Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

definivit. Melius proinde esset, si Concilium doceat quae relatio concreta et praedicabilis exsistat inter Ecclesiam et statum, qualis hodie est et Ecclesia vult eam

4. Quae in pag. 66, linn. T-11 dicta sunt, difficulter probari possunt, quia

cultus socialis nomine humanitatis Deo praestitus et praestandus ab ipsa Ecclesia praestatur. In hac re Ecclesia, et non potestas civilis, humanitatem repraesentare

potest.

I. Dicta in pag. 66, linn. 18-19 sicut in multis aliis locis huius capitis invidentur ignorare characterem pluralisticum status moderni. 6. Quae in pag. 66, linn. 23-26 dicuntur sunt prorSUS abstracta plenaqUedissicultatibus in hodiernis adiunctis. T. In pag. 66, linn. 30-II schema obliviscitur quod libertas Ecclesiae informandi civitatem secundum principia catholica restringitur libertate conscientiae religiosae, etiam bona fide errantis sine incommodo boni publici; quod restringitur etiam habitudine Ecclesiae ad societatem internationalem et condicionibus Ecclesiae in aliis nationibus. Insuper actio Ecclesiae et fidelium in istis semper mensurari debet rationibus pastoralibus et prudentia christiana. Otum. Maxime toti Ecclesiae et expectationi totius mundi Concilium consuleret, si vi iura hominum is solemniter assirmet, ea exponendo in prospectu christiano.

Relate ad cap. X: De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium omnibus gentibus et ubique terrarum.1. Hoc caput non placet, cum sicut praecedens tractet de hac re sine prudentia pastorali, loquens acsi mundus esset in quodam statu ideati, obliviscens characteris pluralistici gentium quibus Ecclesia bonum nuntium assert, insuper offendens non semel hospitalitatem qua missionarii apud gentes gaudent. Schema unitateraliter loquitur de iuribus Ecclesiae, defendendis contra pote- Statem Saecularem, qUae eX parte sua non raro missionarios nostros privilegiis cU-mulat. Loco expressionis sincerae gratitUdinis erga illas gentes earum e praepositos, schema iterum iterumque iis ostendit sv. g. pag. TI, lim. 1-23 et 2T-38).2. Ex altera parte nullum verbum habetur de obligationibus missionariorum erga societates civiles eos hospitaligantes. Loquitur acsi missionarii essent exemptia legibus civilibus scf. pag. 74, litin. 27-28ὶ; immo pag. TI, linn. 27-30 verba proposita intelligi possent setsi salse) de resistentia cruenta contra victoritatem civilem quae missioni impedimenta asserret. Si schema hoc admitteretur, dissicultates in missionibus catholicis a promulgatione huius schematis tunc demum exordium sumenturi Schema proinde prorsus est recognoscendum, ex una parte laudibus esserendo mUnus eximium annuntiandi Evangelium Christi omnibus gentibus, exponendo beneficium hac annuntiatione gentibus asserendum, et ex altera parte assirmando maximum bonum libertatis religioSae. Relate ad cap. XI: De 9ECumenismo. Cum pro hac quaestione a Summo Pontifice specialis secretariatus est constitutUS, potius placita huiUs secretariatus eXspectanda sunt, ita ut coordinatio huius capitis cum schemate secretariatus pro unione fovenda sacilius evadat. Et haec quae relate ad schema de Ecclesia Conferentiae episcoporum Neer-

592쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

landicorum visa sunt in Domino esse proponenda, ut disceptationi et operi emendationis a commissione faciendae inserviantur. Subsignaverunt Em. mus card. Bern. Alfrinh, arch. Ultraiectensis; P. J. A. Moors, ep. Ruremondensis, W. M. BAkers, ep. BUscoducensis, J. M. BluySSen, ep.aUX. BUScoducensis, tit. Aetensis, M. A. Jansen, ep. Roterodamensis, IOS. Baeten, arch. tit. Stauropolitanus, G. De Vet, ep. Bredae, T. G. A. Hendriksen, ep. tit.

Eumenensis, aUX Ultraiectensis.

