Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Pag. 12, n. 9 De nexibus Ecclesiae cum christianis non-catholicis): schema, hac de re, timide loqui videtur. Non audet dicere quod christiani non-catholici sint membra Ecclesiae, vel qualia sint; quomodo vocandus sit nexus de quo si

sermo.

Videtur quod vocabula vi haereticus is, si schismaticus is non amplius GiStUnt.

Si ita est, nonne doctrina Pii XII, in Corporis Mystici, reiicitur, quia ibi alio

modo determinantur membra Ecclesiae, et clare excluduntur membra ecclesiarum

separatarum.

Clarior expectatur expositio, hac de re; ibique dicendum est quod de essentia Ecclesiae Christi est unitas magisterii et regiminis cuius centrum et fundamentum est primatus Romani Pontificis. CVm autem ecclesiae non-catholicae reiicient unitatem hoc sensu, ideo sunt eXtra hanc Unitatem et eXtra veram ecclesiam. Nec sunt verae ecclesiae Christi, cum non habeant elementum essentiale Ecclesiae Christi. Non sufficit dicere quod habent unitatem imperfectam, si non additur quod illa imperfectio est rei essentialiS. Pag. 11, n. T, linn. 13-2I: hic eYprimitur perfectus actus fidei de Ecclesia Christi, qui solatium dat catholicis cum Ecclesia sentientibus et ipsis acatholicis qui animo sincero scire volunt quaenam sit revera fides catholica circa Ecclesiam Christi. Pag. 30, n. 19: opportunum esset ad finem, mentionem facere de obsequio praestando congregationibus Curiae Romanae, per quas Romanus Pontifex exercet regimen et magisterium Ecclesiae. Pag. 31, n. 21, lin. 10: dicere: 6... licet a Romano Pontifice, supremo Ecclesiae capite, eXercitiUm eiUSdem ... D.

Pars II. Pag. I, n. 23 De membrorum in Ecclesia Christi aequalitate et inaequalitate): schema videtur multa dicere de aequalitate membrorum in Ecclesia, et pauca de eorum inaeqUalitate. Afirmatur quidem inaequalitas, sed fere tamquam quid Secundarium, et Statim conatus fit eam ad sat pauca reducendi. DicitUr enim, pag. 6, n. 2I, lin. 13: vi Et si quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores sUper alios conStituuntUr, Vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem D .

Num praeter hanc dignitatem et actionem omnibus communem, doctoreS et dispenSatores mysteriorum, constituti voluntate Christi, non habent aliam dignitatem et actionem, qUae SVperant primam dignitatem et actionem, et quae caUSant magnam inaequalitatem p Eadem pag. 6, lin. 1 T, schema addit: si Distinctio enim quam ipse Dominus inter hierarchiam et populum posuit, simul est coniunctio, cum pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae praepositi populo inserviant, popUlus autem pastoribus et doctoribus suis obediens, ad salutem communem cooperetur D.

Num ex eo quod pastores et subditi devinciuntur inter se, praepositi populo inservientes et populUs obediens eis, aequalitas an inaequalitas sequitUr ΘComparationem quamdam addit schema, quae potius contrarium indicare videtur. Ait enim: si Fideles autem sicut ex dignatione divina fratrem habent ChristUm, qui cum sit Dominus omniUm, venit tamen non ministrari sed ministrare,

612쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

ita etiam fratres habent eos qui, in sacro ministerio positi, auctoritate Christi et

docent et sanctificant et paSCUnt... D.

Iamvero sicut fideles, licet habeant Christum fratrem, sunt tamen ei subordinati et consequenter non sunt ei aequales, ita fideles subordinantur pastoribus

et doctoribus suis, et consequenter non sunt eis aequaleS.

Conatus ostendendi quod fideles habent obligationem apostolatum exercendi non debet celare vel mitigare realitatem distinctionis fidelium a pastoribus. Nonne opportunius esset, initio huius schematis, exponere breviter clare et distincte veritatem catholicam, scit.: vi Vera Ecclesia Christi est societas hierarchica, proinde inaequalis, et ita a Christo auctore constituta ut alii doctores, alii discipuli, alii praepositi, alii subditi, alii mysteriorum dispensatores, alii sanctificandi, licet omnes ad eundem finem ultimum tendant. Praepositi autem ac doctores Sunt ut ministrent, subditi autem et discipuli ut ministrentur, etsi hi etiam solliciti esse debeant de proximi salute et ad apostolatum communem cum pastoribus cooperari D. Haec veritas est de fide, ex variis definitionibus Ecclesiae, v. g. Concilii Tridentini sc . Deng. n. 9603. Haec autem constitutio Ecclesiae est de iure divino, scit. ipse Christus ministerium ecclesiasticum instituit, non ita tamen ut omnes fideles, eo ipso quod sunt fideles, fruantur iuribus propriis huius ministerii, sed instituit ministerium distinctum a reliquo coetu fidelium, illique tribuit, independenter a fidelibus, ideoque immediate, auctoritatem regendi, docendi et sanctificandi fidelium coetum.

