Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ΑCΤA CONC. VAΤICΑΝΙ ΙΙ - PERIODUS II collegii concessa et successoribus eius transmissa. .. h. In hac phrasi particula ut esset supprimenda. Haec enim potestas ei conceditur non ut primo apostolorum

et duci collegii sed conceditur primo apostolorum et duci collegii ut vicario Christi

in terriS. Reliqua verba citata possunt retineri. Caput enim collegii apostolici ille revera est cui haec potestas fuit collata. Phrasis citata tunc prosequitur dicendo: si . . . ita servatur potestas totius collegii apostolici Ecclesiam pascendi, a corpore sacrato

episcoporUm mercenda. . . D.

Haec eXpressio est ambigUa. Prout sonat posset accipi ut vindicans corpori episcoporum eX suis propriis ius pascendi universalem Ecclesiam. Hoc verum esset unice in casu in quo ad hoc libere invitantur a Romano Pontifice sicut in Concilio

Oecumenico.

6. In pag. 26, linn. 17-18 i. e. par. 1 Ii, habetur: si Circa episcopum, coetum coaptatum et concordem constituentes, agnoscant presbyteri cuncti, etiam religiosi, quot et quanta bona sibi ex hac intima coniunctione obveniant. Per episcopum enim missionem ab ipso Christo accipiunt. . n. Absolute loquendo haec verba possent remanere ut modo quodam generico intelligenda. Tamen quoddam periculum videtur adesse ne sensu pressiori accipiantur et ita dogmatice praevenire quaestionem de iure exemptionis religiosorUm. Presbyteri enim missionem a Christo accipiunt non solum per episcopum sed etiam per Romanum Pontificem. Saltem vellem dicere in fine: 4 Per episcopos enim missionem ... ut non eX- cludatur episcopus Ecclesiae catholicae. T. In eadem pag. 26, linn. I9-41, habetur phrasis de diaconis: si Quo in casu ad praepositos Ecclesiae spectat decernere utrum tales diaconi sacra caelibatus lege adstringantur necne. Melius diceretUr: si ad EccleSiam SpeCtat ... D. 8. In pag. 27, linn. 29-I0, melius esset Ut supprimatur UOX vi extraordinario D. Concilium enim est modus ordinarius quo collegium episcoporum sub Romano Pontifice eXercet supremam auctoritatem in Ecclesia. Alter modus quo in mundo dispersus hoc facit, invitante Romano Pontifice, potius eXtraordinarius VidetUr eSSe. 9. In pag. 30, linn. 18-21, in phrasi: si Ad quam rite. . . adhibito etiam consilio theologorum et exegetarum sedulo applicant is, melius Saltem esset - Ut pUto - ut Verba sublineata omitterentur. Indicant sine dubio regulam prudentiae valde necessariae, sed non deberent quasi praeceptive poni in constitutione conciliari dogmatica. Potest quidem dici: si adhibito pro Opportunitate etiam consilio ... vel aliquid consimile. Nota: Conceptus iurium collegii episcoporum in hoc schemate propositus, Si rigorosius accipiatur, tenderet ad eXcludendum cardinales non-episcopos, abbates generales, superiores generales ordinum religiosorum clericalium a Conciliis Oecumenicis. Tamen traditio in occidente iam a Medio Aevo ipsis favet. Episcopi suo modo sunt etsi non consecrati. Plures eorum gubernant magnum nUmerum presbyterorum qui auctoritate Romani Pontificis immensa opera curant in bonum

animarum.

602쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

EM. MUS P. D. PETRUS TAI SUO CARD. DOIArchiepiscopus Tokiensis

Pars I. In pag. 30, lin. 10, post verba si tamquam doctor et pastor Ecclesiae universalis is, addatur: si caputque collegii episcoporum n. Rationes: 1. Hoc modo expositio fit magis exacta et completa, quia etiam in hoc casu Romanus Ponti eg agit ut caput collegii episcoporum. Quod indicatur in ipso Schemate, eadem pag. 30, Iin. 1, et eXpresse declaratum erat in antiquo schemate, pag. 48, lin. 1 T. 2. Ita doctrina de infallibilitate Romani Pontificis facilius intelligitur et acceptatur a fratribus separatis, specialiter orientis.