Caput I: De Ecclesiae militantis natura. l. In titulo cap. I Ecclesia vocatur similitans h. Nomen hoc, etsi praeterito tempore saepissime usurpatum, hodiernibus in conditionibus minus aptum videtur. Matri etenim non convenit esse militantem; potius vivificantem, peregrinam Vel similiter. 2. Singulae propositiones huius capitis nimis sunt longae necnon in alias Vertendas linguas sat dissiciles. Attento vero fine pastorali decretorum Concilii, magis Conveniens Videtur, ut Veritates enucleandae brevioribus et clarioribus propositionibus eXprimantUr.3. Optime quidem Spiritus Sanctus vi Anima Corporis Christi is nuncupatus est. CUr tamen silentio praeteritur persona B. Mariae Virginis, quae alio in loco Schema de B. M. Virgine, par. 9q n. 2) vi in ipsomet centro Ecclesiae is collocatur, nam si in corpore Christi mystico condendo partem habuit is et vi super omneSpost Filium suum obtinet quemdam primatum n. Si enim natura Ecclesiae describitur, non est praetermittenda mentio de B. M. Virgine, quia hoc esset eam si in peripheria n Ecclesiae collocare, quod merito in schemate supradicto stoc. cit.)reprobatur. Caput II: De membris Ecclesiae militantis eiusdemque necessitate ad Salutem. 1. Titulus. Expedit ut congruentia inter titulum et argumentum capitis inducatur. In titulo enim imprimis dicitur de membris Ecclesiae et deinde de eiusdem necessitate ad salutem. In argumento Vero vice versa, imprimis est Sermo de neceS-sitate Ecclesiae ad salutem spag. 1 I, linn. 1 - 1 Iin et demum postea de eiusdem membris pag. 1 I, linn. 14 S. . 2. Quaestio de adultis. Videtur, quod agitur solum de necessitate Ecclesiae ad salutem pro adultis. Schema enim utitur vocabulis, quae nonnisi adultis applicari possint. Pag. 1I: sciens lin. I), renuat lin. I), ponat obicem stin. T), per Votum lin. 8). Opportunum igitur videtur, ut explicite adulti a parvulis distin

guantur.

I. Problema parvulorum. Quaestio parvulorum, eorum salutis et aggregationis ad Ecclesiam, attento praesertim eorum numero immenSo, animUm movet et explicationem pOStUlat.

Primo: multitudo liberorum sine baptismo decedentium s8 )ΘDeinde quo modo res se habet, si agitur de parvulis in schismate vel haeresi baptizatis, sint illi membra Ecclesiae necne pSi vero sint, quando membra esse desinant Θ Num tunc, cum pubescendo fidem

593쪽

suam haereticam profiteantur, vel tunc demum, cum voluntarie Ecclesiam catholicam reiciant pEt tandem, hodie ecclesiae dissidentes constant ex hominibus baptizatis, qui ab infantia in eisdem adoleverunt. De aliqua aversione vel hostilitate erga Ecclesiam catholicam potest sermo esse nonnisi eX parte moderatorum istarum eccle

q. De convenientia Eccloiae. Praeprimis expedit, ut perspicuo modo et claree onatur et convenientia Ecclesiae in se ipsa spectatae, et convenientia ad eandem pertinendi ex parte hominum. Hoc est praesertim optabile attento facto, quod ex Una parte ipsa aggregatio ad Ecclesiam - salutem non reddit certiorem spag. 1 I, lin. 10), ex altera vero, illi, qui tantum voto ordinantur ad Ecclesiam - salvari

possunt pag. 1 I, lin. 9). Num igitur aggregatio ad Ecclesiam ad hoc tantum servit ut homo in futuro severius iudicetur prout assirmari videtur pag. 16, lin. 29).

I. Necessitas Ecclesiae. Optabile videtur, ut condiciones ad salutem necessariae e resse distinguantur a condicionibus, quae requiruntur pro aggregatione

ad Ecclesiam cf. pag. 1 I, lin. 12).