Iuvat haec omnia clare exponere, ut vitetur error ProtestantiUm et aliorum dicentium: vi plenitudinem potestatis esse penes fidelium coetum, qui, cum non possit per Se implere munera sacerdotio et magisterio adneXa, delegat peculiareSministros ad haec munera obeunda, qui ministri proinde dirigunt et docent auctoritate a fidelium coetu accepta D.

Notandum est quod in schemate Patribus Concilii Vaticani I proposito dicebatur: si Chesisti autem Ecclesia non est societas aequalium, ac si omneS in ea fideles eadem iura haberent; verum est societas inaequalis, et hoc non ideo tantum,

quia fidelium alii clerici sunt alii laici; sed propterea quod maxime in Ecclesia eStpotestas divinitus instituta, qua alii ad sanctificandum, docendum et regendum praediti sunt, alii destituantUr D. Et can. 11 sic enuntiabatur: vi Si quis dixerit, Ecclesiam institutam divinitus CSSe tamqUam Societatem coaequalium, ab episcopis vero haberi officium et mini- Sterium, non aUtem propriam regiminis potestatem, quae ipsis divina ordinatione competat, qUaeque ab iisdem sit libere exercenda, anathema sit n. Pag. T, n. 24 De sacerdotio universalii: ne errores, per falsas interpretationes textus I PEt., 2, 4-10 et Apoc. 1, 6 et I, 9-103 renascantur quoad sacerdotium UniverSale et USQUe consectaria, optandum est ut doctrina magisterii ecclesiastici magis evidenter ponatur, tanquam firmissima veritas, adducendo, V. g. id quod Concilium Tridentinum statuit: vi Quod si quis omnes christianos promiscue Novi TeStamenti sacerdotes esse aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos assirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, Dae eSt Ut castrorum acies ordinata, confUndere is Deng. n. 960).Ρerutile erit quoque, hac de re, in memoriam revocare id quod Summus Pontifex Pius XII dicebat in Litteris Encyclicis Mediator Dei et hominum diei 20 novembris 194T: 4 Quod tamen christifideles Eucharisticum participant Sacrificium,

613쪽

618 ACT A CONC. VATICANI II - PERIODUS II non idcirco sacerdotali etiam potestate fruuntur. Id quidem vestrorum gregum clare prae oculis ponatis omnino neceSSe CSt.

vi Sunt enim, venerabiles fratres, qui hodie ad iam olim damnatos errores accedentes, docent in Novo Testamento, sacerdotii nomine id solum venire, quod ad omnes spectat, qui sacri sontis lavacro expiati fuerint; itemque praeceptum illud, quo Iesus Christus in novissima Coena id apostolis commiserat faciendUm, quod ipse fecerat, ad cunctam directo pertinere christifidelium Ecclesiam; atque eXinde, deinceps tantum, hierarchicum consecutum esse sacerdotium. QVapropter populUm autumant vera perfrui sacerdotali potestate, sacerdotem autem agere eX delegato a communitate munere A. A.S., 2 decembris 1947, pag. III)... o Quantopere captiosi huius generis errores iis contradicant veritatibus, quas iam asseveravimus, de gradu tractantes quo sacerdos in mystico Iesu Christi Corpore pollet, eXplanare SupervacaneUm OSt D. Pag. 8, n. 2I De vita salutifera et apostolica laicorum): Pag. 9, lin. 29, dicitur: vi Ad quam apostolicam navitatem Ecclesia suos filios instanter appellat, praesertim laicos, qui variis opportunitatibus datis maiore cum efficacia uti possunt, praecipue per contactUS SUOS perSonales D. Pag. 10, n. 26, lin. 27, dicitur: vi Laici itaque pro scientia, competentia in rebus, et auctoritate qua pollent facultatem habent, immo aliquando ossicium, suam sententiam declarandi, de iis quae ad Ecclesiae vel communitatis bonum pertinent D.

Ne his et similibus aliis verbis laici, nimis exculti, tententur aliqUo modo contemnere praepositos minus doctos et agant independenter ab eis, iuvat, ante omnia, clare et distincte, exponere quod essentiale est doctrinae catholicae circa πο- Stolatum laicorUm, V. g. referendo haec quae Summus Pontifex Ioannes XXIII dicit in Litteris Encyclicis Mater et Magistra: si At si forte contingat, ut de hac causa sacrae aUctoritatis ordines aliquid praeceperint vel decreverint, palam est huic sententiae esse ab hominibus catholicis proXime parendum. Ecclesiae enim non tantum ius et ossicium est tueri principia ad religionem et ad morum integritatem Spectantia, Sed etiam pro SUa auctoritate sententiam suam pron Untiare, cUm de principiis iisdem agitur ad essectum adducendis n. Pag. 23, n. 36, lin. 11: optime ponuntur haec verba si vel in monte contemplantem D, quibUs magis magisque ostenditur necessitas Vitae contemplativae, quae fundamentum constitUit veri apostolatus.

