Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

ACΤA CONC. VAΤICANI II - PERIODUS II testas. . . SUstinebit is quia habetur hic repetitio non necessaria doctrinae ab omnibus acceptae.

Pag. 31, n. 21, linn. 23-2I: duae lineae possent utiliter aboleri, ita ut legatur vi Episcopus, in suo ministerio, in omnibus ante oculos teneat exemplum boni

pastoriS, etc. n.

Pag. 31, n. 21, linn. II s. : substituere decet verba si aliorum inter populum suum degentium is verbis vi illorum qui inter populum suum degentes is, deindeque auferre de medio verba vi de uno ovili nondum sunt n. Ratio: Quia hic rogatur episcopus Ut curam suscipiat vi aliorum D. Praeferendus est igitur sermo simpleX et verba quae non possint displicere si his aliis is qui ex textu non sunt catholici.

Episcopus tit. Tidditanus, Dic ap. Cueυἱnsis 1. In hoc schemate, pag. 12, lin. I, legitur: vi Reapse et simpliciter loquendo Ecclesiae societati incorporantur illi tantum etc. D. Etsi dicat: reapse et simpliciter loquendo, mea humili sententia omitti deberet verbum si tantum v, ne comprehendantur in hoc duro iudicio pueri, qui nondum usu rationis utuntur, et christiani rudiores, quorum numerus permagnus est. Isti, licet doctrinam christianam efficienter non calleant, tamen fidem tenent, quod possint orant, sacramenta petunt, vel saltem non reiciunt. 2. N. 9, eiusdem paginae, nimis affirmat; nonne vi euphoricus is est ΘDistinguatur oportet inter christianos si orthodoxos et seiunctos occidentales. In territorio huius vicariatus apostolici, christiani qui si unitatem communionis sub Romano Pontifice non profitentur, et tamen christiano nomine decorant , exceptis orientalibus, qui orthodoXi dicuntur, sacerdotium ministeriale tenaciter negant, ideoque sacramenta, eXcepto baptismate; pietatem erga Deiparam Virginem vituperant; S. Missae sacrificium idolatriam vocant. Omnes, qUamquam haud parum inter se in doctrina disserunt, nullam evolutionem erga veritatem catholicam ostendunt. In vinculo caritatis uniri nobiscum possunt, sed in fide, hodie, substantialiter

Episcopus Signinus Pars I. Schema in genere mihi placet: quaedam tamen in particulari minus mihi pro

Titulus generalis. Potius quam de Ecclesia dicatur de Ecclesia Christi. De hac

enim, non de aliis loquimur. N. 1. Potius quam de vi introductione is agendum mihi videtur de vi Prooemio v, et quidem satis amplo, in quo Ecclesia partes matris atque simul magistrae se agere velle declaret, simulque edicat utrum sollemniter definire doctrinas in schemate contentas intendat necne. Id est omnino necessarium l

622쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

Lin. 1: loco si Lumen gentium cum sit Christus , mihi magis placeret citatio patristica: vi Lux gentibus cum venerit Christus et sospitandis hominibus salutare lumen assulierith S. Cypr. , De unit. ECCI., c. 13. Lin. I: auferenda censeo verba vi in caligine huius saeculi viventes is quia Sunt nimis pessimistica. Numquid enim omnes ita vivunt ΘLin. 6: vi signum visibile et instrumentUm D. Lin. 10: verba vi sermone menti hodiernae accommodato is auferenda cenSCO. Sunt enim inutilia. Insuper, quaenam est vi mens hodierna p Estne eadem pro toto mundo p Estne durabilis, an potius in dies fluctuans pLin. 1I: Q. . . plenam etiam Unitatem supernaturalem in Christon. Videtur enim necessarium, iam in eXordio, dicere de quanam unitate Ecclesia sit sollicita. Caput I. Animadversiones generaleS. Ni fallor, compilatores schematis quattuor videntur angi, et quidem plus aequo, timoribUs et praeoccupationibus, videlicet: 1. ne nimis fiat sermo de Ecclesia ut societate; 2. ne nimis de potestate Ecclesiae; 3. nihil dicatur de membris Ecclesiae; 4. Ecclesia monstretur fundata, non solum super Petrum, sed etiam super ApostOIOS. Ad 1. In toto schemate vox o societas is relate ad Ecclesiam ter tantum occurrit, scit. pag. 11, linn. 7 et 20, pag. 12, lin. 3. Cur haec quasi phobia Θ Notiosi societatis is, applicata Ecclesiae, est classica etiam apud Patres: in mentem reVocat elementum visibile quod, in ordine cognoscitivo, est primum), auctoritatem stabilem et finem. Ceterum homines hodierni optime intelligunt quid sit si societas is: non ita, e contra, Did Sit si mysterium D aut vi congregatio D. Conceptus vi societatis is melius respondet sic dictae vi legi Incarnationis n. Ad 2. In quodam dactyloscripto, inscripto si Ce que nous attendonS et eSperons de la Constitution dogmatique fur l'Esi se o, inter Patres dissuso occasione I sessionis Concilii, plures ceterum continente bonas animadversiones, cui dactyloscripto clare inspirari videtur nostrum schema, legimus in pag. 12: si ... Il Con-Vient en ce domatne de ne pas parier exclusi vement en termes de ' pouvoirs ', mais de signater que toute puissance dans l'Eglise est un ministere ' c'est-a-dire in service a remptir par charite. Le teXte propose met en relies les principes dogmatiques et laisse de cote les determinations Ulterieures apparienant au droit canonique D.