Tunc enim clare apparebit, utrum aggregatio ad Ecclesiam sit Una ex condicionibus ad salutem vel non. Utrum baptismus in eodem gradu ac aggregatio ad Ecclesiam ad salutem necessarius sit Θ Id in textu schematis suggeri videtur, pag. 1 I, lin. 3 - pag. II, lin. 6, et praesertim vocabulum: vi sicut se spag. 1 I, lin. I).6. Distinctiones. Oportet separare textum, qui disserit de aggregatione ad Ecclesiam vere et proprie spag . 1 I, lin. 20) a textu respiciente illos, qui ad Ecclesiam si voto ordinantur pag. 1 I, lin. 26). T. Definitis. Tautologia esse videtur, si assirmatur illos solum membra Ecclesiae esse spag. 1 I, lin. 17 4 ii soli h) ex quibus ipsa Ecclesia coalescit spag. lI, linu. 18 et 20). Insuper definitio haec suggerit, quod Ecclesia a suis membris suscipiat, ut Una et indivisibilis; indefectibilis et insallibilis sit sc . pag. 1 I, lin. 19), attamen agitur de proprietatibus, quibus ipse Christus Dominus Ecclesiam suam dotavit. Descriptio: in unitate fidei, sacramentorum et regiminis pag. 1 I, lin. 20)- non est clara, qUia nescitur an habitum vel activitatem significet - porro de quanam activitate dicitur, regiminis vel fidelium pDenique explicatio verae aggregationis ad Ecclesiam minus recta videtur, Antiquissima traditio dogmatica an humana p). Caput III: De episcopatu ut supremo gradu sacramenti Ordinis et de Sacerdotis.1. Episcopatus. Tota descriptio potestatis et dignitatis episcopi potest remanere eXcepta Ultima parte spag. 20, linn. 19-213, quae omitti potest, quia videtur quasi transeunter decidere in quaestione adhuc inter theologos disputata. 2. Sacerdotium. Articulus de sacerdotio tractans non est debite explanatus et potius appendici minoris momenti assimilatur. a) Principium: Episcopi Summo Pontifici subordinati esse debent. Nihilominus Papa non potest totUm episcopatum auferre. Hoc enim aequiparari posset mutationi ipsius internae structurae a Christo Domino Ecclesiae concessae. Sacem dote; episcopis subordinati sunt. Sed episcopi non possent omnes sacerdotes eliminare, nisi quod tot essent episcopi quot parochi.

594쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

d) Applicationes: Propterea assertio, quod sacerdotes sunt solummodo ad adiumentum operis spag. 20, lin. 23) episcoporum, rectum non est et essentiam rei non exprimit. Vera functio et activitas sacerdotum in opere sanctificandi et salvandi homines in Ecclesia, est multo magis essentialis, interna et necessaria. Positio eorum in officio pastorali est multo maioris momenti, quam id exprimunt schematis Verba, asserendo, quod sacerdotes ratione suorum ordinum nullam curam animarum obtinent spag. 20, lin. 28). Ipsa inhabilitas ad amittendos ordines et socialis ex natura functio sacerdotii aliquid aliud docent. Et propterea proponitur, ut omittatur sententia, quae prout Videtur, functioenes sacerdotales nimis restringit pag. 20, lin n. 27-I1). Ceterum ratio huius diminutionis desumptae ex Pontificali et symbolis Veteris Testamenti insufficiens et non conVincens Videtur. Cap. IV: De episcopis residentialibus. 1. Potestas episcopalis. Expositio potestatis episcopalis debet textibus S. Scripturae inniti. Attamen citationes S. Scripturae nec qua basis recte inductae, nec quoad argumentum rite explanatae sunt, ita ut videantur potius appendices marginaleS eSse, quasi occasionaliter tantum memoratae. Praesertim non est eXplorata nec theologice interpretata sundamentalis instructio Christi Domini de modo exercendi potestatem in Ecclesia Mat. 20, 20-283. 2. Connexus ordinum iurisdictione. Quidam connexus ordinationis episcopalis cum muneribus magisterii et regiminis est quidem notatus sacra ordinatio ... munera magisterii et regiminis tribuat, pag. 2I, linn. 1-II 3. Non est tamen declarata natura huius coniunctionis et quomodo iurisdictio in ordinatione con