EM MUS P. D. CLEMENS CARD. MICARA Episcopus Veliternus

Placet iuxta modUm. Ad n. T. Quae heic asseruntur de Ecclesia catholica tamquam Unica atque vera Christi Ecclesia et praestantia et opportunitate minime valere Videntur et firma manere optandum CSt. Ad n. 8. In commentario negatur mens esse Concilii definiendi quaestiones inter theologos agitatas vi de valore et eXtensione vocabuli membri v. His verbis enervatur omnino praeclara doctrina in eodem n. 8 tradita atque libera declaratur opinio, quam Encyclica Mystici Corporis reprobat, scilicet haereticos quo e membra esse EccleSiae. Ad n. 9. CUm agnoscatur, recte quidem, Spiritus Sanctus etiam eXtra Ecclesiam operans, decet actionem hanc praedicari simul non tam copiosam atque essUsam quam in Ecclesia. Ad n. 14. Asseritur episcopatus esse vi procul dubio is sacramentum et in commentario adiicitur quaestionem hanc ita esse instructam quae affirmative decidatur. IamVero, plures theologi clarae famae aliter sentiunt, argumentis inni Xiquae condemnanda non videntUr. Ad n. 1 I. De episcopis qui sacerdotibus, in quos manus imponunt si gratiam de SVae paternae plenitudinis abundantia transfunduntur . . Verba haec, quibus in notis nullum validum fundamentum assignatur, non omnino clareSCUnt perperam'

que intelligi possunt.

EM. MUS P. D. PAULUS M. CARD. RICHAUD Archiepiscopus Burdigalensis

Pars I. Sermo huius schematis non gaudet alacritate sermonum qui inveniUntur in schemate de divina revelatione. In n. 1, pag. T, lin. 3, vox si caligine is forsan severa videbitur in Concilio

603쪽

quod se praebet, cum anima pastorali, ut conversum ad hodiernas mentes. Sussi ceret scribere vi in hoc saeculo viventeS D.

Nam mysterium ipsum Ecclesiae magis elucescit in hoc textu quam in schemate praecedenter proposito. Apparet melius actio Spiritus Sancti et relationes ad Sanctam Scripturam feliciter numerosae sunt. Mentio quaedam adest caritatis, sed

adhuc insussiciens scap. I, n. I, pag. 9, lin. 30 i.

Diversa symbola et signa Ecclesiae sunt potius iuxtaposita quam in integrum argumenti inclasa. Valde mihi videntur opportuna, vocabula assumpta ab hoc schstmate ad determinandum relate ad Ecclesiam statum catechumenorum s n. 8, lin. 1 I, pag. 12), non catholicorum sid. 9), tandem non christianorum sid. 10). Forsan, pag. 13, lin. 1, deleatur vox vi purificati v si non catholici in bona fide adsunt. Suffceret vocabulum vi renovati D. De collegialitate episcoporum mihi videtur satis opportuna expositio tradita. Bene notatur pag. η6, lin. 19, 3 par. quod de assensu ad magisterium authenticum in actibus non infallibilibus ulterius tractabitur. Haec quaestio etenim non est

sine momento.

Peroptima assirmatio de praestantia Missae episcopalis et de speciali reverentia quae adhuc debetur episcopo in actionibus liturgicis spag. 30, n. 20). Quaestio de diaconatu cum prudenti mente exponitur in pag. 26, cum facUltate pro episcopis decernendi de eorum caelibatu . Tunc diaconatus non considerari debet ut ordo progrediens ad presbyteratUm. Omnibus perpensis, non mihi videtur quod, in hoc novo textu, apparet SUfficienter et enucleate originem potestatis episcopalis sistere in sacramentali consecratione episcopali, ita Ut, si certo nullus non potest devenire episcopus Sine consensu Summi Pontificis, non tamen dicendum est quod episcopi habent simpliciter potestatem derivatam a suprema potestate pontificali. Sic melius manifestaretur fundamentum collegialitatis inter episcopos Sub auctoritate Summi Pontificis et potestatis radicalis episcoporum ad regendam et docendam Ecclesiam, in connexione cum Papa, etiam extra Concilium OecU