De facto nostrum schema vocem si potestas is solummodo in cap. II adhibet

de apostolis, episcopis, Petro, Pontifice, Ecclesia, collegio); in I et II capite econtra libentius et frequentius adhibet: vi dona et charismata is, si donationeS D, si dona ministrationum v, si servitia is, si mUnera is, si mini Steri Um v, 4 Variae ministrationes n, si ossicia cf. nn. I, 11, 14, 18 etc. i.

Iustum aequilibrium est tenendum: vi potestas rectius quam vi potentia n) est radix et iustificatio si servitii is, at non est eadem omnino res. Sine poteState, Sex- vitium non esset neque legitimum neque utile. Etiam si potestas is pertinet ad si mysteriUm n Ecclesiae: non est aspectus mere iuridicus Ecclesiae, sed essentialiter dogmaticUS.

a) Vox vi potestas is est biblica: in ore Christi cf. Mi. 28, 183, et aposto-

623쪽

lorum cf. 2 Cor. 10, 8; 13, 10). Ergo timor utendi hac voce involuntarie redolet distinctionem illam, ab Enc. Mystici Corporis reprobatam, inter Ecclesiam iuris et Ecclesiam caritatis ib) Legenti Evangelium videtur Christus Dominus quasi sollicitior fuisse de statuenda et determinanda vi potestate is in Ecclesia, quam de ea fundandalc) si Potestas gr. exousia in non est intelligenda sensu deteriore, scit. de potentia, de iure dominandi etc., sed potius de idoneitate, seu capacitate reali aliquid agendi nomine et auctoritate Christi scf. 2 Cor. 3, 6ὶ, collata per speciale

charisma.

b d) Verum quidem est Petrum aut Paulum adhibere potius vocem si diakoniam is seU o ministerium is quam vocem si potestatem n: ratio est quia loquuntUr ad fideles: unde opportunum erat in lucem ponere quomodo exercenda esset illa poteStaS, Scit. Cum animo serviendi, potius quam dominandi. Sed si loqui debuissent ad infideles, profecto prius de vi potestate is egissent; nam infideles quaerunt ab Ecclesia: vi qua potestate id facis p Mi. 21, 23 in is, immo si qua potestate eXistis D. e) Improbandum mihi videtur quod in schemate indiscriminatim adhibeantur Vocabula si dona D, si charismata is, si ministeria n, si servitia is etc., quae in S. Scriptura non habent eandem significationem quando de laicis dicuntur et quando de ministris Christi. Omnes quidem sunt gratiae gratis datae, sed quae laicis dabantur priscis temporibus Ecclesiae, modo transeunti dabantur et sine ulla modificatione ontologica subiecti. E contra charismata per quae instituebantur ministri hierarchiae erant stabilia et in animum recipientium inducebant ontologicam modificationem. f) Denique, non est oblivioni mandandum quod charismata sunt quidem in si servitium is, at prius in vi servitium Dei is deinde in vi servitium is hominum lAd I. In pag. 22 schematis, sub n. 8 legimus: si Patet ita proponi quod absolute certum est, et non dirimi quaestiones inter theologos controVersas, puta de Valore et Giensione vocabuli si membri n. Attamen vocabulum si membrum Ecclesiae is ter invenitur in schemate: Scit.