3. Cura episcoporum de Ecclesia. Totus articulus sn. 1 I) disserit de necessitate eX parte Omnium episcoporum curam habendi de tota Ecclesia spag. 23, lin. 36 pag. 24, lin. 21). Non apparet tamen, qUanam de caUsa haec cura epiScoporum debet esse alia, quam cura de Ecclesia, quae omnibus fidelibus incumbit. Fragmentum hoc in forma proposita sine peculiaribus argumentationibus,

propriis pro episcopis, non est in hoc loco necessarium, et potius in schemate miS-siones respiciente collocari, omnesque coetus in Ecclesia actuosos comprehendere poSSit. 4. Functiones Concilii Oecumenici. Munera et auctoritas Concilii Oecumenici nimis in schemate deminuuntur. Quis scit, utrum Concilia magis necessaria non sint, quam hucusque Viderentur. Doctrina Actuum Apostolorum fortasse adhuc non est rite appretiata. Propterea proponitur, ut ex schemate eliminentur verba:

si nonnisi modo extraordinario pag. 24, linn. 29-30). I. Collegium episcopale. Iuxta schema ad gremium collegii episcopalis pertinent ii Soli, qui cum expresso vel tacito consensu Papae, ad illud vocati sunt pag. 24, linn. 32-38). Et quid de episcopis ab haereticis ordinatis Θ Num attento conneXU ConSecrationis episcopalis cUm muneribus episcopalibus, etiam illi eX tacito consensu Papae ad collegium episcopale pertineant cf. pag. 2I, linn. 1-23ΘCaput VI: De laicis.1. Totum caput necessarie in schemate vi De Ecclesia n manere debet, quia de populo Dei agitur, qui primarium elementum constitutivum Ecclesiae Christi

scilicet est: propositiones contrariae omnino reiciendae sunt.

595쪽

2. Aliquae tamen et profundae correctiones necnon abbreviationes introducendae sint.

3. Nonnullae ideae ac praecipue piae admonitiones potius in schema XII de laicis transferantur, ubi vi de apostolatu laicorum in actione ad regnum Christidirecte provehendum atque de apostolatu laicorum in actione caritativa et sociali h

q. Quaedam etiam cohaesiones, Vel - ut ita dicam - si pontes , inter cap. VIschematis de Ecclesia et schema de laicis ita faciendi sunt, ut hoc ultimum veluti consequentia et fructus de fonte et principiis cap. VI eXeat. I. Praecisa quoque definitio laicorum l. e. sensu stricto atque modo scientifico SVadenda non eSt, quoniam - sicut e. g. ipsius Ecclesiae Christi definitio - ita etiam haec valde difficilis esse videtur: certae potius disserentiae specificae atque quaedam signa distinctiva laicatus nUmerandae SVnt. 6. Principia autem ascetica pro laicorum in mundo degentium vita si Instituta saecularia ut aiunt) magis de ipso Domini nostri Iesu Christi evangelio, quam de variis scholis asceticis, historicis vel monasticis seu modernis sumenda sunt. In hac autem materia, generalissima evangelica principia pro christianis saecularibus eligenda sunt, sed praecipue ea, quae circa professionem fidei in variis Vitae circumstantiis atque circa responsabilitatem laicorum pro Dei Ecclesia atque de huius mundi rebus fiant.

T. Officia laicorum iuraque in Christi Corpore squod est Mater Ecclesia) accuratius definiri debent; quorum saltem praecipua enUmerentur. 8. OUaedam etiam propositio pro pastoribus cuiuscumque gradus in Ecclesia ponenda est, qua ad diligentiorem curam laicatus moverentur; id enim activum in Ecclesia elementum atque in pastorali ministerio ita necessarium, - adhuc

parvi pretii fuit.

Caput VII: De Ecclesiae magisterio. 1. Magisterium. Totum argumentum huius partis restringi posset ad declarandum magisterium authenticum, derelicta praerogativa infallibilitatis. Et in hoc casu illud coniungatur possit cum cap. X De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium omnibus gentibus et ubique terrarum).