Opportuna forsan apparet quaedam eXplicatio de potestate SUprema atque infallibili Pontificis Romani qui, e Vaticano Ι, agit si eX SeSe, non autem ConSenSU Ecclesiae v. Quidam putabant haec verba significare quod Pontifex Romanus potest definire res quae non iam ullo modo in fide Ecclesiae essent. Aliqua praecisio utilis videtur ut christiani separati bene intelligant talem propositionem simpliciter declarare: PontifeX maximus Romanus non habet, pro valida definitione, conSenSUS vel approbationis ab episcopis. Pars II. Cap. III mihi videtur optimum et bene positum inter omnes ConSi derationes de Ecclesia, adeo ut modo solemniori laicorUm status declaretur. Attamen, in n. 2I cap. III, pag. 6, lin. 16, existimo quod Vocabula si aequalitas, quoad dignitatem et actionem is, explanationem aliquam postulant. Etenim nulla est aequalitas inter si dignitatem et actionem is laicorum et aliunde sacerdotum vel epiScoporUm, si communitas vera adest quoad originalem dignitatem christianam e baptismo et quoad influxum quem omnes laici posSUnt eXercere, sicut clerici in evangelizatione. Dignitas sacramentalis ex ordine et actio ministerii Sacerdotalis repugnant cum ista aequalitate prolata. Expressio allata a teXtu recogno

scatur.

604쪽

APPENDIX - ΑNIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Praeterea, in n. 24 non satis forsan apparet submissio necessaria laicorum erga magisterium. Ideo e pag. 8, lin. 23, verba vi a magisterio ducitur ac SUStentatur is mutanda sunt sic si a magisterio ducitur ac comprobatur h. De cap. IV, nihil dico, quia clarum et bene ordinatum. Exopto solum quod VOX si charisma is in n. 31, pag. 20, lin. 24, mutetur. Periculum est alicuius fanaticae interpretationis. Melius dicentam: vi secundum propriam suam spiritualem tendentiam is vel alia Verba ...

EM MUs P. D. IOSEPH ELMER CARD. RITTERArchiepiscopus S. Ludovici Pars I. While I am very pleased mitti the development of the notion os membership in the Church contained in this document, and find it far superiorto the schemata preViousty presented, Ι monder is the trestiment of Catholics hasnot been stighted to some extent. I seel that there si ould be some reference tothe Priesthood of Lalty in this conteXt. At the fame time, I am not satis ted mith the indication that Baptism aloneis the rite os fuit initiation into the Church. Rather, it Would seem that Baptism, together mitti Confirmation and the Eucharist together constitute fuit initiation forthe Christian.

EM. MUS P. D. IOSEPH CARD. SIRI

Archiepiscopus IanusnSis Observationes fient servato ordine articulorum; quaedam generalia si opus est in fine ponentur. Cap. I: De Ecclesiae mySterio. N. 2, lim. 24-2I, dicitur: vi Ecclesia universalis quae ab Abel. . . D. Hoc non respondet Veritati, quia mysterium Ecclesiae non incipit ab Abel, sed ab Adam.

N. I, lin. 18: teXtus habet: o ... eam Ecclesiam in super Petrum et apostolos aedificans n. Affirmatio repetitur: n. T, lim. 16-1T; ib. linn. 21-24; n. 8, lin. 6; n. 11, lin. 10. Haec affirmatio aequivoca evadit. Etenim: alio sensu dicitur si Petrus fundamentum Ecclesiae Θ, quia primatum habet, quia de eodem uti vi fundamento sensu omnino speciali sive in Scriptura, sive in traditione semper actum est; alio Sensu apostoli dicuntur si fundamentum Ecclesiae is, eo nempe qui convenit his qui sunt sub primatu et qui vi plures h sunt. Atqui: illud quod duplici sensu accipi potest est aeqUi V Um. Conceditur elementa quibus distinguitur ratio fundamenti in Petro a ratione fundamenti in apostolis vi passim et clare is enunciari in textu, in cisteXtu. Tamen, textus de quo hic sermo si manet aequivocus et uti aequi Vocus repetitur. In textu conciliari aequivoca dicenda non sunt, eo magis si aequiVocUm est circa Veritatem maXime neceSSariam. TeXtus posset ita enunciari: Q. . . SUper Petrum in primatu et etiam Super apostolos sub primatu aedificans v. Quod faciendum est etiam in aliis citatis textibus. Haec repetitio aequivoci omnino placere non poteSt.