pag. 9, lin. 9; pag. 2I, lin. 30; pag. 28, lin. 20. Si ergo intentio fuit compilatoribus schematis silere de valore vocabuli si membri is, quemnam valorem dabimuSin citatis tribus locis pEt tamen locutio vi membri is est biblica et patristical Nonne Concilii esset illam, non quidem de medio tollere, sed potius recte explicare Θ Saepe saepiuS dictum est in I sessione nobis derelinquendam esse terminologiam scholasticam et theologicam, redeundum vero ad terminologiam biblicam et patristicam. AgedUmi Loquamur de vi membris D Ecclesiae sicut de ipsis locuti sunt Patrest Silentium Concilii de hac quaestione est potiUS regressus qUam progreSSUS i Ad 4. Estne Ecclesia fundata vi super Petrum et apostolos sicut legitur in pag. 8, lin. 18, pag. 22, lin. 10 et aequivalenter in pag. 24, lim. 12-13)ΘEtiam in schemate de oecumenismo clarissima apparet praeoccupatio Compi latorum schematis, assirmandi fundationem Ecclesiae simul super Petrum et apo

Quid dicendum pa) Extra omne dubium est Christum suam aedificasse Ecclesiam super Petrum singulariter sumptum Mi. 16, 183, tamquam super rupem fundamentalem. si Super V m aedificat oves suas h S. Cypr. , De un. EccI. 23. Ratio huius facti indicatur a Conc. Vat. I DB 1821): ut servetur unitas episcopatus et unitas Cre-

624쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPTAE DE ECCLESIA

dentium. Iam ex hac ratione excludendum videtur fuisse etiam apostolos constitutos fundamenta Ecclesiae saltem in sensu Mi. 16, 18 et Io. 21, 163. b) Aedificatio Ecclesiae supra Petrum est factum historicum, ergo si pUnCtUale et irrepetibile, quattUor tamen secumferens essectus: l. esse Petrum Ecclesiae fundamentum hinc mutatio nominis Simonis in Κefa) usque ad finem mundi; 2. portas inferi numquam praevalere posse adversus Ecclesiam supra Keia aedificatam; 3. traditionem clavium regni caelorum, qua metaphora eXhibetUr indoles monarchica et vicaria potestatis Petri, eiusdemque plenitudo; 4. collationem

potestatis ligandi atque solvendi, qua metaphora ambitus auctoritatis sive eXtensive sive intensive declaratur, eiusque relatio ad alteram vitam, scit. indoles religiosa et trans-saecularis illiusmet aUctoritatis. EX toto contextu, non vi immediata verborum, esse plenam illam auctoritatem deducitur. Iamvero, factum historicum aedificationis est irrepetibile: sed eius essectus SUnt permanentes et transeUnt ad successores Petri. Unde non possumus dicere Christum aedificasse Ecclesiam super Papam, bene vero possumus et debemUS

dicere Papam esse fundamentum sutique visibile) Ecclesiae, habere claves regni caelorum necnon potestatem plenam solvendi atque ligandi. c) Nullibi in S. Scriptura aut traditione legimus Christum aedificasse m factum historicum) Ecclesiam suam etiam super Duodecim, neque illos constituisse fundamentum Ecclesiae, neque illis dedisse claves regni caelorum. Legimus

quidem apud Mi. 18, 18 et Io. 20, 21 Christum dedisse Duodecim sergo et Petro)potestatem ligandi atque solvendi, sed ex solis illis verbis non possumus inferrenum in hac potestate adsit aliquis ordo hierarchicus; possumus autem et debemus, considerando ea quae superius de solo Petro dicta sunt. Inde, etiamsi duodecim apostoli dici possent si fundamentum is Ecclesiae, non

possent esse eodem titulo eademque vi ac Solus Petrus.

d) Nimis propere et fidenter in notula I pag. I 2 schematis affirmatur DUO- decim habuisse eamdem fidem ac missionem auctoritativam, qua Ecclesia fundatur, Sicut et Petrus: citantur Eph. 2, 20 et Apoc. 21, 14. Respondeo: res mihi evinci non videtur. Nam 1. EXegesis Eph. 2, 20 non est neque clara neque pacifica. Estne intentio Pauli, hoc in loco, tangendi quaestionem vi constitutionalem is Ecclesiae UniVerSalis P Non videturi Iuxta Paulum Gal. 2, 9 in Duodecim Apostoli potius si columnae Uam si fundamentum n Ecclesiae dicuntur. Ιn 1 Cor. I, 10-12 4 fundamentum n vocatur ipse Christus. In Rom. 1I, 10 si aedificare super alienum fundamentum v significat praedicare ubi Christus iam ab aliis praedicatoribus praedicatus est. 6 Ponere fundamentum n in 1 Cor. I, 6 idem valet ac si plantare nEcclesiam aliquam particularem. His praemissis, quinam sunt illi si apostoli is de

quibus in Eph. 2, 20Θ Suntne Duodecim, an viri apostolici λ Suntne Duodecim collegialiter sumpti, an Petrus tantum, cum illud plurale intelligi possit tamquam plurale si generi cum v cf. 1 Cor. 12, 28 PMihi videtur Paulus in Eph. 2, 20 loqui non de facto historico constitutionis Ecclesiae universalis ex parte Christi, sed potius de origine apostolica illarum

ecclesiarum particularium ad quas Paulus scribit, quae vi fundatae is scit. si plantatae is fuerunt mediante praedicatione alicuius apostoli vel etiam vi viri apoStolici sicut suadet coniunctio illa vi fundamentum apostolorum et prophetarum D). In Eph. 2, 20 sermo est de fidelibus, qui superaedificantur et crescunt Super apostolos et prophetas tamqUam super suum fundamentum, scit . fundamentum