2. Infallibilitas Ecclesiae. Materiam infallibilitatis:

a) vel silentio praetermittere attenta acerbitate huius quaestionis pro fratribus dissidentibus. Et hoc optimum videtur; b) set obiter animadvertere, hoc esse privilegium vel attributum magisterii ecclesiastici, quod in summa intensitate relative raro se manifestat et quidem in casibus definiendi vel indubiam veritatem revelatam, vel Veritatem cum reVelatione indissolubiliter conneXam; c) vel fortius colligare cum viva fide totius Ecclesiae. Fortius et clariUS appareri debet infallibilitas Ecclesiae credentis. Pastores quidem non excepto Papa)pariter homines credentes sunt. Et docendo, id tantum tradunt, quod et ipsi

credunt

Universa Ecclesia cum grege et pastoribus credit. Magistri Ecclesiae fidem penetrant, interpretantur, praedicant et proponunt. Populus audit, accipit, meditatUr, in veritates fidei se immergit. Utrique de fide Christi testimonium perhibent. In materia fidei conveniunt. Unusquisque fidelium veritatem revelatam anhelat. Magistri fidei eandem vi missionis Christi tradunt.

596쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

Schema de hoc conneXu semel tantum et obiter mentionem facit spag. 46, linn. 33-34, in utroque ut de fide sua testimonium reddant in.

Insuper in schemate magisterium authenticum ita expositum est, quasi ipsa fide superius sit et iam totam veritatem revelatam, exacte et singulatim cognitam haberet. 3. Munus theologorum. In schemate non est demonstratum, quod Ecclesia permanenter in Veritates revelatas penetrat et continuo in eisdem cognoscendis progreditur. Et sciscitationes has de facto et in maxima parte ope suorum theologorum persolvit. Factum hoc in schemate debito modo non est ostensum. Ideo nimis arcta videtur thesis, quod solus episcopus in Ecclesia auctoritate

magistri gaudet squippe qui solus nomine Christi doceat, pag. I0, lin. 32). Equidem theologi pariter veritatem revelatam interpretare - utique non suo Sed Christi nomine - VolUnt.

Non constat quam significationem habent verba: ceteris paribus spag. I0,lin n. 26-2T). Res est enim valde difficilis immo et impossibilis talis ponderatio Valorum internorum, ut de eorum paritate concludere liceat. Qualificatio magisterii omnium sacerdotum quasi tantum subsidiarii, minime recta videtur spag. IJ, linn. 20-21).4. Schola domestica parentum. Nimis parum accentuatum est magnum munUS, gravis obligatio et incessabilis cura parentum de religiosa educatione suae prolis. Unica sententia spag. I 1, Enn. 36-39) impar est omnibus problematibus de hac materia in toto mundo de die in diem accrescentibus. I. Iura peritorum. Iure meritoque declarata sunt iura peritorum in Variis scientiae generibUs, ut suas adeptiones cum principiis fidei compositas, sive in dictis, sive in scriptis publicare valeant. 6. Declinationes. Modus redigendi huius paragraphi de erroribus praecaVendis pag. I2, linn. 24-IT) impressionem facit, quasi magisterium Ecclesiae de Scientia theologica suspiciose invidum sit et in admittendis ad eam hominibus non facile se praebat. Caput VIII: De auctoritate et oboedientia in Ecclesia. OpportUnUm videtur cap. VIII 4 De auctoritate et oboedientia in Ecclesia is ad instar cuiusdam corollarii cap. VII 4 De Ecclesiae magisterio is adiungere et

fortasse stylo magis concinno eXponere.

Nihilominus quaestiones quae in cap. VIII proponuntur, ob plures hac in

materia grassantes errores, haUd sine magna utilitate esse videntur. Caput IX: De relationibus inter Ecclesiam et Statum. Animadfersiones generes . l. Schema principium evolvit Ecclesiam et Statum esse societates sub respecto iuridico perfectas. Negotia pure religiosa exclusive Ecclesiae subduntur, negotia vero stricte saecUlaria ad Statum privative spectant. 2. Mutuas inter utramque societatem relationes quod attinet, schema temperate innuit theoriam mediatae Ecclesiae super Statum potestatis, qua in re malin rem canonistarum numerum Se itur et praxi Ecclesiae est conSentaneum.