12EXC. MUS P. D. MAURITIUS BAUDOUX Archiepiscopus S. Bonifacii

In genere. I. Adnotatio generalis. Si prae oculis habemus totum schema in genere, Sane cum renovatione ecclesiologica contemporanea congruit. Magnopere ex ScriptUra inspirationem suam ducit, perbelle variis figuris eiusdem utitur, sermone bene accommodato modis cogitandi hominis hodierni exaratur et vero animo oecumenico refertur eminetqUe. Hoc schema igitur bene cum praecipuis desideratis Patrum Concilii in ultima seSSione eXpressis congruit. Quocirco, mihi omnino placet.

614쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Attamen, quasdam observationes emendationesque addendas esse opinor quibus quidam complementarii aspectus schematis maiore in lumine eXhibeantur. II. Animadfersiones criticae g=erri .

1. Populus Dei. Inter biblicas figuras in schemate usitatas ad multiplices mysterii Ecclesiae divitias elucidandas, imago privilegiata Corporis qua eXprimitur aspectus mysterii transhistoricUs, non sussicienter ab altera etiam privilegiata figura complementum sUmit, i. e. imago si Populus Dei n. Passim sub nn. 1-4, mentio quaedam eius fit, sed nonne totam paragraphum specialem de hoc themate biblico oporteret adhibere γ Quod, ut mihi videtur, melius continuationem magni divini consilii ac propositi necnon et condicionem Ecclesiae peregrinantis accuratius

manifestaret.

2. De diversitate in Ecclesia una. Mirandum prorsus, videtur, quod in hoc schemate, cui titulus constitutio dogmatica, Ecclesiae particulares orientales parvi ducuntur, nec exinde exhibeatur Ecclesia in tota amplitudine sua nec in nativa rituUm Varietate, i. e. disciplinae, liturgiae, culturarum et traditionum. A temporibus apostolicis enim, Ecclesia magnam particularium traditionum varietatem paulatim complectitur, ita quod, in decursu saeculorum per rituum elaborationem atque permanentiam, praesertim apud orientales gentes, mirabilis catholicitassUa omnibus elucescit. Ipsa Ecclesiarum in Christo varietas, eo quod divisiones gratiarum, eUmdem autem Spiritum proclamet cf. 1 Cor. 12, 4), mysterium Ecclesiae reconditum aptius declarare valet. Ecclesia Vero, legitimas mores culturasque gentium servanS, in gremio Suo omnes populos trahit, Ut ex eis in Christo unus populus Dei essiciatur. Quam missionem divinitus datam Ecclesia maiore in lumine exhiberet, si Concilii Patres praeoculis haberent quod Ecclesia iugiter una et catholica, sibi semper perfecteque identica, in omnibus et singaeis ritibus suis permanet. I. Recursus ad patrologiam orientalem. In tractando de Ecclesia inspirationem eX traditione patristica orientali magis ducere deceret. Orientales quam pulchre de Ecclesia locuti sunt, insuper melius ipsum conceptum si mysterii o EccleSiae adservaverunt. Si saepius traditione orientali utimur, essicacius Ecclesiam in totosUo mysterio et in lingua minus eX mente et ingenio particulari pendente, eXpri' mere et declarare absque dubio poterimus. Praeterea, sic agendo, facili US appro'

pinquatio ad Ecclesias orientales pararetur cum catholicas, tum orthodoXaS, etiamque ad commUniones eX Reformatione ortas. q. Usus verborum mutandus aut meli Us seligendus.

A) Romanus Pontifex. Summopere deceret ubique substituere Vocabulosi Romanus Pontifex is vocabula seu locutiones sequentes aut eisdem similes

si Papa de Ecclesia, pag. 27, lin. II; pag. 28, lin. 9); vi Summus PontifeX de Ecclesia, pag. 12, lin. 6); vi Supremus Pontifex h; si Vicarius Christi D; si Praesul seu princeps collegii episcoporum D; vi Pastor Ecclesiae supremUS n; si Primus episcoporum D; si DUX collegii episcopalis n; o B. Petri successor is; si EpiScopus

Romae D, etc. Loco si sub auctoritate is, melius Utitur si sub ductu is, si arbitro Summo Pontifice D. . .