625쪽

suae fidei suaeque vitae christianae; non est sermo de fundamento Ecclesiae, Uti talis, scit. Consideratae in momento historico suae aedificationis a Christo. 2. Nihil certi erui posse videtur ex Apoc. 21, 14, quia ibi sermo est - et quidem per genus litterarium apocalypticum de caelesti Ierusalem, non de Ecclesia terrestri. Ceterum vi duodecim apostoli Agni dicuntur si fundamenta n in plurali), non quidem civitatis, sed muri, circumclaudentis civitatem. Unde apinstoli apparent in Ap . sive tamquam portae per quam intratur in caelestem Ieru- Salem, Sive tamqUam SVstentaculum muri illam defendentis. . 2. Titulus vi De Ecclesiae mysterio is minus placet quam si De Ecclesiae natura et missione v sicut habetur in n. 1, lin. 83. Ratio: locutio est ambigua, scit. genitivus ille si Ecclesiae is estne subiecti-Vus an obiectivus p Vox vi mysterium is in auribus prophanis sanat hodie ac si incognoscibile h. Sed in Ecclesia non omnia sunt mysteriosal Adest etiam aspectus Vi Sibilis et humanus, et ipse ad naturam Ecclesiae pertinenS. I in. 19: loco vi elevare decrevit is dicatur vi elevavit is, quia decretum divinum ad essectum est deductum. Lin. 20: loco vi intuitu Christi Redemptoris is dicerem si intuitu meritorum Christi, futuri Redemptoris D. Lin. 22 dicitur: si Haec congregatio iustorum n. Sed quaenam Θ Cum de ea nihil supra dicatur. Insuper, cur vi congregatio nὸ Cum ante Christum iusti fuerint huc illuc dispersi. Quare, denique, si quae ab Abel iusto ...p n. Nonne etiam Adam, post paenitentiam, includendus est Θ Ita revera dicit Catech. Rom. I, 9, 1 T. Propono igitur alium textum: si omnes homines in iustitia viventes a sanctis Patribus nomine 'universalis Ecclesiae ' appellantur, quae ab Adam iusto usque ad ultimum electum Colligitur D.

Lin. 2I: loco vi ut de populo electo is dicatur vi ut de populo a Deo peculiariter electo D.

Pag. 8, lin. 4: Q. . . in noViSSimis temporibus is est locutio nimis vaga et relativa. Pro nobis qui Vi Vimus nunc, non sunt novissima. In sensu biblico indicaretur potius parousia finalis. Dicerem potius: si ubi venit plenitudo temporis GaI.

N. I, lin. 1T: dicerem: si . . . aptisque mediis sanctificationis et visibilis seu socialis unionis D. Non videntur enim hic posse sileri media sanctificationis. Lin. 18: verba vi et apostolos is placet ut omittantur, ob rationes dictas. Linn. 18-20: definitio Ecclesiae, hoc in loco data, minus placet, quia nullum Verbum continet de unitate regiminis, quod est elementUm pariter essentiale ad habendam veram Christi Ecclesiam. In notula I, pag. 1 I, citatur S. CyprianUS: ille ibi non recognoscit Ecclesiam ubi si relicto episcopo sen elementum regiministinalium sibi foris pseudoepiscopUm conStitUUnt D.

Lin. 18: loco si congregatio is dicatur si societaS o. Nomen enim si congregatio Dconvenit etiam rebus inanimatis cf. Gen. 1, 10; Lev. 11, 36; Eccli. 43, 22, Ps. 67,

31 etc.); nomen autem vi societatis is convenit proprie solum hominibus liberis et volentibUS. Lin. 2I: loco vi supra tempora et fines populorum is dicerem: si supra temporum diuisiones et fines diversorum populorUm D.

N. ψ, lin. 26: dicerem: si ... Filii sui in Ecclesiam cf. Act. 2, q) et in corda

nostra n. Secus nullibi in toto schemate haberetur mentio Pentecostes, scit. natiVi tatis Ecclesiae uti talis.