I. Schema defendit Ecclesiam etiam contra possibilem obiectionem Illam temporalia quoque negotia Suae potestati subiicere velle. Sed mediata Ecclesiae potestas saecularibus non vult dominare negotiis, si fidei et moribus non opponuntur.

597쪽

Cum Ecclesiae genus humanum docere est et ita etiam curam pastoralem eXOrcere, in hoc schemate hominibus principalia historiae relationum Ecclesiam inter et Statum danda sunt lineamenta, ut evolutivus harum relationum character

Itaque primaevos christianos iuxta scriptores, utraque potestas proprio in activitatis campo ab altera independens est. Ideo v. g. S. AugustinUs saec. IV et V)postulabat mutuum et fraternum illarum adiutorium, stante earum independentia. Ideo conversionem armorum auxilio condemnabat, unde celebre essatum si Ecclesia abhorret a sanguine h. vi Curate S. Augustinus scribebat ut idola prius

in paganorum cordibus destruatis, et illi priores vobis idolorum simulacra in hortis suis destruent M. Infidelium bona et personae inviolabiles esse debent. Adhuc saec. IX Nicolao PP. I similis erat doctrina, cum agnoscebat Christum Dominum,

ipsUm regem et sacerdotem, pro semper in societate humana utramque poteStatem divisisse, et eXegisse solum, ut mutUo se adiuvent.

In fine Aevi Medii, cum super antiqui Romani Imperii ruinas novae politicae

SurreXissent poteStates, cumque altera ex parte spiritualis Ecclesiae potestas magis magisque aUgeretUr, doctrina eius quoad duarum potestatum relationem funditus mutata est, cuius mutationis essentia in doctrina dominationis Ecclesiae super Statum, etiam in rebus pure saecularibus, consistit. Inde exoritur celebris theoria illa dicta theoria duorum gladiorum, quorum alter movetur ab Ecclesia, alter Vero pro Ecclesia. Postea novae successerunt inclinationes et theoriae de dominatione Status super Ecclesiam. NUnc Vero, saltem in Ecclesia, denuo revertuntur conceptus priorum christianismi saecUlorum, singuli autem Status Ecclesiam sibi subdere desiderant. Ad problemata relationum Ecclesiam inter et Statum melius illustranda, considerandae sunt actuales huius quaestionis solutiones, uti sUnt concordatum et separatio inter Ecclesiam et Statum. In variis vitae conditionibus unaquaeque haec solutio positivas aut negativas partes habet. Bonae Concordati partes. Concordatum melius necessitatibus Ecclesiae et Status satisfacit, melius doctrinae ecclesiasticae respondet et saepe multa remoVet mutuarum relationum impedimenta. Defavorabilis Concordatorum aspectus. Concordata saepe nimis Ecclesiam a

Statu sub respectu materiali pendere faciunt; liberalitatem fidelium erga Ecclesiam minuunt; Statum promptiorem faciunt ad ingerendum in intimam Ecclesiae vitam; cum Ecclesia spirituali sub respectu maiorem acquirat independentiam, Concordata solvi et rumpi possunt, quod difficilibus in conditionibus ponit Ecclesiam;

saepissime vero Concordatorum stipulationes a Statu non tenentUr.

Malae partes separationis inter Ecclesiam et Statum. Non praestatur ullum auxilium Ecclesiae ex parte Status, quod bonos quoque aspectus habere pOSSet; an Sam non raro praebet persecutioni Ecclesiae propter praetensam accusationem illam Statum in Statu creare velle. Favorabiles eiusdem separationis aspectus. Si haec separatio rite instituta est et non idem sonat ac Ecclesiae persecutio, bonos essectus sortiri potest. Hac inconditione Ecclesia a mutabilibus politicis et systematibus organicis atqUe a momentaneis Status impressionibus magis independens est; magis Ecclesiam cUm fidelibus coniungit, qui auxilium Et praestant, non respicientes adiutorium ex parte

598쪽

APPENDIX - ΑNIMADVERSIONES SCRIPI AE DE ECCLESIA

Separatio magis independentem clerum reddit, qui ossiciis suis fungitur sine ulla ex parte Concordati obligatione.