Rationes: 1. Ad veritatem pertinentes: Non prout Pontifex Romanus, etiamsi est episcopus Romae, non prout primas Italiae aut patriarcha occidentis, Sed

prout Successor Petri, electus ex duodecim ad fratres suos confirmandos, SummUS Pontifex seu Papa universali munere curae animarum auctoritateque in ceterOS episcopoS potitUr.

615쪽

2. Ad prudentiam et caritatem pertinentes: Maximi momenti est ut nostri et cogitandi et loquendi modi tales sint ut, veritate salva, vi ne quod offendiculum demus Evangelio Christi h 1 Cor. 9, 12; cf. etiam Rom. 14, 13; 1 Cor. 9, 9; etc.). Porro, multi sunt christiani, scit. orientales cum catholici tum orthodoxi et alii, Anglicani, Lutherani aliique multi ex Reformatione orti, quibus maxime displicet

vocabulum vi Romanus is semper coniunctum Cum vocabulo si Pontifex n. Neque

Ecclesiae orientales, neque Ecclesiae afro asiaticae setsi multae sunt ritus latini in neque communiones anglicanae et lutheranae, unitate obtenta, idcirco sunt aut eruiit vi Romanae is . Illud vocabulum fuit semper permanetque ut petra scandali omnino inutilis in recuperanda unitate secundum Christi voluntatem, quae UnitaSab uniformitate essentialiter contradistinguitur et est imago diversitatis admirabilis ipsarum trium personarum unicae Trinitatis, persectaeque multitudinis attributorum divinorum simulque infinitae diversitatis rerum creatarum. Licet potuisset, redemptor noster neqUe nasci eX matre romana, neqUe vicarium suum eX

populo romano seligere neque prima lineamenta cultui Corporis sui mystici romana adscribere voluit. 3. Ex usu Sumptae:

a) Non parum interest ad rem referre quod S. Thomas in Summa Theologica locutione Summus Pontifex 27 vicibus, at vocabulo Romanus Pontifex tantum 11 vicibus USUS eSt.bὶ Sensim sine sensu, in documentis e S. Sede prolatis, voci si Romanus is substittatur VOX vi Summus h. Exemplum unum tantum proferam licet plurima addere possem) scit. documentum pontificale cui titulus vi Ordo Concilii Oecumenici Vaticani II celebrandi , A. A. S., I4, 1962, pp. 609-631 . Cum in loco

C.Ι.C. ad quem ordo se refert, Papa semper nominatur vi Romanus Pontifex is, hic semper vocabulum vi Summus Pontifex o adhibetur.

B) Quod hic dicitur de vocabulo vi Romanus Pontifex is aeque debet dici

de Congregationibus, Dicasteriis, Curia quae Papam in per Ungendo munere SUOcUrae animarum et gubernationis totius Ecclesiae adiuvant, quae tamen infeliciter vocantUr si Romana n. Item, loco vi Sedes Romana n, multo anteponimUs si Sancta Sedes is aut si Apostolica Sedes n. Itaque, vocabulum si Romanus is adhiberetur tantum relate ad dioecesim aut patriarchatum occidentalem ipsius Romae. C) Sub Romano Pontifice. Verbum vi sub is, Summi Pontificis auctoritatem conspicue et eximie designat, sed nonne simul intimum ministrationis et caritatis ligamen cum fratribus in episcopatu constitutis in umbra relegat Θ Nonne partes vivificantes Summi Pontificis in episcopatus et Ecclesiae operibus melius indicantur per Sequentes locutiones, pleniore significatione praeditas: si Episcopatus

coatanatUS Una cUm Petro is, vel vi duce Petro is, si collegium episcopale adunatum Una cum capite SUO D, si Episcopatus in communione cum Petro , vel si Una cum Summo Pontifice D.

Di Collegium episcopale et Papa. Quotiescumque agitur de episcopi S QUO'rum caput est Summus PontifeX, decet, ut mihi videtur, primum mentionem facere huius collegii et deinde Papae. Hic modus procedendi manifeste declararet capita sequentia: prioritatem in tempore constitutionis collegii apostolorum relate ad primatus Petri collationem; primatus Summi Pontificis exercetur non ab externo sed ab interno ipsius collegii; haec auctoritas non est dominatio in collegium sed Papam constituit tanquam praecessor in episcopis sicut ministrator cf. L c. 22, 2I-2T) et in primatu positus ut unitatis collegii essector sit.

616쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

I. Ordo materiae tractatae.

a) In cap. II, De constitutione hierarchica Ecclesiae, novus ordo paragraphorum Videtur instituentas, Ut sequitur: n. 13, n. 16, n. 17, n. 14, n. 18, n. 19, n. 20 et n. 21 prima adlinea); denique, secunda adlinea n. 21, per motam Conclusionis, sed sUb numero proprio, n. 22, ponatur.

b) N. 1I De presbyteris et diaconis) aptius collocaretur vel in fine huiUS

cap. II, Vel post cap. II in quo de episcopatu tractatur et ante capitulum SequenSin quo de laicis tractabitur.