626쪽

ΑPPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

N. I, lin. 13: loco si de eius corpore. . . is, ne confundatur corpuS phySiCUm cum corpore mystico, ita dicerem: si de eiUs carne et sanguine ut uno pane et Calice

participamus h cf. I Cor. 10, 16-1 T).Lin. IT: non placet fideles prius commemorari quam praepositos Ecclesiae: hi

enim, iuxta Enc. Mystici Corporis sunt Ecclesiae membra primaria et principalia. Si prius schema accusatum fuit in aula si de clericalismo is, ne sit posterius Schema si anticlericale hi Propono igitur novam lectionem: si . . . illa agit, quae ECCIESiae praepositi sibi ministrando agunt et fideles suscipiunt n.

N. 6, lin. 3T: lege rectius: vi Sponsa Christi seu Agni immolati s oc. 21, 93.

Lin. 39: loco vi ut sit mater D scribe Q Ut esset mater D.

Lin. 39: loco vi quam mundatam is potest compleri citatio biblica sic: si quam, lavacro aquae in verbo vitae mundatum cf. Eph. I, 26), sibi voluit etc. v. N. 7. Lin. 6: sic comple: si mediorum sanctificationis, magisterii ac regiminiS

compage ... D.

Lin. T: loco vi Societas autem ... v melius videtUr: si Societas Enim ... D.

Lin. 1T: loco si et super illos. . eregit is dicatur: si et per illos ... ESSe NOIuit D. Ratio iam est allata in introductione. Lin. 21: loco via Romano Pontifice ... directan clarius dici potest: via Romano Pontifice et ab episcopis cum eo communionem habentibus directa v. Lin. 22: verba vi licet extra etc. v sensum logicum non habent nisi prius aliquid aliud dicatur, cuius exceptio sit illud quod sequitur mediante si licet extra etc. D. Unde proponerem hanc formulam: vi. . . directa, atque unica redemptionis CuStOS atque administra divinitus constituta, licet eXtra eiusmet totalem compaginem elementa quaedam quare debemus dicere vi plura nὸ Deus scit utrum sint plara an pauca l) sanctificationis inVeniri ... D. Lin. 26: mihi videntur omittenda, quia non est hic, scit . in constitutione dogmatica, locuS, Verba si in paUpertate Gangelica D. SecUS, quare non etiam si in castitate, in longanimitate etc. Dp Ceterum quid significat in concreto si paupertas evangelica nὸ Significatne tantum vi beati pauperes spiritu an etiam si Vade et vende omnia quae habes etc. DP Item verba vi mitis et humilis Iesu is non videntur ad rem hoc in loco. Dicerem ergo Sic: Q. . . qUibus imitatione et praedicatione testimonium Iesu praebere numquam desistit n. Lin. I 1: schema nostrum non mereret accusationem de si triumphalismo is si hoc loco humiliter quidem, at confidenter, coram mundo incredulo profiteretur Suam

firmissimam spem in victoria finali Christi capitis et Ecclesiae. si Confidite, ego

vici mundum D. N. 8, linn. 34-38: non omnino placent. Dicerem sic: o Docet Sancta SynodUS cum Sacra Scriptura et traditione, unice Ecclesiam catholicam, a Deo per Iesum Christum conditam et super Petrum aedificatam, esse institutum necessariUm ad salutem, ideoque illos homines salvari non posse qui illam, uti talem, agnOSCenteS, in eam tamen nolint intrare vel in eadem perseVerare D. Ratio emendamentorum: a) clare dicendum est Ecclesiam esse unicum medium ordinarium salutis, secus evanescit tota vis argumenti; b) clare dicendum est agi hic de Ecclesia catholica romana, secus etiam orthodoxi dicerent idem de Sua Ecclesia; c) si non ignorantes is est formula negativa: melius est ponere positi Vam d) si agnoscere est aliquid amplius quam si cognoscere et revera cum agatur

627쪽

de re tanti momenti, qualis est aeterna salus, videtUr requiri magis vi agnitio v sitalice riconoscere) quam vi cognitio h sitalice: conoscere). VerbUm si agnoscere habetur v. g. in DB 1793. Pag. 12, lin. 6: loco vi per Summum Pontificem n dicatur si per Romanum Pontificem D.

Pag. 12, lin. 3: non intelligitur Quid siqnificet illud vi simpliciter loquendo n.

