eius iuridicam ordinatam esse totam ad mysterium amoris, quod ei semper est declarandum. Cap. II: De membris Ecclesiae

Cupimus, ab huius capitis initio, id distincte pronuntiari quod vi Deus vult omnes homines salvos fierin 1 Tim. 2, 43 et cuique dat vi salutis median, in

fide et in Ecclesiae coniunctione. Atque etiam cupimus eo capite significari, non solum modo iuridico sed quoque mystico, quid sit incorporatio Christi, et praesertim vis baptismi quod attinet ad eam incor rationem. Denique cupimus pro certo affirmari quid intersit inter et copulationem pagani caeUsdam si bona voluntate is cum Ecclesia, et incorporationem in Ecclesia

christiani cuiusdam qui, bona fide, ab ea iuridice est seiunctus, et incorporationem christiani cuiusdam qui eius est totus. In duabus his rebus, notandum est Ut etiam quid intersit, quod ad Ecclesiae incorporationem attinet, inter et homines qui in Christi sunt caritate, et eos qui cum Christo nullo alio modo nisi fide et spe

p. III: De episcopis, presbyteris diaconisque s cf. olim capp. IV, VII,

1. Cupimus id solemniter proclamari quod episcopatus est sacramentUm et distincte eXponi tres potestates, quae in eo episcopatu insunt, esse quod ad missionem apostolicam pertinet, sacramentali natura: scit. potestatem docendi, potestatem Sanctificandi, potestatem gUbernandi. Potestas episcopi non est, ipsa in se, participatio potestatis Summi Pontificis. Ea potestas est episcopi, propter ipsam consecrationem eiUS, etiam si exerciti Umiurisdictionis, in territorio determinato vel ad fungendum munere, ei a Summo Pontifice deferri debet. Potestas docendi pertinet non solum ad fidelem populum, sed etiam ad infideles apud quos episcopi Christi evangelium praedicare debent. 2. Cupimus etiam ab apostolica successione id distincte assirmari quod episcopi sunt unum et idem collegium, idque iure divino. Pronuntiamus etiam nos, sincere et vehementer, Concilii Vaticani I de primatuet infallibilitate Romani Pontificis, S. Petri successoris, doctrinae adhaerere. NOS

580쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

idem, secundum id quod iam optatum erat priore Concilio Vaticano, cupimus primatum Summi Pontificis in intimo collegio episcopali inesse, cuius Unitatis est fundamentum, neque adhiberi omne verbum quod a collegio episcopali Summum Pontificem secernere VideretUr. Item, dum aperte confitemur Summi Pontificis insallibilitatem fidelium et episcoporum consenSU necessarie non egere, cupimus hanc infallibilitatem non ita proclamari ut eam insallibilitatem Ecclesiae a Christo datam non attingere videatur. Etenim, sicut docet Concilium Vaticanum I; personalis Summi Pontificis infallibilitas est certo insallibilitas qua Christus voluit Ecclesiam suam instructam esSe, in definienda doctrina de fide vel moribus. Denique, dum agnoscimus Summo Pontifici ius esse utendi organo centrali ex se emanante, velimus id simul affirmari, iure divino, collegium episcopale solum sociari cum Petri successore in tanta cura Ecclesiae universalis suscipienda; quin etiam cupimus collegium episcoporum, quod ex Pontificis Romani primatu unitatem haurit, congruenter huius temporis necessitatibus constitui et aperte significari POSSC. I. Cupimus in constitutione dogmatica de Ecclesia, presbyteratui maiorem locUm esse et partem; velimus, praecipUe, hoc Concilio non solum munus liturgicum sacerdotis sed etiam ministerium pastorale eius in lucem proferri; nos idem velimus presbyteratum magis haberi cum episcopi missione et cum aliis sacerdotibus presbyterii intime coniunctum, ut presbyteri magis intelligant quonam modo debeant in Ecclesia Dei se gerere. q. Cupimus tandem textu conciliari praeberi doctrinam dogmaticam de diaconatu et eius ministeriali natura in Ecclesia.

Cap. IV solim cap. VI): De laicis.

l. Cupimus Concilium praebere textum dogmaticum de statu et ossiciis, quae laici ex baptismo et confirmatione in Ecclesia capiunt. Hic textus in orbe terrarum eXSpectatur et tam perspicue et integre est conscribendus, ut ad omnia vota respondere poSSit. 2. Res maximae et ad commune fidelium sacerdotium et ad eorum actuosam liturgiae participationem et ad eorum apostolicum ossicium pertinebunt. Cap. U: De statibus perfectionis. Cupimus in lucem magis proferri vim ecclesialem statuum perfectionis et, praecipue, proprium ossicium quod religiosis praestandum est, ut sunt Christi et Ecclesiae eius apostoli. Cap. UI olim cap. IX): De praesentia Ecclesiae in mundo. Putamus necesse esse, priusqUam tractatae sint relationes inter Ecclesiam et statum, de relationibus inter Ecclesiam et mundum loqui. Nam relationes, quae necesse est inter Ecclesiam et statum eXistere, pendent ex relationibus inter Ecclesiam et mundum.

SEARCH

MENU NAVIGATION