In specie. Cap. I: De Ecclesiae mySterio. Pag. T, n. 2, lin. 20: membrum sententiae vi Intuitu Christi . . . creaturae COI. 1, 1 I) is rei andus est et inserendus immediate post si ac bonitatis suae consilio nex lin. 17. Clarior ea mutatione redderetur sensus sententiae meliusque elucidaretur quo modo Pater totum suum consilium in Filium et in Filio perfecte essecit. Pag. T, n. 2, lin. 26: substituantur Verba vi sua morte et resurrectione redimeret cf. Rom. 4, 24 s. in verbis vi sua morte redimeret is, ut melius manifestetUr mysterium paschale.

Pag. 8, n. 3, lin. 16: post referentiam Act. 20, 28, addendum videtur vi Ac dextera Dei exaltatus cf. Act. 2, 32-36) n quibus verbis declaratur Christum esse

Dominum. Hic Videtur memorandum summum imperium seu dominium Christi in Ecclesiam et mUntam. Pag. 8, n. 3, lin. 18: substituantur verba vi super apostolos Petro duce aedificans is verbis si super Petrum et apostolos aedificans is, ut clare significetur Petrum Vere eSSe Unum eX duodecim quorum OX constituitur. Pag. 9, n. I, lin. 6: Verbum si adoptionis is substituatur Verbo si adoptiVOS ', ut Servetur accurate significationem biblicam peculiarem et propriam; nam si filius adoptiVUS connotat terminum adoptionis, cum si filius adoptionis is demonstret gratuitatem actionis Dei hominem ad dignitatem filii veri vocantis. Pag. 11, n. T, lin. 13 S.: commoveor inveniens sententiam sollemnitate refertam, quae hic certo non requiritur. Multo simpliciorem sententiam proponere liceat: vi Haec est unica IesU Chri Sti EccleSia, quam ... D. Ρag. 11, n. T, lin. II: nonne hic addenda esset adlinea quae prae oculis OSten' dat futuram vi Parousia is ut rememoretur populum Dei in hoc saeculo esse incarnatum ideoque in servitute hUmanarum passionum constitutum cum in membriStum in institutis suis. Ecclesia absque ullo dubio omnia media perfectionis possidet, at non perfectionem ipsam, dum peregrinatur. Licet ipsa sancta Sit, membra et Us gravia onera SVarum plUrimarumque imperfectionum et macularum Eae imponit, qUae eXcUtere et expiare absque intermissione debet. Splendor Ecclesiae in tota sua propria perfectione vi sine macula nec ruga n cf. Eph. I, 273 non invenietur nisi in termino.

Pag. 11, n. 8, lin. I 4: titulus De fidelibus catholici si non est idoneus, et

in devium sensum potest flecti. Ratione materiae tractatae habita, multo aptior titulus esset: de adhaesione Ecclesiae. Pag. 11, n. 8, linn. I4-40 ad pag. 12, n. 8, lin. 2: ut non potius proponatur aspectus iuridicus legis aut necessitatis impositae ab externo, sed evidentiUs appareant divitiae ipsae communionis vitae et sanctitatis, quae communio reapSe CSt Ecclesia instituta et data a Domino ad ministrationem et salutem humanitatis pec-

617쪽

catricis, teXtUS refectus sequens proponitur: si Ecclesia, tamquam Christi dilecta sponsa atque eius vivum salutis instrUmentum et universale sacramentum, divinam misericordiam actu et essicaciter, humanis condicionibus modo accommodato, applicat. Exinde, a traditione apostolica semper ut medium ad salutem necessarium

proponitur, et est. In Ecclesia enim, fides quae per caritatem operatur cf. GH I, 6ὶ et fidei sacramentorum praxis vim et virtutem a Christo sumunt eginde e Ecclesiam ipsam usque ad Christi staturam aedificant. Ideo, qui Ecclesiam catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam ad salutem esse conditam agnoscunt eae ipsae adhaerere debent. Evangelio Dei credentes, per baptismum, cuius ad regnum Dei introitum et ad salutem necessitas ab ipso Christo declaratur scf. Io. I, I; Mc. 16, 16), vitaliter inseruntur in Christo passo et resuscitato ac de Corpore Ecclesiae essiciuntur cf. Conc. Hor. : Deng. 696 in h. vi Reapse et simpliciter loquendo. . . D ut in teXtu pag. 12. Pag. 12, n. 9, tinn. 24-2T: hanc sententiam paragraphi ita mutare oportet si omnes illos qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem vel unitatem communionis in B. Petri Cathedra non profitentur, Mater Ecclesia