Aut auferendum aut substituendum per si plene D. Pag. 12, lin. T: loco si sacramentiis dicatUr si sacramentorum D. Pag. 12, linn. 8-14: videntur mihi omittenda: est enim res potius ad moralem quam ad dogmaticam pertinens. Tamen, si debent manere, quaedam fiant emendamenta, scit. Lin. 9: Verba Q. . . qui in fide. . . remanet is non sunt vera pro eo qui in articulo mortis Convertitur. Ergo sic dicatUr: vi ... pertineat, qui gratia sanctificante destitutus ex hac vita discedit h. Lin. 13: non placent verba vi cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur h. Propono sic dicendum: si cui si non respondeam, in fide, spe et caritate vivendo, severius iudicabUntur v. Pag. 12, lin. 16: loco si cogitate et explicite n propono vi conscia et explicita

uoluntate D.

Pag. 12, linn. 18-22: propono novam formulam, quae mihi videtur clarior: vi Simili quadam ratione idem dicendum est de illis qui, sine sua culpa, ignorant vel non agnoscunt catholicam Ecclesiam esse unicam veram Christi Ecclesiam, ideoque unicum institutum ad satatem nec Sarium, tamen sincere Voluntatem Christi, prout ipsis innotescit, vel, si distincta cognitione Christi carent, Voluntatem Dei Creatoris et Remuneratoris, naturaliter cognitam, adiUVante gratia, interna fide, spe et caritate adimplere satagUntis . N. 9, lin. 24: loco si qui, baptizati, n, dicatur: si qui, valide baptizati, D. Lin. 2I: ex modo loquendi schematis videretur dari posse integram fidem etiam sine communione cum Romano Pontifice squae communio est pariter articUlus fidei l) Melius dicendum videtur: si ...integram vero fidem in unitate communionis cum Romano Pontifice, sine sua culpa, non profitentur ... n. Recte in pag. 22 n. 9 legitur si qui bona fide in alia confessione christiana vivunt v. Ergo in teXtUeSt ponendum si Sine sua culpa n aut quid simile. Lin. 2T: dicatur: si Amanter enim illi credUnt... , claritatiS caUSa. Lin. II: loco vi etiam in illis operetur is dicendum: si etiam in illis operari valeat scit . , statUatUr possibilitas, non factum. N. 10, lin. 10: cum Rom. 9, 4-I non citetur litteraliter, neque secundum VUlgatam, loco si testamenta n dicatur vi foedera n , ne intelligantur Duo Testamenta.

Lin. 13: loco vi Quidquid enim boni apud illos o dicatur 4 Quidquid enim

boni ac veri apud illos n. Lin. 1I sic melius dicendum videtur: si qui ab initio mundi omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire s1 Tim. 2, 4) n. Citatio biblica potest vitare molestam controversiam theologicam. Lin. 16: loco vi sine culpa ignorantes is dicatur si sine sua cUlpa ignorantes vel non agnOSCenteS D. Lin. 19 loco vi sperare possunt is dicerem: si conSrqui possunt . Spes enim non Semper adimpletUr; nec est necesse ut spes in eorum mentibUs assulgeat.

628쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤAE DE ECCLESIA

Lin. 20 post verba vi Patris eius is adderem si et pluribus salutaribus auxiliis D. Lin. 26: ita legerem: si . . . feliciter sit ipsa lumen omniUm gentiUm D.

Caput II.

Animadversiones generaleg.

1. Dubito an titulus generalis huius capitis perfecte respondeat materiae. De Summo Pontifice et de eius primatu hic non sit sermo nisi per transennam et in relatione ad Episcopos: ergo non possumus dicere cap. II vere agere de constitutione hierarchica Ecclesiae. Meo quidem iudicio. titulus esset sic mutandus: vi De episcopatu in constitutione hierarchica Ecclesiae n. Unde obiectum primarium tractationis est episcopatus, sed consideratus non in ordine ad regimen dioecesium saliud schema), non in ordine ad curam animarum saliud schema); sed praecise in ordine ad constitutionem hierarchicam Ecclesiae. 2. Doleo quod episcopi mere titulares ne nominentur quidem in schemate. Quare Θ Ea Quae de episcopatu in schemate dicuntur debentne applicari etiam

mere titularibus p Haec quaestio, cui ali Ua responsio exspectatur. N. 11; lin. 2: verba vi et nutriendum is auferantur, utpote non necessaria.

Etenim loci biblici in lin. 3 citati loquuntur solummodo de exaedificatione Cor- Poris sin qua . Utique, etiam nutritio implicite includitur). Si explicita fit mentiosse nutritione. debemus sacere mentionem etiam de aliis, v. g. vi nutriendum, Sanctificandum. docendum, regendum D. Lin. 2: loco si et Corpus suum is dicerem vi et Corpus sUUm mySticum D, Claritatis gratia. Lin. 4: Verba si quae mUnera. . . tendunt is omittenda mihi videntur, Utpote

inutilia post ea uuae in lin. 2 sunt dicta.