Animadversion pr ticula rex.

N. η0, Iinn. 1 et 2. Titulus capitis textui eiusdem adaequale non respondet. Praeterea verba vi et subordinatio finis Civitatis fini Ecclesiae , fortasse alia forma sunt eXprimenda, et huic subordinationi principem locum non esse dandam. Verba haec dogmatico gaudent fundamento, possunt tamen aures hominis laici praecipue in campo materialistarum offendere. Adnotandum est praeterea, verborum praefatorum conceptum bene et sussicienter exprimi in versibus 31 et 32: 4 Quare finem civitatis civilis nunquam esse appetendum excluso vel laeso fine ultimo, salute videlicet aeterna n. N. 41. 1. Opportunior videretur taxativa enumeratio, quid intelligi debeat expressionibus res spirituales, res temporales et res miXtae. In praxi hac in re haud parvae dantur dissicultates, nam potestas civilis tendit, Ut sVae competentiae non solum res miYtae sed et spirituales subdantur 2. Ossicia Ecclesiae erga Statum et Status erga Ecclesiam potius per singula puncta enumeranda sunt. Stricte iuridica expositio maxime opportuna videretur, schema enim haec problemata non satis perspicue eXponit. 3. v. 16. Loco expressionis vi nullum non probat is melius videtur utendum verbis vi nullum impugnat D. 4. N. ψ2 v. 10. Loco verborum vi cultus liturgicus is aliis fortasse utendum erit. Negotia pure spiritualia ad Ecclesiam spectant. NUm censendum est fore, ut potestas saecularis in cultum liturgicum incumbat λ Ulterior expositio clare eX-plicat, quid a schemate his verbis intelligatur. I. N. ψI. Principium generale relationis Ecclesiae ad Statum clare in hoc capite applicatUr. Caput X: De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium Omnibus gentibus et ubique terrarum.1. Argumentum. Quod argumentum attinet totum cap. X De necessitate Ecclesiae annuntiandi Evangelium omnibus gentibus et ubique terrarum) reapse iu-

2. Modus. Nihilominus modus conficiendi huius capitis manifeste iurisconsultum prodit. Etiam non parum aggressivum videtur. Certo non apparet in eo ille spiritus lenitatis, qui praedicatorem Evangelii Christi ornare debet. 3. Propositio. Rigida assirmatio iuris Ecclesiae ad omnino liberam ubique terrarum praedicationem Evangelii, potest in praxi novum nobis impedimentum in evangelizando prodUcere. Potest enim contingi, quod nonnulla gubernia civilia animadvertendo in hoc iure quandam comminationem pro suo supremo dominio, missionarios in suum territorium non admittere possint. Valde est etiam dubium, ut tam rigide assirmatum ius Ecclesiae, illa gubernia ad obsequium inducere pOSSit. Et ita huiusmodi declaratio negotium missionariorum non solum faciliUS non reddet, sed vice versa illud valde aggravare potest. Opportunum igitur videtur, ut caput hoc prorsus eliminetur.

599쪽

Caput XI: De Oecumenismo Unio omnium ecclesiarum christianarum pro omnibus fidelibus ardens desiderium est. Ad scopum hunc obtinendum necesse est omnes vias possibiles temptare. l. Uia praxis. Personales contactus moderatorum omnium ecclesiarum. In his contactibus necesse est ab omnibus respectibus dignitariis se abstinere. Visitatio personalis ipsius Papae apud singulos patriarchas aliosque moderatores optimum effectum habere posset. Opinio quaedam privata).2. Uia doctrinalis. Dicitur, quod maximum impedimentum pro Unione ecclesiarum in disserentia doctrinae consistat. An reapse ita sit pMembra Ecclesiae catholicae veram doctrinam profitentur. Attamen articuli huius doctrinae in sua praecisa et definitiva conceptione a pusillo tantum grege