plures ob rationes fratres et filios iure appellat h cf. Ioannes XXIII, Liti. Encycl. Ad Petri Cathedram, 29 iun. 19 I9: A.A. S., 19I9, p. I 1 Ii. Ratio: Magnopere refert, ad oecumenicam unitatem fovendam, ut magis manifestentur vincula interna et spiritualia vigentia inter omnem valide baptizatum, etiam acatholicam, et ipsam Ecclesiam. Pag. 12, n. 9, lin. 30: post si plures eorum is inserenda essent verba haec: si aliqua communione in apostolorum successione fundata, vinculum quoddam regiminis proinde retinent, ... D. Ita eXprimuntur maXimae divitiae spirituales et ecclesiales quas fratres nostri orthodoXi fideliter adhuc conservant quasque maximi faciunt pretii. Pag. 12, n. 9, lin. 3T: substitUenda sunt verba si in uno ovili et pastore Verbis si in uno grege sub uno pastore D. Verba enim Substituta arctiorem SenSUmbiblicum praebent scf. Io. 10, 16) magisque oecumenicam significationem totus

primunt.

Pag. 13, n. 10, lin. T: post Verbum si unum corpUSD inserendum est adverbium si libere is, ita ut clarius appareat quod Ecclesia libertatem cuiuslibet hominis ad fidem vocati magnum ducit.

Pag. 13, n. 10, lin. 19: addatur vi et obtinere is post si Sperare is ut Sic accuratius denotetur eorum vera subiectiva dispositio, etsi incompleta, ad Salutem

aeternam.

p. II: De constitutione hierarchica Ecclesiae. Pag. 23, n. 11, lin. 10: substituantur verba vi super fundamentum apostolorum Petro duce aedificavit cf. Eph. 2, 20; Mi. 16, 18ὶ verbis vi super Petrum. . landavit is, nam ostendere oportet Ecclesiam unice fundari in collegio apostolico cuius Petrus duX et sedes unitatis est. Pag. 23, n. 11, linn. 24 s. delere oportet verba vi et capite suo, ac totiUS Ecclesiae capite n. Quia hic nimis abundanter fit coacervatio titulorum, sine ratione proportionata. Insuper nonne servandum pro uno Christo titulum vi Caput Ecclesiae is pPag. 23, n. 11, lin. 2I: post verbum e regunto addendam sententiam Videtur vi et missionem ipsius Christi in sinu Ecclesiae peragunt h. Magis mihi placeret hic clare eXpressam praesentiam ipsam Christi in Ecclesia.

618쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

Pag. 24, n. 12, lin. I: substitUatur oportet verbum si pascerent is Verbo si regerent D, quia est Verbum magis biblicum, et quia insuper se refert optime ad Verbum si pastoris is, lin. I. Pag. 24, n. 12, lin. 9: substituere decet verba vi praedicando Evangelium nverbis vi praedicando fidem is quia magis in usu biblico. Expressio si praedicando fidem n, in conteXtu, ambiguitate laborat. Ignoratur enim utrum refertur ad fidem apostolorum an ad Veritates ab eis annuntiatas. Pag. 24, n. 12, lin. 11: prorsus delendum est viaedificatam super Petrum quia est repetitio inutilis. Pag. 24, n. 12, lin. 12: incipienda esset citatio biblica, ut accurate detur,

post Verbum si sUperaedificatis n. Pag. 24, n. 13, linn. 18 s. : substitUere oportet unicum verbum si consuluerunt is Verbis vi consulere debueruntis. Praestat enim successionem apostolicam simpliciter prout factum enuntiare tanquam natura effluentem ex constitutione

ipsa Ecclesiae, potius quam ita loqui ut indicari videatur hanc successionem effectam esse mediante quadam deductione logica in mente apostolorum Suborta. Pag. 24, n. 13, linn. 21 s. substituere decet sententiam si Apostolorum enim ministerium verbi sAct. 6, q) supponit . . n. Ratio: Vox viministerium Verbiis magis biblice sonat; insuper, haec parva mutatio redundantiam vix tolerabilem textus e medio tollet. Pag. 24, n. 13, linn. 30 s. : substituantur verba vi pascere plebem Dei is, quae modo loquendi scripturistico magis consonant, verbis si regere plebem Dei n. Pag. 2I, n. 14, linn. 8-2I: novus teXtus proponitur De episcopatU Ut Sacramentum): si Dominus Iesus, pastor et episcopus animarum nostrarum s 1 Pet. 2, 2I), de plenitudine sua dedit apostolis ipsis pro Ecclesia sua, ita ut Sacerdotium ab eis in plenitudine acceptum similiter in plenitudine transmitteretur episcopiS, SuccessoribUS eorum. Hi eXinde, induti sacra potestate authentice docendi, sanctificandi et gubernandi in Ecclesia, in apice sunt constituti sacerdotii christiani, Ordoque episcopalis exstat in Ecclesia ut fons perennis totius ministerialis sacerdotii. Ad huius sacerdotii participationem solius est episcopatus per SaCrammtum ordinis assumere alios, sive totaliter in episcopatum, sive partialiter in presbyteratum in aliumque ministeri Um sacramentale. Praecellens gradus sacerdotii, qui nimirum et voce sanctorum Patrum et litur-gica Ecclesiae consuetudine Summum sacerdotium, sacri ministerii Summa nuncupatur, per Consecrationem consertur, quae proinde ut ritus Vere et proprie Sacramentalis agnoscitur. Quia ex traditione, quae praesertim liturgicis ritibus et Ecclesiae tum orientis tum occidentis usu declaratur, perspicuUm est manuum impositione et verbis consecrationis episcopalis gratiam specificam veluti paternae