Lin. 6: Verba si qui vero ... inserViUnt v minus placent. Dicerem plenius: si qUivero ut ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei scf. 1 Cor. 4. 13 peculiaribus sunt ad id potestatibus instructi, iisdem ' in his quae sunt ad Deum 'sHebr. I. 13 et in servitium fratrum suorum utuntur . Ratio: sic specificatur cuiusnam sint ministri, quibus facultatibus sint instructi in orimisque eos esse in servitium Dei et consequenter fratriam suorum. Lin. 10: ob rationes in principio datas sic legendum puto: si ... Super Petrum rupem fundavit eique et apostolorum collegio pascendam concredidit n. Lin. 14 loco si quorum successores h dicatur si quorum Successores, mil. epi'SCO'OS , secus non intelligitur sermo ex abrupto de episcopatu in lin. 16.Linn. 16 et s. Inexplicabiliter e citatione Vaticani I omittuntur quaedam Verba, et senSUS quorumdam aliorum verborum mutaturi Sic ergo legatur: si ... indi ViSUS esset et per cohaerentes sibi invicem episcopos credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum ... praeponens in ipso inStituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum D. IUXta Conc. Vat. I Q Utraque unitas is est unitas episcopatus et unitas fidelium; in schemate e contra fit unitas fidei et unitas communionis lN. I 2: titulus intra uncos sic melius inscribatur De institutione collegii duodecim apostolorum).Lin. 30: loco Mi. 10 legatur Mi. 10, 1 Ss.

629쪽

Pag. 24, lin. 1: verba vi ex iisdem v sunt ambigua. Potest auferri ambiguitas dicendo: vi collegii, cui de eodem electum Petrum etc. D. Pag. 24, lin. 4: sic compleantur: si eosque sanctificarent, docerent et regerent D. Pag. 24, linn. 12-14: iuxta ea quae dixi in introductione, haec verba QUO-rum exegesis est valde dubia in sensu a schemate intellecto essent omittenda. Si commissio ea vult retinere, rogo ut sic saltem dicatur: si ... Super Petrum cf. Mi.

16, 18), dum fideles singuli superaedificantur super fundamentum apostolorum et prophetarum, manente semper summo angulari lapide Christo Iesu scf. Eph. 2, 20) h. Sic omittitur citatio Apoc. 21, 14; insuper si apostolorum et prophetarUm scribitur litteris minusculis, quemadmodum habetur in Uulgata Clementina, typis Soc. S. Ioannis Ev., Desclee 192 T. Sic manet insolutus utrum illi apostoli sint

duodecim necne.

. II, linn. 1I-20: non placent. Formulam novam propono: si Quia miSSio illa sanctissima a Domino Iesu apostolis concredita fuit pro Ecclesia usque ad finem saecularum duratura et in univeraum mundum dilatanda, morte eorum temporali non erat terminanda. Quapropter apostoli, ex implicita voluntate Christi, Ecclesiae conSuIuerunt per successores, eadem divina potestate praeditos eam pascendi, SU- stentandi et per orbem universum dilatandi. Ministerium autem apostolorum fidem salutarem praedicandi consequitur missionem iliam divinam scf. Rom. 10, 13-18; Io. 20, 21) annuntiandi laetum nuntium et manifestandi etc. etc. D. Linn. 27-3I: hanc pericopem censeo omittendam, quia est demonstratio CViUS-dam facti historici; nescio an opportune in textu dogmatico inserenda sit. Eo Vel magis quod loci biblici citati non sunt pacificae exegeseos quoad si episcopOS D. Tamen, si commissioni retinenda videbitur, quaedam emendamenta Suggero: Lin. 28: loco vi seipsis is melius si sibi ipsis n.

Lin. 29: loco vi in quo eos D melius si in quo se svel ipsos) .Lin. I 1: loco vi cum gratia eis divinitus collata v dicerem, iuXta citatum locum biblicum: si per charisma sibi divinitus collatum n. Lin. 32: loco vi ut fidelium patres is melius vi tamquam fidelium patres n. Linn. 36-39: sic clarius dicerem: si Apostoli igitur ab ipso Domino instructi et

acceptis mandatis, eorum qui credituri erant episcopos eorumdemque succeSSioniSordinem constituerUnt pro CtC. D. Pag. 2I, lin. 1: verba vi ut primo apostolorum et duci collegi in censeo esse omittenda: 1. quia non est hic necessarium affirmare rationem ob quam conceSSafuit potestas primatialis; 2. quia in verbis Mi. 16, 18 et Io. 21, 1 I nulla huiuscemodi continetur ratio concesSioni S. Pag. 2I, lin. I: verba si Ecclesiam pascendiis omittenda censeo, qUia Superflua. Sicut enim in primo membro comparationis non est indicatum obiectum potestatis Petri, ita in secundo membro comparationis non est necessarium indicare

obiectum potestatis collegii episcopalis: ceterum iam satis indicatur in pag. 24, lin. 20 et in pag. 2I, lin. I. Pag. 2I, lin. I: loco vi fideles is dicerem vi fideles suos is quia hic episcopi videntur accipi singillatim. N. 1η, linn. 8-12: principium hic enuntiatum valet solummodo de episcopatu, proinde id clare et explicite dicendum est. Ergo: lin. 9 dicat si episcoporum po

testatem D.