605쪽

N. I, lin. 9: textus habet: vi Vita enim Christi glorificati in membra Ecclesiae diffunditur h. Hic textus est verus, sed non est si adaequale completUS D. Etenim vita, quae in membra Ecclesiae diffunditur, primam suam causam habet in passione et morte Domini. Tacere de fundamentali causa redemptionis et gratiae non est Valde congruens cum traditione et devotione catholica. Proinde desideratur ut teXtus ita corrigatur vel compleatur: vi Vita enim Christi crucifixi et glorificati ... D. N. 8, pag. 12, lin. 18 ff.: teXtus, accensens catechmenis ceteros ne catechUmenos quidem, ita edicit: o Suo modo idem valet de illis qui nescientes Ecclesiam

catholicam esse Veram et Unicam ... D.

Quaeri potest: vi quid est quod idem valet8 n. Equidem ex consecutione Se monis praecedentis vi idem valet is refertur ad hoc: si ... iam ut suos dilectione curaque complectitur Mater Ecclesia v. Et sub hoc respectu nihil esset obser

Tamen textus posset quibusdam superficialiter legentibus innuere aliquid mi-nUS rectum Circa necessitatem Ecclesiae et necessitatem fidei ad salutem et ideo esset, ad praecavendum periculum, melius declarandum V. g. hoc modo: si Suomodo et firma semper veritate de necessitate Ecclesiae et fidei ad salutem consequendam, idem Valet et . D. N. 10, linn. 16-21: textus refertur aliquo modo ad eandem quaestionem de qua egi nuper circa n. 8 et redeunt observationes ibi factae ob eandem rationem. Assirmatur enim de his qui sine culpa Ecclesiam ignorant et . quod bene operando et gratia ornati si aeternam salutem sperare possunt , slin. 19). Quod est Verum. Tamen, ut hoc Verificari posSit, necesse est ut per operationem bonam et influxum gratiae deveniatur ad adimplendas condiciones, quas ponUnt et requirunt veritates de necessitate Ecclesiae et de necessitate fidei. Secus textus posset male intelligi, quod non est conveniens in documento conciliari. N. 13, de episcopis successoribus apostolorum: in hoc articulo nihil dicitur de si non SUCCeSSione is episcoporUm respectu apostolorum in his quae ad extraordinariam misSionem pertinent eorUndem apostolorum. Hoc desideratur ad claritatem et meliorem definitionem argumenti. Equidem sussicienter in articulo et seqq. edicitUr episcopos Succedere apostolis in munere universali non uti singulos sed simul sumptos uti collegium et quidem uti collegium, quod tale est solummodo si est cUm Petro . Tamen res mihi, Uti digi, complenda apparet. Sermo reassUmetur OccaSione

art. 16.

N. 1 I, pag. 26, linn. I9-41: teXtus, qui ita sonat: si Quo in casu ad praepositos Ecclesiae spectat decernere utrum tales diaconi sacra caelibatus lege adstringantur necnen videtUr demendus. Etenim: nullo modo est necessarius et iam de diaconatu sat dictum est; mentio non necessaria de possibili abolitione caelibatus infra presbyteratum potest dare locum spei quam maxime periculosae in his qui debiliores sunt; eadem mentio non necessaria nec utilis argumento potest aperire sat periculosam quaestionem de dUplici clero in singulis ecclesiis. Nihil est contra veritatem utique, sed est aliquid non parvum contra Opportunitatem.

N. 16: hic textus de collegialitate episcopatus est maXimi momenti. In eodem textu nihil inveni, quod sit contra veritatem et omnia accipi possunt, absolute loquendo.

606쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Tamen, in textu tanti ponderis, attendenda sunt: proportio inter diversas affirmationes squid dicent cras theologi si de aliqua veritate multum dissertatum est et de alia solummodo quasi per transennam p), illationes possibiles non tantum a re dicta sed etiam a modo dicendi, conamina alicuius consectarii quod iam lateat in mente quorundam. Enimvero: dixi de necessitate proportionis. Solemnis et vera est iuridica natura episcopatus a Christo Domino statuta; sed solemnior est, Vera et Didem unica, natura primatus Romani Pontificis. Dixi de illationibus possibilibus et consectariis. En consectarium de quo audivi, quod est quidem in mente plurium etiamsi de eo sermo non sit in textu, sed quod posset cras forsan proponi per cavillationes ab ipso textu. Agitur nempe de co-gubernatione Ecclesiae a Papa et ab episcopis peracta. Sermo est ergo faciendus aperte de hac co-gubernatione. Haec asserenda censeo. Hic habetur terminus aequivocus. Etenim duos potest habere sensus: αὶ co-

gubernatio in qua aliqui participant gubernationem superioris modo congruenti collegio et quidem vi sub is Romano Pontifice, sicuti fuit et est in traditione Ecclesiae; b) co-gubernatio in qua supponitur quoddam ius ad participandum Universale gubernium Summi Pontificis, quamvis si sub is eius regimine. Priore sensu res sUstineri potest. Altero sensu res non iam sustineri potest; si quis ius habet ad participandum officium Papae actum est de ipso primatu . De natura primatUS est ut Papa possit solus omnia nec a quolibet limitari vel obligari possit. Si parvum ius admittitur, cetera admittenda sunt. Iste conceptus co-gubernationis nullo modo componi potest cum constitutione Pastor Aeternus a Concilio Vaticano Ilata, immo est cum eadem contradictorius; terminus aequivocus assumi nequit intextu conciliari et in veritate quomodolibet extra Concilium e rimenda, quia Semper habet se Um VirtUalem errorem, praeter possibilitatem periculi errandi; ideae aequivocae ad hoc inserviunt: ut sensim sine sensu errores et hactreses inducantur. Veritas primatus enervari nequit. Sine primatu Ecclesia rueret, quod est - Dei gratia - impossibile. Ergo cenSeo, Saltem, neceSSe esse Ut teXtus istius numeri sistat lin. IT cum verbo si invitet v, ceteris lim. usque ad 39 amandatis. Sed optandum est ut totus iste articulus recognoscatur, Una cUm insequenti n. 1 T. Sola Veritas integra de primatu sine surreptione vitare potest in Ecclesia ut sint factiones et alia, quae mundo Utique sed non regno Dei, conSentanea Sunt.

N. 19, pag. 30, linn. 2I-29: aliquid in hoc teXtu apparet deesse circa magi Steri Um Ordinarium, non solemne, Romani Pontificis. Etenim: cum Romanus Pontifex loquitur ordinario modo, generatim eXprimit id quod iam est in consensu Ecclesiae, iuXta normas, quas omnes sufficienter periti didicerunt in tractatu theologico de si locis theologicis h; ipse persaepe reassumit cum loquitur totam Ecclesiam iam de veritate secura; cum Romanus Pontifex loquitur generatim si theologicUm consensum generat D.

Propterea cum R. Ponti m loquitur ordinario modo aliam habet vim ac ceteri, qui tamen in magisterio ordinario partem habent. N. 21, linn. 14-1T: non video rationem cur expresse dicatur in Concilio epi-

Scopos si non esse Vicarios R. P. D. Res est Utique vera, sed sufficienter et adaequale exprimitur cum dicitur si eam potestatem episcoporum esse propriam et non

vicariam D. Mentio e ressa Romani Pontificis cum non requiratur, prodit aliquid, quod apparere posset odiosum.