fidelium cum recta conscientia cognoscuntur et creduntur. Etenim in tota sua apprehensione ad conscientiam omnium fidelium non perveniunt et ideo dictu dissicile est an et quomodo in eorum vitam spiritualem efformandam influxum habeant. Re igitur perpensa et habitis prae oculis principalibus ecclesiis christianis, a firmari potest, fidem christianam in condicione populi fidelis, fundamentaliter et

practice eandem ESSE.Immo etiam sustineri potest, illam etiam in gradu universalis instructionis eandem esse, quoniam sacerdotes et praeceptores in sua catechesi, doctrina evangelica nituntur et saltem in maxima parte eamque in paraphrasibus declarant et explicant. Disserentiae apparent demum in campo theologicarum sciscitationum et declarationum. Mutuae discussiones et accurata cognitio rationum, qUibus adversarii

nituntur, certo ad tollendas gradatim has disserentias conferre possent. Dissicile est etiam stabilire, utrum instructiones theologorum catholicorum adessormandam vitam spiritualem fidelium, in praxi maiorem essectum, quam instructiones theologorum dissidentium habeant. Optabile igitur videtur, ut omnes theologi securo fundamento Sacrae Scripturae nitantur et eX hoc divino fonte coniunctim veritatem Christi hauriant spositio provisoria et opinio personalis in.

600쪽

Circa partem primam.

clesia sit in Christo signum et instrumentum seu veluti sacramentum totius humani generis unitatis eiusque cum Deo unionis h. Dicerem potius: si . . Veluti sacramentum amoris eius erga totum genus humanum quod ipse ad unionem cum Deo trahere indesinenter cupit. . . v vel aliquid analogum. 2. In pag. 8, lin. 18, occurrit expressio: si Eam Luper Petrum et apostolos dediscany D.

Haec expressio sine dubio potest recte exponi. Spiritus enim Sanctus in duobus locis Novi Testamenti loquitur de apostolis ut quodam fundamento Ecclesiae, scit ., ep. ad Ephes. 2, 20 et Apoc. 21, 14. In priori textu ita habetur: si ... Vos Ephesiani in superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ... n. Ratio fundandi indicatur ut communis et apoStolis et prophetis, proinde, ut videtur, prout utrique praedicaVerunt Ephesianis) Verbum evangelicum, Vel si, in casu, agatur de prophetis Veteris Testamenti, prout ipsi verbum evangelicum sab apostolis nuntiatum in prae-annUntiaVerunt. Tamen, Ut patet, haec ratio fundandi non est ex omni parte univoca cum illa S. Petri prout quis intelligere possit eX nuda phrasi schematis, Scit. si eam Super Petrum et apostolos aedificans D. Alter teXtus scit . ille Apocalypseos sonat: si Et murus civitatis habens sundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni D. In primo loco notanda est natura mysteriosa plurium eorum quae in hoc libro continentUr, quae suadet Ut teXtus ex eo desumpti adhibeantur cum magna prudentia. Civitas de qua in hoc textu agitur sine dubio apte accipitur Ut typus EccleSiae, sed nomina apostolorum inscribuntur in muro qui eam circumdat, non proprie infundamentis ipsius civitatis. Quidquid sit, sumus in quadam distantia a ratione fundandi Ecclesiam quae Petro convenit. His omnibus non obstantibus textum schematis non reicerem. Exponi enim

potest in senSU Vero.

I. In pag. 13, lin. 1I i. e. in par. 10), vox si efficaciter is proprie loquendo non esset ponenda. Omitti potest. Ibidem in lin. 22 dicerem: si . . . ad Corpus

Christi m7sticum. . . D.

4. In pag. 23, lin. 10 i. e. cap. II par. 113, habetur phrasis: si ... DominUSICSUS in ... SUper Petrum rUpem ac super apostolos fundavit Ecclesiam suam) De hac phrasi fere idem esset dicendum ac supra dictum est sub n. 2. Exponi potest

I. In pag. 24, lin. q0 - pag. 2I, linn. 1-6, invenitur phrasis: si Sicut autem permanet potestas a Domino singulariter Petro ut primo apostolorum et duci

SEARCH

MENU NAVIGATION