plenitudinis abundantiam in Spiritu Sancto conferri, dubitare nemo debet quin plenitudo ipsa Novae Legis sacerdotii eiusque propria charismata iugiter in Ecclesia sacramento Ordinis transmittantur. Proinde Sacra Synodus declaret episcopos, vi sacramenti superiores esse presbyteris quos ad sacerdotale munus participandum Vocant D.

Rationes: 1. Episcopatus primum considerari debet in se, prout est plena et tota expressio sacerdotii christiani ex Christo pendentis, proutque est plenitudo sacerdotii transmissa in Ecclesia. Sacerdotium autem presbyterum, aUt ordo SaCer' dotalis, deinde concipitur prout est participatio vera episcopalis Ordinis, et Sic

si secundi meriti v sacerdotes constituuntUr.

619쪽

2. Vitandus est modus proponendi doctrinam de episcopatu ac si esset quaedam potestas propria sacerdotio presbyterum superaddita. 3. Textus ipse schematis non videtur esse placida expositio sacramentalitatis ipsius episcopatus. Sub verbis, latet quaedam implicita redargutio adversus eos qui hanc sacramentalitatem negent, quorum sententia nunc fere a nullo sustinetUr. Pag. 26, n. 1 I, lin. I: post si tamen n, inserenda omnino videntur verba si perimpositionem episcopi manuum et consecratoria verba v. Magni momenti mihi esse videtur indicare verbis ad hoc ritum sacramentalem quo quisque sacerdos in participationem gratiae sacerdotalis ingreditur. Pag. 26, n. 1 I, linn. T S.: substituere oportet formulam magis liturgicam si In Eucharistiam et sacramenta celebrando is formulae indicatae si In sacrificio. . . ad ministrandis n. Haec enim formUla percommode suggerit participationem acti Vam fidelium tollitque de medio quamdam relationem ad ordinem temporalem quae invenitur in verbo vi administrandis n. Quod autem attinet ad verbum si sacrificium is, adhibetur modo maxime idoneo in lin. 10. Pag. 26, n. 1 I, lim. 28 s. mutationes quasdam in teXtu propono Ut SaCramentalitas diaconatus clare affirmetur. Post verba vi Episcopo et presbyteris adsistunt diaconi addere oporteret verba vi qui per episcopi manus impositionem et verba si praefationis D sacramentum ordinis in partes ministeriales receperunt. Hi enim, qui sacrificii celebratione inserviunt, ministri praedicationis, solemnis baptismi et Sacrae commUnionis eXsistunt, ... n. Rationes: Oportet in i Umine prolicere veram sacramentalitatem diaconatus eamdemque proferre modo theologico. TeXtus

autem schematis nihil amplius essicit quam mentionem facere exercitii potestatis diaconatus. Ceteroquin, decet Concilium sollemniter proclamare doctrinam iam a Papa Pio XII definitam in constitutione apostolica Sacramentum ordinis, anno

Pag. 26, n. 1 I, lin. 38: substituatur verbum si utilitate is Verbo si neceSSitate D. Pag. 27, n. 16, lin. 12: substituenda sunt verba vi Summus Ponti ex ut princeps collegii is verbis vi Romanus PontifeX h. Pag. 27, n. 16, lin. 16: delere oportet si et numquam sine hoc capite is tanquam Sententiam prorsUs inutilem.