607쪽

EM. MUS P. D. FRANCISCUS CARD SPELI MANArchiepiscopus Nesciboracensis Pars I. Miratus sum quod in cap. II adhuc invenimus in n. lI, linn. 33-41 pag. 26 suggestionem de diaconatu permanente seu stabili instaurando. Hoc est schema constitutionis dogmaticae. Secundum normas a nostra commissione datas, hoc in loco dogmatice agendum est de diaconis et de eorum munere in genere. De diaconatu in quantum est gradus inferior in ministerio hierarchico Ecclesiae iam satis actum est in linn. 28-33 huius paragraphi. Cur igitur mentio tam explicita diaconatus stabilis p Procul dubio, materia de diaconatu stabili non est dogmatica sed disciplinaris. Ideoque in constitutione dogmatica minime inveniri debet. Alia quaestio oritur, nempe, utrum a Concilio Vaticano II alibi haec res tractanda sit. Mea opinione, responsum huic quaestioni debet esse negativum. Non est munus Concilii Oecumenici agere de aliquo instituto quod in futuro sine ulla practica probatione fortasse instaurandum est. Praeterea non opus est Concilii Oecumenici sacere vel in solemni constitutione laudare huiusmodi quod potest gignere

magna incommoda Ecclesiae. Diaconatus permanens seu stabilis per saecula in Ecclesia latina non viget. Cum hoc institutum olim vigens decursu annorum obsolevit, non instaurandum est antequam diligenter inquirimus in rationes cur obsolevisset. Praeterea, inquirere debemus in difficultates quae ex hac instauratione evenire possint. Itaque, diaconi stabiles debebunt sese gerere ut ministri Ecclesiae et coram fideles et coram acatholicos . Ad opus suum perficiendum debebunt esse satis praeparati. Attamen in multis regionibus vix possibilis est aedificare et sustentare Seminaria pro candidatis ad sacerdotium. Quomodo ergo etiam aliae obligationes erga domus formationis pro diaconis nunc sumi possUnt ΘPraeterea, diaconi stabiles, praesertim si caelibatus lege non adstringantur, poSSUnt causare magnam admirationem et confusionem apud populos tum catholicos tum acatholicoS. Deinde gratis asseritUr necessitas diaconatus permanentis. Religiosi et sodales institutorum saecularium magnopere pro bono animarum, illis in locis ubi necessitudines Ecclesiae sunt maXimae, laborant. Praeterea, annis recentioribus magi Set magis crescit numerus laicorum qui servituti Ecclesiae illis in locis per aliquot

annos sese devoUent.

Omnibus his perspectis, in actis Concilii nihil debet inveniri de diaconatu

permanente seu stabili instaurando. Pars II. Finis proprius Concilii Oecumenici Vaticani II est essentialiter pastoralis. Mihi pergratum est invenire in hoc schemate partis secundae constitutioniS dogmaticae de Ecclesia verum spiritum pastoralem. Per verba huius schematis, egregie a commissione mixta praeparati, Patres conciliares possint edocere et eXhOrtari omnes christifideles ut bonum pastorem in via caritatis sequantUr. Unam animadversionem, tamen, facere velim. In n. 2I c), cap. III sinpagg. 9-10 in actum est de relationibus inter opera fidelium in campo religioso et in campo civili. Meo iudicio, prima pars huius paragraphi sa lin. 37 pag. 9, usque ad lin. 7 pag. 10) hoc in loco in constitutione dogmatica de Ecclesia bene posita est in quantum agit de operibus saecularibus filiorum Ecclesiae quae seipsos

608쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

aliosque sanctificare possunt. Forsitan secunda pars huius paragraphi a lin. Tusque ad lin. 14 pag. 103 tamen, melius ponatur in schema de praesentia efficaci Ecclesiae in mundo hodierno ubi, spero, tota quaestio de relationibus inter Ecclesiam et statum et quaestio de libertate religiosa fusius et profundius secundum exigentias hodiernas tractabuntur. Suffragium fertur quoad cap. I, placet; cap. ΙΙ, non placet; cap. III, placet; cap. IV, placet.

Archiepiscopus Liberopolitanus Pag. 29, n. 18. Nihil hic invenitur de ampliore paupertate et simplicitate, de nimiis pompis vitandis, quod multi christiani exspectant.

Episcopus tit. Amathusius in C'pro Pars I. Pag. 11, n. T, linn. 19-24: sic legerem: si Haec igitur Ecclesia, Cui promissa fuit indefectibilis successio uSque ad consummationem saeculorum, et Contra quam portae inferi non praevalebunt Mi. 16, 16-18; 28, 20), vera omnium mater et magistra, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, est Ecclesia catholica, a Romano Pontifice et episcopis in eius communione, directa, quae estuIgit tanquam signum in nationibus levatum, per suam visibilem unitatem perseverans unitatem a Domino inditam collegis apostolorum coniuncto cum ipsorum corypheo Seu Capite Petro. Licet extra totalem compaginem huius Ecclesiae catholicae elementa plura sanctificationis inveniri possint, hae tamen ut res Ecclesiae Christi propriae, ad

unitatem catholicam impellunt. Ut sacramentum etc. D.