Lin. 11: loco si in sacramento ordinis confertur is dicatur vi per ConSecrationem episcopalem confertur. Unde sest consequentia principii superius enuntiati, Ut recte

630쪽

APPENDIX - ANIMADVERSIONES SCRIPΤΑE DE ECCLESIA

in priore schemate) sequitur episcopalem consecrationem pertinere procul dubio ad sacramentum ordinis, immo, iuxta vocem sanctorum Patrum et liturgicam Ecclesiae consuetudinem, plenitudinem sacerdotii et sacri ministerii summam conferre. Quoniam enim ex traditione, quae praesertim liturgicis ritibus et Ecclesiae tum orientis tum occidentis Usu declaratur, perspicuum est manuum impositione et Verbis episcopalis consecrationis gratiam Spiritus Sancti conferri, dubitare nemo debet episcopatum esse verum et proprium sacramentum a Christo Domino institutulum D. Ratio emendamentorum: non mihi videtur rectum loqui de episcopatu tamquam de si praecellenti gradu, de summo gradu Ordinis . 1. Ne putetur, hac metaphora adhibita, episcopatum esse ad instar supremi gradus alicuius Scalae, qui praecedentes gradUS SUperet quidem altitudine, minime vero eos includat. EpiscopatUS e contra est plenitUdo, totalitas, omnes suas partes includens; 2. ne Videatur eSSeiuris divini mos, Utique perantiquus, conferendi episcopatum solummodo iis qui inferiores gradus susceperint. Seposita inhabilitate ab Ecclesia legitime statuta, lai-cUS qui Statim episcopus consecraretur summam ac plenitudinem sacerdotii profecto

acciperet.

Ceterum mihi arridet sententia Dominum Iesum Hrecte et immediate sacerdotium in sua plenitudine squod nos episcopatum vocamus in instituisse et duodecim apostolis contulisse, illis tamen statuendo ut de sua plenitudine sacerdotali partes aliis participarent, praeSertim presbyteris.

Lin. 22: loco si charactere sacramentali ornaturo dicerem: si charactere SaCramentali proprio ornatur . Etenim ratio cur non possit episcopus fieri rursus SimpleXSacerdos in eo praecise consistit quod specialem characterem susceperit indelebilem. Hic non tangitur quaestio in quanam relatione sint character sacerdotalis et episcopalis inter Se . Lin. 21: loco vi ordinatus is dicatur vi consecratus is quia in hoc n. 14 Semper fit sermo de vi consecratione is episcopali, licet in documentis liturgicis si consecratio is et si ordinatio is promiscUe USUrpentUr.

Linn. 22-23 nescio cur quaedam verba prioris schematis hic sint omissa. Mihi videntur e contra restituenda: vi. . . ut numquam simplex sacerdos vel laicus rursus fieri aut potestate valide conferendi sacramenta confirmationis et ordinis privari posSit v. Lin. 24: dicatur: vi etiam vi sacramenti episcopatus superiores ... n. Claritatis gratia. Lin. 2I: ita compleatur: si . . . participandum vocant atque ordinant . Linn. 26-37: haec pericopes mihi videtur hic omittenda quia est potius pastoralis quam dogmatica, et repetit ea quae postea dicentur de muneribus episcoporum. Potest transfundi in schema de cura animarum. Ν. II, lin. J8: una cum can. 108 3 3 C.Ι.C. dicerem: si Sacra hierarchia, ratione ordinis, eX divina inStitutione conStat eX etc. D. Pag. 26, lin. I: notula 18 rectius poneretur post Verbum si habeant , quam post Verbum si Sacerdotes is lin. 6. Pag. 26, linn. 1I-2T: has pericopes, cum sint indolis potius pastoralis quam dogmaticae, transferrem in schema de cura animarum. Pag. 39: post verba si ad praepositos Ecclesiae is adderem si ad normam iuriS ', ne videatur relictum uniuscuiusque episcopi arbitrio statuere de re tam momentOSa, cuius intaxus in fideles poterit esse mirus.

SEARCH

MENU NAVIGATION