Pag. 27, n. 16, linn. 1 I, 2I, 36: scribendum est vi capitis is absque littexa Ccapitali. Pag. 28, n. 1 T, linn. 11 f.: deceret statuere ut omnes episcopi ad servitium animarum in aliqua dioecesi designati in futurum accipiant titulum dioeceseos cui adscribuntur sive ut episcopus praesul, sive Ut episcopus Coadiutor, sive tandem ut episcopus auxiliarius. Ne amplius attribuantur tituli antiquarum dioecesium quae de facto existere desierunt aut gregem non amplius constituUnt. Omnes proesus episcopi sint de facto si praefecti Ecclesiae particularis v. Pag. 28, n. 1 T, lin. 14: substituere decet verba si sed inde a cooptatione in collegium episcoporum is verbis vi sed ut membrum collegii is ita ut includantur omnes episcopi, etiam hi qui nunc de facto sunt et vocantur titulares. Pag. 30, n. 19, linn. 3-T: vi Iamvero ... liceatn: Verba haec supprimere Oportet prout repetitio inutilis doctrinae notissimae ab omnibus receptae. Pag. 30, n. 19, linn. 2I-29: tota haec paragraphus est abolenda, siquidem non ad rem pertinet in textu de episcopatu . Pag. 30, n. 20, linn. 30-40, pag. 31, n. 20, linn. 1-2: substituere placeat teXtum sequentem: si Episcopi, in quibus manuum impositione ab episcopo con-

620쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

secratore Christi ministerii summa completa est scf. Pont. Rom. et Pius XII, const. apost. Sacramentum ordiniS, A. A. S. 40, 19I8, pp. I-T), multiplici sanctificationis ministerio populum Dei ad aeternam beatitudinem dirigunt et ordinant. Ipsi quippe sunt summi sacerdotes, praecellentes dispensatores mysteriorum Dei sci. 1 Cor. 4, 1) ac si oeconomi gratiae supremi sacerdotii , qui de ipsa plenitudine Christi accepta multiformiter et abundanter effundunt. Ea nempe plenitudine, episcopi sunt apostoli Ecclesiarum particularium qua ratione veri perfectores christifidelium sunt, praesertim in quantum exsistunt sontes omnium Sacramentorum quod valde perspicuum est in liturgicis ritibus consecrationis oleorum et impositionis manuum. Vi plenitudinis sacerdotalis quae ipsi SeSt propria, episcopi commUnicationem efficiunt sacerdotii ministerialis Christi in sacerdotes et diaconos, ut hi in illorum nomine et dependentia Christum praedicent et sacramentorum celebrationem perficiant. Semper ergo ipso epi Scopo prae' fide et duce missoque a Christo, ut fons sit vitae cf. Io. 10, 10; 17, 18; 20-21), sit communicatio depositi fidei et gratiae, et producitur actio sanctificatrix episcopi in eos qui ipsi peculiariter committuntUr.

Episcopi, ordinatores sacrarum rerum et actionum Ecclesiae suae, participationem conferunt fidelibus omnibus suis in regale sacerdotium Christi per baptisma quod eos Christo aduniens simul Ecclesiae particulari aggregat, et per Confirmationem quae septiformi Spiritu fideles roborat scf. Act. 8, 14-1 T) ut ex fidei plenitudine repleantur, et episcopo duce, lumen Christi sint et vitae testimonio

mundum Deo et Christo lucrifaciant et consecrent. Non tantUm personas sed etiam res et loca episcopi cultui et Dei servitio dicant. Ipsi etenim ut sacerdotes magni Ecclesiae Christi, munere sanctificandi principaliter funguntur dum una cum suis in sacerdotio cooperantibus et cum grege sibi concredito in oratione liturgica et speciatim in Dominica Coena, sUmmUm Ecclesiae cultum eXhibent. Praeterea, populos suos exhortantur et instruUnt Ut in Liturgia et praesertim in Eucharistiae celebratione, qua continuo vivit et creScit Ecclesia, partes suas fide ac reverentia actuose impleant. Eis praeter sanctificanSministerium Verbi Dei, sacramenta praebent, quorum omnium collationem regularem et fructuosam secundum praecepta Domini et generales Ecclesiae leges, eorum particulari iudicio ulterius legitime determinatas, sua auctoritate ordinant et confirmant, ut oves suas in Veritate perfecte sanctificent sc . Io. 17, 19).Ρag. 30, n. 20, lin. 3I: substituatur verbum si ministrandi is verbo vi administrandi D. Pag. 30, n. 20, linn. 38 s. : teXtUs non satis clarus. Indiget nova factura, V. g. si Populos suos Ghortantur et instruunt, ut in liturgia et praesertim in Eucharistiae celebratione, partes suas fide et reverentia actuose impleant D. Pag. I 1, n. 21, linn. 4 s. sententiae datae substituere oportet sequentem: vi Ipsi Ecclesiam universalem collegialiter et Ecclesias particulares sibi commissaS singulariter ut vicarii et legati Christi regunt, etc. n. Perutile videtur hic confirmare tamqUam Summi momenti sententiam si Munus regendi collegialiter Ecclesiam Universalem D, quod est munus pastorale toti episcopatui commune. Pag. 31, n. 21, lin. T: ante vi ad gregemo inserantur verba vi ut Ecclesiae

servitium D.

Pag. 31, n. 21, linn. 1T-22: prorsus supprimendum est si Eorum itaqUe po-

SEARCH

MENU NAVIGATION