Additiones sunt lineis subscriptae. Hic, ubi dicitur et proclamatur Ecclesiam Christi esse praecise Ecclesiam Catholicam a Romano Pontifice directam, necesse est sub clariori formula praecisare rationem propter quam si Haec igitur Ecclesia... est Ecclesia catholica is Romana et non alia. Nonne haec ratio residet in facto quod sola ipsa figuram authenticam praesesert collegii apostolici λ In ipsa observatur et conservatur diligenter ratio unitatis hierarchicae collegii apostolici, apostolorum scit. cum capite eorUm, cui solo contulerat Christus suam Ecclesiam. Sic mihi videtur quod assertio constitutionis fulcitur ratione principali, contra quam fratres separati nil poterunt obiicere, si nolunt denegare ipsum Evangelium Vel

corrumpere eius interpretationem.

Pag. 26, n. 1 I, lin. 30: assertio huius incisi, quod diaconi sint si ministri extraordinarii solemnis baptismi is non videtur posse dici traditio Ecclesiae universalis. In oriente hoc non patet. Ergo eXpungendus videtur hic incisus. Pag. 27, n. 16, lin. I: initio huius lin. I, expressio si inter se coniungUntUr , mihi videtur parum felix, quia nimis debilis. Pro maiore nexu huius periodi nonne melius erit ita formulare: vi Sicut in Evangelio, statuente Domino, S. Petrus et alii apostoli unum collegium apostolicum constituunt, eadem ratione Successor Pe-

609쪽

tri, R. Pontifex et episcopi, sUCCessores apostolorum, unitatem eiusdem Collegii persevctrant in Ecclesia, pIbidem, linn. 9-11: formula ista in sua negatione minus felix est. Melius erit formulare sic: vi Collegium autem seu corpus episcoporum non intelligitur Sine suo capite, scit. Romano Pontifice, successore Petri; ideo auctoritatem non habet

nisi cum eo D.

Puto quod idem dicitur, sed cum explicatione: cur episcopi, seiunctim a Romano Pontifice, non habeant auctoritatem. Pag. 27, n. 16, linn. 30-34: iste periodus si Romani Pontifices etc. ... saltem receptum is, mihi videtur tanquam aliqua digressio superflua, quoniam hic non agitur de Concilio Oecumenico, nec praecise de omnibus praerogativis RomanorUm Pontificum. Expungendo hanc periodum, conceptus sub linn. 28-30 melius connectitur cum periodo sub nn. 34-39. Pag. 28, n. 1 T, lim. 19-21: potius quam fideles, clerus ipse et religiosi deberent saepe saepius edoceri de vi amore totius Corporis Christi mysticiis. Non sunt

fideles ipsi qui laborant illo malo campanilismi, qui prohibet habere sensum Ecclesiae Universalis, quam pastores eorum: clerici et religiosi. His spectat officium edocendi fideles suo exemplo amoris erga emolumenta et exigentias totius Corporis Christi, absque tendentia nimis particularistica suae paroeciae, aut dioecesis

aut nationis aut ritus, cum exclusione aliorUm.

Pag. 30, lin. 19, Enn. T-10: si Quando enim R. Pontifex aliquam veritatem de fide definit, non ut persona privata sententiam proponit, sed doctrinam fidei catholicae, divinitus Ecclesiae commissam, tanquam caput, doctor et pastor Ecclesiae universalis exponit vel tuetur n. Hic adderem adhuc, tanquam e licatio Superioris formulae Vaticani Ι, formulam hanc: vi Ideo non ex quodam actu collegiali episcoporum vel Ecclesiae irreformabiles sunt, sed simpliciter ex actu capitis in quo charisma totius Ecclesiae recapitulari intelligitur n. Deinde prosequitur periodUs in n. 11: si Idem facit corpUS ... D etc.

10EXC. MUS P. D. ANTONIUS BAGNOLI

Episcopus Fesulanus Pars I. Nn. I et 6: imagines, quae notionem Ecclesiae illustrant, se invicem

complentes, ampliori et magis organica connexione forsan essent enucleandae. Imago Vitis melius post completam corporis mystici explanationem locanda videtUr. In n. I, 41, ut clarius pateat quae sit actio ChriSti, ut causa essiciens nostrae sanctificationis, et Spiritus Sancti Ut causa formalis, eXpressio sic complenda videtur: vi Dominus Iesus, Ut vitis vera, per Spiritum suum, palmitibUS etc. D. N. 6, 32 si . . . Spiritus Sancti qui ... confortat et illUminat ... D. Antequam 3S-seratur vi confortatis, melius forsan esset adiungere si vivificato. N. 7, 12 et 13: videtur hic haberi quandam ... tautologiam. Si societas et corpus SUnt una res, quomodo socialis organismus in aedificando Corpore inservit pClarius ergo videtur explicanda analogia inter mysterium Ecclesiae et mysterium Incarnati Verbi.

610쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

N. 8, 11 ff.: haec pia eXhortatio in constitutione dogmatica videtur non opportuna.

Adnotandum praeterea: hic pro vi omnes Ecclesiae filii h intelliguntur solummodo catholici, dum in n. 7, 20 Ecclesia vocatur si Mater omnium D. N. 11, I et 6: vi Quicumque e populo Dei sunt, eo ipso plena dignitate hominis christiani gaudent... D. Haec assirmatio, modo nimis generali confecta, plene non videtur veritati respondere. Etiam hebraei in Veteri Testamento vi populus Dei is erant quin essent si christiani h. Melius forsan dicendum esset: vi Quicumque e novo populo Dei

tUras ', ne hoc quod sequitur vi regerent is male interpretetur de quadam cupidine temporalis dominii. N. 12, 9-14: si ... EccleSiam miruunt Universalem etc. n. Habetur hic sat infelix compositio. Nam apostoli dicuntur extruere, id est aedificare Ecclesiam quae iam aedificata est super Petrum, fidelibus vi superaedificatis o super fundamentUm apostolorum etc. Forsan melius dici posset: vi Ecclesiam exstruunt universalem fUndatam super Petrum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu v. N. 13, 21: si . . . annuntiandi laetum nuntium et manifestandi mysterium

Christi ... D.

Verba vi laetum nuntium is non sunt nisi traductio verbi si evangelium v. Sed Evangelium complectitur manifestationem mysterii Christi, cum debeat esse si in Ecclesia totius vitae principium n. Ergo forsan melius concinne dici posset:

si . . . Christum annuntiandi ... D. N. II, 3: si ... a corpore Sacrato epiScoporum eXercenda ... D. ForSan maiori praecisione dicentam eSset: vi ... a corpore Sacrato epiScoporum Una CUm Suo Capite mercenda. . . D.

N. 1I, 38 ff. vi Ecclesia is hic significare videtur si competens auctoritas in Ecclesia n. Expressio apparet nimis indeterminata, sicut etiam alia quae sequitur: si ad praepositos Ecclesiae spectat D. N. 16, 12: si Romanus Pontifex habet in Ecclesia per se plenam et Universalem potestatem . Ne praeiudicia fratrum orientalium foveantur melius esset dicere: si ... vi Sui

muneriS... D.

11BEΑΤ. MUs P. D. IGNATIUS PETRUS XVI BATANI AN

Patriarcha Ciliciae Armenorum Pars I. Pag. 7, n. 1, lin. 9 optime dicitur: si praecedentium Conciliorum argumento inStanS D, Ut ceSSet, Una Vice pro semper, aliquorum pretensio revi Sioni SConcilii Vaticani I. Pag. 9, n. I De Ecclesia ut mystico corpore Christi): nimis breviter et generaliter loquitur schema de hac veritate speciatim post encyclicam Pii XII Corporis Mystici. Clarior et amplior determinatio multarum quaestionum, quae agitabantur inter auctores, desideratur.

SEARCH

MENU NAVIGATION